A. CORNELII CELSI - DE MEDICINA - PROOEMIVM

Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris medicina promittit. Haec nusquam quidem non est siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque prompta in auxilium vulnerum morborumque noverunt. Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis. Ut pote cum vetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt; quos tamen Homerus non in pestilentia neque in variis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit. Ex quo apparet has partes medicinae solas ab iis esse tentatas, easque esse vetustissimas. Eodem vero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab iisdem opem posci solitam verique simile est ‹interisse quidem tum morbis plurimos, cum fuerint› nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ad bonos mores, quos neque desidia neque luxuria vitiarant; siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.

Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari viri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit; quae ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit: scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora ‹inquieta› cogitatione nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accipimus, clarissimos vero ex iis Pythagoran et Enpedoclen et Democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint.

Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae victu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur. Primam Diaitetiken, secundam Pharmakeutiken, tertiam Cheirourgian Graeci nominarunt. Eius autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset. Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres viri secuti ex ipsa professione empiricos se appellaverunt. Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus, nullo vero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutavit. Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos quidem maximos viros salutaris ista nobis professio increvit.

Quoniam autem ex [tribus] medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit. Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium; post haec etiam naturalium actionum, novissime partium interiorum.

Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare conveniat, qui unde sint ignoret; neque esse dubium quin alia curatione opus sit, ex quattuor principiis vel superans aliquod vel deficiens adversam valetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: alia, si in umidis omne vitium est, ut Herophilo visum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas venas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci Phlegmonen nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit; alia, si manantia corpuscula per invisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit: eum vero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque vero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt: non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conveniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset. Neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint ‹si quotannis tamen nova remedia inveniuntur, neque dicendum esse antiquiores experimentis esse usos› si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe vero etiam nova incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animadvertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persecuntur.

Evidentes vero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt: occursurum enim vitio dicunt eum, qui originem non ignorarit.

Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare venae nostrae modo summittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae vigiliae sit; sine quorum notitia neminem putant vel occurrere vel mederi morbis inter haec nascentibus posse. Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistunt; et duce alii Erasistrato teri cibum in ventre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere; alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui; acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista vana et supervacua esse proponunt: nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci. Et haec quidem inter eos parum constant: illud vero convenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud verum est: nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit; si calor concoquit, eum, qui maxime calorem movet: at nihil ex his quaerendum, si nihil concoquitur, ea vero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt. Eademque ratione, cum spiritus gravis est, cum somnus aut vigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eveniant perceperit.

Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum varia genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret. Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos vivos inciderint, considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clusisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, levorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit: neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui quid sit ignoret; et cum volnus alicuius viscera patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus inponi remedia conpertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine; similesque omnia, quae posita ‹supra› sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.

Contra ii, qui se Empiricos ab experientia nominant, evidentes quidem causas ut necessaria amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non comprehensibilis natura sit. Non posse vero comprehendi partem ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Hierophilo? Cur huic potius quam Asclepiadi? Si rationes sequi velit, omnium posse videri non inprobabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos haec [causae] facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subiciat evidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est. Cum igitur illa incerta, incomprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est iis, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus. Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: ed enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse; levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant; eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; gravioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, sibinde aliorum salute, aliorum interitu perinciosa discernentem a salutaribus.

Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse; nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam se, ratio idem doceat quod experientia, an aliud: si idem, supervacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse; nunc vero iam explorata esse; neque aut nova genera morborum reperiri, aut novam desiderari medicinam.

Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus visurum cui morbo id proximum sit, temperaturumque remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum. Neque enim se dicere medicum consilio non egere et inrationale animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem pertineat, quomodo, sed quid optime digeratur, sive hac de causa concoctio incidat sive illa, et sive concoctio sit illa sive tantum digestio. Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid gravem et tardum spiritum expediat; neque quid venas moveat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam vincere, morbos autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.

