I
... quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur. Dicent enim Xuiri, id quod et dicitur a multis et saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud populi Romani esse factum. Dabitis igitur Alexandream clam petentibus eis quibus apertissime pugnantibus restitistis? Haec, per deos immortalis! utrum esse uobis consilia siccorum an uinolentorum somnia, et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum uidentur? Videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. Perscribit in sua lege uectigalia quae Xuiri uendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum bonorum. Agros emi uolt qui diuidantur; quaerit pecuniam. Videlicet excogitabit aliquid atque adferet. Nam superioribus capitibus dignitas populi Romani uiolabatur, nomen imperi in commune odium orbis terrae uocabatur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status Xuiris donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur. Exspecto quid tribunus plebis uigilans et acutus excogitet. "Veneat" inquit "silua Scantia." Vtrum tandem hanc siluam in relictis possessionibus, an in censorum pascuis inuenisti? Si quid est quod indagaris, inueneris, ex tenebris erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod commodum est, quoniam quidem tu attulisti; siluam uero tu Scantiam uendas nobis consulibus atque hoc senatu? tu ullum uectigal attingas, tu populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias? Tum uero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam illos fortissimos uiros qui apud maiores nostros fuerunt, quod, quae uectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri quidem potuisse iudicabuntur.
II
Vendit Italiae possessiones ex ordine omnis. Sane est in eo diligens; nullam enim praetermittit. Persequitur in tabulis censoriis totam Siciliam; nullum aedificium, nullos agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani proscriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium, et credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non uendiderint ei qui armis et uirtute pepererunt, ut esset quod nos largitionis causa uenderemus. Videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea. Nam superiore parte legis quem ad modum Pompeium oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se ipsi indicabunt. Iubent uenire agros Attalensium atque Olympenorum quos populo Romano P. Seruili, fortissimi uiri, uictoria adiunxit, deinde agros in Macedonia regios qui partim T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen uicit uirtute parti sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium qui L. Mummi imperio ac felicitate ad uectigalia populi Romani adiunctus est, post autem agros in Hispania apud Carthaginem nouam duorum Scipionum eximia uirtute possessos; tum uero ipsam ueterem Carthaginem uendunt quam P. Africanus nudatam tectis ac moenibus siue ad notandam Carthaginiensium calamitatem, siue ad testificandam nostram uictoriam, siue oblata aliqua religione ad aeternam hominum memoriam consecrauit. His insignibus atque infulis imperi uenditis quibus ornatam nobis maiores nostri rem publicam tradiderunt, iubent eos agros uenire quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque possederit. Num obscure uidentur prope hasta praeconis insectari Cn. Pompei exercitum qui uenire iubeant eos ipsos agros in quibus ille etiam nunc bellum gerat atque uersetur?
III
Hoc uero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum sibi nullum definiunt? Nam Xuiris quibus in locis ipsis uideatur uendendi potestas lege permittitur. Censoribus uectigalia locare nisi in conspectu populi Romani non licet; his uendere uel in ultimis terris licebit? At hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in triuiis aut in compitis auctionentur; hic permittit sua lege Xuiris ut in quibus commodum sit tenebris, ut in qua uelint solitudine, bona populi Romani possint diuendere. Iam illa omnibus in prouinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam formidolosa, quam quaestuosa concursatio Xuiralis futura sit, non uidetis? Hereditatum obeundarum causa quibus uos is legationes dedistis, qui et priuati et priuatum ad negotium exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis profecto quam graues eorum aduentus sociis nostris esse soleant. Quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum immittantur in orbem terrarum Xuiri summo cum imperio, summa cum auaritia infinitaque omnium rerum cupiditate? quorum cum aduentus graues, cum fasces formidolosi, tum uero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim quod uidebitur publicum iudicare, quod iudicarint uendere. Etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant ne uendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. Hinc uos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis? Etenim, quod superiore parte legis praefinitum fuit, "SVLLA ET POMPEIO CONSVLIBVS," id rursus liberum infinitumque fecerunt.
