C. IVLII CAESARIS - DE BELLO GALLICO - LIBER I

I

Gallia est omnis diuisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana diuidit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate prouinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent inportant, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Heluetii quoque reliquos Gallos uirtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos optinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continentur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Heluetiis flumen Rhenum, uergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania Garumna flumen ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

II

Apud Heluetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et ciuitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum uirtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit quod undique loci natura Heluetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Heluetium a Germanis diuidit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Heluetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui prouinciam nostram ab Heluetiis diuidit. His rebus fiebat ut et minus late uagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passum, CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

III

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis ciuitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad ciuitates suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in ciuitate sua occuparet quod pater ante habuerat; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diuiciaci, qui eo tempore principatum in ciuitate optinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae ciuitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Heluetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.

IV

Ea res ut est Heluetiis per indicium enuntiata, moribus suis Orgetorigem ex uinculis causam dicere coegerunt. Damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis, Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia X undique coegit, et omnes clientes, obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit: per eos, ne causam diceret, se eripuit. Cum ciuitas, ob eam rem incitata, armis ius suum exsequi conaretur, multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est, neque abest suspicio, ut Heluetii arbitrabantur, quin ipse sibi mortem consciuerit.

V

Post eius mortem nihilo minus Heluetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. Vbi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, uicos ad quadringentos, reliqua priuata aedificia incendunt, frumentum omnem, praeterquam quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent, trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latouicis finitimis suis uti eodem usi consilio, oppidis suis uicisque exustis, una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnarant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

VI

Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, uix qua singuli carri ducerentur; mons autem altissimus inpendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per prouinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Heluetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis uado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Heluetiorum finibus Genaua. Ex eo oppido pons ad Heluetios pertinet. Allobrogibus sese uel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum uiderentur, existimabant, uel ui coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ab profectionem conparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conueniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone A. Gabinio consulibus.

VII

Caesari cum id nuntiatum esset, eos per prouinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genauam peruenit. Prouinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem qui erat ad Genauam iubet rescindi. Vbi de eius aduentu Heluetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos ciuitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per prouinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum; rogare ut eius uoluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Heluetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo data facultate per prouinciam itineris faciundi temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos imperauerat conuenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid uellent, ad Id. Apr. reuerterentur.

VIII

Interea ea legione quam secum habebat militibusque qui ex prouincia conuenerant a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Heluetiis diuidit, milia passuum decem nouem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se inuito transire conarentur, prohibere possit. Vbi ea dies quam constituerat cum legatis uenit et legati ad eum reuerterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per prouinciam dare et, si uim facere conentur, prohibiturum ostendit. Heluetii ea spe deiecti nauibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii uadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi hoc conatu destiterunt.

IX

Relinquebatur una per Sequanos uia, qua Sequanis inuitis propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Heluetiis erat amicus, quod ex ea ciuitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus nouis rebus studebat et quam plurimas ciuitates suo beneficio habere obstrictas uolebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Heluetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Heluetios prohibeant, Heluetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.

X

Caesari renuntiatur Heluetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae ciuitas est in prouincia. Id si fieret, intellegebat magno cum periculo prouinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praefecit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Conpluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est citerioris prouinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris prouinciae die septimo peruenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra prouinciam trans Rhodanum primi.

XI

Heluetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines peruenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri uastari, liberi eorum in seruitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore [Haedui] Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis uim hostium prohibere. Item Allobroges qui trans Rhodanum uicos possessionesque habebant fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non exspectandum sibi statuit dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santonos Heluetii peruenirent.

XII

Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Heluetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Vbi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Heluetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia uigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem peruenit quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit: reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas siluas abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus: nam omnis ciuitas Heluetia in quattuor pagos diuisa est. Hic pagus unus cum domo exisset patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Ita siue casu siue consilio deorum immortalium, quae pars ciuitatis Heluetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persoluit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam priuatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis auum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.

