M. TVLLII CICERONIS - ORATOR AD M. BRVTVM

I

[1] Vtrum difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitaui. Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi uidebatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, uix arbitrabar esse eius qui uereretur reprehensionem doctorum atque prudentium. [2] Quid enim est maius quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae sit optima species et quasi figura dicendi? Quod quoniam me saepius rogas, aggrediar non tam perficiendi spe quam experiendi uoluntate; malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id non fecerim, beneuolentiam. [3] Quaeris igitur idque iam saepius quod eloquentiae genus probem maxime et quale mihi uideatur illud, quo nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum iudicem. In quo uereor ne, si id quod uis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant. [4] Sed par est omnis omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas concupiuerunt. Quod si quem aut natura sua [aut] illa praestantis ingeni uis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit; prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam in poetis non Homero soli locus est, ut de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum uel secundis uel etiam infra secundos; [5] nec uero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit.

II

Nec solum ab optimis studiis excellentes uiri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis remouerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi uidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iouis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus. [6] In oratoribus uero, Graecis quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat; ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re non est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt spes infringatur aut languescat industria; nam neque illud ipsum quod est optimum desperandum est et in praestantibus rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima. [7] Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. [8] Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur; quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius uidemus, et eis picturis quas nominaui cogitare tamen possumus pulchriora; [9] nec uero ille artifex cum faceret Iouis formam aut Mineruae, contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat.

III

Vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa [non] cadit, sic perfectae eloquentiae speciem animo uidemus, effigiem auribus quaerimus. [10] Has rerum formas appellat ideas ille non intellegendi solum sed etiam dicendi grauissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur de quo ratione et uia disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum. [11] Ac uideo hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram. Nam aut mirabuntur quid haec pertineant ad ea quae quaerimus - quibus satis faciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita uideatur - aut reprehendent, quod inusitatas uias indagemus, tritas relinquamus. [12] Ego autem et me saepe noua uideri dicere intellego, cum peruetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse; illa enim sunt curricula multiplicium uariorumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt impressa uestigia. Sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime orator est et adiutus; omnis enim ubertas et quasi silua dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt. [13] Sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata uerbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit: ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.

IV

[14] Positum sit igitur in primis, quod post magis intellegetur, sine philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuuet ut palaestra histrionem; parua enim magnis saepe rectissime conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis uariisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere; - [15] si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur; quod idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor; - [16] nec uero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque eam definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae uera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia uidere, ambigua distinguere. Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam orationi suppeditat copiam, de uita, de officiis, de uirtute, de moribus? Satisne sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intellegi potest?

V

[17] Ad has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia; quae sola tum quidem tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistri; quo fit ut ueram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis uerborum doctrina quaeritur. [18] Itaque M. Antonius, cui uel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, uir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se uidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat uidelicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa non uidebat. Vir autem acerrimo ingenio - sic enim fuit - multa et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset uidebat; [19] quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putauit, habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere. Inuestigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam uidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit; quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille uix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.

VI

[20] Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem, id quod uolumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum grauitate et maiestate uerborum, uehementes uarii, copiosi graues, ad permouendos et conuertendos animos instructi et parati - quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, alii leui et structa et terminata -, et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati; in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leuiter ornati. [21] Est autem quidam interiectus inter hos medius et quasi temperatus nec acumine posteriorum nec fulmine utens superiorum, uicinus amborum, in neutro excellens, utriusque particeps uel utriusque, si uerum quaerimus, potius expers; isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem et aequabilitatem aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis uerborum sententiarumque distinguit. [22] Horum singulorum generum quicumque uim in singulis consecuti sunt, magnum in oratoribus nomen habuerunt. Sed quaerendum est satisne id quod uolumus effecerint.

VII

Videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et grauiter, idem uersute et subtiliter dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus! Esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos. [23] Sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, uel ut hortarer alios uel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem uelim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognouerim. Hoc nec grauior exstitit quisquam nec callidior nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi Attice uolunt dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas; quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius uiribus, non imbecillitate sua metiantur. [24] Nunc enim tantum quisque laudat quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo iudicio minus firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non alienum puto.

VIII

Semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim qui probari uolunt uoluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant. [25] Itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciuerunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum uicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probauerunt [Graecia autem multo minus], Athenienses uero funditus repudiauerunt; quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans. Eorum religioni cum seruiret orator, nullum uerbum insolens, nullum odiosum ponere audebat. [26] Itaque hic, quem praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima summissius a primo, deinde, dum de legibus disputat, pressius, post sensim incendens iudices, ut uidit ardentis, in reliquis exsultauit audacius. Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante uerborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura odiosa intolerabilia esse dicit; quin etiam quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellat, utrum illa uerba an portenta sint; ut Aeschini ne Demosthenes quidem uideatur Attice dicere. [27] Facile est enim uerbum aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam animorum incendiis inridere. Itaque se purgans iocatur Demosthenes: negat in eo positas esse fortunas Graeciae, hocine an illo uerbo usus sit, hucine an illuc manum porrexerit. Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus? Cum uero inclinata ululantique uoce more Asiatico canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?

IX

[28] Ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt; hi unum modo quale sit suspicantur. Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant, quod solum; quod Attice, non falluntur. [29] Istorum enim iudicio, si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice, cui primae sine controuersia deferebantur; qui si tenui genere uteretur, numquam ab Aristophane poeta fulgere tonare permiscere Graeciam dictus esset. Dicat igitur Attice uenustissimus ille scriptor ac politissimus Lysias - quis enim id possit negare? -, dum intellegamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod [non] nihil habeat insolens aut ineptum; ornate uero et grauiter et copiose dicere aut Atticorum sit aut ne sit Aeschines neue Demosthenes Atticus. [30] Ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur: nouum quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui Lysiam sequuntur, causidicum quendam sequuntur non illum quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen et qui in forensibus causis possit praeclare consistere. Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia, grauiter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. Ipsae illae contiones ita multas habent obscuras abditasque sententias uix ut intellegantur; quod est in oratione ciuili uitium uel maximum. [31] Quae est autem in hominibus tanta peruersitas, ut inuentis frugibus glande uescantur? An uictus hominum Atheniensium beneficio excoli potuit, oratio non potuit? Quis Porro umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit? "At laudatus est ab omnibus." Fateor; sed ita ut rerum explicator prudens seuerus grauis; non ut in iudiciis uersaret causas, sed ut in historiis bella narraret; [32] itaque numquam est numeratus orator, nec uero, si historiam non scripsisset, nomen eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et nobilis. Huius tamen nemo neque uerborum neque sententiarum grauitatem imitatur, sed cum mutila quaedam et hiantia locuti sunt, quae uel sine magistro facere potuerunt, germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus. [33] Referamus nos igitur ad eum quem uolumus incohandum et ea demum eloquentia informandum quam in nullo cognouit Antonius.

X

Magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et semper amaui ingenium studia mores tuos. Incendor porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem uictus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama uirtutum admirabilium, quae specie dispares prudentia coniunguntur. [34] Quid enim tam distans quam a seueritate comitas? Quis tamen umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior? Quid tam difficile quam in plurimorum controuersiis diiudicandis ab omnibus diligi? Consequeris tamen ut eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis. Ergo omnibus ex terris una Gallia communi non ardet incendio; in qua frueris ipse+ te, cum in Italiae luce cognosceris uersarisque in optimorum ciuium uel flore uel robore. Iam quantum illud est, quod in maximis occupationibus numquam intermittis studia doctrinae, semper aut ipse scribis aliquid aut me uocas ad scribendum! [35] Itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica uirtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem -, sed testificor me a te rogatum et recusantem haec scribere esse ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam quaestionem non potuero, iniusti oneris impositi tua culpa sit, mea recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus tibi dati muneris compensabit.

XI

[36] Sed in omni re difficillimum est formam, qui charakter Graece dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis uidetur optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit a communi more uerborum; Pacuuio, inquit alius: omnes apud hunc ornati elaboratique sunt uersus, multo apud alterum neglegentius; fac alium Accio; uaria enim sunt iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae forma maxime excellat. In picturis alios horrida inculta, abdita et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant. Quid est quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quidque genere praestet et genera plura sint? Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimauique in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari. [37] Sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diuersa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum [scriptionum] et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum [rerum] formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece epideiktikon nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim ilia quasi nutrix eius oratoris quem informare uolumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.

