CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - CHABRIAS

I

Chabrias Atheniensis. Hic quoque in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit. Sed ex iis elucet maxime inuentum eius in proelio, quod apud Thebas fecit, cum Boeotiis subsidio uenisset. Namque in eo uictoria fidentem summum ducem Agesilaum retardauit, fugatis iam ab eo conducticiis cateruis, reliquam phalangem loco uetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere hostium docuit. Id nouum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba reuocauit. Hoc usque eo tota Graecia fama celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri uoluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in foro constituta est. Ex quo factum est, ut postea athletae ceterique artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur, quibus uictoriam essent adepti.

II

Chabrias autem multa in Europa bella administrauit, cum dux Atheniensium esset; in Aegypto sua sponte gessit: nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei constituit. Fecit idem Cypri, sed publice ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus, neque prius inde discessit, quam totam insulam bello deuinceret: qua ex re Athenienses magnam gloriam sunt adepti. Interim bellum inter Aegyptios et Persas conflatum est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedaemonii cum Aegyptiis, a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum, faciebat. Id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus copiis Agesilaus.

III

Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias aduersum regem bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denuntiarunt. Hoc ille nuntio Athenas rediit, neque ibi diutius est moratus, quam fuit necesse. Non enim libenter erat ante oculos suorum ciuium, quod et uiuebat laute et indulgebat sibi liberalius, quam ut inuidiam uulgi posset effugere. Est enim hoc commune uitium in magnis liberisque ciuitatibus, ut inuidia gloria comes sit et libenter de iis detrahant, quos eminere uideant altius, neque animo aequo pauperes alienam [opulentium] intueantur fortunam. Itaque Chabrias, quoad ei licebat, plurimum aberat. Neque uero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum se ab inuidia putabant futuros, quantum a conspectu suorum recesserint. Itaque Conon plurimum Cypri uixit, Iphicrates in Thraecia, Timotheus Lesbi, Chares in Sigeo; dissimilis quidem Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens.

IV

Chabrias autem periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat in classe Chabrias priuatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant aspiciebant. Quae res ei maturauit mortem. Nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo dirigere nauem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, nauis rostro percussa coepit sidere. Hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet natantis, perire maluit quam armis abiectis nauem relinquere, in qua fuerat uectus. Id ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum peruenerunt. At ille, praestare honestam mortem existimans turpi uitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.