XIII

Hoc proelio facto, reliquas copias Heluetiorum ut consequi posset pontem in Arare faciendum curat atque ita exercitum traducit. Heluetii, repentino eius aduentu commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius legationis Diuico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Heluetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: Si pacem populus Romanus cum Heluetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Heluetios ubi eos Caesar constituisset atque esse uoluisset: sin bello persequi perseueraret, reminisceretur et ueteris incommodi populi Romani et pristinae uirtutis Heluetiorum. Quod inprouiso unum pagum adortus esset, cum ii qui flumen transisset suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere uirtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis uirtute quam dolo contenderent aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.

XIV

His Caesar ita respondit: Eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Heluetii commemorassent memoria teneret, atque eo grauius ferre quo minus merito populi Romani accidissent: qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cauere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret quare timeret, neque sine causa timendum putaret. Quod si ueteris contumeliae obliuisci uellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo inuito iter per prouinciam per uim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas uexassent, memoriam deponere posse? Quod sua uictoria tam insolenter gloriarentur, quodque tam diu se inpune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo grauius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci uelint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita sint, tamen si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciant, sese cum iis pacem esse facturum. Diuico respondit: Ita Heluetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare, consuerint: eius rei populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.

XV

Postero die castra ex eo loco mouent. Idem facit Caesar equitatumque omnem ad numerum quattuor milium, quem ex omni prouincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui uideant quas in partes hostes iter faciant. Qui cupidius nouissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Heluetiorum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati Heluetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et nouissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies circiter quindecim iter fecerunt, uti inter nouissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.

XVI

Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum quod essent publice polliciti flagitare. Nam propter frigora, quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat: eo autem frumento quod flumine Arare nauibus subuexerat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arare Heluetii auerterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, conportari, adesse dicere. Vbi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, conuocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diuiciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem uergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et uitae necisque in suos habet potestatem, grauiter eos accusat quod, cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non subleuetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit; multo etiam grauius quod sit destitutus queritur.

XVII

Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit: Esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum ualeat, qui priuatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque inproba oratione multitudinem deterrere ne frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam principatum Galliae optinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre; neque dubitare [debeant] quin, si Heluetios superauerint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari: hos a se coerceri non posse. Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu tacuisse.

XVIII

Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diuiciaci fratrem, designari sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in conuentu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse uera. Ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum nouarum. Compluris annos portoria reliquaque omnia Haeduorum uectigalia paruo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas ciuitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse; ipsum ex Heluetiis uxorem habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias ciuitates collocasse. Fauere et cupere Heluetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum aduentu potentia eius deminuta et Diuiciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid accidat Romanis, summam in spem per Heluetios regni obtinendi uenire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre aduersum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam equitatui quem auxilio Caesari Haedui miserant Dumnorix praeerat); eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.

XIX

Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Heluetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et ciuitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animaduerteret aut ciuitatem animaduertere iuberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diuiciaci fratris summum in populum Romanum studium, summam in se uoluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam, cognouerat: nam ne eius supplicio Diuiciaci animum offenderet uerebatur. Itaque prius quam quicquam conaretur Diuiciacum ad se uocari iubet et cotidianis interpretibus remotis per C. Valerium Troucillum, principem Galliae prouinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur: simul commonefacit quae ipso praesente in concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit; petit atque hortatur ut sine eius offensione animi uel ipse de eo causa cognita statuat, uel ciuitatem statuere iubeat.

XX

Diuiciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid grauius in fratrem statueret: Scire se illa esse uera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se creuisset: quibus opibus ac neruis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione uulgi commoueri. Quod si quid ei a Caesare grauius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non sua uoluntate factum: qua ex re futurum uti totius Galliae animi a se auerterentur. Haec cum pluribus uerbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit: consolatus rogat finem orandi faciat: tanti eius apud se gratiam esse ostendit, uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius uoluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se uocat, fratrem adhibet: quae in eo reprehendat ostendit: quae ipse intellegat, quae ciuitas quaeratur proponit: monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones uitet; praeterita se Diuiciaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.