XII

Ab hac et uerborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia. [38] Datur etiam uenia concinnitati sententiarum et arguti certique et circumscripti uerborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut uerba uerbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque contraria et ut pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum; quae in ueritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea se studiose consectatum fatetur; non enim ad iudiciorum certamen, sed ad uoluptatem aurium scripserat. [39] Haec tractasse Thrasymachum Calchedonium primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde Byzantium multosque alios, quos logodaidalous appellat in Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et uersiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum tempora quos nominaui incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis uel potius ineptiis afuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum; primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius dicere.

XIII

[40] Horum aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoueris. Nam cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris uideretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam uerba iunxisse, Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare uerbis et mollioribus numeris explere sententias; in quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est. [41] Itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, uel reprehendi me a ceteris facile patiebar, sic Isocrates uidetur testimonio Platonis aliorum iudicia debere contemnere. Est enim, ut scis, quasi in extrema pagina Phaedri his ipsis uerbis loquens Socrates: Adulescens etiam nunc, o Phaedre, Isocrates est, sed quid de illo augurer libet dicere. Quid tandem? Inquit ille. Maiore mihi ingenio uidetur esse quam ut cum orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad uirtutem maior indoles; ut minime mirum futurum sit si, cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere cui nunc studet tantum quantum pueris reliquis praestet omnibus qui umquam orationes attigerunt aut, si contentus his non fuerit, diuino aliquo animi motu maiora concupiscat; inest enim natura philosophia in huius uiri mente quaedam. Haec de adulescente Socrates auguratur. [42] At ea de seniore scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium rhetorum hunc miratur unum; me autem qui Isocratem non diligunt una cum Socrate et cum Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus et solutum et fluens, sententiis argutum, uerbis sonans est in illo epidictico genere quod diximus proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis et palaestrae dicatum, spretum et pulsum foro. Sed quod educata huius nutrimentis eloquentia [est] ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum haec ludorum atque pompae; nos autem iam in aciem dimicationemque ueniamus.

XIV

[43] Quoniam tria uidenda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et quo modo, dicendum omnino est quid sit optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in tradenda arte dici solet. Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus, sed qualis nobis esse uideatur. [44] Ac duo breuiter prima; sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen cum multis paene communia. Nam et inuenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est uacua prudentia? Nouerit igitur hic quidem orator, quem summum esse uolumus, argumentorum et rationum locos. [45] Nam quoniam, quicquid est quod in controuersia aut in contentione uersetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur: - sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale sit, recti prauique partibus; quibus ut uti possit orator, non ille uulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, auocet controuersiam; latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in uniuerso sit probatum id in parte sit probari necesse; - [46] haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad uniuersi generis rationem traducta appellatur thesis. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit; idemque locos - sic enim appellat - quasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.

XV

[47] Faciet igitur hic noster - non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus -, ut, quoniam loci certi traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat; ex quo emanent etiam qui communes appellantur loci. Nec uero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget; non enim semper nec in omnibus causis ex isdem locis eadem argumentorum momenta sunt. [48] Iudicium igitur adhibebit nec inueniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil enim est feracius ingeniis, eis praesertim quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fecundae et uberes non solum fruges uerum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut leuia quaedam aut causis aliena aut non utilia gignuntur. [49] Quorum ab oratoris iudicio dilectus nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit? [50] Iam uero ea quae inuenerit qua diligentia conlocabit? Quoniam id secundum erat de tribus. Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris; cumque animos prima adgressione occupauerit, infirmabit excludetque contraria; de firmissimis alia prima ponet alia postrema inculcabitque leuiora.

XVI

[51] Atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset summatim breuiterque descripsimus. Sed, ut ante dictum est, in his partibus, etsi graues atque magnae sunt, minus et artis est et laboris; cum autem et quid et quo loco dicat inuenerit, illud est longe maximum, uidere quonam modo; scitum est enim, quod Carneades noster dicere solebat, Clitomachum eadem dicere, Charmadam autem eodem etiam modo dicere. Quod si in philosophia tantum interest quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non uerba penduntur, quid tandem in causis existimandum est quibus totis moderatur oratio? [52] Quod quidem ego, Brute, ex tuis litteris sentiebam, non te id sciscitari, qualem ego in inueniendo et in conlocando summum esse oratorem uellem, sed id mihi quaerere uidebare, quod genus ipsius orationis optimum iudicarem: rem difficilem, di immortales, atque omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis et tenera et ita flexibilis ut sequatur quocumque torqueas, tum et naturae uariae et uoluntates multum inter se distantia effecerunt genera dicendi: [53] flumen aliis uerborum uolubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam; distincta alios et interpuncta interualla, morae respirationesque delectant: quid potest esse tam diuersum? Tamen est in utroque aliquid excellens. Elaborant alii in lenitate et aequabilitate et puro quasi quodam et candido genere dicendi; ecce aliqui duritatem et seueritatem quandam in uerbis et orationis quasi maestitiam sequuntur; quodque paulo ante diuisimus, ut alii graues alii tenues alii temperati uellent uideri, quot orationum genera esse diximus totidem oratorum reperiuntur.

XVII

[54] Et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere quam a te postulatum est - tibi enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam breuiter de inueniendo et conlocando -, ne nunc quidem solum de orationis modo dicam sed etiam de actionis: ita praetermissa pars nulla erit, quando quidem de memoria nihil est hoc loco dicendum, quae communis est multarum artium. [55] Quo modo autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo. Est enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum constet e uoce atque motu. Vocis mutationes totidem sunt quot animorum, qui maxime uoce commouentur. Itaque ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat oratio, utcumque se adfectum uideri et animum audientis moueri uolet, ita certum uocis admouebit sonum; de quo plura dicerem, si hoc praecipiendi tempus esset aut si tu hoc quaereres. Dicerem etiam de gestu, cum quo iunctus est uultus; quibus omnibus dici uix potest quantum intersit quem ad modum utatur orator. [56] Nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt; ut iam non sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et tertias actioni; si enim eloquentia nulla sine hac, haec autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo potest. Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta uoce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata uideri grauis et inflexa miserabilis; [57] mira est enim quaedam natura uocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto graui, tanta sit et tam suauis uarietas perfecta in cantibus.

XVIII

Est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit uocis flexiones; dicit plorare etiam Demosthenes istum quem saepe dicat uoce dulci et clara fuisse. [58] In quo illud etiam notandum mihi uidetur ad studium persequendae suauitatis in uocibus: ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni uerbo posuit acutam uocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam; quo magis naturam ducem ad aurium uoluptatem sequatur industria. [59] Ac uocis quidem bonitas optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps uariabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In gestu status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus; excursio moderata eaque rara; nulla mollitia ceruicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse moderans et uirili laterum flexione, bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis. [60] Vultus uero, qui secundum uocem plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum uenustatem! In quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut uultuosum, tum oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago est animi uultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis et uicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur temperabunt.

XIX

[61] Sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est. Quem hoc uno excellere [id est oratione], cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non enim inuentor aut compositor aut actor qui haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo rhetor et Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae sunt in oratore partem aliquam sibi quisque uindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima uis soli huic conceditur. [62] Quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt - si quidem et Theophrastus a diuinitate loquendi nomen inuenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessiuit et Xenophontis uoce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suauitate et grauitate princeps Plato -, tamen horum oratio neque neruos neque aculeos oratorios ac forensis habet. [63] Loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de rebus placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur, ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit facere uideantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere. [64] Mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec uerbis instructa popularibus nec uincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil inuidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum; casta, uerecunda, uirgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est. [65] Sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo uidetur, qui omnes eosdem uolunt flores quos adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, uerba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores uarietatem colorum, paria paribus referunt, aduersa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt.