IV
Iubet enim eosdem Xuiros omnibus agris publicis pergrande uectigal imponere, ut idem possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare. Quo in iudicio perspici non potest utrum seueritas acerbior an benignitas quaestuosior sit futura. "Sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam suspiciosae. Excipit enim in uectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in uendendis agris eos agros de quibus cautum sit foedere. Hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale possidentur. Hic quaero, si Hiempsali satis est cautum foedere et Recentoricus ager priuatus est, quid attinuerit excipi; sin et foedus illud habet aliquam dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in orbe terrarum repertas quibus gratis parceret. Num quisnam tam abstrusus usquam nummus uidetur quem non architecti huiusce legis olfecerint? Prouincias, ciuitates liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admouent manus uectigalibus populi Romani. Non est satis. Audite, audite uos qui amplissimo populi senatusque iudicio exercitus habuistis et bella gessistis: quod ad quemque peruenerit ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario, quod neque consumptum in monumento neque in aerarium relatum sit, id ad Xuiros referri iubet! Hoc capite multa sperant; in omnis imperatores heredesque eorum quaestionem suo iudicio comparant, sed maximam pecuniam se a Fausto ablaturos arbitrantur. Quam causam suscipere iurati iudices noluerunt, hanc isti Xuiri susceperunt: idcirco a iudicibus fortasse praetermissam esse arbitrantur quod sit ipsis reseruata. Deinde etiam in reliquum tempus diligentissime sancit ut, quod quisque imperator habeat pecuniae, protinus ad Xuiros deferat. Hic tamen excipit Pompeium simillime, ut mihi uidetur, atque ut illa lege qua peregrini Roma eiciuntur Glaucippus excipitur. Non enim hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus priuatur iniuria. Sed cui manubias remittit, in huius uectigalia inuadit. Iubet enim pecunia, si qua post nos consules ex nouis uectigalibus recipiatur, hac uti Xuiros. Quasi uero non intellegamus haec eos uectigalia quae Cn. Pompeius adiunxerit uendere cogitare.
V
Videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam et coaceruatam pecuniam Xuiralem. Minuetur huius pecuniae inuidia; consumetur enim in agrorum emptionibus. Optime. Quis ergo emet agros istos? Idem Xuiri; tu, Rulle, - missos enim facio ceteros - emes quod uoles, uendes quod uoles; utrumque horum facies quanti uoles. Cauet enim uir optimus ne emat ab inuito. Quasi uero non intellegamus ab inuito emere iniuriosum esse, ab non inuito quaestuosum. Quantum tibi agri uendet, ut alios omittam, socer tuus, et, si ego eius aequitatem animi probe noui, uendet non inuitus? Facient idem ceteri libenter, ut possessionis inuidiam pecunia commutent, accipiant quod cupiunt, dent quod retinere uix possunt. Nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam. Pecunia coacta est ad agros emendos; ei porro ab inuitis non ementur. Si consenserint possessores non uendere, quid futurum est? Referetur pecunia? Non licet. Exigetur? Vetat. Verum esto; nihil est quod non emi possit, si tantum des quantum uelit uenditor. Spoliemus orbem terrarum, uendamus uectigalia, effundamus aerarium, ut locupletatis aut inuidiae aut pestilentiae possessoribus agri tamen emantur. Quid tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius rei ratio atque descriptio? "Deducentur," inquit, "coloniae." Quot? quorum hominum? in quae loca? Quis enim non uidet in coloniis esse haec omnia consideranda? Tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam praesidiis confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus uinclis deuinctam et constrictam teneretis? Vbi enim cauetur ne in Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia premere atque urgere possitis? "Non faciemus," inquit. Primum nescio, deinde timeo, postremo non committam ut uestro beneficio potius quam nostro consilio salui esse possimus.