XXI

Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est facile esse. De tertia uigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus qui iter cognouerant, summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta uigilia eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.

XXII

Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captiuis comperit, aut ipsius aduentus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem quem a Labieno occupari uoluerit ab hostibus teneri; id se a Gallicis armis atque insignibus cognouisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra uisae essent, ut undique uno tempore in nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratore Caesar cognouit et montem a suis teneri et Heluetios castra mouisse et Considium timore perterritum quod non uidisset pro uiso sibi renuntiasse. Eo die quo consuerat interuallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

XXIII

Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimauit: iter ab Heluetiis auertit ac Bibracte ire contendit. Ea res per fugitiuos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Heluetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, siue eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere conuerso nostros a nouissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.

XXIV

Postquam id animum aduertit, copias suas Caesar in proximum collem subducit equitatumque, qui sustineret hostium impetum, misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor ueteranarum, ita uti supra se in summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia conlocaret ac totum montem hominibus compleret; interea sarcinas in unum locum conferri et eum ab his qui in superiore acie constiterant muniri iussit. Heluetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie reiecto nostro equitatu phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.

XXV

Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites e loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod, pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque euellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu iactato brachio praeoptarent scuta e manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem uulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris Boii et Tulingi, qui hominum milibus circiter XV agmen hostium claudebant et nouissimis praesidio erant, ex itinere nostros latere aperto adgressi circumuenire et id conspicati Heluetii qui in montem sese receperant rursus instare et proelium redintegrare coeperunt. Romani conuersa signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut uictis ac submotis resisteret, tertia, ut uenientes sustineret.

XXVI

Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad uesperum pugnatum sit, auersum hostem uidere nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro uallo carros obiecerant et loco superiore in nostros uenientes tela coniciebant, et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque uulnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter milia hominum CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt: nullam partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto peruenerunt, cum et propter uulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos sequi non potuisset. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eo frumento neue alia re iuuarent: qui si iuuissent, se eodem loco quo Heluetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.

XXVII

Heluetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. Qui cum eum in itinere conuenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum aduentum exspectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar peruenit, obsides, arma, seruos qui ad eos perfugissent poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur nocte intermissa, circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, siue timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, siue spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Heluetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.

XXVIII

Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse uellent, imperauit: reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis perfugis traditis in deditione accepit. Heluetios, Tulingos, Latouicos in fines suos, unde erant profecti, reuerti iussit et, quod omnibus fructibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperauit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida uicosque quos incenderant restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Heluetii discesserant uacare, ne propter bonitatem agrorum Germani qui trans Rhenum incolunt e suis finibus in Heluetiorum fines transirent et finitimi Galliae prouinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Haeduis, quod egregia uirtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.

XXIX

In castris Heluetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim pueri, senes mulieresque. Quarum omnium rerum summa erat capitum Heluetiorum milia CCLXIII, Tulingorum milia XXXVI, Latouicorum XIV, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his, qui arma ferre possent, ad milia nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXIII. Eorum qui domum redierunt censu habito, ut Caesar imperauerat, repertus est numerus milium C et X.

XXX

Bello Heluetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes ciuitatum, ad Caesarem gratulatum conuenerunt: Intellegere sese, tametsi pro ueteribus Heluetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Heluetii reliquissent, uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque ciuitates stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris uoluntate facere liceret: sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere uellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.

XXXI

Eo concilio dimisso idem principes ciuitatum qui ante fuerant ad Caesarem reuerterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes flentes Caesaris ad pedes proiecerunt: Non minus se id contendere et laborare, ne ea quae dixissent enuntiarentur, quam uti ea quae uellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se uenturos uiderent. Locutus est pro his Diuiciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas: harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Aruernos. Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Aruernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse: posteaquam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures: nunc esse in Gallia ad centum et XX milium numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua uirtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos ciuitatis et iure iurando ciuitatem obstringere, sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano inploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent. Vnum se esse ex omni ciuitate Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut libertos suos obsides daret. Ob eam rem se ex ciuitate profugisse et Romam ad senatum uenisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. Sed peius uictoribus Sequanis quam Haeduis uictis accidisse, propterea quod Ariouistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupauisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIV ad eum uenissent, quibus locus ac sedes pararentur. Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro, neque hanc consuetudinem uictus cum illa comparandam. Ariouistum autem, ut semel Gallorum copias proelio uicerit, quod proelio factum sit Admagetobrigae, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos posceret et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad uoluntatem eius facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium; non posse eius imperia diutius sustinere. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Heluetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariouisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint grauissimum supplicium sumat. Caesarem uel auctoritate sua atque exercitus uel recenti uictoria uel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariouisti iniuria posse defendere.

XXXII

Hac oratione ab Diuiciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. Animaduertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent, sed tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino uocem exprimere posset, idem Diuiciacus Haeduus respondit: Hoc esse miseriorem et grauiorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariouisti crudelitatem, uelut si coram adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis uero, qui intra fines suos Ariouistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.

XXXIII

His rebus cognitis Caesar Gallorum animos uerbis confirmauit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram: magnam se habere spem, et beneficio suo et auctoritate adductum Ariouistum finem iniuriis facturum. Hac oratione habita concilium dimisit. Et secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in seruitute atque in dicione uidebat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariouistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem uenire populo Romano periculosum uidebat; neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam occupauissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in prouinciam exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a prouincia nostra Rhodanus diuideret; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariouistus tantos sibi spiritus, tantam adrogantiam sumpserat, ut ferendus non uideretur.

XXXIV

Quam ob rem placuit ei ut ad Ariouistum legatos mitteret, qui ab eo postularent uti aliquem locum medium utriusque conloquio deligeret: uelle sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariouistus respondit: Si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum uenturum fuisset; si quid ille se uelit, illum ad se uenire oportere. Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae uenire audere quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse. Sibi autem mirum uideri quid in sua Gallia, quam bello uicisset, aut Caesari aut omnino populo negotii esset.

XXXV

His responsis ad Caesarem relatis iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit: Quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquium uenire inuitatus grauaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo postularet: primum ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent uoluntate eius reddere illis liceret; neue Haeduos iniuria lacesseret, neue his sociisque eorum bellum inferret. Si id ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese quoniam M. Messala M. Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque Galliam prouinciam obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.

XXXVI

Ad haec Ariouistus respondit: Ius esse belli ut qui uicissent iis quos uicissent quem ad modum uellent imperarent: item populum Romanum uictis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quem ad modum suo iure uteretur, non oportere se a populo Romano in suo iure impediri. Haeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo aduentu uectigalia sibi deteriora faceret. Haeduis se obsides redditurum non esse, neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod conuenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe his fraternum nomen populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret, se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse. Cum uellet, congrederetur: intellecturum quid inuicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos XIV tectum non subissent, uirtute possent.

XXXVII

Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur, et legati ab Haeduis et a Treueris ueniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariouisti redimere potuisse; Treueri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhenum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar uehementer commotus maturandum sibi existimauit, ne, si noua manus Sueborum cum ueteribus copiis Ariouisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad Ariouistum contendit.

XXXVIII

Cum tridui uiam processisset, nuntiatum est ei Ariouistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere, triduique uiam a suis finibus profecisse. Id ne accideret magnopere sibi praecauendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen [alduas] Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit; reliquum spatium, quod est non amplius pedum M sescentorum, qua flumen intermittit, mons contineret magna altitudine, ita ut radices montis ex utraque parte ripae fluminis contingant. Hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.

XXXIX

Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum uocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili uirtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne uultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantum subito timor omnem exercitum occupauit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant: quorum alius alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius uoluntate discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem uitarent, remanebant. Hi neque uultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur. Horum uocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari uolebant, non se hostem uereri, sed angustias itineris et magnitudinem siluarum quae intercederent inter ipsos atque Ariouistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Non nulli etiam Caesari nuntiarant, cum castra moueri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos.

