M. TVLLII CICERONIS - ORATIO PRO CLVENTIO

I

Animum aduerti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partis, quarum altera mihi niti et magno opere confidere uidebatur inuidia iam inueterata iudici Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem uenefici criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. Itaque mihi certum est hanc eandem distributionem inuidiae et criminum sic in defensione seruare ut omnes intellegant nihil me nec subterfugere uoluisse reticendo nec obscurare dicendo. Sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars et ea quae propria est iudici uestri et legitimae uenefici quaestionis per mihi breuis et non magnae in dicendo contentionis fore uidetur, altera autem quae procul ab iudicio remota est, quae contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris sit habitura. Sed in hac difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur quod uos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omnium dissolutionem ab oratore quaeratis ut non existimetis plus uos ad salutem reo largiri oportere quam quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit. De inuidia autem sic inter nos disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis sed quid oporteat dici consideretis. Agitur enim in criminibus A. Cluenti proprium periculum, in inuidia causa communis. Quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut uos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia uestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda. Nemo est enim qui inuidiae sine uestro ac sine talium uirorum subsidio possit resistere. Equidem quod ad me attinet, quo me uertam nescio. Negem fuisse illam infamiam iudici corrupti? Negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? Euellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam uetustam? Non est nostri ingeni, uestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subuenire.

II

Etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum uirium ueritas habet, sic in hoc loco falsa inuidia imbecilla esse debet. Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; ualeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; uehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut in iudiciis et sine inuidia culpa plectatur et sine culpa inuidia ponatur. Quam ob rem a uobis, iudices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod aequissimum est ut ne quid huc praeiudicati adferatis - etenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si ad causas iudicia iam facta domo deferemus; - deinde si quam opinionem iam uestris mentibus comprehendistis, si eam ratio conuellet, si oratio labefactabit, si denique ueritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis uestris aut libentibus aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint taciti cogitationi uestrae subiciatis sed ad extremum exspectetis meque meum dicendi ordinem seruare patiamini; cum peroraro, tum si quid erit praeteritum animo requiratis.

III

Ego me, iudices, ad eam causam accedere quae iam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinione hominum tacita prope conuicta atque damnata sit facile intellego; sed si qui mihi deus uestram ad me audiendum beniuolentiam conciliarit, efficiam profecto ut intellegatis nihil esse homini tam timendum quam inuidiam, nihil innocenti suscepta inuidia tam optandum quam aequum iudicium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliqui atque exitus reperiatur. Quam ob rem magna me spes tenet, si quae sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessumque uestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putauerunt, eum tandem eius fortunae miserae multumque iactatae portum ac perfugium futurum. Tametsi permulta sunt quae mihi, ante quam de causa dico, de communibus inuidiae periculis dicenda esse uideantur, tamen ne diutius oratione mea suspensa exspectatio uestra teneatur adgrediar ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse intellego, sic ut me audiatis, quasi hoc tempore haec causa primum dicatur, sicuti dicitur, non quasi saepe iam dicta et numquam probata sit. Hodierno enim die primum ueteris istius criminis diluendi potestas est data, ante hoc tempus error in hac causa atque inuidia uersata est. Quam ob rem, dum multorum annorum accusationi breuiter dilucideque respondeo, quaeso ut me, iudices, sicut facere instituistis, benigne attenteque audiatis.

IV

Corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum innocentem, Statium Albium, condemnaret. Ostendam, iudices, primum, quoniam caput illius atrocitatis atque inuidiae fuit innocentem pecunia circumuentum, neminem umquam maioribus criminibus grauioribus testibus esse in iudicium uocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolui ullo modo posset. Cum haec docuero, tum illud ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid inuidia conflarit. Primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. Hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut uobis breuiter illa quibus Albius est condemnatus crimina exponam. Abs te peto, Oppianice, ut me inuitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. Etenim tibi si in praesentia non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Cluentio nisi nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. Simul et illud quis est qui dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro uiuo dicere? Cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors uero etiam doloris; hic autem pro quo dicimus nihil possit offensionis accipere sine acerbissimo animi sensu ac molestia et sine summo dedecore uitae et turpitudine. Atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos uitae periculo nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam; quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.

V

A. Cluentius Habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et uicinitatis uirtute, existimatione, nobilitate princeps. Is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos XV natum, grandem autem et nubilem filiam quae breui tempore post patris mortem nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. Cum essent eae nuptiae plenae dignitatis, plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido non solum dedecore uerum etiam scelere coniuncta. Nam Sassia, mater huius Habiti - mater enim a me in omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis. Ea igitur mater Habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in illa cupiditate continebatur; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor, non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a cupiditate reuocaret. Animum adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest. Filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius modi uiri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat. Ecce autem subitum diuortium quod solacium malorum omnium fore uidebatur! Discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non inuita, ut a uiro non libenter. Tum uero illa egregia ac praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit, uictrix filiae non libidinis; diutius suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio ante filiae suae nubenti strauerat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet. Nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.

VI

O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus uim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum? Perfregit ac prostrauit omnia cupiditate ac furore; uicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. Tulit hoc commune dedecus familiae, cognationis, nominis grauiter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris grauius esse faciendum quam ut illa ne uteretur, ne quae uidere sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum uidere uerum etiam probare suo iudicio putaretur. Initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. Pertinuisse hoc ad causam tum cum reliqua cognoueritis intellegetis. Nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi sit mater, tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici uix oportere. Non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum pericula defendenda adiungerer, non uiderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. Sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror. Nihil in uita uidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum. Quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si obliuione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed uero sic agitur ut prorsus reticere nullo modo possit. Hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illa omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. Ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam aduolauit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante uideat. Haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sin erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis, quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.

VII

Nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis. Ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A. Cluentium ac necessitate coactum fecisse uideatis. Cum manifesto uenenum deprehendisset quod uir matris Oppianicus ei parauisset, et res non coniectura sed oculis et manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusauit Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire uos uolui, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti propositum uitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione uitaret. Atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca uobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo uestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum atque ad pecuniam confugisse. Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magium et filiam Magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo. N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn. Magium fratrem reliquit. Postea Magia, uxor Oppianici, mortua est. Postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn. Magius est mortuus. Is heredem fecit illum adulescentulum Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. Interim uenit index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, uiuere et in agro Gallico esse in seruitute. Mulier amissis liberis, unius reciperandi fili spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios conuocauit et ab eis flens petiuit ut negotium susciperent, adulescentem inuestigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse uoluisset. Haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. Itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS CCCC milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis diebus paucis est mortua. Propinqui tamen illi, quem ad modum uiua Dinaea instituerant, ita mortua illa ad inuestigandum

VIII

M. Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt. Interim Oppianicus ut erat, sicuti multis ex rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum M. Aurium non magna iactura facta tollendum interficiendumque curauit. Illi autem qui erant ad propinquum inuestigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse inuestigandi rationem, quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. Quas litteras A. Aurius, uir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in foro palam multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima uoce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse comperisset, delaturum esse testatur. Interim breui tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum reuertuntur; interfectum esse M. Aurium nuntiant. Animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commouentur. Itaque cum A. Aurius is qui antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi uiri, Q. Metelli, contulit. Post illam autem fugam sceleris et conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus, numquam inermem inimicis committere ausus est sed per illam L. Sullae uim atque uictoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis aduolauit; quattuoruiros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium illum qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum A. Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. Itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur. His rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolui potuisse arbitretur?

IX

Atque haec parua sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini. Primum uidete hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, Habiti matrem - illam cuius uirum A. Aurium occiderat - concupiuit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. Petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. Illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum uiri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupiuisset, domo sibi quaerendum remedium existimauit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Nouia infantem filium, alter autem eius filius Papia natus Teani, quod abest ab Larino XVIII milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis aut festis diebus antea non solebat. Mater misera nihil mali suspicans mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico ualens uisus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est. Atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiauit. Illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata uenit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. Dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime confirmato, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse delenitam uideret. Ita, quod ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.

X

Sentio, iudices, uos pro uestra humanitate his tantis sceleribus breuiter a me demonstratis uehementer esse commotos. Quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his de rebus non modo audiendum fuit uerum etiam iudicandum? Vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non uidetis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multauit, auditis non ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breuiter strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo de quo iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum uoltum intuebantur, de eo quem omnes oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant uerba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, grauiter et diu diceretur. Et est quisquam qui, cum haec cognouerit, suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circumuentum esse innocentem? Aceruatim reliqua iam, iudices, dicam ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perueniam. Vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere uobis uelim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. Qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamauit se maximo cum dolore emori nec diutius uixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et uociferatione mortua est. Et ad hane mortem repentinam uocemque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et uestigia ueneni in illius mortuae corpore fuerunt. Eodemque ueneno C. Oppianicum fratrem necauit.