VI
Quod uero totam Italiam uestris coloniis complere uoluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimauistis? Scriptum est enim: "QVAE IN MVNICIPIA QVASQVE IN COLONIAS XVIRI VELINT, DEDVCANT COLONOS QVOS VELINT ET EIS AGROS ADSIGNENT QVIBVS IN LOCIS VELINT," ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, uerum ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. Atque haec a me suspicionibus et coniectum coarguuntur. Iam omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iouis Optimi Maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos uolunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. Qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a Xuiris conlocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in uetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti uestri satellites modeste insolentiam suam continebunt. Maiores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitate - quid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus uictis sua saepissime reddiderunt? - sed consilio, quod uidebant, si quod rei publicae uestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium praebere posse; uos haec, nisi euertere rem publicam cuperetis ac uobis nouam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non uideretis.
VII
Quid enim cauendum est in coloniis deducendis? Si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex Campanorum fastidio uidetur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. At quem ad modum armatur, di immortales! Nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem Xuiros occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae uelint oppida colonos ut Xuiri deducant quos uelint. Atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum diuidi iubet Non queror deminutionem uectigalium, non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto illa quae nemo est quin grauissime et uerissime conqueri possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum belli, sub signo claustrisque rei publicae positum uectigal seruare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset; non dico solum hoc in re publica uectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat, militem sustentet, hostem non pertimescat; praetermitto omnem hanc orationem et contioni reseruo; de periculo salutis ac libertatis loquor. Quid enim existimatis integrum uobis in re publica fore aut in uestra libertate ac dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis quam Rullum timetis cum omni egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro Capuam et urbis circa Capuam occuparint? His ego rebus, patres conscripti, resistam uehementer atque acriter neque patiar homines ea me consule expromere quae contra rem publicam iam diu cogitarunt. Errastis, Rulle, uehementer et tu et non nulli conlegae tui qui sperastis uos contra consulem ueritate, non ostentatione popularem posse in euertenda re publica populares existimari. Lacesso uos, in contionem uoco, populo Romano disceptatore uti uolo.
VIII
Etenim, ut circumspiciamus omnia quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus. Sollicitam mihi ciuitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam uestris legibus et contionibus et deductionibus tradidistis; spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis, fidem de foro, dignitatem de re publica sustulistis. Hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum cum populo Romano uox et auctoritas consulis repente in tantis tenebris inluxerit, cum ostenderit nihil esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias, nullam uenditionem uectigalium, nullum imperium nouum, nullum regnum Xuirale, nullam alteram Romam neque aliam sedem imperi nobis consulibus futuram summamque tranquillitatem pacis atque oti, uerendum, credo, nobis erit ne uestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse uideatur. Cum uero scelera consiliorum uestrorum fraudemque legis et insidias quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non liceat contra uos in contione consistere, praesertim cum mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum quo uno modo geri grauiter et libere potest, ut neque prouinciam neque honorem neque ornamentum aliquod aut commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri possit appetiturus sim. Dicit frequentissimo senatu consul Kalendis Ianuariis sese, si status hic rei publicae maneat neque aliquod negotium exstiterit quod honeste subterfugere non possit, in prouinciam non iturum. Sic me in hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim tribunum plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere.
IX
Quam ob rem, per deos immortalis! conligite uos, tribuni plebis, deserite eos a quibus, nisi prospicitis, breui tempore deseremini, conspirate nobiscum, consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore defendite. Multa sunt occulta rei publicae uolnera, multa nefariorum ciuium perniciosa consilia; nullum externum periculum est, non rex, non gens ulla, non natio pertimescenda est; inclusum malum, intestinum ac domesticum est. Huic pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes sanare uelle debemus. Erratis, si senatum probare ea quae dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia uoluntate. Omnes qui se incolumis uolent sequentur auctoritatem consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti in periculis, non timidi in contentionibus. Quod si qui uestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori uelificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum loco consulem uidet, quae uitae uia facillime uiros bonos ad honorem dignitatemque perducat. Quod si uos uestrum mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem defendendam profitemini, perficiam profecto,id quod maxime res publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud maiores nostros fuit, eadem nunc longo interuallo rei publicae restituta esse uideatur.