XL

Haec cum animaduertisset, conuocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus uehementer eos incusauit: primum, quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent. Ariouistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse: cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum. Quod si furore atque amentia inpulsus bellum intulisset, quid tandem uererentur? Aut cur de sua uirtute aut de ipsius diligentia desperarent? Factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus uidebatur; factum etiam nuper in Italia seruili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina quam a nobis accepissent subleuarent. Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni constantia, propterea quod quos aliquamdiu inermes sine causa timuissent, hos postea armatos ac uictores superassent. Denique hos esse eosdem quibuscum saepe numero Heluetii congressi non solum in suis, sed etiam in illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint. Si quos aduersum proelium et fuga Gallorum commoueret, hos, si quaererent reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariouistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam uirtute uicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse. Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere uiderentur. Haec sibi esse curae: frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos breui tempore iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoueri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto auaritiam esse coniunctam: suam innocentiam perpetua uita, felicitatem Heluetiorum bello esse perspectam. Itaque se, quod in longiorem diem conlaturus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de quarta uigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset, utrum apud eos pudor atque officium an timor ualeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitaret, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter uirtutem confidebat maxime.

XLI

Hac oratione habita mirum in modum conuersae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmauit. Deinde reliquae legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satis facerent; se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum indicium, sed imperatoris esse existimauisse. Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diuiciacum, quod ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta uigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non intermitteret, ab exploratoribus certior factus est Ariouisti copias a nostris milibus passum quattuor et XX abesse.

XLII

Cognito Caesaris aduentu Ariouistus legatos ad eum mittit: quod antea de conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset, seque id sine periculo facere posse existimare. Non respuit condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reuerti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset ultro polliceretur, magnamque in spem ueniebat pro suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret. Dies conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim saepe ultro citroque cum legati inter eos mitterentur, Ariouistus postulauit ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret: uereri se ne per insidias ab eo circumueniretur; uterque cum equitatu ueniret: alia ratione sese non esse uenturum. Caesar, quod neque conloquium interposita causa tolli uolebat neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis decimae, cui quam maxime confidebat, inponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus facto esset, haberet. Quod cum fieret, non inridicule quidam ex militibus decimae legionis dixit plus quam pollicitus esset Caesarem ei facere: pollicitum se in cohortis praetoriae loco decimam legionem habiturum, ad equum rescribere.

XLIII

Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequo fere spatio ab castris Ariouisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium uenerunt. Legionem Caesar quam equis uexerat passibus ducentis ab eo tumulo constituit. Item equites Ariouisti pari interuallo constiterunt. Ariouistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ut ad conloquium adducerent postulauit. Vbi eo uentum est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemorauit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. Docebat etiam quam ueteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores uelit esse: quod uero ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset? Postulauit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret; obsides redderet; si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.

XLIV

Ariouistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis uirtutibus multa praedicauit: Transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse: sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum uoluntate datos; stipendium capere iure belli, quod uictores uictis imponere consuerint. Non sese Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse; omnes Galliae ciuitates ad se oppugnandum uenisse ac contra se castra habuisse; eas copias a se uno proelio pulsas ac superatas esse. Si iterum experiri uelint, se iterum paratum esse decertare; si pace uti uelint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua uoluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, idque se hac spe petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae impugnandae causa facere: eius rei testimonium esse, quod nisi rogatus non uenerit, et quod bellum non intulerit, sed defenderit. Se prius in Galliam uenisse quam populum Romanum. Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae prouinciae finibus egressum. Quid sibi uellet cur in suas possessiones ueniret? Prouinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Vt ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus. Quod fratres Haeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum, ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse, neque ipsos in his contentionibus quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse. Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro amico, sed hoste habiturum. Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset. Quod si discessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri uellet sine ullo eius labore et periculo confecturum.

