I
Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. Cum ante eius aduentum et mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi adfuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessiuit semperque superior discessit. Quo facto, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum non uideretur. Interim Karthaginienses classe apud insulas Aegatis a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. Ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci seruiundum putauit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renouare Romanosque armis persequi, donicum aut uirtute uicissent aut uicti manus dedissent. Hoc consilio pacem conciliauit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenuerant, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret: non enim suae esse uirtutis arma a patria accepta aduersus hostis aduersariis tradere. Huius pertinaciae cessit Catulus.
II
At ille ut Karthaginem uenit, multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognouit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam pari periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites, quibus usi aduersus Romanos fuerant, desciuerunt, quorum numerus erat uiginti milium. Hi totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt. Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint eaque impetrarint. Sed extremo, cum prope iam ad desperationem peruenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non solum hostis a muris Karthaginis remouit, cum amplius centum milia facta essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. Omnia oppida abalienata, in his Vticam atque Hipponem, ualentissima totius Africae, restituit patriae. Neque eo fuit contentus, sed etiam finis imperii propagauit, tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum uideretur multis annis fuisse.
III
Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum nouem. Erat praeterea cum eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur: non enim maledici tanto uiro deesse poterant. Quo factum est, ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo uetaretur esse. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero. De hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit et princeps largitione uetustos peruertit mores Karthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.
IV
At Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque uenit, magnas res secunda gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis, armis, uiris, pecunia totam locupletauit Africam. Hic cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam uenerat, in proelio pugnans aduersus Vettones occisus est. Huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse uidetur secundum bellum Poenicum. Namque Hannibal, filius eius, assiduis patris obtestationibus eo est perductus, ut interire quam Romanos non experiri mallet.