I
Credo ego uos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. Omnes hi quos uidetis adesse in hac causa iniuriam nouo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum uitant. Quid ergo? Audacissimus ego ex omnibus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam praereptam uelim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset quos uidetis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si uerbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur. Ego autem si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in uolgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. Ego si quid liberius dixero, uel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, uel ignosci adulescentiae meae poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio uerum etiam cognoscendi consuetudo iam de ciuitate sublata est. Accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumuis saluo officio se facere posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec beniuolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec uoluntatem neglegere debebam.
II
His de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius uerum uti ne omnino desertus esset. Forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis uiros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam uelint dicere. Quod adhuc uos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflauit hoc iudicium mentio facta non est. Quae res ea est? Bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de uiro fortissimo et clarissimo L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens uel potentissimus hoc tempore nostrae ciuitatis, L. Cornelius Chrysogonus. Is a uobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure inuaserit, quoniamque ei pecuniae uita Sex. Rosci obstare atque officere uideatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere. Hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut euellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores uos profiteamini. Si uobis aequa et honesta postulatio uidetur, iudices, ego contra breuem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem.
III
Primum a Chrysogono peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et uitam ne petat; deinde a uobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem leuetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis. Quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique uel minima res reperietur quam ob rem uideantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae inueneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex. Rosci uita dedatur. Sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne Quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci uelut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum uel hoc indignissimum est, uos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt? Qui ex ciuitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter seueritatem, ab his hoc postulare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia uitent quae a uobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent uerum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant?
IV
His de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis grauiter conqueri neque satis libere uociferari posse intellego. Nam commoditati ingenium, grauitati aetas, libertati tempora sunt impedimento. Huc accedit summus timor quem mihi natura pudorque meus attribuit et uestra dignitas et uis aduersariorum et Sex. Rosci pericula. Quapropter uos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum uenia uerba mea audiatis. Fide sapientiaque uestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. Hoc onus si uos aliqua ex parte adleuabitis, feram ut potero studio et industria, iudices; sin a uobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero perferam. Quod si perferre non potero, opprimi me onere offici malo quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere. Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et rei publicae hoc tempore impertias.
V
Quanta multitudo hominum conuenerit ad hoc iudicium uides; quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac seuera iudicia fiant intellegis. Longo interuallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt; omnes hanc quaestionem te praetore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam sperant futuram. Qua uociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos hoc tempore utimur qui causam dicimus. Petimus abs te, M. Fanni, a uobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia uindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa qui uester animus sit ostendetis, eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam uerum etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes uestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint. Etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi ut id fieri liceat? Accusant ei qui in fortunas huius inuaserunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reliquerunt; accusant ei quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit, causam dicit is cui non modo luctum mors patris attulit uerum etiam egestatem; accusant ei qui hunc ipsum iugulare summe cupierunt, causam dicit is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio uenit ne hic ibidem ante oculos uestros trucidetur; denique accusant ei quos populus poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat. Atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit uobis exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audacias cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
VI
Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi uerum etiam eius uicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum. Nam cum Metellis, Seruiliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium uerum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. Itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones ui ereptum possident, fama et uita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur. Hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen ueniret, praeter ceteros in ea uicinitate eam partem causamque opem, studio, auctoritate defendit. Etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur. Postea quam uictoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui aduersarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie uersabatur, magis ut exsultare uictoria nobilitatis uideretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret. Erant ei ueteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis uideo, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimicitias, si tam cauere potuisset quam metuere solebat, uiueret. Neque enim, iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus uocatur, homines eius modi: alter plurimarum palmarum uetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique ante hanc pugnam tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere audaciaque superauit.
VII
Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in praediis esset cumque se uoluntate patris rei familiari uitaeque rusticae dedisset, ipse autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius. Spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat; uerum id quod adhuc est suspiciosum nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote. Occiso Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam, homo tenuis, libertinus, cliens et familiaris istius T. Rosci, et nuntiat domum non fili sed T. Capitonis inimici; et cum post horam primam noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam uenit; decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis peruolauit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet. Quadriduo quo haec gesta sunt res ad Chrysogonum in castra L. Sullae Volaterras defertur; magnitudo pecuniae demonstratur; bonitas praediorum - nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim fere omnes tangunt - huius inopia et solitudo commemoratur; demonstrant, cum pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse; ad eam rem operam suam pollicentur.
VIII
Ne diutius teneam, iudices, societas coitur. Cum nulla iam proscriptionis mentio fieret, cum etiam qui antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia uel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. Haec omnia, iudices, imprudente L. Sulla facta esse certo scio. Neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae uidentur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirari libere non possit, si aliquid non animaduertat, cum praesertim tam multi occupationem eius obseruent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur. Huc accedit quod, quamuis ille felix sit, sicut est, tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque seruum neque libertum improbum habeat. Interea iste T. Roscius, uir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam uenit, in praedia huius inuadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta soluisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus. Qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena; multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio remouebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione uendebat.
IX
Quod Amerinis usque eo uisum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret. Etenim multa simul ante oculos uersabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes. Nemo erat qui non ardere omnia mallet quam uidere in Sex. Rosci, uiri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T. Roscium. Itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum qui uir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conseruatas uelit. Atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. Legati in castra ueniunt. Intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, imprudente L. Sulla scelera haec et flagitia fieri. Nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae uellent esse facturum pollicerentur. Vsque adeo autem ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen Sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia uacua filio traditurum, cumque id ita futurum T. Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata reuerterunt. Ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias uitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
X
Quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam, quam honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum; in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimauerunt, quasi exempli causa uestigia antiqui offici remanent. Ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. Eius uirtute, fide, diligentia factum est ut hic potius uiuus in reos quam occisus in proscriptos referretur. Nam postquam isti intellexerunt summa diligentia uitam Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem ueterem compararent qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. Ita loqui homines: "quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum uenditione et de ista societate uerbum esse facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset". Hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum uobis tradiderunt.
XI
Quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? Deorumne immortalium, populine Romani, uestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem? Pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili uita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. Quid ab his tot maleficiis sceleris abesse uidetur? Tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet utrum malit ceruices T. Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus uitam amittere. Patronos huic defuturos putauerunt; desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est, non deest profecto, iudices. Et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae terrores periculaque impendeant omnia, succurram ac subibo. Certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere uerum etiam libenter audacter libereque dicere; nulla res tanta exsistet, iudices, ut possit uim mihi maiorem adhibere metus quam fides. Etenim quis tam dissoluto animo est qui haec cum uideat tacere ac neglegere possit? Patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per uim expulistis, patrimonium meum possidetis. Quid uoltis amplius? Etiamne ad subsellia cum ferro atque telis uenistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis?
XII
Hominem longe audacissimum nuper habuimus in ciuitate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum. Is cum curasset in funere C. Mari ut Q. Scaeuola uolneraretur, uir sanctissimus atque ornatissimus nostrae ciuitatis; de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaeuolae dixit, postea quam comperit eum posse uiuere. Cum ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse: "quod non totum telum corpore recepisset". Quo populus Romanus nihil uidit indignius nisi eiusdem uiri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus perdiderit et adflixerit; quos quia seruare per compositionem uolebat, ipse ab eis interemptus est. Estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano simillimum? Accusatis ex. Roscium. Quid ita? Quia de manibus uestris effugit, quia se occidi passus non est. Illud, quia in Scaeuola factum est, magis indignum uidetur, hoc, quia fit a Chrysogono, non est ferendum. Nam per deos immortalis! Quid est in hae causa quod defensionis indigeat? Qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? Totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime quae res totum iudicium contineat et quibus de rebus nos dicere oporteat et quid uos sequi conueniat intellegetis.
XIII
Tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen aduersariorum et audacia et potentia. Criminis confictionem accusator Erucius suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt, Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat. De hisce omnibus rebus me dicere oportere intellego. Quid igitur est? Non eodem modo de omnibus, ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas uobis populus Romanus imposuit; ego crimen oportet diluam, uos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis. Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. Scelestum, di immortales! Ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse uideantur! Etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, uoltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti? Pro quo mori ipsum, si res postularet, iura diuina atque humana cogebant. In hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere? Nonne et audaciam eius qui in crimen uocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et uitam uitiis flagitiisque omnibus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque perdita? Quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa contulisti.
XIV
Patrem occidit Sex. Roscius. Qui homo? Adulescentulus corruptus et ab hominibus nequam inductus? Annos natus maior quadraginta. Vetus uidelicet sicarius, homo audax et saepe in caede uersatus. At hoc ab accusatore ne dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De luxuria purgauit Erucius, cum dixit hunc ne in conuiuio quidem ullo fere interfuisse. Nihil autem umquam debuit. Cupiditates porro quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro colendo uixerit? Quae uita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio coniuncta est. Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio obiecit? "Patri" inquit "non placebat". Patri non placebat? Quam ob causam? Necesse est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. Nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc ueri simile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis. Rursus igitur eodem reuertamur et quaeramus quae tanta uitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat? At is quidem fuit omnium constantissimus. Ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.
XV
"Nescio" inquit "quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore uolebat esse, hunc in praedia rustica relegarat". Quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu uenit in causa optima. Ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inueniebat, ego res tam leuis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum. Quid ais, Eruci? Tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? Quid? Hoc patres familiae qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime seruire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere? An amandarat hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad uillam, ut commodis omnibus careret? Quid? Si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre uiuo frui solitum esse, tamenne haec a te uita eius rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? Vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a ueritate. Quod consuetudine patres faciunt, id quasi nouum reprehendis; quod beniuolentia fit, id odio factum criminaris; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis. Neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid arguas non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes uerum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.
XVI
At enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam. Si tibi fortuna non dedit ut patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes; eo accessit studium doctrinae ut ne a litteris quidem alienus esses. Ecquid tandem tibi uidetur, ut ad fabulas ueniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum? - nam, ut opinor, hoc nomine est - alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa relegasse? "Quid ad istas ineptias abis?" inquies. Quasi uero mihi difficile sit quamuis multos nominatim proferre, ne longius abeam, uel tribulis uel uicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas adsiduos esse cupiunt. Verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit uelintne ei sese nominari, et nemo uobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem. Etenim haec conficta arbitror esse a poetis ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem uitae cotidianae uideremus. Age nunc, refer animum sis ad ueritatem et considera non modo in Vmbria atque in ea uicinitate sed in his ueteribus municipiis quae studia a patribus familias maxime laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem Sex. Roscio uitio et culpae dedisse.
XVII
Ac non modo hoc patrum uoluntate liberi faciunt sed permultos et ego noui et, nisi me fallit animus, unus quisque uestrum qui et ipsi incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet, uitamque hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suauissimam esse arbitrantur. Quid censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua intellegentia esse in rusticis rebus? Vt ex his propinquis eius, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam hic in suo. Verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono uidetur qui huic nullum praedium reliquit, et artificium obliuiscatur et studium deponat licebit. Quod tametsi miserum et indignum est, feret tamen aequo animo, iudices, si per uos uitam et famam potest obtinere; hoc uero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem uenit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
XVIII
Ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. Etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant conuenerunt hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares. At hercule maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus uiris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re publica maximam et florentissimam nobis reliquerunt. Suos enim agros studiose colebant, non alienos cupide appetebant; quibus rebus et agris et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt. Neque ego haec eo profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur, cum apud maiores nostros summi uiri clarissimique homines qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri adsiduus semper uixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re uera honestius facere posset. Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid est aliud? "Immo uero" inquit "est; nam istum exheredare in animo habebat". Audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis leuia esse atque inepta: "conuiuia cum patre non inibat". Quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro ueniret. "Domum suam istum non fere quisquam uocabat". Nec mirum, qui neque in urbe uiueret neque reuocaturus esset.
XIX
Verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus uideamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest. "Exheredare pater filium cogitabat". Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia uitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam uinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse sese obliuisceretur; quae sine magnis huiusce peccatis accidere potuisse non arbitror. Verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud quidem, uoluisse exheredare, certe tu planum facere debes. Quid ergo adfers qua re id factum putemus? Vere nihil potes dicere; finge aliquid saltem commode ut ne plane uidearis id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum uirorum talium dignitati inludere. Exheredare filium uoluit. Quam ob causam? "Nescio". Exheredauitne? "Non". Quis prohibuit? "Cogitabat". Cogitabat? Cui dixit? "Nemini". Quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate uestra abuti ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis uerum ne coneris quidem? Nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; uident omnes qua de causa huic inimicus uenias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse. Quid ergo est? Ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam putares aliquid ualere oportere.
XX
Accusatores multos esse in ciuitate utile est ut metu contineatur audacia; uerum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam, uerum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret; tametsi miserum est, tamen ei qui hunc accuset possim aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid habeat quod possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non uideatur. Qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit, absolui potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest; utilius est autem absolui innocentem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures uenerint. At fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium uenerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior. Quod si luce quoque canes latrent cum deos salutatum aliqui uenerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit. Simillima est accusatorum ratio. Alii uestrum anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. Cibaria uobis praeberi uidemus; uos autem maxime debetis in eos impetum facere qui merentur. Hoc populo gratissimum est. Deinde, si uoletis, etiam tum cum ueri simile erit aliquem commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi potest. Sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem uobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene noui, litteram illam cui uos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita uehementer ad caput adfigent ut postea neminem alium nisi fortunas uestras accusare possitis.
XXI
Quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? Quid hisce autem ad suspicandum? "Ne exheredaretur ueritus est". Audio, sed qua de causa uereri debuerit nemo dicit. "Habebat pater in animo". Planum fac. Nihil est; non quicum deliberauerit, quem certiorem fecerit, unde istud uobis suspicari in mentem uenerit. Cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis: "ego quid acceperim scio, quid dicam nescio; unum illud spectaui quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate neminem esse qui uerbum facere auderet hoc tempore"? Haec te opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules uerbum fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses. Operae pretium erat, si animaduertistis, iudices, neglegentiam eius in accusando considerare. Credo, cum uidisset qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse num ille aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. Postea quam inuenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, cum in mentem ueniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum uocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut uestro consessu et hoc conuentu pro summa solitudine abuteretur. Perorauit aliquando, ad sedit; surrexi ego.
XXII
Respirare uisus est quod non alius potius diceret. Coepi dicere. Vsque eo animaduerti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum nominaui; quem simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari uisus est. Intellexi quid eum pepugisset. Iterum ac tertio nominaui. Postea homines cursare ultro et Citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in ciuitate qui contra uoluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, uexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam uideri. Quae quoniam te fefellerunt, Eruci, quoniamque uides uersa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas uides iudicare, restitue nobis aliquando ueterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe uenisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum. De parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit. Quod in minimis noxiis et in his leuioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt uel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere. In quo scelere, iudices, etiam cum multae causae conuenisse unum in locum atque inter se congruere uidentur, tamen non temere creditur, neque leui coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur. Cum multa antea commissa maleficia, cum uita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. Haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris uestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. Quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest. Magna est enim uis humanitatis; multum ualet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias uicerit ut, propter quos hanc suauissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce priuarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
XXIII
Non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclaue cum duobus adulescentibus filiis isset, inuentum esse mane iugulatum. Cum neque seruus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum? Neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in id conclaue committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent? Erat porro nemo in quem ea suspicio conueniret. Tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. Nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia diuina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cum quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
XXIV
Videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? Sic se res habet, iudices: magnam uim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest uerum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur. Nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero uidetis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime uexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium poenas a consceleratissimis filiis repetant. Haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis uita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. Accedat huc oportet odium parentis, animaduersionis paternae metus, amici improbi, serui conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices uideant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt. Qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si conuincitur, uindicandum.
XXV
Itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes uerum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re uel maxime quod in impios singulare supplicium inuenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint eis qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate. Prudentissima ciuitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro ciuitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere uideretur. Quanto nostri maiores sapientius! Qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando uiolaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitauerunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summouerentur. Insui uoluerunt in culleum uiuos atque ita in flumen deici.
XXVI
O singularem sapientiam, iudices! Nonne uidentur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae uiolata sunt expiari putantur; denique nihil tam uile neque tam uolgare est cuius partem ullam reliquerint. Etenim quid tam est commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? Ita uiuunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. Tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus uiris, si ne causam quidem malefici protuleris? Si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque uenisses. Vtrum quid agatur non uides, an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere.
XXVII
Esto, causam proferre non potes. Tametsi statim uicisse debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia. Non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. Ita quaero abs te, C. Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco uel respondendi uel interpellandi tibi potestatem faciam uel etiam, si quid uoles, interrogandi. Quo modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? Si ipsum arguis, Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos? Seruosne an liberos? Si liberos, quos homines? Indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios? Si Ameria, qui sunt ei? cur non nominantur? Si Roma, unde eos nouerat Roscius qui Romam multis annis non uenit neque umquam plus triduo fuit? Vbi eos conuenit? Qui conlocutus est? Quo modo persuasit? "Pretium dedit"; cui dedit? Per quem dedit? Vnde aut quantum dedit? Nonne his uestigiis ad caput malefici perueniri solet? Et simul tibi in mentem ueniat facito quem ad modum uitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse. Qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in uictu arido, in hac horrida incultaque uita istius modi maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni uita nascitur. In urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat auaritia necesse est, ex auaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur; uita autem haec rustica quam tu agrestem uocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.
XXVIII
Verum haec, missa facio; illud quaero, is homo qui, ut tute dicis, numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens praesertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae nouerat neminem: arcessiuit aliquem. Quem aut quando? Nuntium misit. Quem aut ad quem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. Nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur. Reliquum est ut per seruos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! Quid? In tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut seruos in quaestionem polliceatur, id Sex. Roscio facere non licet? Vos qui hunc accusatis omnis eius seruos habetis; unus puer uictus cotidiani administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle; uobis aduocatis, uobis agentibus aliquotiens duos seruos paternos in quaestionem ab aduersariis Sex. Roscius postulauit; meministisne T. Roscium recusare? Quid? ei serui ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et in pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat. Quid facitis? cur recusatis? Dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in insidiis uersatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede uiuunt. Omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest: mortis paternae de seruis paternis quaestionem habere filio non licet! Ne tam diu quidem dominus erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? Veniam, neque ita multo postea, ad hunc locum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
XXIX
Nunc, Eruci, ad te uenio. Conueniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut seruos. Liberosne? quos neque ut conuenire potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. Ego contra ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de praediis umquam temere discesserit. Restare tibi uidebatur seruorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis eius modi ut non modo ab hoc crimen resilire uideas uerum omnem suspicionem in uosmet ipsos recidere intellegas. Quid ergo est quo tamen accusator inopia argumentorum confugerit? "Eius modi tempus erat" inquit "ut homines uolgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti". Interdum mihi uideris, Eruci, una mercede duas res adsequi uelle, nos iudicio perfundere, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. Quid ais? Volgo occidebantur? Per quos et a quibus? Nonne cogitas te a sectoribus huc adductum esse? Quid postea? Nescimus per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum? Ei denique qui tum armati dies noctesque concursabant, qui Romae erant adsidui, qui omni tempore in praeda et in sanguine uersabantur, Sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? Qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nesciuit, propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit. Vereor ne aut molestus sim uobis, iudices, aut ne ingeniis uestris uidear diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac noua obiecit; quae mihi iste uisus est ex alia oratione declamare quam in alium reum commentaretur; ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant; de quibus quoniam uerbo arguit, uerbo satis est negare. Si quid est quod ad testis reseruet, ibi quoque nos, ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat.
XXX
Venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. Nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumuis licebit. Is enim mihi uidetur amplissimus qui sua uirtute in altiorem locum peruenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. Desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi maleficium ubi et est et inueniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque omnia dicam et leuiter unum quidque tangam. Neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me inuitum facere, quod non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit. Causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. Tecum enim mihi res est, T. Rosci, quoniam istic sedes ac te palam aduersarium esse profiteris. De Capitone post uiderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. L. Cassius ille quem populus Romanus uerissimum et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat "cui bono" fuisset. Sic uita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere. Hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi ueritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad seueritatem uidebatur. Ego, quamquam praeest huic quaestioni uir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer uel illo ipso acerrimo iudice quaerente uel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.
XXXI
In hac enim causa cum uiderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem. Quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? Quid si ut auarus? Quid si ut audax? Quid si ut illius qui occisus est inimicissimus? Num quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit? Quid ergo horum negari potest? Tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo magis eluceat quo magis occultatur. Auaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. Quam sis audax, ut alia obliuiscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inuentus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. Inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controuersias concedas necesse est. Restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius diuitiae uenerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens auaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita uixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia uerum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
XXXII
Haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus esses in reo, quam diu diceres! Quo te modo iactares! Tempus hercule te citius quam oratio deficeret. Etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possis consumere. Neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. Verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit. Multos caesos non ad Trasumennum lacum, sed ad Seruilium uidimus. Quis ibi non est uolneratus ferro Phrygio? Non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios quos iam aetas a proeliis auocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. Iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de ueneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, uellem uiuerent. Nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti obseruandi multaque seruanda sunt. Verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus uis belli ac turba molitur. Dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis uolneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset uestigium non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices sustulerunt. Hoc commodi est quod ita uixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum ciuitas erit, iudicia fient. Verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoraui, posset ea quamuis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, leuiter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.
XXXIII
Video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; uideamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? - Romae. - Quid? Tu, T. Rosci, ubi tunc eras? - Romae. Verum quid ad rem? Et alii multi. - Quasi nunc id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum ueri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit. Age nunc ceteras quoque facultates consideremus. Erat tum multitudo sicariorum, id quod commemorauit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid? Ea multitudo quae erat? Opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. Si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia diues es; sin eos quos qui leuiore nomine appellant percussores uocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur. Dices: "quid postea, si Romae adsiduus fui"? Respondebo: "at ego omnino non fui". - Fateor me sectorem esse, uerum et alii multi. - At ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. - Non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius. - At ego profecto qui ne noui quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine. Permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso uerum eo magis etiam quod, si de illis caedibus uelim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, uereor ne ad pluris oratio mea pertinere uideatur.
XXXIV
Videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, T. Rosci, facta sunt; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, inuitus ea dicam. Vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc uidear uoluisse seruare ut tibi omnino non pepercerim. Cum hoc uereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salua fide possim parcere, rursus immuto uoluntatem meam; uenit enim mihi in mentem oris tui. Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri uideretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio uersarere et sederes cum accusatore? Qua in re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia. Occiso Sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominaui, tuus cliens et familiaris. Quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? - Sua sponte Mallius nuntiat. - Quid, quaeso, eius intererat? An, cum Ameriam non huiusce rei causa uenisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret? Cuius rei causa uenerat Ameriam? "Non possum" inquit "diuinare". Eo rem iam adducam ut nihil diuinatione opus sit. Qua ratione T. Roscio Capitoni primo nuntiauit? Cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime conuenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret? Occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. Quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? Non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit inuenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: ubi aut unde audiuit Glaucia? Qui tam cito sciuit? Fac audisse statim; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? Quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?
XXXV
Etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est? Nonne uobis haec quae audistis cernere oculis uidemini, iudices? Non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena uidetis, non positas insidias, non impetum repentinum? Non uersatur ante oculos uobis in caede Glaucia? Non adest iste T. Roscius? Non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque uictoriae nuntium? Non orat ut eam noctem peruigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet? Quid erat quod Capitonem primum scire uellet? Nescio, nisi hoc uideo, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos eum uideo possidere. Audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri: multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos ueneno. Habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis LX de ponte in Tiberim deiecerit. Quae, si prodierit atque adeo cum prodierit - scio enim proditurum esse - audiet. Veniat modo, explicet suum uolumen illud quod ei planum facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! grauitatem dignam exspectatione! O uitam honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius testimonium uestrum ius iurandum accommodetis! Profecto non tam perspicue nos istorum maleficia uideremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et auaritia et audacia.
XXXVI
Alter ex ipsa caede uolucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. Alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi uero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non quod fecerit uindicandum sit. Itaque more maiorum comparatum est ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non dicerent. Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem uirum non audeo dicere: si diceret, non crederetur. Videte nunc quam uersa et mutata in peiorem partem sint omnia. Cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curauit de cuius morte quaeritur. Quid? Tu, uir optime, ecquid habes quod dicas? Mihi ausculta: uide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. Multa scelerate, multa audaciter, multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere. Neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. Huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior uestra ista cupiditas esset. Nunc quid est quod quisquam ex uobis audire desideret, cum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra uosmet ipsos facere uideamini? Age nunc illa uideamus, iudices, quae statim consecuta sunt. Ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.
XXXVII
Quaeritur etiam nunc quis eum nuntium miserit? Nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? Curat Chrysogonus ut eius bona ueneant statim; qui non norat hominem aut rem. At qui ei uenit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam uiderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis, iudices, continuo dicere: "necesse est aliquem dixisse municipem aut uicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur". Hic nihil est quod suspicione occupetis. Non enim ego ita disputabo: "ueri simile est Roscios istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos ueteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque obseruare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt". Haec possum omnia uere dicere, sed in hac causa coniectum nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causa partem acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit? Qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num quisnam praeterea? Nemo est, iudices. Num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt? Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. Si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a Chrysogono tantis praemiis donabantur? Si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? Cur tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? Cur quae reliqua sunt iste T. Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet? Nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?
XXXVIII
Venit in decem primis legatus in castra Capito. Vos totam uitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia uiolarit et imminuerit, uirum optimum esse eum iudicatote. Impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et uoluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut prouideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit uenditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caueret, hisce insidiose spem falsam ostendere, cum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere. Postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator uoluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt. In priuatis rebus si qui rem mandatam non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa uerum etiam neglegentius, eum maiores summum admisisse dedecus existimabant. Itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae uicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat uitae societatem. Non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. Idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur. Quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conuersurus es? Cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? Recede de medio; per alium transigam. Suscipis onus offici quod te putas sustinere posse; quod maxime uidetur graue eis qui minime ipsi leues sunt.
XXXIX
Ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas uiolat, amicitiam et fidem. Nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem putat. Perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissoluere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset. Itane est? In minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae uiui commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia uiuum adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter uiuos numerabitur? In minimis priuatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae uocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia priuatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur? Si hanc ei rem priuatim Sex. Roscius mandauisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam conuertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret? Nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandauit sed, id quod multo grauius est, ipse Sex. Roscius cum fama uita bonisque omnibus a decurionibus publice T. Roscio mandatus est; et ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem suam conuertit sed hunc funditus euertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, uoluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
XL
Videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum posse quo iste sese non contaminarit. In rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui cum altero rem communicauit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? Atque ea sunt animaduertenda peccata maxime quae difficillime praecauentur. Tecti esse ad alienos possumus, intimi multa apertiora uideant necesse est: socium cauere qui possumus? Quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. Recte igitur maiores eum qui socium fefellisset in uirorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. At uero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi graue est, tamen aliquo modo posse ferri uidetur, uerum nouem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandato torumque socios, induxit, decepit, destituit, aduersariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non uiderunt, orationi uanae crediderunt. Itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti prouidique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia aduersariis enuntiauit, deinde societatem cum ipsis aduersariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. In eius modi uita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis. Etenim quaerere ita debetis: ubi multa auare multa audacter, multa improbe, multa perfidiose Facta uidebitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. Tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur uerum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, conuincatur. Quid tandem, quaeso, iudices? Num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse uidetur aut hic discipulus magistro tantulum de arte concedere? Par est auaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.
XLI
Etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite nunc discipuli aequitatem. Dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos seruos in quaestionem. Tu semper, T. Rosci, recusasti. Quaero abs te: "eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non commouebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua uidebatur"? Postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae ciuitatis quos iam antea nominaui; qui ita uixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. Postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui uel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur. Res porro abs te eiusmodi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere. Quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. Cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. Seruos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; quod a uobis oppugnari uideo ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod uero apud uos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum uobis futurum sit. - In dominos quaeri de seruis iniquum est. - At non quaeritur; Sex. enim Roscius reus est; neque enim, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur; uos enim dominos esse dicitis. - Cum Chrysogono sunt. Ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos uelit hos uersari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani. Non ita est profecto, iudices; non est ueri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. Est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet.
XLII
Quid igitur? Chrysogonus suine malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non uolt? Minime, iudices; non in omnis arbitror omnia conuenire. Ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc mihi nunc primum in mentem uenit dicere. Meministis me ita distribuisse initio causam: in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt. Quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. Nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a uobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari uerum etiam uindicari oportere. Ego sic existimo, qui quaeri uelit ex eis quos constat, cum caedes facta sit, adfuisse, eum cupere uerum inueniri; qui id recuset, eum profecto, tametsi uerbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. Dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. Nam et multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis dici potest. Verum ego quod inuitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. Quae praeteriri nullo modo poterant, ea leuiter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus uerbis sit disserendum, ea uestris ingeniis coniecturaeque committo.
XLIII
Venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. Si enim taceo, uel maximam partem relinquo; sin autem dico, uereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se putent. Tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere uideatur; haec enim causa noua profecto et singularis est. Bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus. Primum hoc uideamus: eius hominis bona qua ratione uenierunt aut quo modo uenire potuerunt? Atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona uenisse - si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in ciuitate ut de eo potissimum conqueramur - uerum ego hoc quaero: Qui potuerunt ista ipsa lege quae de proscriptione est, siue Valeria est siue Cornelia - non enim noui nec scio - uerum ista ipsa lege bona Sex. Rosci uenire qui potuerunt? Scriptum enim ita dicunt esse: VT AVT EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt, in summo otio rediens a cena Romae occisus est. Si lege, bona quoque lege uenisse fateor. Sin autem constat contra omnis non modo ueteres leges uerum etiam nouas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege uenierint quaero.
XLIV
In quem hoc dicam quaeris, Eruci? Non in eum quem uis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia uirtus omni tempore purgauit. Ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum ciuem Sex. Roscium fuisse fingeret, ut eum apud aduersarios occisum esse diceret, ut his de rebus a legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus non sit. Denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non uenisse; id quod postea, si per uos, iudices, licitum erit, aperietur. Opinor enim esse in lege quam ad diem proscriptiones uenditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias. Aliquot post mensis et homo occisus est et bona uenisse dicuntur. Profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem bona uenire non potuisse constat. Intellego me ante tempus, iudices, haec scrutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduuiam curem. Non enim laborat de pecunia, non ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam se laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit. Verum quaeso a uobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio. Quae enim mihi ipsi indigna et intolerabilia uidentur quaeque ad omnis, nisi prouidemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad huius uitae casum causamque pertinent et quid hic pro se dici uelit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.
XLV
Ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum qua re ciuis optimi bona uenierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus neque apud aduersarios occisus est bona uenierint, cum in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem uenierint quae dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo uenierint. Quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum uoluerit conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante, partim imprudente L. Sulla commisisse. Placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri? Non placet, iudices, sed necesse est. Etenim si Iuppiter Optimus Maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe uentis uehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis deleuit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa diuino consilio sed ui ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri uidemus, quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua animaduertere non potuisse? Nisi hoc mirum est quod uis diuina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit. Verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum maxime fiunt nonne quiuis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curauit, cuius honoris causa accusare se dixit Erucius ...
....
In uico Pallacinae* Locus ubi cenauerat Roscius: * Maxime metuit* Sullam scilicet. - Deriuat tamen et ait se* id est suspicionem suam in alium deducit. Hoc enim dicebat Chrysogonus: "non quia timui ne mihi tollerentur bona Rosci, ideo eius praedia dissipaui, sed, quia aedificabam, in Veientanam ideo de his transtuli". - Manu praedia praediis Praediis, occasione, quem ad modum dicimus: "fac ad manum illum codicem". - Hic ego audire istos cupio] In hoc capite de potentia Chrysogoni inuidiam facit, ut enumeret singula deliciarum genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia, quae omnia dicit de rapinis ipsum habere.
....
XLVI
... Aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde uix ter in anno audire nuntium possunt. Alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causa rus amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum. Domus referta uasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum uenire arbitrarentur. Quid praeterea caelati argenti, quid stragulae uestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? Tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coaceruari una in domo potuit. Familiam uero quantam et quam uariis cum artificiis habeat quid ego dicam? Mitto hasce artis uolgaris, coquos, pistores, lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu uocum et neruorum et tibiarum nocturnisque conuiuiis tota uicinitas personet. In hac uita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae uero conuiuia? Honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius is quam officina nequitiae ac deuersorium flagitiorum omnium. Ipse uero quem ad modum composito et delibuto capillo passim per forum uolitet cum magna caterua togatorum uidetis, iudices: uidetis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. Quae uero efficiat et quae conetur si uelim commemorare, uereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis uictoriamque uoluisse laedere. Tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, uituperare; non enim uereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.
XLVII
Sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime uolui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei uincerent qui uicerunt. Quis enim erat qui non uideret humilitatem cum dignitate de amplitudine contendere? Quo in certamine perditi ciuis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. Quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, iudices, uehementerque laetor eaque omnia deorum uoluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate L. Sullae gesta esse intellego. Quod animaduersum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere; quod uiris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. Quae ut fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. Sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne uerbis quidem uituperare, tum uero in isto bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est. Verum longe aliter est; nil horum est, iudices. Non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, uerum etiam ornabitur.
XLVIII
Etenim qui haec uituperare uolunt Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare uolunt concessum ei non esse commemorant. Ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat: "uellem quidem liceret; hoc dixissem". Dicas licet. "Hoc fecissem". Facias licet; nemo prohibet. "Hoc decreuissem". Decerne, modo recte; omnes approbabunt. "Hoc iudicassem". Laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris. Dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat; qui postea quam magistratus creauit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta. Quam si retinere uolunt ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt - nolo in eos grauius quicquam ne ominis quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi uigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est. Quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui uere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, uideant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt serui nequissimi dominationem ferre posse. Quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus is antea uersabatur, nunc uero quam uiam munitet et quod iter adfectet uidetis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia uestra, ad id quod solum prope in ciuitate sincerum sanctumque restat. Hicne etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne etiam potens esse uolt? O rem miseram atque acerbam! Neque me hercules hoc indigne fero, quod uerear ne quid possit, uerum quod ausus est, quod sperauit sese apud talis uiros aliquid ad perniciem posse innocentis, id ipsum queror.
XLIX
Idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperauit ut ad libidinem suam liberti seruolique nobilium bona fortunas arasque nostras uexare possent? Si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. Sin autem uictoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum uero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. Quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus uituperetur, is causam ignorat, se ipsum Probe nouit; causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur. Verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit. Sex. Roscius horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur. Putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae uos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta, culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a uobis discedere si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis dicit. Rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem conuertit, si nulla in re te fraudauit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumerauit, appendit, si uestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus uitam in egestate degere.
L
Praedia mea tu possides, ego aliena misericordia uiuo; concedo, et quod animus aequus est et quia necesse est. Mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. Familia mea maxima tu uteris, ego seruum habeo nullum; patior et ferendum puto. Quid uis amplius? Quid insequeris, quid oppugnas? Qua in re tuam uoluntatem laedi a me putas? Vbi tuis commodis officio? Quid tibi obsto? Si spoliorum causa uis hominem occidere, spoliasti; quid quaeris amplius? Si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti? Si metus, ab eone aliquid metuis quem uides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? Sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te uereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur? Facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis rebus quas L. Sulla gessit. Quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici uelis, si tibi omnia sua praeter animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reseruauit, per deos immortalis! Quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? Quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet? Scis hunc nihil habere, nihil audere, nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui uides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod uestitum sedere in iudicio uides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. Quasi uero nescias hunc et ali et uestiri a Caecilia Baliarici filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, uirtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.
LI
An, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus uidetur? Mihi crede, si pro patris huius hospitiis et gratia uellent omnes huic hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes uindicarent, consistere me hercule uobis isto in loco non liceret. Nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre aduersarii debeant neque ut se potentia superari putent. Quae domi gerenda sunt, ea per Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem M. Messala, ut uidetis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. Quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex. Rosci uita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur. Nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima ciuitatis in armis fuit; haec acta res est ut ei nobiles restituerentur in ciuitatem qui hoc facerent quod facere Messalam uidetis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si omnes qui eodem loco nati sunt facerent, et res publica ex illis et ipsi ex inuidia minus laborarent.
LII
Verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, uitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet auaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei publicae, uestra pristina bonitas et misericordia. Quae si manet, salui etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica uersata est uestros quoque animos - id quod fieri profecto non potest - duriores acerbioresque reddit, actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate uersari. Ad eamne rem uos reseruati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent? Solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improuiso incidant. Nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores uos hic, talis uiros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint. Di prohibeant, iudices, ne hoc quod maiores consilium publicum uocari uoluerunt praesidium sectorum existimetur! An uero, iudices, uos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quauis ratione tollantur, et eius rei initium in uestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum uideatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? Numquid hic aliud uidetis obstare Roscio nisi quod patris bona uenierunt?
LIII
Quod si id uos suscipitis et eam ad rem operam uestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad uos adducantur eorum liberi quorum bona uenierunt, cauete, per deos immortalis! Iudices, ne noua et multo crudelior per uos proscriptio instaurata esse uideatur. Illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum uideretur, hanc uero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a uobis reicitis et aspernamini, uidete, per deos immortalis! Quem in locum rem publicam peruenturam putetis! Homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos qua uos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi conuenit. Vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare. Hanc tollite ex ciuitate, iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica uersari; quae non modo id habet in se mali quod tot ciuis atrocissime sustulit uerum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum. Nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri uidemus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.