XLV

Multa ab Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non posset: Neque suam neque populi Romani consuetudinem pati uti optime merentes socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariouisti quam populi Romani. Bello superatos esse Aruernos et Rutenos ab Q. Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignouisset neque in prouinciam redegisset neque stipendium inposuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus obseruari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello uictam suis legibus uti uoluisset.

XLVI

Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariouisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperauit ne quod omnino telum in hostes reicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore uidebat, tamen committendum non putabat ut pulsis hostibus dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumuentos. Postea quam in uulgus militum elatum est qua adrogantia in conloquio Ariouistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites ut fecissent eaque res conloquium diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.

XLVII

Biduo post Ariouistus ad Caesarem legatos mittit: Velle se de iis rebus quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus uellet, e suis legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causa uisa non est, et eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin in nostros tela conicerent. Legatum e suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum uisum est C. Valerium Procillum, C. Valeri Caburi filium, summa uirtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco ciuitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariouistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanicis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariouisti utebatur. His mandauit ut quae diceret Ariouistus cognoscerent et ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariouistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamauit: quid ad se uenirent? An speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.

XLVIII

Eodem die castra promouit et milibus passuum sex a Caesaris castris sub monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet. Ex eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit, ut, si uellet Ariouistus proelio contendere, ei potestas non deesset. Ariouistus his omnibus diebus exercitum castris continuit equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae quo se Germani exercuerant. Equitum milia erant sex, totidem numero pedites uelocissimi ac fortissimis, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant: cum his in proeliis uersabantur. Ad eos se equites recipiebant: hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui grauiore uulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas, ut iubis equorum subleuati cursum adaequarent.

XLIX

Vbi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu prohiberentur, ultra eum locum quo in loco Germani consederant, circiter passus sescentos ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa ad eum locum uenit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit. Hic locus ab hoste circiter passus sescentos, uti dictum est, aberat. Eo circiter hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariouistus misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas in castra maiora reduxit.

L

Proximo die instituto suo Caesar castris utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit, hostibus pugnandi potestatem fecit. Vbi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariouistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad uesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariouistus multis et inlatis et acceptis uulneribus in castra reduxit. Cum ex captiuis quaereret Caesar quam ob rem Ariouistus proelio non decertaret, haec reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et uaticinationibus declararent utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non esse fas Germanos superare, si ante nouam lunam proelio contendissent.

LI

Postridie eius diei Caesare praesidium utriusque castris quod satis esse uisum est reliquit, omnis alarios in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero ualebat, ut ad speciem alariis ueteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario Germanis suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus interuallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam redis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinquerentur. Eo mulieres imposuerunt, quae in proelium proficiscentes passis manibus flentes inplorabant ne se in seruitutem Romanis traderent.

LII

Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque uirtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animaduerterat, proelio commisit. Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur. Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange fata impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri milites qui in phalangas insilirent et scuta manibus reuellerent et desuper uulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu uehementer suorum nostram aciem premebant. Id cum animaduertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter aciem uersabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.

LIII

Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga uerterunt neque prius fugere destiterunt quam in flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter quinque peruenerunt. Ibi perpauci aut uiribus confisi tranare contendentur aut lintribus inuentis sibi salutem reppererunt; in his fuit Ariouistus, qui nauiculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes equitatu consecuti nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariouisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat, a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fugam trinis catenis uictus traheretur, in ipsum Caesarem hostis equitatu persequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa uictoria uoluptatem attulit, quod hominem honestissimum prouinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum et manibus hostium sibi restitutum uidebat, neque eius calamitate de tanta uoluptate et gratulatione quicquam Fortuna deminuerat. Is se praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur, an in aliud tempus reseruaretur: sortium beneficio se esse incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.

LIV

Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi, qui ad ripas Rheni uenerant, domum reuerti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt insecuti magnum ex his numerum occiderunt. Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conuentus agendos profectus est.