XX

[66] Huic generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio. Ab his non multo secus quam a poetis haec eloquentia quam quaerimus seuocanda est. Nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud quo ipsi differrent ab oratoribus: numero maxime uidebantur antea et uersu, nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit. [67] Quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a uersu - nam id quidem orationis est uitium - numerus uocatur, qui Graece rhythmos dicitur. Itaque uideo uisum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a uersu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis uerborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod uersiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod uirtutes oratoris persequitur, cum uersu sit astrictior. [68] Ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata uox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque uerborum, tum etiam non nulli eorum uoluntati uocibus magis quam rebus inseruiunt; nec uero, si quid est unum inter eos simile - id autem est iudicium electioque uerborum -, propterea ceterarum rerum dissimilitudo intellegi non potest; sed id nec dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id quod propositum est non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis futurus sit.

XXI

[69] Erit igitur eloquens - hunc enim auctore Antonio quaerimus - is qui in foro causisque ciuilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare suauitatis, flectere uictoriae: nam id unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratoris, tot sunt genera dicendi: subtile in probando, modicum in delectando, uehemens in flectendo; in quo uno uis omnis oratoris est. [70] Magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator huius tripertitae uarietatis; nam et iudicabit quid cuique opus sit et poterit quocumque modo postulabit causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia. Vt enim in uita sic in oratione nihil est difficilius quam quid deceat uidere. Prepon appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo praeclare et multa praecipiuntur et res est cognitione dignissima; huius ignoratione non modo in uita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur. [71] Est autem quid deceat oratori uidendum non in sententiis solum sed etiam in uerbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas nec uero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut uerborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut uitae quid deceat est considerandum; quod et in re de qua agitur positum est et in personis et eorum qui dicunt et eorum qui audiunt. [72] Itaque hunc locum longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare - non cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est -, grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte causarum. Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum apud unum iudicem dicas, amplissimis uerbis et locis uti communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter!

XXII

Hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam aduersariorum, nec re solum sed saepe uerbo; etsi sine re nulla uis uerbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata uerbo. [73] In omnibusque rebus uidendum est quatenus; etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus hic, Brute, quod te non fugit, et magnum uolumen aliud desiderat; sed ad id quod agitur illud satis. Cum hoc decere - quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximi - cum hoc, inquam, decere dicimus, illud non decere, et id usquequaque quantum sit appareat in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas; [74] oportere enim perfectionem declarat offici, quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in factis saepissime tum in dictis ualet, in uultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum uitium, qui peccat etiam, cum probi orationem adfingit improbo stultoue sapientis; si denique pictor ille uidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obuoluendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus? - Sed cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator uiderit: illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.

XXIII

[75] Sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula: magnum opus et arduum, ut saepe iam diximus; sed ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc quidem iam quocumque feremur danda nimirum uela sunt. Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem uocant Atticum. [76] Summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque eum qui audiunt, quamuis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem uidetur esse existimanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis uiribus careat, sit, ut ita dicam, integra ualetudine. [77] Primum igitur eum tamquam e uinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratorii numeri, de quibus mox agemus, obseruandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam sit nec uagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter uideatur errare. Verba etiam uerbis quasi coagmentare neglegat. Habet enim ille tamquam hiatus et concursus uocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de uerbis laborantis. [78] Sed erit uidendum de reliquis, cum haec duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque uerborum. Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens. Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quas id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit enim quiddam in utroque, quo sit uenustius, sed non ut appareat. Tum remouebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur; [79] fucati uero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur;

XXIV

unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum illud, suaue et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac - quod in hoc oratore dominabitur uerecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis. [80] Supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia uerborum. Ornatus autem uerborum duplex: unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque uerbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat; in alienis aut translatum et factum aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac nouum aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur. [81] Conlocata autem uerba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod uerbis mutatis non maneat manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si uerba mutaueris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora. Ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis uerbis erit audax et in transferendis uerecundus et parcus et in priscis in reliquisque ornamentis et uerborum et sententiarum demissior; ea translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare uitis, sitire agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta. [82] Nihil horum parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum, non ludendi uidetur. Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi uteretur amplissimo;

XXV

itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque apparet, cum uerbum aliquod altius transfertur idque in oratione humili ponitur quod idem in alia deceret. [83] Illam autem concinnitatem, quae uerborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis schemata appellant, quod idem uerbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam uocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut in epularum apparatu a magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem uideri uolet, et eliget quibus utatur; [84] sunt enim pleraque apta huius ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae. Nam illa de quibus ante dixi huic acuto fugienda sunt: paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi quaesitae uenustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat; [85] itemque si quae uerborum iterationes contentionem aliquam et clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis alienae; ceteris promiscue poterit uti, continuationem uerborum modo relaxet et diuidat utaturque uerbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis; etiam illa sententiarum lumina adsumet, quae non erunt uehementer inlustria. Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec aceruatim multa frequentans una complexione deuinciet. Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda; erit enim ut uoce sic etiam oratione suppressior. [86] Sed pleraque ex illis conuenient etiam huic tenuitati, quamquam isdem ornamentis utetur horridius; talem enim inducimus. Accedet actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione corporis, uultu tamen multa conficiens; non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo sensu quidque pronuntient.

XXVI

[87] Huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium quantum ualent; quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. Vtetur utroque; sed altero in narrando aliquid uenuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc aliud agimus. [88] Illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum. haec enim ad illud indecorum referuntur. [89] Vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et dignitatibus, uitabit insanabilis contumelias, tantum modo aduersarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis nouis Atticis talem cognouerim neminem, cum id certe sit uel maxime Atticum. [90] Hanc ego iudico formam summissi oratoris, sed magni tamen et germani Attici; quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil uidetur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis. [91] Vberius est aliud aliquantoque robustius quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere neruorum uel minimum, suauitatis autem est uel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem illud ornatum copiosumque summissius.

XXVII

[92] Huic omnia dicendi ornamenta conueniunt plurimumque est in hac orationis forma suauitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur, tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata uerba atque immutata. Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suauitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata, in quibus pro uerbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti. [93] Quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum dixit Ennius arce et urbe orba sum, alio modo, [si pro patria arcem dixisset; et] horridam Africam terribili tremere tumultu [cum dicit pro Afris immutate Africam]: hanc hypallagen rhetores, quia quasi summutantur uerba pro uerbis, metonymian grammatici uocant, quod nomina transferuntur; [94] Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem nem, quam katachresin uocat, ut cum minutum dicimus animum pro paruo; et abutimur uerbis propinquis, si opus est uel quod delectat uel quod decet. Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant allegorian: nomine recte, genere melius ille qui ista omnia translationes uocat. Haec frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores. [95] In idem genus orationis - loquor enim de illa modica ac temperata - uerborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum; latae eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur. Quid multa? E philosophorum scholis tales fere euadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quem dico probabitur. [96] Est enim quoddam etiam insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes uerborum, omnes sententiarum inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a grauibus in ea de qua loquor mediocritate consedit.

XXVIII

[97] Tertius est ille amplus copiosus, grauis ornatus, in quo profecto uis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in ciuitatibus plurimum ualere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes, quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius eloquentiae est tractare animos, huius omni modo permouere. Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus; inserit nouas opiniones, euellit insitas. [98] Sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto elaborauit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitauit, hoc uno perfecto magnus orator est, et si non maximus; minimeque in lubrico uersabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum uoco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet ancipites dicendi incertosque casus; etiam si quando minus succedit, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit: alte enim cadere non potest. [99] At uero hic noster, quem principem ponimus, grauis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit uni nec suam copiam cum illis duobus generibus temperauit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et ueteratorie dicit, sapiens iam, medius suauis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, uix satis sanus uideri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari uinulentus uidetur. [100] Tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem.

XXIX

Sed inuentus profecto est ille eloquens, quem numquam uidit Antonius. Quis est igitur is? Complectar breui, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta grauiter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit. Ne fuerit. [101] Ego enim quid desiderem, non quid uiderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis uidere possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parua summisse, modica temperate, magna grauiter dicere. [102] Tota mihi causa pro Caecina de uerbis interdicti fuit: res inuolutas definiendo explicauimus, mus, ius ciuile laudauimus, uerba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea omni genere amplificationis exarsimus. [103] At haec interdum temperanda et uarianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur gentis? Quod in Habiti? Quod in Corneli? Quod in plurimis nostris defensionibus? Quae exempla selegissem, nisi uel nota esse arbitrarer uel ipsi possent legere qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus [oratoris] cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio. [104] Non adsequimur; at quid sequi deceat uidemus. Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo tantum abest ut nostra miremur, et usque eo difficiles ac morosi sumus, ut nobis non satis faciat ipse Demosthenes; qui quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas; ita sunt auidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desiderant.

XXX

[105] Sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognouisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, uides profecto illum multa perficere, nos multa conari, illum posse, nos uelle quocumque modo causa postulet dicere. Nam ille magnus et successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis; nos minus. Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus peruenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat. [106] Atqui si Antonio Crassus eloquens uisus non est aut sibi ipse, numquam Cotta uisus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius; nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa grauiter Hortensius; superiores magis ad omne genus apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliter in omnia genera fusae orationis auris ciuitatis accepimus, easque nos primi, quicumque eramus et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis [dicendi] audiendi incredibilia studia conuertimus. [107] Quantis illa clamoribus adulescentuli diximus [de supplicio parricidarum], quae nequaquam satis deferuisse post aliquanto sentire coepimus: Quid enim tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? Ita uiuunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant; ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant; ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur; ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et quae sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab hac etiam indole iam illa matura: "Vxor generi, nouerca filii, filiae paelex." [108] Nec uero hic erat unus ardor in nobis ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa [pro Roscio] iuuenilis redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam paulo hilariora, ut pro Habito, pro Cornelio compluresque atiae. Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo uarietatem.

XXXI

[109] An ego Homero, Ennio, reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent, non numquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent: ipse numquam ab illa acerrima contentione discederem? Sed quid poetas diuino ingenio profero? Histriones eos uidimus quibus nihil posset in suo genere esse praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis faciebant, cum tamen in suis uersarentur, sed et comoedum in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere uidimus: ego non elaborem? [110] Cum dico me, te, Brute, dico; nam in me quidem iam pridem effectum est quod futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas ages? Aut aliquod causarum genus repudiabis? Aut in isdem causis perpetuum et eundem spiritum sine ulla commutatione obtinebis? Demosthenes quidem, cuius nuper inter imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad te in Tusculanum uenissem, imaginem ex aere uidi, nil Lysiae subtilitate cedit, nihil argutiis et acumine Hyperidi, nil leuitate Aeschini et splendore uerborum. [111] Multae sunt eius totae orationes subtiles, ut contra Leptinem; multae totae graues, ut quaedam Philippicae; multae uariae, ut contra Aeschinem falsae legationis, ut contra eundem pro causa Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens uult arripit et a grauissimo discedens eo potissimum delabitur. Clamores tamen tum mouet et tum in dicendo plurimum efficit, cum grauitatis locis utitur. [112] Sed ab hoc parumper abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus: rei potius, id est eloquentiae uim et naturam explicemus. Illud tamen quod iam ante diximus meminerimus, nihil nos praecipiendi causa esse dicturos atque ita potius acturos ut existimatores uideamur loqui, non magistri. In quo tamen longius saepe progredimur, quod uidemus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi docere uidemur habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine diuulgari necesse est.

XXXII

[113] Esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam uicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere. Quamquam aliud uidetur oratio esse aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit, oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset; nam cum compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat eius modi esse; cum autem deduxerat et manum dilatauerat, palmae illius similem eloquentiam esse dicebat. [114] Atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetoricae dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut hoc uidelicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo omnem quae ad dicendum trahi possit loquendi rationem esse notam; quae quidem res, quod te his artibus eruditum minime fallit, duplicem habuit docendi uiam. Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt. [115] Ego eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum rerum omnino rudem, sed uel illa antiqua uel hac Chrysippi disciplina institutum. Nouerit primum uim, naturam, genera uerborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; qua ratione uerum falsumne sit iudicetur; quid efficiatur e quoque, quid cuique consequens sit quidue contrarium; cumque ambigue multa dicantur, quo modo quidque eorum diuidi explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratori - saepe enim occurrunt -, sed quia sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor.

XXXIII

[116] Et quoniam in omnibus quae ratione docentur et uia primum constituendum est quid quidque sit - nisi enim inter eos qui disceptant conuenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perueniri potest -, explicanda est saepe uerbis mens nostra de quaque re atque inuoluta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam breuissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei uidendum est quae sint eius generis siue formae siue partes, ut in eas tribuatur omnis oratio. [117] Erit igitur haec facultas in eo quem uolumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius; idemque etiam, cum res postulabit, genus uniuersum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac diuidet. Quando autem id faciat aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem uolo. [118] Nec uero a dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de uirtutibus aut uitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de uoluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi grauiter ample copiose dici et explicari potest.

XXXIV

[119] De materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus uerbis quidque dicat [aut quo modo] - quem etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum uolo. Omnia profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas, excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet. [120] Cum illa diuina cognouerit, nolo ignoret ne haec quidem humana. Ius ciuile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid est enim turpius quam legitimarum et ciuilium controuersiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et ciuilis iuris ignarus? Cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae ueteris ordinem, maxime scilicet nostrae ciuitatis, sed etiam imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem laborem nobis Attici nostri leuauit labor, qui conseruatis notatisque temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro conligauit. Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum ueterum cum superiorum aetate contexitur? Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem. [121] Sic igitur instructus ueniet ad causas, quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse in quo non aut res controuersiam faciat aut uerba: res aut de uero aut de recto aut de nomine, uerba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia uidetur esse aliud in uerbis, genus est quoddam ambigui quod ex praeterito uerbo fieri solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas significari uidemus.

XXXV

[122] Cum tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt. Traditi sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione uersantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum; rem breuiter exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, aduersaria euertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia peroratione inflammantem restinguentemue concludere? Has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper tractantur uno modo. [123] Quoniam autem non quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat uiderit. Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum omnibus eodem modo dicendum arbitror.

XXXVI

Is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio. [124] Principia uerecunda, nondum elatis incensa uerbis, sed acuta sententiis uel ad offensionem aduersarii uel ad commendationem sui. Narrationes credibiles nec historico sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide. Dein si tenuis causa est, tum etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio. [125] Cum uero causa ea inciderit in qua uis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut uolet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit. Sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, propter quem ascendit in tantum honorem eloquentia. Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut uerbum nullum nisi aut graue aut elegans excidat, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae: quarum alteram in uniuersi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant thesin, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem auxesis est nominata. [126] Quae etsi aequabiliter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet; qui communes sunt appellati eo quod uidentur multarum idem esse causarum, sed proprii singularum esse debebunt. At uero illa pars orationis, quae est de genere uniuerso, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controuersiae, quod Graece krinomenon dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de uniuerso genere dicatur, nisi cum de uero ambigitur, quod quaeri coniectura solet. [127] Dicetur autem non Peripateticorum more - est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta -, sed aliquanto neruosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in aduersarios aspere. Augendis uero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio; quod [et] inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur uel amplificandi uel minuendi locus, et paene infinite in perorando.

XXXVII

[128] Duo restant enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt. Quorum alterum est, quod Graeci ethikon uocant, ad naturas et ad mores et ad omnem uitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem pathetikon nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad beneuolentiam conciliandam paratum; hoc uehemens incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. [129] Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu saepe aduersarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius; a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit; nobis priuata in causa magna et graui cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi uenenis ereptam memoriam diceret. [130] Quid ego de miserationibus loquar? Quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut uiderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt - me [enim] ipsum paenitet quanta sint -, sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur quam cum leguntur uideri solent.

XXXVIII

[131] Nec uero miseratione solum mens iudicum permouenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio paruo, plangore et lamentatione complerimus forum -, sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, inuideat faueat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat; qua in uarietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. [132] Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non temptatus sit, - dicerem perfectum, si ita iudicarem, nec in ueritate crimen arrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna uis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is qui audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perueniret oratio. Vterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis uel Latinis, si ulla reperirem, uel Graecis, si deceret. Sed Crassi perpauca sunt nec ea iudiciorum, nihil Antoni, nihil Cottae, nihil Sulpici; dicebat melius quam scripsit, Hortensius. [133] Verum haec uis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur quidem.

XXXIX

[134] Sed iam forma [ipsa] restat et charakter ille qui dicitur; qui qualis esse debeat ex his quae supra dicta sunt intellegi potest. Nam et singulorum uerborum et conlocatorum lumina attigimus; quibus sic abundabit, ex ore nullum nisi aut elegans aut graue exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac mouent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex conlocatione uerborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi; sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant. [135] Eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia: cum aut duplicantur iteranturque uerba aut leuiter commutata ponuntur, aut ab eodem uerbo ducitur saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur aut continenter unum uerbum non in eadem sententia ponitur; aut cum similiter uel cadunt uerba uel desinunt; aut cum sunt contrariis relata contraria; aut cum gradatim sursum uersus reditur; aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur; aut cum aliquid praetereuntes cur id faciamus ostendimus; aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio uel admirationis uel questionis; aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur. [136] Sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utitur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et uero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? Tantum modo notetur locus.

XL

[137] Sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut uerset saepe multis modis eadem et una in re haereat in eademque commoretur sententia; saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat; ut se ipse reuocet; ut quod dixit iteret; ut argumentum ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat; ut contra ac dicat accipi et sentiri uelit; ut addubitet ecquid potius aut quo modo dicat; ut diuidat in partis; ut aliquid relinquat ac neglegat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso in quo reprehendatur culpam in aduersarium conferat; [138] ut saepe cum eis qui audiunt, non numquam etiam cum aduersario quasi deliberet; ut hominum sermones moresque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur auertat animos; ut saepe in hilaritatem risumue conuertat; ut ante occupet quod uideatur opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caueant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut optet, ut exsecretur; ut fiat eis apud quos dicet familiaris. [139] Atque alias etiam dicendi quasi uirtutes sequetur: breuitatem, si res petet; saepe etiam rem dicendo subiciet oculis; saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio: saepe hilaritas, saepe uitae naturarumque imitatio.

XLI

Hoc in genere - nam quasi siluam uides - omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo. [140] Sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa uerbis ad eam laudem quam uolumus aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps uiderem esse dicendum, etsi mouebant iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non inuidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui non censerent eius uiri esse, de cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo uiro et recta et honesta petenti satis facere uoluissem. [141] Sed si profiterer - quod utinam possem! - Me studiosis dicendi praecepta et quasi uias quae ad eloquentiam ferrent traditurum, quis tandem id iustus rerum existimator reprehenderet? Nam quis umquam dubitauit quin in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris scientia? Cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum esset, in altera praescriptionum cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea uero repugnante uix suas regiones finisque defenderet. [142] Cur igitur ius ciuile docere semper pulchrum fuit hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus: ad dicendum si quis acuat aut adiuuet in eo iuuentutem, uituperetur? Nam si uitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e ciuitate eloquentia; sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuuat uniuersam rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non gloriosum est docere?

XLII

[143] "At alterum factitatum est, alterum nouum." Fateor; sed utriusque rei causa est. Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ei qui docerent nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satis facerent et consulentibus; alteri, cum domesticum tempus in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in sese ipsis reficiendis omne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi locum? Atque haud scio an plerique nostrorum oratorum [contra atque nos] ingenio plus ualuerint quam doctrina; itaque illi dicere melius quam praecipere, nos contra fortasse possumus. [144] "At dignitatem docere non habet." Certe, si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando, si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio [cur] cum docendo etiam aliquid aliquando [si] possis meliores facere, cur nolis? An quibus uerbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est, [ut est]: quibus ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est? [145] "At ius profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea se ualere dissimulant." Propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere? [146] Ac fortasse ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui enim possem, cum [et] afuissem domo adulescens et horum studiorum causa maria transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque uulgo scripta nostra legerentur, dissimulare me didicisse? Quid [erat cur] probarem nisi quod parum fortasse profeceram?

XLIII

Quod cum ita sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus in disputando quam ea de quibus dicendum est dignitatis habuerunt. [147] De uerbis enim componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae etiam si sunt, sicuti mihi uidentur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam docentur. Est id omnino uerum, at proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item; sed esse illa sine his non potest. Me autem siue peruulgatissimus ille uersus, qui uetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, siue tuum studium a me hoc uolumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit. [148] Quod si ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet qui hanc mihi non daret ueniam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem? Quae quidem me antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant domi; nec uero talibus modo rebus qualis hic liber continet, sed multo etiam grauioribus et maioribus; quae si erunt perfectae, profecto maximis rebus forensibus nostris [et externis] inclusae [et domesticae] litterae respondebunt. Sed ad institutam disputationem reuertamur.

XLIV

[149] Conlocabuntur igitur uerba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suauissimis uocibus, aut ut forma ipsa concinnitasque uerborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum uideamus quale sit, quod uel maxime desiderat diligentiam, ut fiat quasi structura quaedam nec tamen fiat operose; nam esset cum infinitus tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaeuola: quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes arte pauimento atque emblemate uermiculato! [150] Nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum uerborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas uoces efficiat aut asperas. Quamuis enim suaues grauesque sententiae tamen, si in condite positis uerbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic obseruat, nemo ut tam rusticus sit qui uocalis nolit coniungere. [151] In quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui dialogoi dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae sic probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista uocalium concursio, quam magna ex parte ut uitiosam fugit Demosthenes.

XLV

[152] Sed Graeci uiderint; nobis ne si cupiamus quidem distrahere uoces conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut uersum facerent, saepe hiabant, ut Naeuius: uos, qui accolitis Histrum fluuium atque algidam et ibidem: quam numquam uobis Grai atque barbari. At Ennius saepe Scipio inuicte, et semel quidem nos: hoc motu radiantis etesiae in uada ponti. [153] Hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent. Sed quid ego uocalis? Sine uocalibus saepe breuitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis, in uas' argenteis, palmi' crinibus, tecti' fractis. Quid uero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? Nam ut duellum bellum, [et] duis bis, sic Duellium cum qui Poenos classe deuicit Bellium nominauerunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam uerba saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim uester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae uastioris? Quam litteram etiam e maxillis et taxillis et paxillo et uexillo consuetudo elegans Latini sermonis euellit. [154] Libenter etiam copulando uerba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si uis. Iam in uno capsis tria uerba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis uelle, nolle pro non uelle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum? Quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum atque uobiscum.

XLVI

[155] Atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an dabat hanc consuetudo licentiam? Itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat: patris mei meum factum pudet pro meorum factorum, et texitur, exitium examen rapit pro exitiorum, non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti uolunt: neque tuom umquam in gremium extollas liberorum ex te genus, et idem: namque Aesculapi liberorum. At ille alter in Chryse non solum: ciues, antiqui amici maiorum meum, quod erat usitatum, sed durius etiam: consilium socii, augurium atque extum interpretes; idemque pergit: postquam prodigium horriferum, portentum pauos; quae non sane sunt in omnibus neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium, - etsi est apud eundem: nihilne ad te de iudicio armum accidit? [156] quam centuriam fabrum et procum, ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum; planeque duorum uirorum iudicium aut trium uirorum capitalium aut decem uirorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et quid dixit Accius? uideo sepulcra duo duorum corporum; idemque mulier una duum uirum. Quid uerum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc [uel] pro deum dico uel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium uirum, non uirorum, et sestertium nummum, non sestertiorum nummorum, quod in his consuetudo uaria non est.

XLVII

[157] Quid quod sic loqui, nosse, iudicasse uetant, nouisse iubent et iudicauisse? Quasi uero nesciamus in hoc genere et plenum uerbum recte dici et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius: eho tu, cognatum tuom non noras? Post idem Stilponem inquam noueras. Sient plenum est, sint imminutum; licet utare utroque. Ergo ibidem: quae quam sint cara post carendo intellegunt, quamque attinendi magni dominatus sient. Nec uero reprehenderim scripsere alii rem et scripserunt esse uerius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor. isdem campus habet inquit Ennius; et in templis: EIDEM PROBAVIT; at isdem erat uerius, nec tamen eisdem ut opimius; male sonabat isdem: impetratum est a consuetudine ut peccare suauitatis causa liceret. Et posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me hercule quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam uidetur, nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem? Credo, quod erat insuauius. [158] +Vna praepositio est af, quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amouit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne uerum sit an ab an abs. Quid si etiam abfugit turpe uisum est et abfer noluerunt, aufugit et aufer maluerunt? Quae praepositio praeter haec duo uerba nullo alio in uerbo reperietur. Noti erant et naui et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius uisum est ignotos, ignauos, ignaros dicere quam ut ueritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero uocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit, reddidit: adiuncti uerbi prima littera praepositionem commutauit, ut subegit, summouit, sustulit.

XLVIII

[159] Quid in uerbis iunctis? Quam scite insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam uolunt, quod eadem consuetudo non probauit. Quid uero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus dicimus breui prima littera, insatius producta, inhumanus breui, infelix longa. Et, ne multis, quibus in uerbis eae primae litterae sunt quae in sapiente atque felice, producte dicitur, in ceteris omnibus breuiter; itemque composuit, consueuit, concrepuit, confecit. Consule ueritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuuare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio. [160] Quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse, ut nusquam nisi in uocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem dicerem; aliquando, idque sero, conuicio aurium cum extorta mihi ueritas esset, usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reseruaui. Orciuios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam Pyrrhum; ui patefecerunt Bruges, non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges, et Pyrrhum aurium causa dicimus. [161] Quin etiam, quod iam subrusticum uidetur, olim autem politius, eorum uerborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi uocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in uersibus quam nunc fugiunt poetae noui. Sic enim loquebamur: qui est omnibu' princeps non omnibus princeps, et: uita illa dignu' locoque non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suauitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus? [162] Haec dixi breuius quam si haec de re una disputarem - est enim locus hic late patens de natura usuque uerborum - longius autem quam instituta ratio postulabat.

XLIX

Sed quia rerum uerborumque iudicium in prudentia est, uocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad uoluptatem, in illis ratio inuenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis uoluntas aurium, quibus probari nitebamur, aut ars eius conciliandae reperienda. [163] Duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio. Qua pontus Helles, [supera Tmolum ac Tauricos+: locorum splendidis nominibus inluminatus est uersus, sed proximus inquinatus insuauissima littera: finis frugifera et efferta arua Asiae tenet. [164] Qua re bonitate potius nostrorum uerborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet: qua tempestate Helenam Paris et quae sequuntur. Immo uero ista sequamur asperitatemque fugiamus: habeo istanc ego perterricrepam itemque: uersutiloquas malitias. Nec solum componentur uerba ratione, sed etiam finientur, quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et finiuntur aut ipsa compositione et quasi sua sponte, aut quodam genere uerborum, in quibus ipsis concinnitas inest; quae siue casus habent in exitu similis siue paribus paria redduntur siue opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria. [165] In huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana: Est enim, iudices, haec non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, uerum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quo debent referri, intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum. [166] Quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam uersus efficitur: eam quam nihil accusas damnas condemnas dixisset qui uersum effugere uellet -, bene quam meritam esse autumas [dicis] male merere? Id quod scis prodest nihil; id quod nescis obest? Versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem esset in oratione numerosum: Quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest.

L

Semper haec, quae Graeci antitheta nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria. [167] Hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris aduentum cum illius imperatoris uictoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu inuicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas. [168] Ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque uerborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia. Quid dico meas? Contiones saepe exclamare uidi, cum apte uerba cecidissent. Id enim exspectant aures, ut uerbis conligetur sententia. "Non erat hoc apud antiquos." Et quidem nihil aliud fere non erat; nam et uerba eligebant et sententias grauis et suauis reperiebant, sed eas aut uinciebant aut explebant parum. [169] "Hoc me ipsum delectat" inquiunt. Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda! Nominibus ueterum gloriantur. Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum ualet plurimum. Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum [ea] maiora iudicem quae sunt quam illa quae desunt. Plus est enim in uerbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione sententiarum, quam non habent.

LI

Post inuenta conclusio est, qua credo usuros ueteres illos fuisse, si iam nota atque usurpata res esset; qua inuenta omnis usos magnos oratores uidemus. [170] Sed habet nomen inuidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus [Latine, Graece rhythmos] inesse dicitur. Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi uidetur, si etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos uituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus uerbis leuibusque sententiis, iure; sin probae res, lecta uerba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere? Hic enim inuidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte uerbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu saepe natura; et quae ualde laudantur apud illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur. [171] Et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur; nos nuper agnouimus. Ergo Ennio licuit uetera contemnenti dicere: uersibus, quos olim Fauni uatesque canebant, mihi de antiquis eodem modo non licebit? Praesertim cum dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur: Nos ausi reserare; - legi enim audiuique non nullos, quorum prope modum absolute concluderetur oratio. Quod qui non possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam uolunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos uero minime, qui nihil illorum nisi uitium sequuntur, cum a bonis absint longissime. [172] Quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem uirorum eos mouebit auctoritas? Omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi ipsi oratores esse debebant. Sed quis omnium doctior, quis acutior, quis in rebus uel inueniendis uel iudicandis acrior Aristotele fuit? Quis porro Isocrati est aduersatus infensius? Is igitur uersum in oratione uetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus uero eisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non probent? Nisi omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt. [173] Quod si ita est - nec uero aliter existimo - quid, ipsi suis sensibus non mouentur? Nihilne eis inane uidetur, nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans, nihil redundans? In uersu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut breuior aut longior; nec uero multitudo pedes nouit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit aut curat aut in quo offendit intellegit; et tamen omnium longitudinum et breuitatum in sonis sicut acutarum grauiumque uocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocauit.

LII

[174] Visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia nobis tradiderunt, an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus? Sed quid quaero uelisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id uel maxime uelle perspexerim? Primum ergo origo, deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptae atque numerosae. Nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius summis laudibus ferunt, quod uerbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum enim uideret oratores cum seueritate audiri, poetas autem cum uoluptate, tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur, cum iucunditatis causa tum ut uarietas occurreret satietati. [175] Quod ab eis uere quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in eo genere scientius uersatum Isocrate confitendum est, sed princeps inueniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant scripta numerose. Nam, ut paulo ante dixi, paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis relata contraria, quae sua sponte, etiam si id non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum inuenit, sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum. [176] Horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inuentione uicerit. Est enim, ut in transferendis faciendisque uerbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior. Gorgias autem auidior est generis eius et his festiuitatibus sic enim ipse censet - insolentius abutitur; quas Isocrates tamen, cum audiuisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperauit. Quin etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat - prope enim centum confecit annos - relaxabat a nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in quo dicit sese minus iam seruire numeris quam solitus esset. Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat.

LIII

[177] Quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inuenta est, causa quaeratur. Quae sic aperta est, ut mirer ueteres non esse commotos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt. Ipsae enim aures uel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet uocum omnium mensionem. [178] Itaque et longiora et breuiora iudicat et perfecta ac moderata semper exspectat; mutila sentit quaedam et quasi decurtata, quibus tamquam debito fraudetur offenditur, productiora alia et quasi immoderatius excurrentia, quae magis etiam aspernantur aures; quod cum in plerisque tum in hoc genere nimium quod est offendit uehementius quam id quod uidetur parum. Vt igitur poeticae uersus inuentus est terminatione aurium, obseruatione prudentium, sic in oratione animaduersum est, multo illud quidem serius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque uerborum. [179] Quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam nunc - id enim erat tertium - si placet explicemus; quae disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae. Quaeri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an plures quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid uoluptatis adferat. [180] Sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est considerandi uia quarum altera est longior, breuior altera, eadem etiam planior.

LIV

Est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio; quibusdam enim non uidetur, quia nihil insit in ea certi ut in uersibus, et quod ipsi, qui adfirment esse eos numeros, rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem uidentur. Deinde, quicumque sunt siue unus siue plures, communesne sint omni generi orationis - quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur; si communes, qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in uersu numerus appareat. [181] Deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam uel compositione quadam uel genere uerborum; an sit suum cuiusque, ut numerus interuallis, compositio uocibus, genus ipsum uerborum quasi quadam forma et lumine orationis appareat, sitque omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci uocant schemata. [182] At non est unum nec idem quod uoce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere uerborum; quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est; compositio autem ab utroque differt, quae tota seruit grauitati uocum aut suauitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.

LV

[183] Esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse uersus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret. Ita notatio naturae et animaduersio peperit artem. Sed in uersibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse uidetur oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lyricoi a Graecis nominantur, quos cum cantu spoliaueris, nuda paene remanet oratio. [184] Quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros, uelut illa in Thyeste: quemnam te esse dicam? Qui tarda in senecta et quae sequuntur; quae, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam uix in eis numerus et uersus intellegi possit. Quo est ad inueniendum difficilior in oratione numerus quam in uersibus. [185] Omnino duo sunt quae condiant orationem, uerborum numerorumque iucunditas. In uerbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris in rebus necessitatis inuenta antiquiora sunt quam uoluptatis. [186] [Itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit nisi quando temere ac fortuito, et scriptores perueteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt.] - Nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper ante cognoscitur

LVI

ita translata aut facta aut coniuncta uerba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema liniamenta orationi attulit. [187] Quod si et angusta quaedam atque concisa et alia est dilatata et fusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed interuallorum longorum et breuium uarietate; quibus implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum uolubilis, necesse est eius modi ui naturam numeri contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perueniat ad finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere uersibus. [188] Sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est uidendum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? Quibus ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse est. [189] Sed quaeritur quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere uero omnis in orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod uersus saepe in oratione per imprudentiam dicimus. Est id uehementer uitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos; senarios uero et Hipponacteos effugere uix possumus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos uersus facile agnoscit auditor; sunt enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usitatos, sed tamen uersus: uitiosum genus et longa animi prouisione fugiendum. [190] Elegit ex multis Isocrati libris triginta fortasse uersus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos; quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex primo uerbo sententiae postremum ad uerbum primam rursus syllabam adiunxit insequentis sententiae; ita factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur; quod ne accidat obseruari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum aduersum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam uerbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.

LVII

[191] Sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri uidendum sit. Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem ueritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior. Ephorus autem, leuis ipse orator et profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim paean habebat tris breuis, dactylus autem duas, breuitate et celeritate syllabarum labi putat uerba procliuius contraque accidere in spondeo et trochaeo; quorum quod alter e longis constet alter e breuibus, fieri alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam. [192] Sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et qui paeana praetereunt, non uident mollissimum a sese numerum eundemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli uidetur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e uulgari esse sermone. Ita neque humilem et abiectam orationem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam uult esse grauitatis, ut eos qui audient ad maiorem admirationem possit traducere. [193] Trochaeum autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, quia contractio et breuitas dignitatem non habeat. Ita paeana probat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et ita factos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesquiplex aut duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis. [194] Iambus enim et dactylus in uersum cadunt maxime; itaque ut uersum fugimus in oratione, sic hi sunt euitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec quicquam inimicius quam illa uersibus; paean autem minime est aptus ad uersum, quo libentius eum recepit oratio. Ephorus uero ne spondeum quidem, quem fugit, intellegit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes, non interuallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et interuallis est par iambo, sed eo uitiosus in oratione, si ponatur extremus, quod uerba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur. [195] Ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animaduersionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo uulgi, esse debet oratio - alterum nimis est uinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut peruagatum ac uulgare uideatur; ut ab altero non delectere, alterum oderis -; [196] sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa, paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam numeris, quos ille praeterit, temperata.

LVIII

Quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim frequentissimus est in eis quae demisso atque humili sermone dicuntur; [197] paean autem in amplioribus, in utroque dactylus. Itaque in uaria et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animaduertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria; quae latebit eo magis, si et uerborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animaduertunt et iucunda sibi censent, uerba dico, et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et praeteruolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delectarent minus. [198] Nec uero is cursus est numerorum - orationis dico, nam est longe aliter in uersibus -, nihil ut fiat extra modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans sed aequabiliter constanterque ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam difficilius est oratione uti quam uersibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immoderata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio. Itaque non sunt in ea tamquam tibicini percussionum modi, sed uniuersa comprehensio et species orationis clausa et terminata est, quod uoluptate aurium iudicatur.

LIX

[199] Solet autem quaeri totone in ambitu uerborum numeri tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere terminarique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat? non ut solum; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus. Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id uacare numero non oportet, sed ad hunc exitum iam a principio ferri debet uerborum illa comprehensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum ueniens ipsa consistat. [200] Id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque uerba concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco respondeant; quorum discriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque omnia illa et prima et media uerba spectare debent ad ultimum. [201] Interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio uidendum sit quem ad modum uelis uenire ad extremum. Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et tractatio: materia in uerbis, tractatio in conlocatione uerborum.

LX

Ternae autem sunt utriusque partes: uerborum translatum, nouum, priscum .- nam de propriis nihil hoc loco dicimus -; conlocationis autem eae quas diximus, compositio, concinnitas, numerus. [202] Sed in utroque frequentiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt uerba cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius nouis. Quod idem fit in numeris, in quibus quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec nimis esse diuersa eque nullo modo coniuncta intellegi licet. Ita fit ut non item in oratione ut in uersu numerus exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut constructione uerborum. [203] Ita si numerus orationis quaeritur qui sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior; si locus, in omni parte uerborum; si unde ortus sit, ex aurium uoluptate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in diuidendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad delectationem; si quando, semper; si quo loco, in tota continuatione uerborum; si quae res efficiat uoluptatem, eadem quae in uersibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito eum sensu sine arte definiunt.

LXI

[204] Satis multa de natura; sequitur usus, de quo est accuratius disputandum. In quo quaesitum est in totone circuitu illo orationis, quem Graeci periodon, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus sit; deinde cum aliud uideatur esse numerus aliud numerosum, quid intersit. [205] Tum autem in omnibusne numeris aequaliter particulas deceat incidere an facere alias breuiores alias longiores, idque quando aut cur; quibusque partibus, pluribusne an singulis, imparibus an aequalibus, et quando aut istis aut illis sit utendum; quaeque inter se aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla sit in eo genere distinctio; quodque ad rem maxime pertinet, qua ratione numerosa fiat oratio. [206] Explicandum etiam est unde orta sit forma uerborum dicendumque quantos circuitus facere deceat deque eorum particulis et tamquam incisionibus disserendum est quaerendumque utrum una species et longitudo sit earum anne plures et, si plures, quo loco aut quando quoque genere uti oporteat. Postremo totius generis utilitas explicanda est, quae quidem patet latius; non ad unam enim rem aliquam, sed ad pluris accommodatur. [207] Ac licet non ad singula respondentem de uniuerso genere sic dicere, ut etiam singulis satis responsum esse uideatur. Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc, quod in causis foroque uersatur, de quo diceremus. Ergo in aliis, id est in historia et in eo quod appellamus epideiktikon placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa circumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutisque sententiis. [208] Itaque postea quam est nata haec uel circumscriptio uel comprehensio uel continuatio uel ambitus, si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit orationem generis eius quod esset ad delectationem comparatum remotumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias. Nam cum is est auditor qui non uereatur ne compositae orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque habet oratori uoluptati aurium seruienti.

LXII

[209] Genus autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnoscitur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditoris, tollit funditus ueritatem et fidem. Sed quoniam adhibenda non numquam est, primum uidendum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit, tum quot modis commutanda. [210] Adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut nos in accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meo, aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat quam doloris, ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et uolubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae uoluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum ualet cum is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut insidietur et obseruet, sed iam fauet processumque uult dicendique uim admirans non anquirit quid reprehendat. [211] Haec autem forma retinenda non diu est, nec dico in peroratione, quam ipsam includit, sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere, transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci kommata et kola nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum uerba aut suauitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut nouum facere uerbum aut a simili mutuari.

LXIII

[212] Quo autem pacto deceat incise membratimue dici iam uidebimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum incitatius breuitate pedum, tum proceritate tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui dichoreus uocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est e singulis longis et breuibus. Explanandum est enim, quod ab aliis eidem pedes aliis uocabulis nominantur. [213] Dichoreus non est ille quidem sua sponte uitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam uitiosum quam si semper est idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his uerbis: O Marce Druse, patrem appello - haec quidem duo binis pedibus incisim; dein membratim: Tu dicere solebas sacram esse rem publicam; - haec item membra ternis; [214] post ambitus: "Quicumque eam uiolauissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas" - dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an breuis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili comprobauit - hoc dichoreo tantus clamor contionis excitatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: "Comprobauit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus breuibus et longa est, quem Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio." [215] "At eadem uerba, eadem sententia." Animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.

LXIV

Sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant. Nam et creticus, qui est e longa et breui et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus breuibus, qui numerus in primo uiget, iacet in extremo, aut e totidem breuibus et longa, [in] quem optime cadere censent ueteres; ego non plane reicio, sed alios antepono. [216] Ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior uidetur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus uero multo magis et in membris; paucitatem enim pedum grauitate sua et tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede extremo: adiungo, quod minimum sit, proximum superiorem, saepe etiam tertium. [217] Ne iambus quidem, qui est e breui et longa, aut par choreo qui habet tris breuis trochaeus, sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e longa et duabus breuibus, si est proximus a postremo, parum uolubiliter peruenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt, si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba breuis an longa sit ne in uersu quidem refert. [218] Qua re etiam paeana qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, uidit parum, quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam paean, quod pluris habeat syllabas quam tris, numerus a quibusdam, non pes habetur. Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi uel orienti uel mediae; putant illi etiam cadenti, quo loco mihi uidetur aptior creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, breui, duabus longis, breui, longa, ut est hoc: amicos tenes, quouis loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit.

LXV

[219] His igitur tot commutationibus tamque uariis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati. Et quia non numero solum numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, concinnitatis - compositione potest intellegi, cum ita structa uerba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse uideatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur, innocentiae leue praesidium est; ordo enim uerborum efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria -; itaque si quae ueteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero quaesito, sed uerborum conlocatione ceciderunt. [220] Formae uero quaedam sunt orationis, in quibus ea concinnitas est ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae similiter cadunt uerba uerbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia facultatem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum uelimus, laxare nequeamus. Multum interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio; alterum si fit, intolerabile uitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.

LXVI

[221] Sed quoniam non modo non frequenter uerum etiam raro in ueris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi uidetur, ut uideamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in ueris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus, quae membra dicimus, ut et auris impleat et neque breuior sit quam satis sit neque longior. Quamquam utrumque non numquam uel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne breuitas defrudasse auris uideatur neue longitudo obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de uersu et est liberior aliquanto oratio. [222] [E quattuor igitur quasi hexametrorum instar uersuum quod sit constat fere plena comprehensio.] His igitur singulis uersibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim uolumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab isto cursu inuidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et ualet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: "Missos faciant patronos; ipsi prodeant"; - nisi interuallo dixisset "ipsi prodeant", sensisset profecto se fudisse senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo; [223] - "cur clandestinis consiliis nos oppugnant? Cur de perfugis nostris copias comparant contra nos?" Prima sunt illa duo, quae kommata Graeci uocant, nos incisa dicimus; deinde tertium kolon illi, nos membrum; sequitur non longa - ex duobus enim uersibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo.

LXVII

Sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea uel aptissime cadere debent, ut est apud me: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas"; haec incise dicta sunt quattuor; [224] at membratim quae sequuntur duo: "Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti". Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sustinentur: "Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas aestimasti". Dichoreo finitur. At spondeis proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis uti oportet, breuitas faciet ipsa liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis potest, non fere ternis amplius. [225] Incisim autem et membratim tractata oratio in ueris causis plurimum ualet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda: "O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda!" Membratim adhuc; deinde caesim: Diximus, rursus membratim: "Testis dare uolumus". Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse breuior: "Quem, quaeso, nostrum fefellit ita uos esse facturos?" [226] Nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis aut ternis ferire uerbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae uariis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio; quam peruerse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari Lysiam uult alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sententiis peccat quam uerbis, ut non quaerat quem appellet ineptum qui illum cognouerit. Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui uellet auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset iudicaret. Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.

LXVIII

[227] Nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis uerbisque lectissimis dicere. Et nec sententia ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque absolute, nec uerborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus autem - saepe enim hoc testandum est - non modo non poetice uinctus uerum etiam fugiens illum eique omnium dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo oratorum et poetarum uerum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile uideatur. [228] Hanc igitur, siue compositionem siue perfectionem siue numerum uocari placet, [et] adhibere necesse est, si ornate uelis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, uerum etiam quod multo maiorem habent apta uim quam soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores uidemus nihil nec uitando facere caute nec petendo uehementer, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit uenustum, sic orator nec plagam grauem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit. [229] Itaque qualis eorum motus quos apalaistrous Graeci uocant, talis horum mihi uidetur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adsecuti solent dicere - eneruetur oratio compositione uerborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec uis esse possit.

LXIX

Sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut uerba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut uoluatur oratio; [230] quod se L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat. O uirum simplicem qui nos nihil celet, sapientem qui seruiendum necessitati putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsit, cui se purgat, ueniam petit, et utitur ea traiectione uerborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sententias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero seruientes inculcata reperias inania quaedam uerba quasi complementa numerorum. Sunt etiam qui illo uitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant uersiculorum simillimum. [231] Tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiaticorum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma ueritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc uitium compensant uel facultate uel copia. Sed apud eos uarietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae uitia qui fugerit, ut neque uerbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens uerba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper uersetur genere numerorum, is omnia fere uitia uitauerit. Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa perspicue uitia contraria.

LXX

[232] Quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi oratoris bene structam conlocationem dissoluas permutatione uerborum; - corrumpatur enim tota res, ut [et] haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: "Neque me diuitiae mouent, quibus omnis Africanos et Laelios multi uenalicii mercatoresque superarunt": immuta paululum, ut sit multi superarunt mercatores uenaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: "Neque uestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros ueteres Marcellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque uicerunt"; uerba permuta sic, ut sit "uicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque": adde tertium: "Neque uero ornamenta ista uillarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo uideo perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari"; fac ita: "potuisse superari ab aliquo Syro aut Deliaco"; [233] uidesne, ut ordine uerborum paululum commutato, isdem tamen uerbis stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine uerborum paululum commutato in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: "Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet"; quanto aptius, si ita dixisset: "Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!" [234] Hoc modo dicere nemo umquam noluit nemoque potuit quin dixerit; qui autem aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici; quasi uero Trallianus fuerit Demosthenes! Cuius non tam uibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.

LXXI

Sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut, si quis Phidiae clipeum dissoluerit, conlocationis uniuersam speciem sustulerit, non singulorum operum uenustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent. [235] Isti autem cum dissoluunt orationem, in qua nec res nec uerbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in prouerbio est - etsi humilius dictum est [tamen simile est] -, scopas (ut ita dicam) mihi uidentur dissoluere. Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo, contempsisse uideantur, aut scribant aliquid uel Isocrateo more uel quo Aeschines aut Demosthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformidauisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse eadem condicione qui uti uelit, ut aut dicat aut scribat utra uoles lingua eo genere quo illi uolunt; facilius est enim apta dissoluere quam dissipata conectere. [236] Res se autem sic habet, ut breuissime dicam quod sentio: composite et apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine uerborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut ea qui utantur non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus utatur. Eloquens uero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, mouere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari aut audiri libentius. [237] Habes meum de oratore, Brute, iudicium; quod aut sequere, si probaueris, aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum, de quo tanto opere hoc libro adseueraui, umquam adfirmabo esse uerius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihimet ipsi aliud alias uideri. Nec in hac is modo re quae ad uulgi adsensum spectet et ad aurium uoluptatem, quae duo sunt ad iudicandum leuissima, sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inueni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum ueri uideretur, cum ipsum illud uerum tamen in occulto lateret. [238] Tu autem uelim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti uoluerim obsequi, uerecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.