XI

Neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum uidetur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante muniuit. Nam cum esset grauida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur, mulierem ueneno interfecit ut una illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. Post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius uoluntatis est mortuus. Ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necauit; fratris autem liberos prius uita priuauit quam illi hanc a natura lucem accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent. Memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae ciuem sustulisset. Quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori uim attulisset, se ipsa cruciauit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem atque cruciatum. Ceteri non uidentur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inuentus est qui in uno corpore pluris necaret.

XII

Itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset auunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius, isque, cum graui morbo adfectus esset, heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogauit essetne praegnas. Quae cum se esse respondisset, ab ea petiuit ut se mortuo apud Dinaeam - quae tum ei mulieri socrus erat - quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat seruare et saluum parere posset. Itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset; ab secundo herede nil legat. Quid de Oppianico suspicatus sit uidetis; quid iudicarit obscurum non est. Nam cuius filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. Quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non longe animo prospexisse morientem. Quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri soluit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. Quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in aluo commendatam a uiro continebat uicta auaritia sceleri Oppianici uendidit. Nihil posse iam ad hanc improbitatem addi uidetur; attendite exitum. Quae mulier obtestatione uiri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post uiri mortem ipsi Oppianico nupsit. Quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.

XIII

Quid? Illa caedes Asuui Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit et quam omnium sermone celebrata! Fuit Auillius quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata. Qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuui consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Auillio tamquam aliqua machina admota capere Asuui adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. Ratio excogitata Larini est, res translata Romam; inire enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuuius cum Auillio Romam est profectus. Hos uestigiis Oppianicus consecutus est. Iam ut Romae uixerint, quibus conuiuiis, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed etiam conuiua et adiutore Oppianico longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite. Cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi pernoctarat ibi diem posterum commoraretur, Auillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere uelle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuuium neque Auillium nossent adducit et illum Asuuium appellat ipse; testamento Asuui nomine obsignato disceditur. Auillius ilico conualescit; Asuuius autem breui illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur. Qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inueniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuui et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuuius uisus erat Auillium cum eo fuisse et a multis uisum esse constabat, in eum inuadunt et hominem ante pedes Q. Manli qui tum erat triumuir constituunt. Atque illic continuo nullo teste, nullo indice recentis malefici conscientia perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit Asuuiumque a sese consilio Oppianici interfectum fatetur. Extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio; index Auillius ex altera parte coram tenetur. Hic quid iam reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia, non studia uirtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, sed ex petulanti atque improbo scurra in discordiis ciuitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conuiciis perductus erat tum suffragiis populi peruenerat. Itaque tum cum Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam manifestam relinquit. Ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuuianum cum testibus multis tum uero illius testamento comprobabatur; in quo Oppianici nomen primum esse constabat, eius quem uos miserum atque innocentem falso iudicio circumuentum esse dicitis.

XIV

Quid? Auiam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres pater tuus non manifesto necauit? Ad quam cum adduxisset medicum illum suum iam cognitum et saepe uictorem per quem interfecerat plurimos mulier exclamat se ab eo nullo modo uelle curari quo curante omnis suos perdidisset. Tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam circumforaneum qui casu tum Larinum uenisset adgreditur et cum eo HS duobus milibus, id quod ipsius tabulis est demonstratum, transigit. L. Clodius, cum properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus est rem confecit; prima potione mulierem sustulit neque postea Larini punctum est temporis commoratus. Eadem hac Dinaea testamentum faciente, cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius fuisset, digito legata deleuit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignauit. Multa praetereo consulto; etenim uereor ne haec ipsa nimium multa esse uideantur. Vos tamen similem sui eum fuisse in ceteris quoque uitae partibus existimare debetis. Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones uniuersi iudicauerunt; cum illo nemo iam rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo conuiuio dignum iudicabat; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant. Hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset Habitus, iudices, si id praetermittere suo saluo capite potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed tamen erat uitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et uoluntate et instituta ratione uitae, Sed cum esset haec ei proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo modo emori maluit. Atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam uobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari, necesse fuisse intellegetis.

XV

Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo ueteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati. Quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse ciuisque Romanos coepit defendere. Grauiter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. Itaque ab Habito petiuerunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. Habitus cum se ab omni eius modi negotio remouisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae uoluntati uniuersorum Larinatium deesse noluit. Suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater Habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoueri. Suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis auarissimi atque audacissimi, mentem maxime commouebat. Nam Habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enim legare quicquam eius modi matri poterat in animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. Id cum Oppianicus sciret - neque enim erat obscurum - intellegebat Habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse uentura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. Itaque his rebus incensus qua ratione Habitum ueneno tollere conatus sit cognoscite.

XVI

C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati, homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio uitae nemo uestrum, ut mea fert opinio, ignorat. His Fabriciis semper est usus Oppianicus familiarissime. Iam hoc fere scitis omnes quantam uim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. Cum illi ita uiuerent ut nullum quaestum esse turpem arbitrarentur, cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent uitiis atque improbitate omnibus noti, studiose, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. Itaque tum sic statuit, per C. Fabricium - nam L. erat mortuus - insidias Habito comparare. Erat illo tempore infirma ualetudine Habitus. Vtebatur autem medico non ignobili sed spectato homine, Cleophanto; cuius seruum Diogenem Fabricius ad uenenum Habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. Seruus non incallidus et, ut res ipsa declarauit, frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum Habito est conlocutus. Habitus statim cum M. Baebio senatore, familiarissimo suo, communicauit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia fuerit meminisse uos arbitror. Ei placuit ut Diogenem Habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut Falsa esse cognosceretur. Ne multa, Diogenes emitur, uenenum diebus paucis comparatur; multi uiri boni cum ex occulto interuenissent, pecunia obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur. Pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumuentum esse dicet?

XVII

Quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? Quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit? Satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uti honeste absolui nullo modo potuerit. Cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium uenerit. Nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus uenenum deprenderat. Is erat libertus Fabriciorum, Scamander. Integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unum crimen adlatum est. Hic tum C. Fabricius, is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum uideret, quod mihi cum Aletrinatibus uicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. Qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere, idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur. Ego, qui neque illis talibus uiris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me omnia quae uellent esse facturum.

XVIII

Res agi coepta est; citatus est Scamander reus. Accusabat P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille Quidem Scamandrum uerbis tribus, uenenum esse deprensum. Omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis uita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio uarie grauiterque tractata ad extremum manifesta ueneni deprehensione conclusa est. Hic ego tum ad respondendum surrexi qua cura, di immortales! Qua sollicitudine animi, quo timore! Semper equidem magno cum metu incipio dicere; quotienscumque dico, totiens mihi uideor in iudicium uenire non ingeni solum sed etiam uirtutis atque offici, ne aut id profiteri uidear quod non possim, quod est impudentiae, aut non id efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. Tum uero ita sum perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem ne impudentissimus existimarer.

XIX

Conlegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere laudi dari, etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. Itaque feci; sic pugnaui, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur. Sed ut quidquid ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus. Si quaesiueram quae inimicitiae Scamandro cum Habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. Sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte Habiti uenturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona Habiti uentura fuisse dicebat. Cum illa defensione usus essem quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus. Cum ego pluribus uerbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re fuisse ut medicamentum, non uenenum Diogenes adferret; hoc cuiuis usu uenire posse: quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia uenisset. Denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum ueneno pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius Varus, homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent Habito et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum locutum esse dicebat. Atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere uideremur, uerbo ille reus erat, re quidem uera et periculo tota accusatione Oppianicus. Neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, aduocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo - id quod maximo malo illi causae fuit - hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. Oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque uoltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et manifesta faciebant.

XX

Cum in consilium iri oporteret, quaesiuit ab reo C. Iunius quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri uellet. De Oppianici sententia responsum est, quod is Habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam uelle ferri. Itum est in consilium. Omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. Quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? Quid est illa damnatione iudicatum, nisi uenenum id quod Habito daretur esse quaesitum? Quae porro tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare uoluisse Habitum putaretur? Atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato tamen Habitus Oppianicum reum statim non fecit. Voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent seueri quos uenenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent. Itaque C. Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem impetrauit. Hic tum Fabricius non modo ad me meos uicinos et amicos Aletrinatis non adduxit sed ipse eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit. Rem enim integram hominis non alieni quamuis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. Itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent.

XXI

Iam hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causae est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent. Citatur reus, agitur causa; paucis uerbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. Primo attente auditur eius oratio. Erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoueri. Postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse noua quaedam uolnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praeuaricari uideretur. Itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa uerba grauissima ex intimo artificio deprompsisset: "Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios uariosque casus, respicite C. Fabrici senectutem" - cum hoc "respicite" ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. At C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat. Hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco "respicite, iudices" non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. Ita tum Fabricius primum suo iudicio, quod est grauissimum, deinde legis ui et sententiis iudicum est condemnatus.

XXII

Quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura dicamus? Apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. Accusatus est criminibus grauissimis, et eis quae a me breuiter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium malefici condemnarant. Vtrum per deos immortalis! Magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? Quid enim illi iudices facere potuerunt? Qui si innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire iudiciis debuerunt. An uero illi sua per se ipsi iudicia rescinderent, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent prouidere? Et illi qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absoluerent? Et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatum acceperant liberarent? Tum uero illa iudicia senatoria non falsa inuidia sed uera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni locum nullum reliquissent. Quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: "condemnastis Scamandrum, quo crimine"? "Nempe quod Habitum per seruum medici ueneno necare uoluisset". "Quid Habiti morte Scamander consequebatur"? "Nihil, sed administer erat Oppianici". "Et condemnastis . Fabricium, quid ita"? "Quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur". Si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absoluissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset? Quod si hoc uidetis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud uideatis necesse est, nullam accusatori causam esse potuisse cur iudicium uellet corrumpere.

XXIII

Quaero enim de te, T. Atti, relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentis condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnauit. Age, si nocentes, cuius malefici? Num quid praeter uenenum quaesitum quo Habitus necaretur obiectum est? Num quid aliud in illis iudiciis uersatum est praeter hasce insidias Habito ab Oppianico per Fabricium factas? Nihil, nihil, inquam, aliud, iudices, reperietis. Exstat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc uenenum Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco sit obiectum. Multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi uestrae, iudices. Nam etsi a uobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen uocat me alio iam dudum tacita uestra exspectatio quae mihi obloqui uidetur: "quid ergo? Negasne illud iudicium esse corruptum"? Non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. "A quo igitur est corruptum"? Opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici futurus esset, ueri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum qui ueritus esset ne alter absolueretur; deinde, cum esset non dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliqua ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causam probauisset. Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, uinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum. Qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudici fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite.

XXIV

Atque ego illa non argumentabor quae sunt grauia uehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. Multa sunt eius modi; uerum cum habeam rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria. Dico C Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. Num quis negat? Te, Oppianice, appello, te, T. Atti, quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate, negate, inquam, meo loco. Quid tacetis? An negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? Quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini? Quonam igitur haec modo gesta sunt? Repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis uideamini. Vos quaeso, ut adhuc me attente audistis, item quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conuentu et silentio, dignum uestris studiis atque auribus esse uideatur. Nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicauit. Ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque perfecerat ut eo fautore uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat. Post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia absolutus, patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subueniendum putauit. Tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo - haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat - auxilium capiti ac fortunis suis petere coepit.

XXV

Iam hoc non ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando reuertantur. Staienus ille biennio ante cum causam bonorum Safini Atellae recepisset, sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat. Quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. Quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis reuertendum. Itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis uideret, promissis suis eum excitauit abiectum et simul saluti desperare uetuit. Oppianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet iudici corrumpendi. Ille autem, quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negauit quemquam esse in ciuitate praeter se qui id efficere posset. Sed primo grauari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et inuidiam atque offensionem timere dicebat. Post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde ad id peruenit quod confici potuit; HS sescentiquadraginta milia deferri ad se domum iussit. Quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione uersari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato repetiturum esse neminem. Itaque rem excogitat singularem. Atque haec, iudices, quae uera dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis uestris longo interuallo recordari C. Staieni uitam et naturam uolueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest.

XXVI

Cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus in locis inanissimis tantum nummorum positum uideret, ad omnem malitiam et fraudem uersare mentem suam coepit. "Ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? Quid tandem? - Nihil enim est quod non fieri possit - si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? Praecipitantem igitur impellamus" inquit "et perditum prosternamus". Capit hoc consili ut pecuniam quibusdam iudicibus leuissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam grauis homines sua sponte seuere iudicaturos putabat, eos qui leuiores erant destitutione iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper praeposterus atque peruersus, initium facit a Bulbo et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leuiter impellit. "Quid tu"? inquit "ecquid me adiuuas, Bulbe, ne gratiis rei publicae seruiamus"? Ille uero simul atque hoc audiuit ne gratiis": "quo uoles" inquit "sequar; sed quid adfers"? Tum ei quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo. Itaque minime amarus eis uisus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant. Vnus et alter dies intercesserat cum res parum certa uidebatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. Tum appellat hilari uoltu hominem Bulbus ut blandissime potest: "quid tu" inquit "Paete"? - Hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis suae quam generis uti cognomine uideretur - "qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia". Hic ille planus improbissimus quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret, contrahit frontem - recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque uoltus - et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea uitia quae ab natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condiuisset, pulchre adseuerat sese ab Oppianico destitutum atque hoc addit testimoni, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri.

XXVII

Manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse uersatam. Res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei publicae causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiare: "dixerunt". Hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur. In consilium erant ituri iudices XXXII. Sententiis XVI absolutio confici poterat. HS XL milia in singulos iudices distributa eum numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. Atque etiam casu tum, Quod illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. Facile hoc Habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L. Quinctius; qui, cum esset illo tempore tribunus plebis, conuicium C. Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illo in consilium iretur; cumque id ei per uiatores consulto neglegentius agi uideretur, ipse e publico iudicio ad priuatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit. Consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri uelle dixisset ut Staienus scire posset quid cuique deberet. Varia iudicum genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo uenerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant sententias eorum quos corruptos esse putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum uideretur.

XXVIII

Ecce tibi eius modi sortitio ut in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! Summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leues ac nummarii iudices. Atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant. Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset actum. Deinde homines sapientes et ex uetere illa disciplina iudiciorum, qui neque absoluere hominem nocentissimum possent neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum re illa incognita primo condemnare uellent, NON LIQVERE dixerunt. Non nulli autem seueri homines qui hoc statuerunt, quo quisque animo quid faceret spectari oportere, etsi alii pecunia accepta uerum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. Quinque omnino fuerunt qui illum uestrum innocentem Oppianicum siue imprudentia siue misericordia siue aliqua suspicione siue ambitione adducti absoluerunt. Condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum uentos conligere consuesset, oblatam sibi facultatem putauit ut ex inuidia senatoria posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. Habetur una atque altera contio uehemens et grauis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus plebis clamitabat; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. Homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam uidissent, uirum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium uocare coeperunt et causam illam totam deposcere. Atque illo ipso tempore in aedis T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico uenit. Iam cetera nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem uiri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata, et pecunia omnis Staieno extorta atque erepta sit.

XXIX

Huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. Versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant, innocentem reum condemnatum audiebant, Staieni sententia condemnatum uidebant; non gratiis id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat. Itaque confiteor - licet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteri - quod Oppianici non modo uita sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro uideretur circumuentum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L. Quinctius, homo cum summa potestate praeditus tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus, summam illi iudicio inuidiam infamiamque esse conflatam. Atque in hanc flammam recentem tum C. Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esse memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium constitutum non disceptatione dicendi sed clamore hominum de foro atque adeo de ciuitate esse sublatum. Neque me paenitet hoc tempore potius quam illo causam A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque inuidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. Itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. At tum si dicerem, non audirer, non quod alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud.

XXX

Id adeo sic cognoscite. Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet negare? Quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? Cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? Quis est qui id hoc tempore infirmare conetur? Qua re inuidia remota quam is dies mitigauit, oratio mea deprecata est, uestra fides atque aequitas a ueritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? Versatam esse in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. Dicit accusator haec: "primum grauissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret". Quid contra reus? "Primum ipsam multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum ueneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici periculo contineretur". Age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et grauis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. Confecit tabulas diligentissime Cluentius. Haec autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione uersatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae uestigium nullum inuenitis. Quid? Albiana pecunia uestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile uobis ducibus uenire possumus? Tenentur uno in loco HS sescenti quadraginta milia, tenentur apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid uoltis amplius? At enim Staienus non fuit ab Oppianico sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. Cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? Cur, cum in consilium mittebant, Staienum iudicem cui pecuniam dederant non requirebant? Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur tribunicia potestate effectum est. At condemnauit. Hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico uideretur. Qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta uita, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini ueritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt, ab eo inuidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam uidetis.

XXXI

At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! Sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi ueniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inuentis obtemperet. In stultitia contra est. Minus enim stultus est is cui nihil in mentem uenit quam ille qui quod stulte alteri uenit in mentem comprobat. Ita Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur - siue ultro excogitauit siue, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus est - istam dedit conciliationis et gratiae fabulam. Nam fuisse hunc tum hominum sermonem recordari potestis, Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem uersari in re publica nollet et quod uideret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, saluum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. In hoc si improbus Cethegus fuit, uidetur mihi aduersarium remouere uoluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum. Verum alia causa tum Staieni fuit, alia nunc, Atti, tua est. Ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te uero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse demiror. Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius, qui cum matre? Haerebat in tabulis publicis reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius.

XXXII

An uero praeuaricaretur? Nam id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. Sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? Et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem uirum ageretur et amicum necessariumque communem? Sed quid ego haec pluribus quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices ut Oppianicus absolueretur corrumpendos fuisse; ad Staienum DCXL milia nummum esse delata. Si ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid ualet? Si, ut nos dicimus, ut quadragena milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere. At enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. Immo uero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est uocata. Ita multum agitata, ita diu iactata ista res est ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum ueritas uocem contra inuidiam his iudicibus freta miserit. Verum tamen ista multa iudicia quae sunt? Ego enim me ad omnia confirmaui et sic paraui ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio diderentur, partim ruinae similiora aut tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim nihil contra Habitum ualere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata. Hic ego magis ut consuetudinem seruem quam quod uos non uestra hoc sponte faciatis, petam a uobis ut me, dum de his singulis disputo, iudices, attente audiatis.

XXXIII

Condemnatus est C. Iunius qui ei quaestioni praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. Non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est. Quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. At quam quaestionem? Voltus enim uestri, iudices, me inuitant ut quae reticenda putaram libeat iam libere dicere. Quid? Illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? Putabo fuisse. Dicat qui uolt hodie de illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaueris, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumuenerit. Est haec opinio. At, si ita esset, hac lege accusatum fuisse oportuit qua accusatur Habitus. At ipse ea lege quaerebat. Paucos dies exspectasset quinctius. At neque priuatus accusare nec sedata iam inuidia uolebat. Videtis igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse. Multam petiuit. Qua lege? Quod in legem non iurasset, quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. His de causis C. Iunius condemnatus est, iudices, leuissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit. Itaque oppressus est non causa sed tempore.

XXXIV

Hoc uos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? Quam ob causam? Si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam legem aliquando non iurauerat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? "Non" inquit; "sed ille idcirco illis legibus condemnatus est, quod contra aliam legem commiserat". Qui hoc confitentur, possunt idem illud iudicium fuisse defendere? "Ergo" inquit "idcirco infestus tum populus Romanus fuit C. Iunio, quod illud iudicium corruptum per eum putabatur". Num igitur hoc tempore causa mutata est? Num alia res, alia ratio illius iudici, alia natura totius negoti nunc est ac tum fuit? Non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari. Quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio defendendi sui potestas erepta sit? Quia tum in causa nihil erat praeter inuidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter concitatas. Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione ueniebat. Gradus illi Aurelii tum noui quasi pro theatro illi iudicio aedificati uidebantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat. Nuper apud C. Orchiuium, conlegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis non est constitutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse non putauerunt. Quid conferam? Sullamne cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an uero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parua et infirma et ipsius labore quaesita atque conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens, non modo non seditiosus sed etiam seditiosis aduersarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus hoc tranquillum atque placatum, illud omnibus inuidiae tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum aduersario eius ad ius accusationis summa uis potestatis accederet.

XXXV

Quam quidem rationem uos, iudices, diligenter pro uestra sapientia et humanitate cogitare et penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum inferre possit uis tribunicia, conflata praesertim inuidia et contionibus seditiose concitatis. Optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi uiri atque amplissimi, uim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine uestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salui esse possimus. Non fuit illud igitur iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus, non mos consuetudoque seruata, non causa defensa; uis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quiduis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. Quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. Ab illo enim, siue quod in legem non iurasset siue quod ex lege subsortitus iudicem non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus Quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte esse coniuncta. At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde "maiestatis", ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime. Iam ista diuinatio est; qua si uti licet, uide ne mea coniectura multo sit uerior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. Tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices dicas.

XXXVI

Quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P. Popili et Ti. Guttae, qui causam de ambitu dixerunt, qui accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint, cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis uenire oportere. Quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti uestroque iudicio coniuncta esse possit. Quid quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio, clarissimo uiro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS sescenti milia quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque suppressit. Omitto et haec et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controuersiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se accepisse dicebat. Inridebatur haec illius reconciliatio et persona uiri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges ab se in gratiam esse reductos. Exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae, tota uita in eius modi ratione uersata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. Itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est; Cominii cum hoc agerent quod nos in tota causa egimus probauerunt. Quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere uoluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et, cum ita constitutum sit ut in illa culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo uestigio reperitur, Oppianici pecunia post iudicium factum ab iudice ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?

XXXVII

Ergo adhuc Iuni iudicium uideo esse eius modi ut incursionem potius seditionis, uim multitudinis, impetum tribunicium quam iudicium appellandum putem. Quod si quis illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit cum Cluenti causa posse coniungi. Illud igitur Iunianum per uim factum est, Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro Cluentio est. Videamus ecquod aliud iudicium quod pro Cluentio sit proferre possimus. Dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo iudicio inuidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset? Dixit et bis quidem dixit. In summam enim L. Quinctius inuidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Vno iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine. Quia nulla in iudicio seditio neque uis nec turba uersata est, prima actione facillime est absolutus. Non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam, sicut causam pecunia ob rem iudicandam capta nusquam Staienus ea quidem lege dixit. Proprium crimen illud quaestionis eius non fuit. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? Accepisse a Cluentio HS quadringenta milia. Cuius erat ordinis? Senatorii. Qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine ui, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. Adducti iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud si is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret, audire praeterea nihil debuisse.

XXXVIII

Tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absoluerunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam ueneni eius quod quaesitum Habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absoluit. Eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici uellet. Vter igitur facilius suae sententiae rationem redderet, isne Qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille Qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios uehementissimum esse respondit? Quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ei tales uiri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint. Qua re eorum qui absoluerunt misericordiam non reprendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam comprobo, eorum uero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, qui absoluere eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iam antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt. Ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octauio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? Non absoluit. Quis Q. Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis uersari debet peritior, quis uirtute, consilio, auctoritate praestantior? Ne is quidem absoluit. Longum est de singulorum uirtute ita dicere, quaeque iam cognita sunt ab omnibus uerborum ornamenta non quaerunt. Qualis uir M. Iuuentius Pedo fuit ex uetere illa iudiciorum disciplina, qualis L. Caulius Mergus, M. Basilus, C. Caudinus! Qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. Ex eodem numero L. Cassius, Cn. Heius pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. Atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoraui, P. Saturius, in eadem sententia fuit. O innocentiam Oppianici singularem! Quo in reo qui absoluit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnauit constans existimatur.

XXXIX

Haec tum agente Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. Itaque ipse postquam Iunium peruertit, totam causam reliquit; paucis enim diebus illis et ipse priuatus est factus et hominum studia deferuisse intellegebat. Quod si, per quos dies Iunium accusauit, Fidiculanium accusare uoluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. Ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur. Iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. Quod erat odium, di immortales! Quae superbia, quanta ignoratio sui, quam grauis atque intolerabilis adrogantia! Qui illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum; proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. Erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem, si honeste putasset eius modi causam posse defendi.

XL

Nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? Quis eum umquam non modo in patroni sed in lautioris aduocati loco uiderat? qui quod rostra iam diu uacua locumque illum post aduentum L. Sullae a tribunicia uoce desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iam a contionibus ad ueteris consuetudinis similitudinem reuocarat, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. Atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum ascenderat! Neque iniuria. Facite enim ut non solum mores et adrogantiam eius sed etiam uoltum atque amictum atque etiam illam usque ad talos demissam purpuram recordemini. Is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse uictum, rem ab subselliis ad rostra detulit. Et iam querimur saepe hominibus nouis non satis magnos in hac ciuitate esse fructus? Nego usquam umquam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita uiuit ut nobilitatis dignitatem uirtute tueri posse uideatur, usque eo peruenit quoad eum industria cum innocentia pro. secuta est. Si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis uitiis nobilissimus. Vt Quinctius - nihil enim dicam de ceteris - si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.

XLI

Sed ut illuc reuertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus, tu qui iudicia facta commemoras quid tum esse existimas iudicatum? Certe gratiis iudicasse. At condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus omnibus a L. Quinctio, tribuno plebis, uehementer erat et saepe uexatus. Illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudices iudicauerunt. Esto, potuit esse innocens Falcula. Iam ergo aliquis Oppianicum gratiis condemnauit, iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam potest aliquis ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis condemnasse. Verum, si innocens Falcula, quaero quis sit nocens; si hic gratiis condemnauit, quis accepit? Nego rem esse ullam cuiquam illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta sit, aliquid fuisse in Fidiculanii causa quod idem non esset in ceterorum. Aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio rebus iudicatis nitebatur necesse est aut, si hoc uerum esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse fateare. Quamquam satis magno argumento esse debet quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. Quid enim mihi damnatos ambitus conligitis alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? Cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. Nam si in ambitus iudiciis hoc eis obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset. Deinde, si tanta uis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? Hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P. Septimio Scaeuolae litem eo nomine esse aestimatam. Cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus uerbis docere non debeo. Numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est. In litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si qua in eum lis capitis inlata est, non admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur cum de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent aestimatae, et hoc cotidie fieri uidemus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos peruenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem iudices absoluant; quod fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium. Scaeuola condemnatus est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. Omni contentione pugnatum est uti lis haec capitis aestimaretur. Quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea uel isdem uel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.

XLII

Sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam obseruarunt, animaduersio atque auctoritas censoria. Qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio uerba facienda sunt, ut a me cum huiusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conseruata esse uideatur. Nam mihi cum uiris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero uero, sicuti plerique uestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis constituta necessitudo est. Qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari uelim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua uirtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consueuit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum uim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia uiolata esse uideatur. Video igitur, iudices, animaduertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. Hic illud primum commune proponam, numquam animaduersionibus censoriis hanc ciuitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. Neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam illud unum, C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum et, cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animaduerterint moribus praefuisse. Quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate priuantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset. Nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi uiri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notauerunt, ei non modo in senatum redierunt sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt.

XLIII

Neminem uoluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter aduersarios conuenisset. Quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est. Timoris enim causam, non uitae poenam in illa potestate esse uoluerunt. Itaque non solum illud ostendam quod iam uidetis, populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas, uerum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. Primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. Deinde praetores urbani qui iurati debent optimum quemque in lectos iudices referre numquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt. Censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellare uoltis, non steterunt. Atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam rescindat, ut alter de senatu mouere uelit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerarios referri aut tribu moueri iubeat, alter uetet. Qua re qui uobis in mentem uenit haec appellare iudicia quae a populo Romano rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter conlegas discrepare uideatis?

XLIV

Quae cum ita sint, uideamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. Ac primum illud statuamus utrum, quia censores subscripserint, ita sit, an, quia ita fuerit, illi subscripserint. Si quia subscripserint, uidete quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis ciuibus quam illa acerbissima proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque posthac atque illum dictatorium gladium pertimescamus. Sin autem quod subscriptum est, quia uerum est, idcirco graue debet esse, hoc quaeramus uerum sit an falsum; remoueantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit; unum denique aliquod a Cluentio profectae pecuniae uestigium ostende. Vince deinde bonum uirum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. Tum auctoritatem censoriam amplexato, tum illorum iudicium cum re coniunctum esse defendito. Dum uero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipi manu sua corrupisse iudicatus sit, qui testamentum interleuerit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curauerit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui auunculum fili sui in seruitute ac uinculis necauerit, qui municipes suos proscribendos occidendosque curauerit, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, qui uxores, qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui, cum uenenum priuigno suo dare uellet, manifesto deprehensus sit, cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas, dum haec, inquam, de Oppianico constabunt neque ullo argumento Cluentianae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria siue uoluntas siue opinio fuit adiuuare aut hunc innocentem opprimere posse uideatur? Quid igitur censores secuti sunt?

XLV

Ne ipsi quidem, ut grauissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam. Nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo graui argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut conuelli non liceret. Non utar exemplorum copia quae summa est, non rem Veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. Nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium Q. Publicium praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aedilis curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent. Cum enim in homine nulla culpa inueniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt. Nam haec quidem quae de iudicio corrupto subscripserint quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? In M.' Aquilium et in Ti. Guttam uideo esse subscriptum. Quid est hoc? Duos esse corruptos solos pecunia iudicant; ceteri uidelicet gratiis condemnarunt. Non est igitur circumuentus, non oppressus pecunia, non, ut in illa Quinctiana contione habebatur, omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. Duos solos uideo auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari. Aut illud adferant, aliquid eos quod de his duobus habuerint compertum de ceteris comperisse.

XLVI

Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam animaduerteretur, ut metus uidelicet ad omnis, poena ad paucos perueniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio ciuium et in animaduersione uitiorum qui conuenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum uimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et uir bonus et ciuis utilis. Qua re ne quis in bello propter hostium metum delinqueret, amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. Hoc tu idem facies censor in senatu legendo? Si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu non animaduertes in omnis, sed carpes, ut uelis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur te sciente et uidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica ciuem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos ciui innocenti, is censoriae seueritatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister ueteris disciplinae ac seueritatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena adfici conuenire? Aut quam condicionem supplici maiores in bello timiditati militis propositam esse uoluerunt, eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animaduersionem censoriam transferendum fuit, sortito id ipsum factum esse oportuit. Sin autem sortiri ad poenam et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinem non oportet.

XLVII

Verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus uentum quendam popularem esse quaesitum. Iactata res erat in contione a tribuno seditioso; incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini licitum est contra dicere, nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. In inuidiam porro magnam illa iudicia uenerant. Etenim paucis postea mensibus alia uehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum inuidia uersata. Praetermitti ab censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non uidebatur. Homines, quos ceteris uitiis atque omni dedecore infamis uidebant, eos hac quoque subscriptione notare uoluerunt, et eo magis quod illo ipso tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine communicata, ut uiderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate rem reprendisse. Quod si hanc apud eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis certe probauissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. Nam in P. Popilium qui Oppianicum condemnarat subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. Iam id ipsum quantae diuinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam uiderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerint non liquere! Verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus, nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit et eum omni ignominia liberat. Quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis esse Oppianicum condemnatum. Et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. Qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non putauit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet esse oportere?

XLVIII

At in ipsum Habitum animaduerterunt. Nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius uitae non dicam uitium sed erratum. Neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari uolumus de huius pudore, integritate, uirtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse, cum animaduersum esset in iudices. Qua de re tota si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam. Non enim mihi exemplum summi et clarissimi uiri, P. Africani, praetereundum uidetur; qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara uoce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum uerbis conceptis peierasse; si qui contra uellet dicere, usurum esse eum suo testimonio. Deinde cum nemo contra diceret, iussit equum traducere. Ita is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerunt ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et inuidiae populariter excitatae restitisset. Vnum etiam est quod me maxime perturbat, cui loco respondere uix uideor posse, quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi uidelicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. De cuius hominis leuitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum cum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret quem diligebat. Sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium iudicium graue uelis esse an Egnati. Si Egnati, leue est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium quem tu grauem esse uis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium, hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredauit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.

XLIX

At enim senatus uniuersus iudicauit illud corruptum esse iudicium. Quo modo? Suscepit causam. An potuit rem delatam eius modi repudiare? Cum tribunus plebis, populi concitator, rem paene ad manus reuocasset, cum uir optimus et homo innocentissimus pecunia circumuentus diceretur, cum inuidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? At quid est decretum? Quam iuste, quam sapienter, quam diligenter! SI QVI SVNT QVORVM OPERA FACTVM SIT VT IVDICIVM PVBLICVM CORRVMPERETVR.

Vtrum uidetur id senatus factum iudicare an, si factum sit, moleste grauiterque ferre? Si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis. Sed quaero a uobis num istam legem ex isto senatus consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulerit, num anno post M. Lucullus et C. Cassius, in quos tum consules designatos idem illud senatus decreuerat. Non tulerunt; et quod tu Habiti pecunia factum esse arguis neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate et sapientia consulum, ut, quod senatus decreuerat ad illud inuidiae praesens incendium restinguendum, id postea referendum ad populum non arbitrarentur. Ipse deinde populus Romanus qui L. Quincti fictis querimoniis antea concitatus rem illam et rogationem flagitarat, idem C. Iuni fili, pueri paruoli, lacrimis commotus maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et legem repudiauit. Ex quo intellegi potuit, id quod saepe dictum est, ut mare quod sua natura tranquillum sit uentorum ui agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum uocibus ut uiolentissimis tempestatibus concitari.

L

Est etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter paene praeterii; mea enim esse dicitur. Recitauit ex oratione nescio qua Attius quam meam esse dicebat cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem cum aliorum iudiciorum quae probata non essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim inuidiosum illud iudicium fuisse aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo tempore praeterire. Ego uero si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoraui neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. Cum enim accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commouerem, cumque omnis offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. Sed errat uehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. Omnes enim illae causarum ac temporum sunt, non hominum ipsorum aut patronorum. Nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem. Nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate nostra constituantur sed quae ex re ipsa causaque ducantur. Hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere "idcirco se nullam umquam orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum posset negare dixisse"; proinde quasi, si quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus, hominum memoria non comprehendatur.

LI

Ego uero in isto genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor qui, cum Cn. Plancum defenderet accusante M. Bruto, homine in dicendo uehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Seruiliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. Itaque in respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex causa habita uideretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia uerum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse excitauit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure ciuili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae uobis nota esse arbitror: "forte euenit ut ruri in Priuernati essemus ego et Brutus filius", fundum Priuernatem flagitabat; "in Albano eramus ego et Brutus filius", Albanum poscebat; "in Tiburti forte adsedissemus ego et Brutus filius", Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam uideret, quae praedia ei relinqueret testificari uoluisse dicebat. Quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. Ego autem illa recitata esse non moleste fero. Neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. Quod si uelim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse, antea fuisse in ea opinione populari, quis tandem id possit reprehendere? Praesertim, iudices, cum a uobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego et ab initio petiui et nunc peto ut, si quam huc grauiorem de illo iudicio opinionem attulistis, hanc causa perspecta atque omni ueritate cognita deponatis.

LII

Nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Atti, de Oppianici damnatione respondi, confiteare necesse est te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam A. Cluenti non facto eius sed lege defensurum. Nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hane praesidio legis defendere. Itane est? Ab amicis imprudentes uidelicet prodimur, et est nescio quis de eis quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad aduersarios deferat. Quisnam hoc tibi renuntiauit, quis tam improbus fuit? Cui ego autem narraui? Nemo, ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiauit. Sed num tibi ita defendisse uideor ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim, num secus hanc causam defendisse ac si lege Habitus teneretur? Certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius inuidiosi criminis praetermissus. Quid ergo est? Quaeret fortasse quispiam displiceatne mihi legum praesidio capitis periculum propulsare. Mihi uero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. In hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consueui sed multum etiam eius quem defendo et consilio et uoluntati obtempero. Nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus uersamur nosse deberem, dixi Habito statim eo: "QVI COISSET QVO QVIS CONDEMNARETVR" illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. Atque ille me orare atque obsecrare coepit ne sese lege defenderem. Cum ego quae mihi uidebantur dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupii diorem esse ciuitatis retinendae quam existimationis. Morem homini gessi et tamen idcirco feci - neque enim id semper facere debemus - quod uidebam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. Videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. Quod si nihil aliud esset actum nisi ut hanc causam obtineremus, lege recitata perorassem.

LIII

Neque me illa oratio commouet, quod ait Attius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam circumuenerit, legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. Vt tibi concedam hoc indignum esse quod cuius modi sit iam uidero, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea ciuitate quae legibus contineatur discedi ab legibus. Hoc enim uinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia ciuitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente, sic ciuitas sine lege suis partibus ut neruis ac sanguine et membris uti non potest. Legum ministri magistratus, legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes serui sumus ut liberi esse possimus. Quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? Quae uis est qua abs te hi iudices tali dignitate praediti coerceantur? Vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine ciuium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? Quo iure Attius quae uoluit dixit? Cur mihi tam diu potestas dicendi datur? Quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni uideo uolunt? Opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. Quid ergo? Haec quaestio sola ita gubernatur? Quid M. Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchiui peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C. Aquili apud quem nunc de ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones? Circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri uidebitis. Si quis apud me, T. Atti, te reum uelit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae sed laboris et periculi non legitimi declinatio.

LIV

Nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur uide. Iubet lex ea, qua lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Voconium, cum eis iudicibus qui ei obuenerint - uos appellat, iudices - quaerere de ueneno. In quem quaerere? Infinitum est. QVICVMQVE FECERIT, VENDIDERIT, EMERIT, HABVERIT, DEDERIT. Quid eadem lex statim adiungit? Recita. DEQVE EIVS CAPITE QVAERITO. Cuius? Qui coierit, conuenerit? Non ita est. Quid ergo est? Dic. QVI TRIBVNVS MILITVM LEGIONIBVS QVATTVOR PRIMIS, QVIVE QVAESTOR, TRIBVNVS PLEBIS - deinceps omnis magistratus nominauit - QVIVE IN SENATV SENTENTIAM DIXIT, DIXERIT. Quid tum? QVI EORVM COIIT, COIERIT, CONVENIT, CONVENERIT QVO QVIS IVDICIO PVBLICO CONDEMNARETVR. "Qui eorum?" Quorum? Videlicet qui supra scripti sunt. Quid intersit utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur: "QVI VENENVM MALVM FECIT, FECERIT". Omnes uiri, mulieres, liberi, serui in iudicium uocantur. Si idem de coitione uoluisset, adiunxisset: "QVIVE COIERIT". Nunc ita est: DEQVE EIVS CAPITE QVAERITO QVI MAGISTRATVM HABVERIT QVIVE IN SENATV SENTENTIAM DIXERIT, QVI EORVM COIIT, COIERIT. Num is est Cluentius? Certe non est. Quis ergo est Cluentius? Qui tamen defendi causam suam lege noluit. Itaque abicio legem, morem Cluentio gero. Tibi tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. Est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. Hic sua putat interesse se re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Attio uideri esse superatum. Non enim mihi haec causa sola dicenda est; omnibus hic labor meus propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. Nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta sunt, si reticuerim, comprobare. Quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque ego legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea quae a me desiderari arbitror non relinquam.

LV

Iniquum tibi uidetur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. Deinde quis umquam hoc senator recusauit ne, cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? Quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et difficilia Quae subimus! Atque haec omnia tamen honoris et amplitudinis commodo compensantur. Conuerte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem uitae condiciones; non perferent. Putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summum locum ciuitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiuerunt. Atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: "NE QVIS IVDICIO CIRCVMVENIRETVR", C. Gracchus tulit eam legem pro plebe, non in plebem tulit. Postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua uos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare nouo quaestionis genere ausus non est. Quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus in ueteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset. Nec nunc quicquam agitur - mihi credite, iudices, et prospicite id quod prouidendum est - nisi ut equites Romani in huiusce legis periculum concludantur; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. Nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia quales, ut uere dicam, uos estis et ceteri qui sine cupiditate uixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese uolunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint huiusce modi iudicia fieri possint. Vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, uident iudicia comprobari; hoc metu proposito euellere se aculeum seueritatis uestrae posse confidunt. Quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito uere et fortiter iudicare, cum uideat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam?

LVI

O uiros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis, restiterunt, cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate, nisi ut ei qui rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium uocarentur! Tum C. Flauius Pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum peruenire, si sua studia ad honores petendos conferre uoluissent. Sese uidisse in ea uita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et uitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis inuidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse. Aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem uitae quam secuti petitionem reliquissent manere. Iniquum esse eos qui is honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse priuatos, iudiciorum nouorum periculis non carere. Senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, prouinciae; Quibus in rebus cum summa recte factis maiores nostri praemia tum plura peccatis pericula proposita esse uoluerunt. Illi non hoc recusabant ne ea lege accusarentur qua nunc Habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc est Cornelia - intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri - sed ne noua lege adligarentur laborabant. Habitus ne hoc quidem umquam recusauit quo minus uel ea lege rationem uitae suae redderet qua non teneretur. Quae si uobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur. Interea quidem, per deos immortalis,

LVII

Quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, uobis rem publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur per paucos iudices astringatur. Agit enim sic causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis ciuis legibus teneri omnibus; uos auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam dicit ea lege, qua lege senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. Si obtinuerit causam Cluentius, sicuti uestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse. Hic nunc est quiddam quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae uitae status est ut omnis mihi cura et opera posita sit in hominum periculis defendendis. Video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. Qua in lege est: "QVI COIERIT", quod quam late pateat uidetis. "CONVENERIT"; aeque incertum et infinitum est. "CONSENSERIT"; hoc uero cum infinitum tum obscurum et occultum. "FALSVMVE TESTIMONIVM DIXERIT"; quis de plebe Romana testimonium dixit umquam cui non hoc periculum T. Attio auctore paratum esse uideatis? Nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo. Sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur qui lege non teneatur, si uti me defensore uoluerit, me eius causam legis praesidio defensurum et uel his iudicibus uel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius uoluntati mihi obtemperandum est non conceditur.

LVIII

Non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad uos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is inuidiosus aut multis offensus esse uideatur, etiam si eum oderitis, etiam si inuiti absoluturi sitis, tamen absoluatis et religioni potius uestrae quam odio pareatis. Est enim sapientis iudicis cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam uerum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absoluere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse uelit sed quid lex et religio cogat cogitare; animaduertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione uersetur. Cum haec sunt uidenda, tum uero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse nec sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, inuidiam, metum cupiditatesque omnis amouere maximique aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae a nobis diuelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni uita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate uiuemus. Haec si T. Attius aut cognouisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis uerbis egit, iudicem quod ei uideatur statuere et non deuinctum legibus esse oportere. Quibus de rebus mihi pro Cluenti uoluntate nimium, pro rei dignitate parum, pro uestra prudentia satis dixisse uideor. Reliqua perpauca sunt; quae quia uestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi et proferenda ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter inuidiam attulissent.

LIX

Atque ut existimetis me necessario de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse uerbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint breuissime esse defensa. Cn. Decidio Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixit. Ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. Huius illum opes in rebus eius incommodissimis subleuarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariique cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius uilicos uim et manus attulisse. Cum quaedam in callibus, ut solet, controuersia pastorum esset orta, Habiti uilici rem domini et priuatam possessionem defenderunt. Cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controuersiaque discessum est. P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est. P. Aelius Habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita; sed cum HS triginta milia scripta essent pro HS quadraginta milia neque ei cautio satis uideretur, uoluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. Primo deberi negauit, post sine controuersia soluit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. Mulierem cum emisset a sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audiuit, sine iudicio reddidit Ceio. Ennium esse quendam cuius bona teneat Habitus. Est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quieuit; deinde aliquando cum seruis Habiti furti egit, nuper ab ipso Habito petere coepit. Hic illo priuato iudicio, mihi credite, uobis isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. Atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum, A. Biuium quendam, coponem de uia Latina, subornatis qui sibi a Cluentio seruisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. Si inuitauerit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de uia decessisse. Habetis, iudices, quae in totam causam de moribus A. Cluenti quem illi inuidiosum esse reum uolunt annos octo meditati accusatores conlegerint, quam leuia genere ipso, quam falsa re, quam breuia responsu!

LX

Cognoscite nunc id quod ad uestrum ius iurandum pertinet, quod uestri iudici est, quod uobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc conuenistis, de criminibus ueneni, ut omnes intellegant quam paucis uerbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius uoluntatem maxime, ad uestrum iudicium minime pertinerent. Obiectum est C. Vibium Capacem ab hoc A. Cluentio ueneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide et omni uirtute praeditus, L. Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. Apud hunc ille Romae habitauit, apud hunc aegrotauit, huius domi est mortuus. At heres est Cluentius. Intestatum dico esse mortuum is possessionemque eius bonorum ex edicto praetoris huic illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano, datam, N. Cluentio quem uidetis. Alterum uenefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, uenenum Habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. Hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus uerbis dicerem per quae nunc paucis percurrit oratio mea. Quid umquam Habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere uideatur? Quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille uerbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores uiua matre deesse non possint? Id quod iam intellegetis. An ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam nouum crimen accederet? Quod autem tempus ueneni dandi illo die, illa frequentia? Per quem porro datum? Vnde sumptum? Quae deinde interceptio poculi? Cur non de integro autem datum? Multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut uidear non dicendo uoluisse dicere; res enim se ipsa defendit. Nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen et impudens mendacium! Perspicite cetera. Dico illum, cum ad illud prandium crudior uenisset et, ut aetas illa fert, sibi tamen non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. Quis huic rei testis est? Idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco testem in A. Cluentium constituere, is hunc suo testimonio subleuat; quod recita. Tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, quod fuit uiri optimi, fecisti ut ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret.

LXI

Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est, quicquid mali per hosce annos A. Cluentius uiderit, quicquid hoc tempore habeat sollicitudinis ac negoti, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum ueneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam, familiarem illius, idque Habiti consilio factum esse dicitis. In quo primum illud quaero quae causa Habito fuerit cur interficere Oppianicum uellet. Inimicitias enim fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici uolunt aut quod eos metuunt aut quod oderunt. Quo tandem igitur Habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? Quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e ciuitate quisquam timeret? Quid metuebat? Ne oppugnaretur a perdito, an ne accusaretur a damnato, an ne exsulis testimonio laederetur? Si autem quod oderat Habitus inimicum, idcirco illum uita frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille uiuebat uitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire, nemo adloqui, nemo aspicere uellet? Huius igitur Habitus uitae inuidebat? Hunc si is acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime uiuere uelle debebat? Huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? Qui si quid animi et uirtutis habuisset, ut multi saepe fortes uiri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob rem id uellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? Nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? Nisi forte ineptiis ac fabulis ducimur ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse inimicos quam hic reliquisse, a socrus, ab uxorum, a fratris, a liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem atque regionem. Quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem aliud eripuit mors praeter sensum doloris? Age uero, per quem uenenum datum? Per M. Asellium. Quid huic cum Habito?

LXII

Nihil, atque adeo, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat? Cur igitur tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? Cur non Habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset uenenum de hoc praeiudicaretur? Iam uero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam nouum, in pane datum uenenum! Faciliusne potuit quam in poculo, latentius potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestum quam epotum in uenas atque in omnis partis corporis permanare, facilius fallere in pane, si esset animaduersum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset? At repentina morte periit. Quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime firmam ueneni suspicionem haberet; si esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad Habitum pertineret. Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. Id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in Habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite. Cum uagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis uehementer diuque aegrotauit. Cum esset una Sassia eaque Sex. Albio quodam colono, homine ualenti, qui simul esse solebat familiarius uteretur quam uir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset, et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione uiri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici seruolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. Interea Oppianicus cum iam conualesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset - solebat enim extra portam aliquid habere - conducticio cecidisse de equo dicitur et homo infirma ualetudine latus offendisse uehementer et, postea quam ad urbem cum febri uenerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere uersetur.

LXIII

Post mortem eius Sassia moliri statim, nefaria mulier, coepit insidias filio; quaestionem habere de uiri morte constituit. Emit de A. Rupilio quo erat usus Oppianicus medico Stratonem quendam, quasi ut idem faceret quod Habitus in emendo Diogene fecerat. De hoc Stratone et de Ascla quodam seruo suo quaesituram esse dixit. Praeterea seruum illum Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulauit. Hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum seruum et sibi beniuolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. Aduocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. Tormentis omnibus uehementissimis quaeritur. Cum essent animi seruorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate aduocatorum adducti in ueritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt. Quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est. Satis longo interuallo post iterum aduocantur. Habetur de integro quaestio; nulla uis tormentorum acerrimorum praetermittitur; auersari aduocati et iam uix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. Cum iam tortor atque essent tormenta ipsa defessa neque tamen illa finem facere uellet, quidam ex aduocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa uirtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut uerum inueniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. Hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis uideri esse quaesitum. Redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo uerum crimen sed ne ficta quidem suspicio perueniret, et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam uenit, quae a Stratone illo uenenum antea uiro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.

LXIV

Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut uelle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri uideretur. Tum interim Q. Hortensio Q. Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret inuito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe deuinctum posset habere in potestate. Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. Cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conseruos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit et HS X et auri quinque pondo abstulit uno ex seruis puero non grandi conscio. Furto postridie cognito omnis suspicio in eos seruos qui non comparebant commouebatur. Cum exsectio illa fundi in armario animaduerteretur, homines quonam modo fieri potuisset requirebant. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam uidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam uenire serrulam qua illud potuisse ita circumsecari uideretur. Ne multa, perquiritur a coactoribus, inuenitur ea serrula ad Stratonem peruenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicauit; homines in piscina inuenti sunt, Strato in uincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. Constituitur quaestio de furto. Nam quid quisquam suspicari aliud potest? An hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici? Cui probatis? Quid est quod minus ueri simile proferre potuistis? Deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? Atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulauit. Oppianicus primo recusauit. Postea cum illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae seruum fidelissimum non in quaestionem detulit sed plane ad supplicium dedidit.

LXV

Post triennium igitur agitata denuo quaestio de uiri morte habebatur. At de quibus seruis? Noua, credo, res obiecta, noui quidam homines in suspicionem uocati sunt. De Stratone et de Nicostrato. Quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? Itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisses Romae, cum de T. Anni, L. Rutili, P. Saturi, ceterorum honestissimorum uirorum sententia constitutum esset satis quaesitum uideri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam uiro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono uiro, in fili caput quaestionem habere conata es? An hoc dicitis - mihi enim uenit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc non esse hoc dictum mementote - cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de ueneno esse confessum? Hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa ueritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. Quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, uix ullo obsisti modo posset. Vtrum furtum factum non est? At nihil clarius Larini. An ad Stratonem suspicio non pertinuit? At is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. An id actum non est in quaerendo? Quae fuit igitur alia causa quaerendi? An id quod uobis dicendum est, et quod tum Sassia dictitauit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse de ueneno? Hem hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. Nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae uobisque editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera inuenitur. Non uenit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de ueneno quod non percontatione quaesitum sed per dolorem expressum uideretur? Quaestio de furto est, ueneni iam suspicio superiore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus seruis Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat. Cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controuersia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur uerbum nullum fecit? De ueneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte quaestionis uerbum fecit ullum?

LXVI

Iam uidetis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. Atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim. Neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari. Quid ais, T. Atti? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium adferes neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? Et quam tu pestem innocentissimo filio de matris sinu deprompseris, hanc hi tales uiri comprobabunt? Esto, in tabellis nihil est auctoritatis; quid? Ipsa quaestio iudicibus, quid? Amicis hospitibusque Oppianici quos adhibuerat antea, quid? Huic tandem ipsi tempori cur non reseruata est? Quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato? Quaero abs te, Oppianice, seruo tuo Nicostrato quid factum esse dicas, quem tu, cum hunc breui tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique seruare quaestioni, seruare his iudicibus, seruare huic tempori debuisti. Nam Stratonem quidem, iudices, in crucem esse actum exsecta scitote lingua; quod nemo Larinatium est qui nesciat. Timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed, quasi non omnes eius sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema seruoli uoce morientis. Quod hoc portentum, di immortales! Quod tantum monstrum in ullis locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? Iam enim uidetis profecto, iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio orationis meae de matre dixisse. Nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio filio uoluerit, optauerit, cogitauerit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam, mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce uitae periculum sed ad commune familiae dedecus pertinebant. Nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique in familiae luctum atque in priuignorum funus nupsit. Praetereo quod A. Aurium cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit in qua cotidie superioris uiri mortis indicia et spolia fortunarum uideret. Illud primum queror de illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani ueneni, quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc uero apertum iam omnibus ac manifestum uidetur. Non est ao profecto de illo ueneno celata mater; nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea deprehensa re non illa ut a uiro improbo discessisset sed ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelere omni adfluentem reliquisset. Non modo id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnis atque noctes tota mente mater de pernicie fili cogitaret. Quae primum ut illum confirmaret accusatorem filio suo, donis, muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit.

LXVII

Ita quod apud ceteros nouis inter propinquos susceptis inimicitiis saepe fieri diuortia atque adfinitatum discidia uidimus, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putauit, nisi qui in matrimonium sororem eius ante duxisset. Ceteri nouis adfinitatibus adducti ueteres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putauit. Neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet sed etiam cogitauit quibus eum rebus armaret. Hinc enim illae sollicitationes seruorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus sed amicorum auctoritas fecit. Ab eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius ab illa est et inuenta et adornata comparatio criminis. Atque his rebus cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum testium causa Larini est commorata; postea autem quam appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc aduolauit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret.

LXVIII

Iam uero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? Quod ego propter uicinitatem Aquinatium et Fabraternorum ex multis audiui et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et uirorum et mulierum gemitus esse factos? Mulierem quandam Larino aduolare, usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumuenire iudicio capitis atque opprimere filium posset? Nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin terram ipsam uiolari quae mater est omnium uestigiis consceleratae matris putaret. Itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inuentus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi aut hospiti committebat. Nunc uero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum putat? Quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. Quin etiam nocturna sacrificia quae putat occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria uota cognouimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari. Cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis aspernatos esse confido.

LXIX

Vos, iudices, quos huic A. Cluentio quosdam alios deos ad omne uitae tempus fortuna esse uoluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. Multi saepe in iudicando peccata liberum parentum misericordiae concesserunt; uos ne huius honestissime actam uitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium uidere possitis. Omnis scitote, iudices - incredibile dictu est, sed a me uerissime dicetur - omnis Larinatis qui ualuerunt uenisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent in tanto eius periculo subleuarent. Pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pace, non domesticis copiis esse tutum. Quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis uidetis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat. Non illi uos de unius municipis fortunis arbitrantur sed de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus sententias esse laturos. Summa est enim, iudices, hominis in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnis homines iustitia et fides. Praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum grauitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. Itaque eis eum uerbis publice laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent uerum etiam curam animi ac dolorem. Quae dum laudatio recitatur, uos, quaeso, qui eam detulistis adsurgite. Ex lacrimis horum, iudices, existimare potestis omnis haec decuriones decreuisse lacrimantis. Age uero, uicinorum quantum studium, quam incredibilis beniuolentia, quanta cura est! Non illi in libellis laudationem decretam miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare uoluerunt. Adsunt Ferentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos, laudatores uidetis; Bouiano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum homines amplissimi nobilissimique uenerunt. Iam qui in agro Larinati praedia, qui negotia, qui res pecuarias habent, honesti homines et summo splendore praediti, difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab uno sic diligi uidentur ut hic ab his uniuersis.

LXX

Quam doleo abesse ab huius iudicio L. Volusenum, summo splendore hominem ac uirtute praeditum! Vellem praesentem possem P. Heluidium Rufum, equitem Romanum omnium ornatissimum, nominare. Qui cum huius causa dies noctesque uigilaret et cum me hanc causam doceret, in morbum grauem periculosumque incidit; in quo tamen non minus de capite huius quam de sua uita laborat. Cn. Tudici senatoris, uiri optimi et honestissimi, par studium ex testimonio et laudatione cognoscetis. Eadem spe sed maiore uerecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es in A. Cluentium, dicimus. Et ne longum sit, omnium uicinorum summam esse in hunc beniuolentiam confirmamus. Horum omnium studium, curam, diligentiam meumque una laborem, qui totam hanc causam uetere instituto solus peroraui, uestramque simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. At quae mater! Quam caecam crudelitate et scelere ferri uidetis, cuius cupiditatem nulla umquam turpitudo retardauit, quae uitiis animi in deterrimas partis ium hominum conuertit omnia, cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea uis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. Atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutauit, uxor generi, nouerca fili, filiae paelex; eo iam denique adducta est uti sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominis reseruarit. Qua re, iudices, si scelus odistis, prohibete aditum matris a fili sanguine, date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex uictoria liberum, patimini matrem, ne orbata filio laetetur, uictam potius uestra aequitate discedere. Sin autem, id quod uestra natum postulat, pudorem bonitatem uirtutemque diligitis, leuate hunc aliquando supplicem uestrum, iudices, tot annos in falsa inuidia periculisque uersatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe uestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in uobis omnia, quem seruatum esse plurimi cupiunt, seruare soli uos potestis. Orat uos Habitus, iudices, et flens obsecrat ne se inuidiae quae in iudiciis ualere non debet, ne matri cuius uota et preces a uestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo condonetis.

LXXI

Quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste miser, si, id quod difficile factu est, in uita remanebit, saepe et multum queretur deprehensum esse illud quondam Fabricianum uenenum. Quod si tum indicatum non esset, non huic aerumnosissimo uenenum illud fuisset sed multorum medicamentum maerorum; postremo etiam fortasse mater exsequias illius funeris prosecuta mortem se fili lugere simulasset. Nunc uero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis uita ad luctum conseruata, mors sepulcro patris priuata esse uideatur? Satis diu fuit in miseriis, iudices, satis multos annos ex inuidia laborauit. Nemo huic tam iniquus praeter parentem fuit cuius animum non iam expletum putemus. Vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime oppugnatur eum lenissime subleuatis, conseruate A. Cluentium, restituite incolumem municipio; amicis, uicinis, hospitibus. quorum studia uidetis reddite, uobis in perpetuum liberisque uestris obstringite. Vestrum est hoc, iudices, uestrae dignitatis, uestrae clementiae; recte hoc repetitur a uobis ut uirum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carum atque iucundum his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse inuidiae locum, in iudiciis ueritati.