CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - DATAMES

I

Datames, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, primum militum numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur. Pater eius Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus et regi multis locis fidelis erat repertus, habuit prouinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri. Datames militare munus fungens primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex aduersus Cadusios gessit. Namque hic, multis milibus regiorum interfectis, magni fuit eius opera. Quo factum est, cum in eo bello cecidisset Camisares, paterna ei ut traderetur prouincia.

II

Pari se uirtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu regis bello persequeretur eos, qui defecerant. Namque huius opera hostes, cum castra iam intrassent, profligati sunt exercitusque reliquus conseruatus regis est; qua ex re maioribus rebus praeesse coepit. Erat eo tempore Thuys dynastes Paphlagoniae, antiquo genere, ortus a Pylaemene illo, quem Homerus Troico bello a Patroclo interfectum ait. Is regi dicto audiens non erat. Quam ob causam bello eum persequi constituit eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis: namque ex fratre et sorore erant nati. Quam ob causam Datames primum experiri uoluit, ut sine armis propinquum ad officium reduceret. Ad quem cum uenisset sine praesidio, quod ab amico nullas uereretur insidias, paene interiit: nam Thuys eum clam interficere uoluit. Erat mater cum Datame, amita Paphlagonis. Ea quid ageretur resciit filiumque monuit. Ille fuga periculum euitauit bellumque indixit Thuyni. In quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae totiusque Phrygiae, desertus esset, nihilo segnius perseuerauit uiuumque Thuyn cepit cum uxore et liberis.

III

Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse perueniret, dedit operam. Itaque omnibus insciis eo, ubi erat rex, uenit posteroque die Thuyn, hominem maximi corporis terribilique facie, quod et niger et capillo longo barbaque erat promissa, optima ueste texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornauit etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu, ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam uenatoriam, dextra manu clauam, sinistra copulam, qua uinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret. Quem cum omnes conspicerent propter nouitatem ornatus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret. Primo non accredidit: itaque Pharnabazum misit exploratum. A quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magnopere delectatus cum facto tum ornatu, in primis quod nobilis rex in potestatem inopinanti uenerat. Itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum Aegyptium, parique eum atque illos imperio esse iussit. Postea uero quam Pharnabazum rex reuocauit, illi summa imperii tradita est.

IV

His cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque proficisci pararet, subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra Ciliciam, confinis Cappadociae. Namque Aspis, saltuosam regionem castellisque munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed etiam finitimas regiones uexabat et, quae regi portarentur, abripiebat. Datames etsi longe aberat ab his regionibus et a maiore re abstrahebatur, tamen regis uoluntati morem gerendum putauit. Itaque cum paucis, sed uiris fortibus nauem conscendit, existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parua manu oppressurum quam paratum quamuis magno exercitu. Hac delatus in Ciliciam, egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transiit eoque, quo studuerat, uenit. Quaerit quibus locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profectumque eum uenatum. Quem dum speculatur, aduentus eius causa cognoscitur. Pisidas cum eis, quos secum habebat, ad resistendum Aspis comparat. Id Datames ubi audiuit, arma sumit, suos sequi iubet: ipse equo concitato ad hostem uehitur. Quem procul Aspis conspiciens ad se ferentem pertimescit atque a conatu resistendi deterritus sese dedidit, hunc Datames uinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.

V

Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a quanto bello ad quam paruam rem principem ducum misisset, se ipse reprehendit et nuntium ad exercitum Acen misit. Quod nondum Datamen profectum putabat, qui diceret, ne ab exercitu discederet. Hic priusquam perueniret, quo erat profectus, in itinere conuenit, qui Aspim ducebant. Qua celeritate cum magnam beniuolentiam regis Datames consecutus esset, non minorem inuidiam aulicorum excepit, quod illum unum pluris quam se omnes fieri uidebant. Quo facto cuncti ad eum opprimendum consenserunt, haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, perscripta ei mittit, in quibus docet eum magno fore periculo, si quid illo imperante aduersi in Aegypto accidisset. Namque eam esse consuetudinem regiam, ut casus aduersos hominibus tribuant, secundos fortunae suae: quo fieri ut facile impellantur ad eorum perniciem, quorum ductu res male gestae nuntientur. Illum hoc maiore fore in discrimine, quod, quibus rex maxime oboediat, eos habeat inimicissimos. Talibus ille litteris cognitis, cum iam ad exercitum Acen uenisset, quod non ignorabat ea uere scripta, desciscere a rege constituit. Neque tamen quicquam fecit, quod fide sua esset indignum. Nam Mandroclen Magnetem exercitui praefecit; ipse cum suis in Cappadociam discedit coniunctamque huic Paphlagoniam occupat, celans, qua uoluntate esset in regem. Clam cum Ariobarzane facit amicitiam, manum comparat, urbes munitas suis tuendas tradit.

