S. IVLII FRONTINI - STRATEGEMATATON LIBER I

Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorum eius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satisfecisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum facta, quae a Graecis una στρατηγημάτων appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia facultas nutriatur; praeterea continget, ne de eventu trepidet inventionis suae, qui probatis eam experimentis comparabit. Illud neque ignoro neque infitior, et rerum gestarum scriptores indagine operis sui hanc quoque partem esse complexos et ab auctoribus exemplorum, quidquid insigne aliquo modo fuit, traditum. Sed, ut opinor, occupatis velocitate consuli debet. Longum est enim singula et sparsa per immensum corpus historiarum persequi, et hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo rerum confuderunt legentem. Nostra sedulitas impendet operam, ut, quemadmodum res poscet, ipsum quod exigitur quasi ad interrogatum exhibeat. Circumspectis enim generibus, praeparavi opportuna exemplorum veluti consilia. Quo magis autem discreta ad rerum varietatem apte collocarentur, in tres libros ea diduximus. In primo erunt exempla, quae competant proelio nondum commisso; in secundo, quae ad proelium et confectam pacationem pertineant; tertius inferendae solvendaeque obsidioni habebit στρατηγήματα; quibus deinceps generibus suas species attribui. Huic labori non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui praeteritum aliquod a nobis reppererit exemplum. Quis enim ad percensenda omnia monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, sufficiat? at multa et transire mihi ipse permisi. Quod me non sine causa fecisse scient, qui aliorum libros eadem promittentium legerint. Verum facile erit sub quaque specie suggerere. Nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius aliorum quam meae commendationis causa aggressus sim, adiuvari me ab his, qui aliquid illi astruent, non argui credam. Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint στρατηγικῶν et στρατηγημάτων perquam similem naturam discernere. Namque omnia, quae a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, στρατηγικὰ habebuntur, si in specie eorum sunt, στρατηγήματα. Horum propria vis in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam opprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque illustris exstiterit effectus, ut factorum ita dictorum exempla posuimus. Species eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda sunt:

I. De occultandis consiliis.

II. De explorandis consiliis hostium.

III. De constituendo statu belli.

IV. De transducendo exercitu per loca hosti infesta.

V. De evadendo ex locis difficillimis.

VI. De insidiis in itinere factis.

VII. Quemadmodum ea, quibus deficiemur, videantur non deesse aut usus eorum expleatur.

VIII. De distringendis hostibus.

IX. De seditione militum compescenda.

X. Quemadmodum intempestiva postulatio pugnae inhibeatur.

XI. Quemadmodum incitandus sit ad proelium exercitus.

XII. De dissolvendo metu, quem milites ex adversis conceperint ominibus.

I - DE OCCULTANDIS CONSILIIS

M. Porcius Cato devictas a se Hispaniae civitates existimabat in tempore rebellaturas fiducia murorum. Scripsit itaque singulis, ut diruerent munimenta, minatus bellum, nisi confestim obtemperassent, epistulasque universis civitatibus eodem die reddi iussit: unaquaeque urbium sibi soli credidit imperatum; contumaces conspiratio potuit facere, si omnibus idem denuntiari notum fuisset. Himilco dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, non pronuntiavit, quo proficisceretur, sed tabellas, in quibus scriptum erat, quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas praecepitque, ne quis legeret nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis abductus.

C. Laelius, ad Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et centurionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit: ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae condicionis eius causa baculo ut servum castigavit. Tarquinius Superbus pater, principes Gabinorum interficiendos arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui ad eum a filio erat missus; tantum virga eminentia papaverum capita, cum forte in horto ambularet, decussit. Nuntius sine responso reversus renuntiavit adulescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisset; ille intellexit idem esse eminentibus faciendum. C. Caesar, quod suspectam habebat Aegyptiorum fidem, per speciem securitatis inspectioni urbis atque operum ac simul licentioribus conviviis deditus, videri voluit captum se gratia locorum ad mores Alexandrinos vitamque deficere[t]: atque inter eam dissimulationem praeparatis subsidiis occupavit Aegyptum. Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus Pharnaeum quendam, natione Cyrrhestem, ex his qui socii videbantur, omnia quae apud ipsos agerentur nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. Nam quae maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne acciderent, quae timebat, ea ut evenirent optare simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi ante transirent Euphraten, quam sibi supervenirent legiones, quas in Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti sollemni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traicerent exercitum, qua et brevissimum iter est et ‹d›emisso alveo Euphrates decurrit: namque si illa venirent, asseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendos sagittarios, omnia autem vereri, si se infra ‹per› patentis campos proiecissent. Inducti hac affirmatione barbari inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum dumque fusiores ripas et ob hoc operosiores ponte[s] iungunt instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt: quo spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias eisque triduo, antequam Parthus adveniret, receptis acie commissa vicit Pacorum et interfecit. Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximum diem moliens, huius consilii obscurandi causa latius et usque ad applicitas hosti valles pabulatus, colloquia quoque cum pluribus avertendae suspicionis causa in posterum constituit, ignes etiam frequentiores per tota castra fieri iussit: secunda deinde vigilia praeter ipsa hostium castra agmen eduxit. Imperator Caesar Domitianus Augustus Germanicus, cum Germanos, qui in armis erant, vellet opprimere nec ignoraret maiore bellum molitione inituros, si adventum tanti ducis praesensissent, profectioni[s] suae census obtexuit Galliarum: sub quibus inopinato bello affusus contusa immanium ferocia nationum provinciis consuluit. Claudius Nero, cum e re publica esset Hasdrubalem copiasque eius, antequam Hannibali fratri iungerentur, excidi idcircoque festinaret se Livio Salinatori collegae suo, cui bellum mandatum fuerat, parum fidenti viribus quae sub ipso erant, adiungere neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem milia fortissimorum militum elegit praecepitque legatis, quos relinquebat, ut eaedem stationes vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent, eadem facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus paucitatem relictorum. cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se iunxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret, detractaturo pugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. Igitur inscium duplicatis aggressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad Hannibalem: ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio alterum celavit, alterum oppressit. Themistocles exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos iussu Lacedaemoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui interpellarent, respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem: et pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit; et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit falsum ‹allatum› ad eos rumorem et rogavit, mitterent aliquos ex principibus, quibus crederent de munitione Athenarum. Suis deinde clam scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec refectis operibus confiteretur Lacedaemoniis, munitas esse Athenas neque aliter principes eorum redire posse, quam ‹si› ipse remissus foret: quod facile praestiterunt Lacedaemonii, ne unius interitum multorum morte pensarent. L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens, tamquam circuitu maiore hostem aggressurus, converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit. Metellus Pius in Hispania interrogatus, quid postera die facturus esset, "tunicam meam, si eloqui posset", inquit, "comburerem." M. Licinius Crassus percunctanti, quo tempore castra moturus esset, respondit: "Vereris, ne tubam non exaudias?"

II - DE EXPLORANDIS CONSILIIS HOSTIUM

Scipio Africanus, capta occasione mittendae ad Syphacem legationis, cum Laelio servorum habitu tribunos et centuriones electissimos ire iussit, quibus curae esset perspicere regias vires. Hi, quo liberius castrorum positionem scrutarentur, equum de industria dimissum tamquam fugientem persectati maximam partem munimentorum circumierunt: quae cum nuntiassent, incendio confectum bellum est. Q. Fabius Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem, peritum linguae Etruscae, iussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam, intemptatam ante militi nostro: quod is adeo prudenter atque industrie fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes, cum animadvertisset non alienos nomini Romano, ad societatem compulerit. Carthaginienses, cum animadvertissent Alexandri ita magnas opes, ut Africae quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem nomine Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exsilio ire ad regem omnique studio in amicitiam eius pervenire: qua is potitus consilia eius nota civibus suis faciebat. Idem Carthaginienses miserunt, qui per speciem legatorum longo tempore Romae morarentur exciperentque consilia nostrorum. M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non potuerat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium raptumque unum ex his in castra perferre incolumem: tortus ille omnia suorum arcana confessus est. C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorum et Ligurum fidem litteras eis misit, quarum pars prior praeceperat, ne interiores, quae praesignatae erant, ante certum tempus aperirentur: easdem postea ante praestitutum diem repetiit et, quia resignatas reppererat, intellexit hostilia agitari. [Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio per se provident, sicut] Aemilius Paulus consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multitudinem citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insidiarum latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. Praemissis igitur exploratoribus comperit decem milia Boiorum excipiendo ibi Romanorum agmini imminere, eaque alio quam exspectabatur latere missis legionibus circumfudit. Similiter Tisamenus, Orestis filius, cum audisset iugum ab hostibus natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos, quid rei foret; ac referentibus eis non esse verum, quod opinaretur, ingressus iter, ubi vidit ex suspecto iugo magnam vim avium simul evolasse neque omnino residere, arbitratus latere illic agmen hostium: itaque circumducto exercitu elusit insidiatores. Hasdrubal, frater Hannibalis, iunctum Livii et Neronis exercitum, quamquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab itinere strigosiores notabat equos et coloratiora hominum, ut ex via, corpora.

III - DE CONSTITUENDO STATU BELLI

Alexander Macedo, cum haberet vehementem exercitum, semper eum statum belli elegit, ut acie confligeret. C. Caesar bello civili, cum veteranum exercitum haberet, hostium autem tironem esse sciret, acie semper decertare studuit. Fabius Maximus adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit Cunctatorisque nomen et per hoc summi ducis meruit. Byzantii adversus Philippum omne proeliandi discrimen evitantes, omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt assecutique sunt, ut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet. Hasdrubal, Gisgonis filius, secundo Punico bello in Hispania victum exercitum, cum P. Scipio instaret, per urbes divisit: ita factum est, ut Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna suos reduceret. Themistocles adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque tutelae finium neque obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit eis liberos et coniuges in Tro‹e›zena et in alias amendandi relictoque oppido statum belli ad navale proelium transferendi. Idem fecit in eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios. Scipio, manente in Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu necessitatem Carthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem: sic a domesticis finibus ‹in› hostile‹s› transtulit bellum. Athenienses, cum Deceliam castellum ipsorum Lacedaemonii communissent et frequentius vexarentur, classem, quae Peloponensum infestare[n]t, miserunt consecutique sunt, ut exercitus Lacedaemoniorum, qui Deceliae erat, revocaretur. Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Germani more suo e saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque regressum in profunda silvarum haberent, limitibus per centum viginti milia passuum actis non mutavit tantum statum belli, sed et subiecit dicioni suae hostes, quorum refugia nudaverat.

IV - DE TRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA HOSTI INFESTA

Aemilius Paulus consul, cum in Lucanis iuxta litus angusto itinere exercitum duceret et Tarentini ei classe insidiati agmen eius scorpionibus agressi essent, captivos lateri euntium praetexuit: quorum respectu hostes inhibuere tela. Agesilaus Lacedaemonius, cum praeda onustus ex Phrygia rediret insequerenturque hostes et ad locorum opportunitatem lacesserent agmen eius, ordinem captivorum ab utroque latere exercitus sui explicuit: quibus dum parcitur ab hoste, spatium transeundi habuerunt Lacedaemonii. Idem, tenentibus angustias Thebanis, per quas transeundum habebat, flexit iter, quasi Thebas contenderet: exterritis Thebanis digressisque ad tutanda moenia repetitum iter, quo destinaverat, emensus est nullo obsistente. Nicostratus, dux Aetolorum, adversus Epirotas, cum ei aditus in fines eorum angusti fierent, per alterum locum irrupturum se ostendens, omni illa ad prohibendum occurrente Epirotarum multitudine, reliquit suos paucos, qui speciem remanentis exercitus praeberent: ipse cum cetera manu, quo non exspectabatur aditu, intravit. Autophradates Perses, cum in Pisidiam exercitum duceret et angustias quasdam Pisidae occuparent, simulata vexatione traiciendi instituit reducere: quod cum Pisidae credidissent, ille nocte validissimam manum ad eundem locum occupandum praemisit ac postero die totum traiecit exercitum. Philippus, Macedonum rex, Graeciam petens, cum Thermopylas occupatas audiret et ad eum legati Aetolorum venissent acturi de pace, retentis eis ipse magnis itineribus ad angustias pertendit securisque custodibus et legatorum reditus exspectantibus inopinatus Thermopylas traiecit. Iphicrates, dux Atheniensium, adversus Anaxibium Lacedaemonium in Hellesponto circa Abydon, cum transducendum exercitum haberet per loca, quae stationibus hostium tenebantur, alterum autem latus eius transitus abscisi montes premerent, alterum mare allueret, aliquamdiu moratus, cum incidisset frigidior solito dies et ob hoc nemini suspectus, delegit firmissimos quosque, quibus oleo ac mero calefactis praecepit, ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent: atque ita custodes angustiarum inopinatos oppressit a tergo. Cn. Pompeius, cum flumen transire propter oppositum hostium exercitum non posset, assidue producere et reducere in castra instituit: deinde, in eam dem‹um› persuasionem hoste perducto, ne ullam viam ad progressum Romanorum teneret, repente impetu facto transitum rapuit. Alexander Macedo, prohibente rege Indorum Poro traici exercitum per flumen Hydaspen, adversus aquam assidue procurrere iussit suos: et ubi eo more exercitationis assecutus est, ‹ne› qui‹d› a Poro adversa ripa caveretur, per superiorem partem subitum transmisit exercitum. Idem, quia Indi fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis in flumen equites instituit immittere et transitum minari; cumque exspectatione barbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem primum exiguo, deinde maiore praesidio occupavit atque inde in ulteriorem ripam transmisit: ad quam manum opprimendam cum universi se hostes effudissent, ipse libero vado transgressus omnes copias coniunxit. Xenophon, ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri aditus; et cum a ‹vado› inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferius, iussa quidem militum parte subsistere, [et] quae, cum Armenii ad inferioris vadi tutelam redissent, per superius transgrederetur: Armenii, credentes decursuros omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum resistente nullo vadum superassent, transeuntium suorum fuere propugnatores. P. Claudius consul primo bello Punico, cum a Regio Messanam traicere militem nequiret, custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi bellum iniussu populi inceptum gerere non posset, classemque in Italiam versus se agere simulavit: digressis deinde Poenis, qui profectioni eius habuerant fidem, circumactas naves appulit Siciliae. Lacedaemoniorum duces, cum Syracusas navigare destinassent et Poenorum dispositam per litus classem timerent, decem Punicas naves, quas captivas habebant, veluti victrices primas iusserunt agi, aut a latere iunctis aut puppe religatis suis: qua specie deceptis Poenis transierunt. Philippus, cum angustias maris, quae STENA appellantur, transnavigare propter Atheniensium classem, quae opportunitatem loci custodiebat, non posset, scripsit Antipatro Thraciam rebellare, praesidiis quae ibi reliquerat interceptis: sequeretur omnibus omissis. Quae ut epistulae interciperentur ab hoste, curavit: Athenienses, arcana Macedonum excepisse visi, classem abduxerunt; Philippus nullo prohibente angustias freti liberavit. Idem, quia Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare prohibebatur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodiorum quoque et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se atque Byzantios, qui causa belli erant: tractaque per magnum tempus postulatione, cum de industria subinde aliquid in condicionibus retexeret, classem per id tempus praeparavit eaque in angustias freti imparato hoste subitus evasit. Chabrias Atheniensis, cum adire portum Samiorum obstante navali hostium praesidio non posset, paucas e suis navibus praeter portum missas iussit transire, arbitratus, qui in statione erant, persecuturos: hisque per hoc consilium avocatis, nullo obstante portum cum reliqua adeptus est classe.

V - DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS

Q. Sertorius in Hispania, cum a tergo instante hoste flumen traicere haberet, vallum in ripa eius in modum cavae lunae duxit et oneratum materiis incendit: atque ita exclusis hostibus flumen libere transgressus est. Similiter Pelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit. Namque castris ampliorem locum supra ripam complexus, vallum cervolis et alio materiae genere constructum incendit: dumque ignibus submoventur hostes, ipse fluvium superavit. Q. Lutatius Catulus, cum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberet, si flumen liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias ostendit, tamquam ibi castra positurus. Ac praecepit suis, ne sarcinas solverent aut onera deponerent ne‹ve› quis ab ordinibus signisque discederet; et quo magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in conspectu erigi iussit ignesque fieri et quosdam vallum struere, quosdam in lignationem, ut conspicerentur, exire: quod Cimbri vere agi existimantes et ipsi castris delegerunt locum dispersique in proximos agros ad comparanda ea, quae mansuris necessaria sunt, occasionem dederunt Catulo non solum flumen traiciendi, sed etiam castra eorum infestandi. Croesus, cum Halyn vado transire non posset neque navium aut pontis faciendi copiam haberet, fossa superiore parte post castra deducta alveum fluminis a tergo exercitus sui reddidit. Cn. Pompeius Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum proposuisset, instante a tergo Caesare conscensurus classem quasdam obstruxit vias, alias parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque sudibus erectis praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus, qui ad portum ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis, ingenti mole tutatus. Quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros pro moenibus sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves deduxit: navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi parvis navigiis consecuti sunt. C. Duellius consul in portu Syracusano, quem temere intraverat, obiecta ad ingressum catena clausus universos in puppem rettulit milites atque ita resupina navigia magna remigantium vi concitavit: levatae prorae super catenam processerunt. Qua parte superata transgressi rursus milites proras presserunt, in quas versum pondus decursum super catenam dedit navibus. Lysander Lacedaemonius, cum in portu Atheniensium cum tota classe obsideretur, obrutis hostium navibus ab ea parte, qua faucibus angustissimis influit mare, milites suos clam in litus egredi iussit et subiectis rotis naves ad proximum portum Munychiam traiecit. Hirtuleius legatus Q. Sertorii, cum in Hispania inter duos montes abruptos longum et angustum iter ingressus paucas duceret cohortes comperissetque ingentem manum hostium adventare, fossam transversam inter montes pressit vallumque materia exstructum incendit atque ita intercluso hoste evasit. C. Caesar bello civili, cum adversus Afranium copias educeret et recipiendi se sine periculo facultatem non haberet, sicut constiterat, prima et secunda acie ‹in armis permanente, tertia autem acie› furtim a tergo ad opus applicata, quindecim pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis armati se milites eius receperunt. Pericles Atheniensis, a Peloponnensiis in eum locum compulsus, qui undique abruptis cinctus duos tantum exitus habebat, ab altera parte fossam ingentis latitudinis duxit velut hostis excludendi causa, ab altera limitem agere coepit, tamquam per eum erupturus. Hi qui obsidebant, cum per fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent evasurum, universi a limite obstiterunt: Pericles, pontibus, quos praeparaverat, fossae iniectis, suos, quis non resistebatur, emisit. Lysimachus, ex his unus in quos opes Alexandri transierunt, cum editum collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem deductus vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra vallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductis tota castra confodit et intersaepto hostium aditu, simul humo quoque et frondibus, quas fossis superiecerat, ‹fallentibus, eruptione› facta in superiora evasit. C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum profectus ‹locoque iniquo circumventus› ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium perrupit. L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim inflectit iter, tamquam circuitu maiore hostem aggressurus: converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit. P. Decius tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in propinquo, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit: avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias noctu eruptione facta cum frustratus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit. Idem fecit sub Atilio Calatino consule is, cuius varie traditur nomen: alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Is cum demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omnia‹que› superiora hostis insederat, depoposcit et accepit trecentos milites, quos adhortatus, ut virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decucurrit: et ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit. Q. Minucius consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam omnibus obversaretur Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendos, iussit adequitare faucibus, quae tenebantur. Primo intenti hostes, ne lacesserentur, stationem obiecerunt. De industria Numidae ad augendum sui contemptum labi equis et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. Ad novitatem rei laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque resoluti sunt. Quod ubi animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis calcaribus per intermissas hostium stationes eruperunt: quorum deinde cum proximos in[cen›derent agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclusosque Romanos emittere. L. Sulla, bello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab exercitu hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus pacis agitabat sine effectu: hostem tamen propter indutias neglegentia resolutum animadvertens, nocte profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad fidem remanentium divideret et quarta vigilia commissa consequeretur, incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit. Idem adversus Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniquitate locorum et multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem interpositoque tempore etiam indutiarum et per haec avocata intentione adversari[or›um evasit. Hasdrubal, frater Hannibalis, cum saltum non posset evadere, faucibus eius obsessis, egit cum Claudio Nerone recepitque dimissum Hispania excessurum. Cavillatus deinde condicionibus dies aliquot extraxit, quibus omnibus non omisit per angustos tramites et ob id neglectos dimittere per partes exercitum: ipse deinde cum reliquis expeditis facile effugit. Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est. Idem, in Vesuvio obsessus ea parte, qua mons asperrimus erat ideoque incustoditus, ex vimine silvestri catenas conseruit: quibus demissus non solum evasit, verum etiam ex alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot cohortes gladiatoribus quattuor et septuaginta cesserint. Idem, cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis, alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis: imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit. Brasidas dux Lacedaemoniorum, circa Amphipolim ab Atheniensium multitudine numero impar deprehensus, claudendum se praestitit, ut per longum coronae ambitum extenuaret hostilem frequentiam, quaque rarissimi obstabant, erupit. Iphicrates in Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos descensus erat, nocte paucis intra castra relictis imperavit, multos ignes facerent, eductoque exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus est transire barbaros: locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos conversa, parte exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit. Darius, ut falleret Scythas discessu, canes atque asinos in castris reliquit: quos cum latrantes rudentesque hostis audiret, remanere Darium credidit. Eundem errorem obiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos laqueis ad arbores alligaverunt, qui diducti frequentiore mugitu speciem remanentium praebebant hostium. Hanno, ab hostibus clausus, locum eruptioni maxime aptum aggestis levibus materiis incendit: tum hoste ad ceteros exitus custodiendos avocato milites per ipsam flammam eduxit, admonitos ora scutis, crura veste contegere.

Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmentorum, subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turbaretur pecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit. Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt; dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris continuit: barbari obsistente nullo profecti sunt.

VI - DE INSIDIIS IN ITINERE FACTIS

Fulvius Nobilior, cum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et cognovisset a perfugis hostes novissimum agmen eius aggressuros, fortissimam legionem primo ire, ultima sequi iussit impedimenta. Ita factum pro occasione amplexi hostes diripere sarcinas coeperunt: Fulvius legionem, de qua supra dictum est, quinque cohortes in dextram viae partem direxit, quinque ad sinistram, atque ita praedationi intentos hostes explicato per utraque latera milite clausit ceciditque. Idem, hostibus tergum eius in itinere prementibus, flumine interveniente non ita magno, ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapididate, alteram legionem in occulto citra flumen collocavit, ut hostes paucitate contempta audacius sequerentur: quod ubi factum est, legio, quae ob hoc disposita erat, ex insidiis hostem aggressa vastavit. Iphicrates in Thracia[m], cum propter condicionem locorum longum agmen deduceret et nuntiatum esset ei hostes summum id aggressuros, cohortes in utraque latera secedere et consistere iussit, ceteros suffugere et iter maturare; transeunte autem toto agmine lectissimos quosque retinuit et ita passim circa praedam occupatos hostes, iam etiam fatigatos, ipse requietis et ordinatis suis aggressus fudit exuitque praeda. Boii in silva Litana, quam transiturus erat noster exercitus, succiderunt arbores ita, ut parte exigua sustentatae starent, donec impellerentur; delituerunt deinde ad extremas ipsi ingressoque silvam hoste ‹per› proximas ulteriores impulerunt: eo modo propagata pariter supra Romanos ruina magnam manum eliserunt.

VII - QUEMADMODUM EA, QUIBUS DEFICI‹E›MUR, VIDEANTUR NON DEESSE AUT USUS EORUM EXPLEATUR

L. Caecilius Metellus, quia usu navium, quibus elephantos transportaret, deficiebatur, iunxit dolia constravitque tabulatis ac super ea positos per Siculum fretum transmisit. Hannibal, cum in praealti fluminis transitum elephantos non posset compellere nec navium aut materiarum, quibus rates construerentur, copiam haberet, iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eum, qui vulnerasset, tranato statim flumine procurrere: elephantus exasperatus ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem et reliquis idem audendi fecit exemplum. Carthaginiensium duces instructuri classem, quia sparto deficiebantur, crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt. Idem Massilienses et Rhodii fecerunt. M. Antonius a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit. Spartaco copiisque eius scuta ex vimine fuerunt, quae coriis tegebantur.

[Non alienus, ut arbitror, hic locus est referendi factum Alexandri Macedonis illud nobile, qui per deserta Africae itinera gravissima siti cum exercitu affectus oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus universis effudit, utilior exemplo temperantiae, quam si communicare potuisset.]

VIII - DE DISTRINGENDIS HOSTIBUS

Coriolanus, cum ignominiam damnationis suae bello ulcisceretur, populationem patriciorum agrorum inhibuit, deustis vastatisque plebeiorum, ut discordiam moveret, qua consensus Romanorum distringeret‹ur›. Hannibal Fabium, cui neque virtute neque artibus bellandi par erat, ut infamia distringeret, agris eius abstinuit, ceteros populatus. Contra ille, ne suspecta civibus fides esset, magnitudine animi effecit, publicatis possessionibus suis. Fabius Maximus quinto consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etruscorum, Samnitium adversus populum Romanum exercitus coissent, contra quos et ipse trans Appenninum in ‹Sentin›ate castra communiebat, scripsit Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant, copias ad Clusium moverent. quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique deverterunt: relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius aggressi vicerunt. M'. Curius adversus Sabinos, qui ingenti exercitu conscripto relictis finibus suis nostros occupaverant, occultis itineribus manum misit, quae desolatos agros eorum vicosque per diversa incenderunt: Sabini ad arcendam domesticam vastitatem recesserunt; Curio contigit et vacuos infestare hostium fines et exercitum sine proelio avertere sparsumque caedere. T. Didius, paucitate suorum diffidens, cum in adventum earum legionum, quas exspectabat, traheret bellum et occurrere eis hostem comperisset, contione advocata aptari iussit milites ad pugnam ac de industria neglegentius custodiri captivos. Ex quibus pauci, qui profugerant, nuntiaverunt suis pugnam imminere: at illi, ne su‹b ex›spectatione proelii diducerent viris, omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur: legiones tutissime nullo excipiente ad Didium pervenerunt. Bello Punico quaedam civitates, quae a Romanis deficere ad Poenos destinaverant, cum obsides dedissent, quos recipere, antequam desciscerent, studebant, simulaverunt seditionem inter finitimos ortam, quam Romanorum legati dirimere deberent, missosque eos velut contraria pignora retinuerunt nec ante reddiderunt, quam ipsi reciperarent suos. Legati Romanorum, cum missi essent ad Antiochum regem, qui secum Hannibalem victis iam Carthaginiensibus habebat consiliumque eius adversus Romanos instruebat, crebris cum Hannibale colloquiis effecerunt, ut is regi fieret suspectus, cui gratissimus alioquin et utilis erat propter calliditatem et peritiam bellandi. Q. Metellus adversus Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos eius corrupit, ut sibi proderent regem; cum et alii venissent, idem fecit; eodem consilio usus est et adversus tertios. Sed de captivitate Iugurthae res parum processit: vivum enim tradi sibi volebat. Plurimum tamen consecutus est: nam cum interceptae fuissent epistulae eius ad regios amicos scriptae, in omnis eos rex animadvertit spoliatusque consiliis amicos postea parare non potuit. C. Caesar, per exceptum quendam aquatorem cum comperisset Afranium Petreiumque castra noctu moturos, ut citra vexationem suorum hostilia impediret consilia, initio statim noctis vasa conclamare milites et praeter adversariorum castra agi mulos cum fremitu et sono iussit; continuere se, quos retentos volebat, arbitrati castra Caesarem movere. Scipio Africanus ad excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali ven‹ientia Min›ucium Thermum dimisit, ipse subventurus. Dionysius, Syracusanorum tyrannus, cum Afri ingenti multitudine traiecturi essent in Siciliam ad eum oppugnandum, castella pluribus locis communiit custodibusque praecepit, ut ea advenienti hosti dederent dimissique Syracusas occulte redirent. Afris necesse fuit capta castella praesidio obtinere: quos Dionysius, redactos ad quam voluerat paucitatem, paene iam par numero aggressus vicit, cum suos contraxisset et adversarios sparsisset. Agesilaus Lacedaemonius, cum inferret bellum Tissaphernae, Cariam se petere simulavit, quasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatu praevalentem pugnaturus. Per hanc consilii ostentationem avocato in Cariam Tissapherne, ipse Lydiam, ubi caput hostium regni erat, irrupit oppressisque, qui illic agebant, pecunia regia potitus est.

IX - DE SEDITIONE MILITUM COMPESCENDA

Aulus Manlius consul, cum comperisset coniurasse milites in hibernis Campaniae, ut iugulatis hospitibus ipsi res invaderent eorum, rumorem sparsit, eodem loco hibernaturos: atque ita ‹dilato› coniuratorum consilio Campaniam periculo liberavit et ex occasione nocentes puniit. L. Sulla, cum legiones civium Romanorum perniciosa seditione furerent, consilio restituit sanitatem efferatis. Propere enim annuntiari iussit, hostem adesse, et ad arma vocantium clamorem tolli, signa canere: discussa seditio est universis adversus hostem consentientibus. Cn. Pompeius, trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum moveret, si solos evocasset nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant, venire iussit. Ita et noxii minore cum metu, quia non segregati ideoque non ex causa culpae videbantur arcessiri, paruerunt et illi, quibus integra erat conscientia, custodiendis quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga inquinarentur. C. Caesar, cum quaedam legiones eius seditionem movissent, adeo ut in perniciem quoque ducis viderentur consurrecturae, dissimulato metu processit ad milites postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit: exauctoratos paenitentia coegit satisfacere imperatori obsequentioresque in reliqua opera se dare.

X - QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR

Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentes doceret, adductis in conspectum duobus equis, praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter affectos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equo exili universam caudam abrumpere, gracili autem valentiorem per singulos ‹pilos› vellere. Cumque gracilis fecisset, quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum cohortium per hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit." Idem, cum videret suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetque rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad lacessendos hostes ire laborantique submisit alias et sic recepit omnes tuti‹u›sque et sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset: obsequentissimis inde eis usus est. Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam posuisset multoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus pugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles: quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen et, cum facile depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius iniquitate locorum a paucioribus victi sunt. Scorylo, dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanum neque tamen sibi temptandum arbitraretur, quia externo bello posset concordia inter cives coalescere, duos canes in conspectu popularium commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit, quem protinus canes omissa inter se ira aggressi sunt: quo exemplo prohibuit barbaros ab impetu Romanis profuturo.

XIII - QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM EXERCITUS

M. Fabius et Cn. Manlius consules adversus Etruscos propter seditiones detractante proelium exercitu ultro simulaverunt cunctationem, donec milites probris hostium coacti pugnam deposcerent iurarentque se ex ea victores redituros. Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit unam legionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque numeratae pecuniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari merces proditoribus posset; se autem his qui contulissent pollicitus est consummata victoria ampla insuper praemia daturum: quae persuasio Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara victoria commisso statim bello parata est. C. Caesar adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suorum animis pro contione dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum: quo consecutus est, ut decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio cogerentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset. Q. Fabius, quia egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspectabat, misit legatos Carthaginem de condicionibus pacis: quas cum illi iniquitatis et insolentiae plenas re‹t›tulissent, exercitus Romanorum ad pugnandum concitatus est. Agesilaus, Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno, socia civitate, castra haberet comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima rerum deponere intra munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi pro omnibus suis pugnandum. Epaminondas, dux Thebanorum, adversus Lacedaemonios dimicaturus, ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus adiuvarentur, pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis, si victoria poterentur, omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eo rum et liberis in servitutem abductis Thebas diruere: qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani Lacedaemonios expugnaverunt. ‹L›eot‹yc›hidas, dux Lacedaemoniorum, classe pugnaturus eodem die, quo vicerant socii, quamvis ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victoriam partium, quo constantiores ad pugnam milites haberet. Aulus Postumius proelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie duorum in equis iuvenum animos suorum erexit, Pollucem et Castorem adesse dicens, ac sic proelium restituit. Archidamus Lacedaemonius adversus Arcades bellum gerens arma in castris statuit et circa ea duci equos noctu clam imperavit: quorum vestigia mane, tamquam Castor et Pollux perequitassent, ostendens affuturos eosdem ipsis proeliantibus persuasit. Pericles, dux Atheniensium, initurus proelium, cum animadvertisset lucum, ex quo utraque acies conspici poterat, densissimae opacitatis, vastum alioquin et Diti patri sacrum, ingentis illic staturae hominem, altissimis coturnis et veste purpurea ‹et› coma venerabilem, in curru candidorum equorum sublimem constituit, qui dato signo pugnae proveheretur et voce Periclem nomine appellans cohortaretur eum diceretque deos Atheniensibus adesse: quo paene ante coniectum teli hostes terga verterunt. L. Sulla, quo paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi a diis futura simulavit, postremo etiam in conspectu exercitus, priusquam in aciem descenderet, signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustulerat, orabat petebatque, promissam victoriam maturaret. C. Marius sagam quandam ex Syria habuit, a qua se dimicationum eventus praediscere simulabat. Q. Sertorius, cum barbaro et rationis indocili milite uteretur, cervam candidam insignis formae per Lusitaniam ducebat et ab ea se, quae agenda aut vitanda essent, praenoscere asseverabat, ut barbari ad omnia tamquam divinitus imperata oboedirent. [Hoc genere strategematon non tantum ea parte utendum est, qua imperitos existimabimus esse, apud quos his utemur, sed multo magis ea, qua talia erunt, quae excogitabuntur, ut a diis monstrata credantur.] Alexander Macedo sacrificaturus inscripsit medicamento haruspicis manum, quam ille extis erat suppositurus. Litterae significabant victoriam Alexandro dari: quas cum iecur calidum rapuisset et a rege militi esset ostensum, auxit animum tamquam deo spondente victoriam. Idem fecit ‹S›udines haruspex proelium Eumene cum Gallis commissuro.

Epaminondas Thebanus adversus Lacedaemonios, fiduciam suorum religione adiuvandam ratus, arma, quae ornamentis affixa in templis erant, nocte subtraxit persuasitque militibus deos iter suum sequi, ut proeliantibus ipsis adessent. Agesilaus Lacedaemonius, cum quosdam Persarum cepisset, quorum habitus multum terroris praefert, quotiens veste tegitur, nudatos militibus suis ostendit, ut alba corpora et umbratica contemnerentur. Gelo, Syracusarum tyrannus, bello adversum Poenos suscepto, cum multos cepisset, infirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribus, qui nigerrimi erant, nudatum in conspectum suorum produxit, ut persuaderet contemnendos. Cyrus, rex Persarum, ut concitaret animos popularium, tota die in excidenda silva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eis liberalissimas epulas et interrogavit, utro magis gauderent. Cumque ei praesentia probassent, "atqui per haec", inquit, "ad illa perveniendum est: nam liberi beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis", atque ita eos ad cupiditatem proelii concitavit. L. Sulla, quia adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pir‹ae›ea pigrioribus ad proelium militibus utebatur, opere eos fatigando compulit ad poscendum ultro pugnae signum. Fabius Maximus veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret proelium, iussit.

XII - DE DISSOLVENDO METU, QUEM MILITES EX ADVERSIS CONCEPERINT OMINIBUS

Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens nave prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id quod trepidationem afferebat, constantia et magnitudine animi in hortationem convertit et "‹pl›audite", inquit, "milites, Africam oppressi." C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, "teneo te, terra mater", inquit: qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas a quibus proficiscebatur terras videretur. T. Sempronius Gracchus consul, acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partis confudisset, exhortatione confirmavit suos et impulit, consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit. Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta subito prodigio apparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi. Epaminondas Thebanus contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum infulae more dependens ventus ablatum in sepulchrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat, "nolite", inquit, "milites, trepidare; Lacedaemoniis significatur interitus: sepulchra enim funeribus ornantur." Idem, cum fax de caelo nocte delapsa eos qui animadverterunt terruisset, "lumen", inquit, "hoc numina ostendunt." Idem, instante adversus Lacedaemonios pugna, cum sedile in quo resederat succubuisset et id vulgo pro tristi [exciperetur] significatione confusi milites interpretarentur, "immo", inquit, "vetamur sedere." L. Sulpicius Gallus defectum lunae imminentem, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.

Agathocles Syracusanus adversus Poenos, simili eiusdem sideris deminutione quia sub diem pugnae ut prodigio milites sui consternati erant, ratione qua id accideret exposita docuit, quidquid illud foret, ad rerum naturam, non ad ipsorum propositum pertinere. Pericles, cum in castra eius fulmen decidisset terruissetque milites, advocata contione lapidibus in conspectu omnium collisis ignem excussit sedavitque conturbationem, cum docuisset similiter nubium attritu excuti fulmen. Timotheus Atheniensis adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, quia ex remigibus quendam sternutantem audierat, "miraris", inquit, "ex tot milibus unum perfrixisse?" Chabri‹a›s Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus, "nunc", inquit, "potissimum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen suum classi nostrae ostendit."