Atque ea quidem, de quibus est dictum, supervacua esse tantummodo: id vero, quod restat, etiam crudele, vivorum hominum alvum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre; cum praesertim ex his, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere. Nam colorem, levorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inviolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur; multo magis veri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari. Neque quicquam esse stultius quam quale quidque vivo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo. Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci; simul atque vero ferrum ad praecordia accessit et discissum transversum saeptum est, quod membrana quaedam ‹est quae› superiores partes ab inferioribus diducit (diaphragma Graeci vocant), hominem animam protinus amittere: ita mortui demum praecordia et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale vivi fuit. Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia vivi viscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectu subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in harena vel militem in acie vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem sed sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant; quantum vero in vivis cognosci potest, ipsa curatio ostendat.

Cum haec per multa volumina perque magnas contentiones [disputationes] a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima vero videri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, ‹sed› media quodammodo inter diversas sententias; quod in plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione verum scrutantibus: ut in hac ipsa re. Nam quae demum causae vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus vel trahetur vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur. Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest. Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adiuvant exccitando artificis ingenium: itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque. Verique simile est et Hippocratem et Erasistratum, et quicumque alii non contenti [sint] febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque maiores medicos exstitisse. Ratione vero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas neque inter naturales actiones, tamen saepe ‹in eorum qui evidentibus causis nati sunt morborum curatione›: est enim haec ars coniecturalis. Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsuevit. Rarius sed aliquando morbus quoque ipse novus est: quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra ‹fuerit matrona equiti Romano nupta›, quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspiraverit, sic ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium invenerint. Quos ego nihil temptasse iudico, quia nemo in splendida persona periclitari conienctura sua voluerit, ne occidisse, nisi servasset, videretur: veri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali verecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inveniat, quod non utile fortasse sed saepius tamen etiam respondeat. Petet autem novum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis. Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperantia libidinis. Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa; quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi nova ratio ducenda est.

Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant. Nam et Erasistratus non ex ‹causis› fieri morbos dixit, quoniam et alii et idem alias post istas non febricitarent; et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere; satisque quaedam communia morborum intueri. Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium, modo alia parte parum, alia nimium: haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui. Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse; si profluvio laborat, continendum; si mixtum vitium habet, occurrendum subinde vehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis. Horum observationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi viam quandam quam methodon nominant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in observatione experimentorum credunt.

Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia eius opinioni repugnat quia raro nisi post horum aliquid morbus venit; deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori vel ex infirmitate eius vel ex aliquo adfectu, quae vel in alio non sunt, vel iin hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant. Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi vindicant, satis comprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum videtur. Potest autem id, dum solum est, non movere, quod iunctum aliis maxime moveat. Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo vacaret; quod cotidie fieri apparet. Ex quo disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.

Themisonis vero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam ulli rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio [novo] nomine artis indiget, si modo (quod primum est) non memoriae soli sed rationi quoque insistit. Si, vero quod propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod iid, quos experimenta sola sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam imperitissimus videt: quid autem conpressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus. Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est; neque adiectum quicquam empiricorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam vulgaria. Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum subtilem medicinae rationem non noverint, ad communia ista confugiunt. Neque hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam vetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et compressorum et fluentium morborum genera diversa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum vacat. Nihil autem horum sic ut aliud curatur.

Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt aut resolvunt. Inveniuntur tamen in quibus aliter atque in ceteris idem eveniat: in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris. Et causae quoque aestimatio saepe morbum solvit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit; qua ille epota cum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit. Quod auxilium medicus opportuno providit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur, frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sensit, ac neque vomitu stomachum neque purgatione alvum sollicitet. Quae vera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis volunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris vero non esse; quibus tanto magis omnis observatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet: saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae conicio eum, qui propria non novit, communia tantum debere intueri; eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere; ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.

Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui vero ab evidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis. Incidere autem vivorum corpora et crudele et supervacuum est, mortuorum discentibus necessarium: nam positum et ordinem nosse debent, quae cadaver melius quam vivus et vulneratus homo repraesentat. Sed et cetera, quae modo in vivis cognosci possunt, in ipsis curationibus vulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit.

His propositis, primum dicam, quemadmodum sanos agere conveniat, tum ad ea transibo, quae ad morbos curationesque eorum pertinebunt.