VI

Sed haec propter hiemale tempus minus prospere procedebant. Audit Pisidas quasdam copias aduersus se parare. Filium eo Arsideum cum exercitu mittit; cadit in proelio adulescens. Proficiscitur eo pater non ita cum magna manu, celans, quantum uulnus accepisset, quod prius ad hostem peruenire cupiebat, quam de male re gesta fama ad suos perueniret, ne cognita filii morte animi debilitarentur militum. Quo contenderat, peruenit iisque locis castra ponit, ut neque circumiri multitudine aduersariorum posset neque imperidi, quominus ipse ad dimicandum manum haberet expeditam. Erat cum eo Mithrobarzanes, socer eius, praefectus equitum. Is desperatis generi rebus ad hostes transfugit. Id Datames ut audiuit, sensit, si in turbam exisset ab homine tam necessario se relictum, futurum ut ceteri consilium sequerentur; in uulgus edit suo iussu Mithrobarzanem profectum pro perfuga, quo facilius receptus interficeret hostes: quare relinqui eum par non esse et omnes confestim sequi. Quod si animo strenuo fecissent, futurum ut aduersarii non possent resistere, cum et intra uallum et foris caederentur. Hac re probata exercitum educit, Mithrobarzanem persequitur tantum; qui cum ad hostes peruenerat, Datames signa inferri iubet. Pisidae noua re commoti in opinionem adducuntur perfugas mala fide compositoque fecisse, ut recepti maiori essent calamitati. Primum eos adoriuntur. Illi cum, quid ageretur aut quare fieret, ignorarent, coacti sunt cum iis pugnare, ad quos transierant, ab iisque stare, quos reliquerant: quibus cum neutri parcerent, celeriter sunt concisi. Reliquos Pisidas resistentis Datames inuadit: primo impetu pellit, fugientis persequitur, multos interficit, castra hostium capit. Tali consilio uno tempore et proditores perculit et hostis profligauit, et, quod ad perniciem suam fuerat cogitatum, id ad salutem conuertit. Quo neque acutius ullius imperatoris cogitatum neque celerius factum usquam legimus.

VII

Ab hoc tamen uiro Sysinas, maximo natu filius, desciit adque regem transiit et de defectione patris detulit. Quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum uiro forti ac strenuo negotium esse, qui cum cogitasset, facere auderet et prius cogitare quam conari consuesset, Autophrodatem in Cappadociam mittit. Hic ne intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare studuit. Sed tam subito copias contrahere non potuit. A qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum deligit talem, ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret aduersarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare eo uellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.

VIII

Haec etsi Autophrodates uidebat, tamen statuit congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere. Habebat barbarorum equitum uiginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas appellant, eiusdemque generis tria milia funditorum, praeterea Cappadocum octo milia? Armeniorum decem milia, Paphlagonum quinque milia, Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia, leuis armaturae maximum numerum. Has aduersus copias spes omnis consistebat Datami in se locique natura: namque huius partem non habebat uicesimam militum. Quibus fretus conflixit aduersariorumque multa milia concidit, cum de ipsius exercitu non amplius hominum mille cecidisset. Quam ob causam postero die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat. Hinc cum castra mouisset semperque inferior copiis superiore omnibus proeliis discederet, quod numquam manum consereret, nisi cum aduersarios locorum angustiis clausisset, quod perito regionum callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci maiore regis calamitate quam aduersariorum uideret, pacem amicitiamque hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret. Quam ille etsi fidam non fore putabat, tamen condicionem accepit seque ad Artaxerxem legatos missurum dixit. Sic bellum, quod rex aduersus Datamen susceperat, sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se recepit.

IX

At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse animaduertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque uitauit. Sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero - de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum putauit -, experiri uoluit, uerum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique uestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu uestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. At insidiatores, postquam in eum locum agmen peruenit, decepti ordine atque uestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. Praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum uidissent. Ipse, ut concurrentis insidiatores animum aduertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cum uniuersi fecissent, priusquam peruenirent ad eum, quem aggredi uolebant, confixi conciderunt.

X

Hic tamen tam callidus uir extremo tempore captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii, dolo. Namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si ei rex permitteret, ut, quodcumque uellet, liceret impune facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset. Hanc ut accepit a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum Datame facit, regis prouincias uexat, castella expugnat, magnas praedas capit, quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo complura castella ei tradit. Haec diu faciendo persuasit homini se infinitum aduersus regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius petiuit neque in conspectum uenire studuit. Sic absens amicitiam gerebat, ut non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem susceperant, contineri uiderentur.

XI

Id cum satis se confirmasse arbitratus est, certiorem facit Datamen, tempus esse maioris exercitus parati et bellum cum ipso rege suscipi, deque ea re, si ei uideretur, quo loco uellet, in colloquium ueniret. Probata re colloquendi tempus sumitur locusque, quo conueniretur. Huc Mithridates cum uno, cui maxime habebat fidem, ante aliquot dies uenit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca diligenter notat. Ipso autem colloquii die utrique, locum qui explorarent atque ipsos scrutarentur, mittunt; deinde ipsi sunt congressi. Hic cum aliquamdiu in colloquio fuissent et diuerse discessissent iamque procul Datames abesset, Mithridates, priusquam ad suos perueniret, ne quam suspicionem pareret, in eundem locum reuertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, resedit, ut si lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque reuocauit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum. Interim telum, quod latebat, protulit nudatumque uagina ueste texit ac Datami uenienti ait, digredientem se animaduertisse locum quendam, qui erat in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum. Quem cum digito demonstraret et ille respiceret, auersum ferro transfixit priusque, quam quisquam posset succurrere, interfecit. Ita ille uir, qui multos consilio, neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia.