M. TVLLII CICERONIS - DE LEGE AGRARIA CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM TR. PLEB. AD POPVLVM ORATIO II

I

Est hoc in more positum, Quirites, institutoque maiorum, ut ei qui beneficio uestro imagines familiae suae consecuti sunt eam primam habeant contionem, qua gratiam benefici uestri cum suorum laude coniungant. Qua in oratione non nulli aliquando digni maiorum loco reperiuntur, plerique autem hoc perficiunt ut tantum maioribus eorum debitum esse uideatur, unde etiam quod posteris solueretur redundaret. Mihi, Quirites, apud uos de meis maioribus dicendi facultas non datur, non quod non tales fuerint qualis nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos uidetis, sed quod laude populari atque honoris uestri luce caruerunt. De me autem ipso uereor ne adrogantis sit apud uos dicere, ingrati tacere. Nam et quibus studiis hanc dignitatem consecutus sim memet ipsum commemorare perquam graue est, et silere de tantis uestris beneficiis nullo modo possum. Qua re adhibebitur a me certa ratio moderatioque dicendi, ut quid a uobis acceperim commemorem, qua re dignus uestro summo honore singularique iudicio sim, ipse modice dicam, si necesse erit, uos eosdem existimaturos putem qui iudicauistis. Me perlongo interuallo prope memoriae temporumque nostrorum primum hominem nouum consulem fecistis et eum locum quem nobilitas praesidiis firmatum atque omni ratione obuallatum tenebat me duce rescidistis uirtutique in posterum patere uoluistis. Neque me tantum modo consulem, quod est ipsum per sese amplissimum, sed ita fecistis quo modo pauci nobiles in hac ciuitate consules facti sunt, nouus ante me nemo.

II

Nam profecto, si recordari uolueritis de nouis hominibus, reperietis eos qui sine repulsa consules facti sunt diuturno labore atque aliqua occasione esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores fuissent, aliquanto serius quam per aetatem ac per leges liceret; qui autem anno suo petierint, sine repulsa non esse factos; me esse unum ex omnibus nouis hominibus de quibus meminisse possimus, qui consulatum petierim cum primum licitum sit, consul factus sim cum primum petierim, ut uester honos ad mei temporis diem petitus, non ad alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse uideatur. Est illud amplissimum quod paulo ante commemoraui, Quirites, quod hoc honore ex nouis hominibus primum me multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam uindicem tacitae libertatis, sed uocem uiuam prae uobis indicem uestrarum erga me uoluntatum ac studiorum tulistis. Itaque me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi uestri concursus, neque singulae uoces praeconum, sed una uox uniuersi populi Romani consulem declarauit. Hoc ego tam insigne, tam singulare uestrum beneficium, Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam duco esse permagnum, tum ad curam sollicitudinemque multo magis. Versantur enim, Quirites, in animo meo multae et graues cogitationes quae mihi nullam partem neque diurnae neque nocturnae quietis impertiunt, primum tuendi consulatus, quae cum omnibus est difficilis et magna ratio, tum uero mihi praeter ceteros cuius errato nulla uenia, recte facto exigua laus et ab inuitis expressa proponitur; non dubitanti fidele consilium, non laboranti certum subsidium nobilitatis ostenditur.

III

Quod si solus in discrimen aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo aequiore; sed mihi uidentur certi homines, si qua in re me non modo consilio uerum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, uos uniuersos qui me antetuleritis nobilitati uituperaturi. Mihi autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis factis atque consiliis uestrum de me factum consiliumque laudetur. Accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus consulibus lege et condicione utendum esse decreui, qui aditum huius loci conspectumque uestrum partim magno opere fugerunt, partim non uehementer secuti sunt. Ego autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic uoci non uidebatur popularem me futurum esse consulem prima illa mea oratione kalendis Ianuariis dixi. Neque enim ullo modo facere possum ut, cum me intellegam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed uniuersi populi Romani iudicio consulem ita factum ut nobilissimis hominibus longe praeponerer, non et in hoc magistratu et in omni uita uidear esse popularis. Sed mihi ad huius uerbi uim et interpretationem uehementer opus est uestra sapientia. Versatur enim magnus error propter insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi io non solum commoda uerum etiam salutem oppugnant et impediunt, oratione adsequi uolunt ut populares esse uideantur. Ego qualem kalendis Ianuariis acceperim rem publicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris: in qua nihil erat mali, nihil aduersi quod non boni metuerent, improbi exspectarent; omnia turbulenta consilia contra hunc rei publicae statum et contra uestrum otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita esse dicebantur; sublata erat de foro fides non ictu aliquo nouae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum, infirmatione rerum iudicatarum; nouae dominationes, extraordinaria non imperia, sed regna quaeri putabantur.

IV

Quae cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem - neque enim obscure gerebantur - dixi in senatu in hoc magistratu me popularem consulem futurum. Quid enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus, natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari uidentur. Quid tam populare quam libertas? quam non solum ab hominibus uerum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi uidetis. Quid tam populare quam otium? quod ita iucundum est ut et uos et maiores uestri et fortissimus quisque uir maximos labores suscipiendos putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate. Quin idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse possemus. Qua re qui possum non esse popularis, cum uideam haec omnia, Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis uestri, otium domesticum, denique omnia quae uobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in patrocinium mei consulatus esse conlata? Neque enim, Quirites, illud uobis iucundum aut populare debet uideri, largitio aliqua promulgata, quae uerbis ostentari potest, re uera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest; neque uero illa popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes, rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui ciuitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum solent esse exitus; nec, si qui agros populo Romano pollicentur, si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac specie simulationis ostentant, populares existimandi sunt.

V

Nam uere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariae uituperare non possum. Venit enim mihi in mentem duos clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanae uiros, Ti. et C. Gracchos, plebem in agris publicis constituisse, qui agri a priuatis antea possidebantur. Non sum autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas esse uideo rei publicae partis constitutas. Itaque, ut initio mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam quid cogitarent cognoscere; etenim arbitrabar, quoniam eodem anno gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere inter nos rei publicae bene administrandae societatem. Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis plebi Romanae mihi uideretur, auctorem me atque adiutorem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem meam; negabant me adduci posse ut ullam largitionem probarem. Finem feci offerendi mei ne forte mea sedulitas aut insidiosa aut impudens uideretur. Interea non desistebant clam inter se conuenire, priuatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos noctem adiungere et solitudinem. Quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex uestra sollicitudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura poteritis. Ineunt tandem magistratus tribuni plebis; contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae legis et truculentius se gerebat quam ceteri. Iam designatus alio uoltu, alio uocis sono, alio incessu esse meditabatur, uestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denuntiare omnibus uim tribuniciam et minitari rei publicae uideretur. Legem hominis contionemque exspectabam; lex initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus aduocari iubet. Summa cum exspectatione concurritur. Explicat orationem sane longam et uerbis ualde bonis. Vnum erat quod mihi uitiosum uidebatur, quod tanta ex frequentia inueniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret. Hoc ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae delectetur nescio. Tametsi, qui acutiores in contione steterant, de lege agraria nescio quid uoluisse eum dicere suspicabantur. Aliquando tandem me designato lex in publicum proponitur.

VI

Concurrunt iussu meo plures uno tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt. Omni hoc ratione uobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque uenisse ut, si eam uobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor eius atque adiutor essem. Non enim natum neque discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules obstiterunt, et quia uis tribunicia non numquam libidini restitit consulari. Non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit. Itaque hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam uestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis et honeste et libenter posset defendere. Atque ego a primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum nisi uti X reges aerari, uectigalium, prouinciarum omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine. Sic confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari uobis nihil condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, priuatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis custodemque esse uoluerunt, reges in ciuitate constitui. Quae cum, Quirites, exposuero, si falsa uobis uidebuntur esse, sequar auctoritatem uestram, mutabo meam sententiam; sin insidias fieri libertati uestrae simulatione largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et sanguine maiorum uestrorum partam uobisque traditam libertatem nullo uestro labore consule adiutore defendere.

VII

Primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant, temptamini leuiter quo animo libertatis uestrae deminutionem ferre possitis. Iubet enim tribunum plebis qui eam legem tulerit creare Xuiros per tribus XVII, ut, quem VIIII tribus fecerint, is Xuir sit. Hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut populus Romanus suffragio priuaretur. Totiens legibus agrariis curatores constituti sunt IIIuiri, Vuiri, Xuiri; quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per XXXV tribus creati sint. Etenim cum omnis potestates, imperia, curationes ab uniuerso populo Romano proficisci conuenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad populi fructum aliquem et commodum, in quo et uniuersi deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, et unus quisque studio et suffragio suo uiam sibi ad beneficium impetrandum munire possit. Hoc tribuno plebis potissimum uenit in mentem, populum Romanum uniuersum priuare suffragiis, paucas tribus non certa condicione iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam libertatem uocare. "ITEM," inquit, "EODEMQVE MODO," capite altero, "VT COMITIIS PONTIFICIS MAXIMI." Ne hoc quidem uidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut, quem per populum creari fas non erat propter religionem sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti uoluerint populo supplicari. Atque hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, uir clarissimus, tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non poterat, ut minor pars populi uocaretur; ab ea parte qui esset factus, is a conlegio cooptaretur. Videte quid intersit inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum, et P. Rullum qui temptauit, ut opinor, patientiam uestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, populi ad partis daret; hic, quod populi semper proprium fuit, quod nemo imminuit, nemo mutauit quin ei qui populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo beneficium quam darent, id totum eripere uobis atque e manibus extorquere conatus est. Ille, quod dari populo nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; hic, quod adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere conatur.

VIII

Quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. Non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in uos libertatemque uestram uehementer defuit. Iubet enim comitia Xuiris habere creandis eum qui legem tulerit. Hoc dicam planius: Iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. Nondum reprehendo; uideo fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat uidete. Habebit comitia, uolet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; uniuerso populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse. Sortietur tribus idem Rullus. Homo felix educet quas uolet tribus. Quos VIIII tribus Xuiros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. Atque hi, ut grati ac memores benefici esse uideantur, aliquid se VIIII tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis uero VI et XX tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. Quos tandem igitur Xuiros fieri uolt? Se primum. Qui licet? leges enim sunt ueteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae uobis maioribusque uestris uehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatioue mandetur. Etenim si populo consulis, remoue te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui peruenire. Nam hoc quidem uix est liberi populi, uix uestrorum animorum ac magnificentiae.

IX

Quis legem tulit? Rullus. Quis maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. Quis comitiis praefuit, quis tribus quas uoluit uocauit nullo custode sortitus, quis Xuiros quos uoluit creauit? Idem Rullus. Quem principem renuntiauit? Rullum. Vix me hercule seruis hoc eum suis, non modo uobis omnium gentium dominis probaturum arbitror. Optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos uolet atque in eis se ipsum renuntiabit, et uidelicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte retinentur. At uidete hominis diligentiam, si aut Rullum illud cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem uenire arbitramini. Viderunt ei qui haec machinabantur, si uobis ex omni populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides, integritas, uirtus, auctoritas quaereretur,uos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos. Etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in Xuiris faciendis siue fides haberetur siue honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant. Itaque excipitur hac lege non adulescentia, non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus Xuir fieri possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo - taceo de ceteris - Xuir fieri possit. Praesentem enim profiteri iubet, quod nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac uindicem cupiditatum.

X

Hic, quoniam uideo uos hominis dignitate et contumelia legis esse commotos, renouabo illud quod initio dixi, regnum comparari, libertatem uestram hac lege funditus tolli. An uos aliter existimabatis? cum ad omnia uestra pauci homines cupiditatis oculos adiecissent, non eos in primis id acturos ut ex omni custodia uestrae libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio uestrorum commodorum Cn. Pompeius depelleretur? Viderunt et uident, si per imprudentiam uestram, neglegentiam meam legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis insidiis, cum Xuiros creetis, tum uitiis omnibus et sceleribus legis Cn. Pompei praesidium opponendum putetis. Et hoc paruum argumentum uobis erit, a certis hominibus dominationem potestatemque omnium rerum quaeri, cum uideatis eum quem custodem uestrae libertatis fore uideant expertem fieri dignitatis? Cognoscite nunc quae potestas Xuiris et quanta detur. Primum lege curiata Xuiros ornat. Iam hoc inauditum et plane nouum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis comitiis ante sit datus. Eam legem ab eo praetore populi Romani qui sit primus factus ferri iubet. At quo modo? Vt ei Xuiratum habeant quos plebs designauerit. Oblitus est nullos a plebe designari. Et is orbem terrarum constringit nouis legibus qui, quod in secundo capite scriptum est, non meminit in tertio? Atque hic perspicuum est quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis uobis relinquatur.

XI

Maiores de singulis magistratibus bis uos sententiam ferre uoluerunt. Nam cum centuriata lex censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis magistratibus, tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi potestas, si populum benefici sui paeniteret. Nunc, Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. Hic autem tribunus plebis quia uidebat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere, curiatis eam comitiis quae uos non initis confirmauit, tributa quae uestra erant sustulit. Ita cum maiores binis comitiis uoluerint uos de singulis magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum potestatem reliquit. Sed uidete hominis religionem et diligentiam. Vidit et perspexit sine curiata lege Xuiros potestatem habere non posse, quoniam per VIIII tribus essent constituti; iubet ferre de his legem curiatam; praetori imperat. Quam id ipsum absurde, nihil ad me attinet. Iubet enim, qui primus sit praetor factus, eum legem curiatam ferre; sin is ferre non possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto nescio quid spectasse uideatur. Verum hoc quod est aut ita peruersum ut ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum sit, relinquamus; ad religionem hominis reuertamur. Videt sine lege curiata nihil agi per Xuiros posse. Quid postea, si ea lata non erit? Attendite ingenium. "TVM EI XVIRI," inquit, "EODEM IVRE SINT QVO QVI OPTIMA LEGE." Si hoc fieri potest ut in hac ciuitate quae longe iure libertatis ceteris ciuitatibus antecellit quisquam nullis comitiis imperium aut potestatem adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre iubere, cum quarto permittas ut sine lege curiata idem iuris habeant quod haberent, si optima lege a populo essent creati? Reges constituuntur, non Xuiri, Quirites, itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur, ut non modo cum magistratum gerere coeperint, sed etiam cum constituentur, omne uestrum ius, potestas libertasque tollatur.

XII

At uidete quam diligenter retineat ius tribuniciae potestatis. Consulibus legem curiatam ferentibus a tribunis plebis saepe est intercessum - neque tamen nos id querimur, esse hanc tribunorum plebis potestatem; tantum modo, si quis ea potestate temere est usus, furiosum existimamus; hic tribunus plebis legi curiatae quam praetor ferat adimit intercedendi potestatem. Atque hoc cum in eo reprehendendum est quod per tribunum plebis tribunicia potestas minuitur, tum in eo deridendum quod consuli, si legem curiatam non habet, attingere rem militarem non licet, hic, cui uetat intercedi, ei potestatem, etiam si intercessum sit, tamen eandem constituit quam si lata esset lex, ut non intellegam qua re aut hic uetet intercedere aut quemquam intercessurum putet, cum intercessio stultitiam intercessoris significatura sit, non rem impeditura. Sint igitur Xuiri neque ueris comitiis, hoc est, populi suffragiis, neque illis ad speciem atque ad usurpationem uetustatis per XXX lictores auspiciorum causa adumbratis constituti. Videte nunc eos qui a uobis nihil potestatis acceperint quanto maioribus ornamentis adficiat quam omnes nos adfecti sumus quibus uos amplissimas potestates dedistis. Iubet auspicia coloniarum deducendarum causa Xuiros habere pullariosque, "EODEM IVRE," inquit, "QVO HABVERVNT IIIVIRI LEGE SEMPRONIA." Audes etiam, Rulle, mentionem facere legis Semproniae, nec te ea lex ipsa commonet IIIuiros illos XXXV tribuum suffragio creatos esse? Et cum tu a Ti. Gracchi aequitate ac pudore longissime remotus sis, id quod dissimillima ratione factum sit eodem iure putas esse oportere?

XIII

Dat praeterea potestatem uerbo praetoriam, re uera regiam; definit in quinquennium, facit sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut inuitis eripi nullo modo possit. Deinde ornat apparitoribus, scribis, librariis, praeconibus, architectis, praeterea mulis, tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum haurit ex aerario, suppeditat a sociis, finitores ex equestri loco ducentos, uicenos singulorum stipatores corporis constituit, eosdem ministros et satellites potestatis. Formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum; insignia uidetis potestatis, nondum ipsam potestatem. Dixerit enim fortasse quispiam: "quid me ista laedunt, scriba, lictor, praeco, pullarius?" Omnia sunt haec huius modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine uestris suffragiis, aut rex non ferendus aut priuatus furiosus esse uideatur. Perspicite quanta potestas permittatur; non priuatorum insaniam, sed intolerantiam regum esse dicetis. Primum permittitur infinita potestas innumerabilis pecuniae conficiendae uestris uectigalibus non fruendis, sed alienandis; deinde orbis terrarum gentiumque omnium datur cognitio sine consilio, poena sine prouocatione, animaduersio sine auxilio. Iudicare per quinquennium uel de consulibus uel de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non licebit; emere agros a quibus uolent et quos uolent quam uolent magno poterunt; colonias deducere nouas, renouare ueteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur; omnis prouincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum uendendorum summa potestas datur; cum uelint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque uelint summo cum imperio iudicioque rerum omnium uagari ut liceat conceditur; interea dissoluant iudicia publica, e consiliis abducant quos uelint, singuli de maximis rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiauerit.

XIV

Verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello? sed profecto maior est quaedam. Nullum enim regnum fuit umquam quod non se, si minus iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. Hoc uero infinitum est, quo et regna omnia et uestrum imperium, quod latissime patet, et ea quae partim libera a uobis, partim etiam ignorata uobis sunt, permissu legis continentur.Datur igitur eis primum ut liceat ea uendere omnia de quibus uendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus postue ea. Cur hoc tam est obscurum atque caecum? Quid? ista omnia de quibus senatus censuit nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? Duae sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. Nam neque ea quae senatus uendenda censuit nominatim audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit, quae maiores in urbe partim ornamenta urbis, partim periculi perfugia esse uoluerunt. Haec lege tribunicia Xuiri uendent. Accedet eo mons Gaurus, accedent salicta ad Minturnas, adiungetur etiam illa uia uendibilis Herculanea multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia quae senatus propter angustias aerari uendenda censuit, consules propter inuidiam non uendiderunt. Verum haec fortasse propter pudorem in lege reticentur. Sed illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae Xuirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum esse uideatur.

XV

Habetis unum uenditionis genus quod magnum uideri uobis intellego; sed attendite animos ad ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum intellegetis. "QVI AGRI, QVAE LOCA, AEDIFICIA." Quid est praeterea? Multa in mancipiis, in pecore, auro, argento, ebore, ueste, supellectili, ceteris rebus. Quid dicam? inuidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? Non metuit inuidiam. Quid ergo? Longum putauit et timuit ne quid praeteriret; ascripsit "ALIVDVE QVID," qua breuitate rem nullam esse exceptam uidetis. Quicquid igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id Xuiros iubet uendere. Hoc capite, Quirites, omnis gentis, nationes, prouincias, regna Xuirum dicioni, iudicio potestatique permissa et condonata esse dico. Primum hoc quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non possint Xuiri dicere publicum populi Romani esse factum. Nam cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit Pergamum, Smyrnam, Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere; utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non quanti uolet aestimabit? Quid? quod disputari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et iudicatum, quoniam hereditatem iam creuimus, regnum Bithyniae, quod certe publicum est populi Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus, totam denique Bithyniam Xuiri uendituri sint?

XVI

Quid? Mytilenae, quae certe uestrae, Quirites, belli lege ac uictoriae iure factae sunt, urbs et natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis, agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur. Quid? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut furtim tota Xuiris traditur! Quis enim uestrum hoc ignorat, dici illud regnum testamento regis Alexae populi Romani esse factum? Hic ego consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo ad statuendum sed etiam ad dicendum uidetur esse. Video qui testamentum factum esse confirmet; auctoritatem senatus exstare hereditatis aditae sentio tum cum Alexa mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam depositam recuperarent. Haec L. Philippum saepe in senatu confirmasse memoria teneo: eum qui regnum illud teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse inter omnis fere uideo conuenire. Dicitur contra nullum esse testamentum, non oportere populum Romanum omnium regnorum appetentem uideri, demigraturos in illa loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam. Hac tanta de re P. Rullus cum ceteris Xuiris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? Nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. Volet esse popularis; populo Romano adiudicabit. Ergo idem ex sua lege uendet Alexandream, uendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. Non sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit.

XVII

Primum cur de populi Romani hereditate Xuiri iudicent, cum uos uolueritis de priuatis hereditatibus Cuiros iudicare? Deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti Xuiri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos? Quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiuerunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream peruenturos arbitrati sunt? Atque illud circumspicite uestris mentibus una, Quirites. Legatos nostros, homines auctoritate tenui, qui rerum priuatarum causa legationes liberas obeunt, tamen exterae nationes ferre uix possunt. Graue est enim nomen imperi atque id etiam in leui persona pertimescitur, propterea quod uestro, non suo nomine, cum hinc egressi sunt, abutuntur. Quid censetis, cum isti Xuiri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum iuuentute per totum orbem terrarum uagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes futuras? Est in imperio terror; patientur. Est in aduentu sumptus; ferent. Imperabitur aliquid muneris; non recusabunt. Illud uero quantum est, Quirites, cum is Xuir qui aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente ut dominus uenerit illum ipsum locum quo uenerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi Romani esse dicet! At quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! Atque idem qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. Simile uero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos an ad opprimendos! Denique, si qui est honos singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum cui uelit deferat, an is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?

XVIII

Intellexistis quot res et quantas Xuiri legis permissu uendituri sint. Non est satis. Cum se sociorum, cum exterarum nationum, cum regum sanguine implerint, incidant neruos populi Romani, adhibeant manus uectigalibus uestris, inrumpant in aerarium. Sequitur enim caput, quo capite ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane, quasi ea res uobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut Xuiri uestra uectigalia uendant nominatim, Quirites. Eam tu mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem; quam me hercule ego praeconi huic ipsi luctuosam et acerbam praedicationem futuram puto. - AVCTIO - ut in suis rebus, ita in re publica luxuriosus est nepos, qui prius siluas uendat quam uineas! Italiam percensuisti; perge in Siciliam. - Nihil est in hac prouincia quod aut in oppidis aut in agris maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id uenire iubeat. Quod partum recenti uictoria maiores uobis in sociorum urbibus ac finibus et uinculum pacis et monumentum belli reliquerunt, id uos ab illis acceptum hoc auctore uendetis? Hic mihi parumper mentis uestras, Quirites, commouere uideor, dum patefacio uobis quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompei dignitatem. Et mihi, quaeso, ignoscite, si appello talem uirum saepius. Vos mihi praetori biennio ante, Quirites, hoc eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque rebus possem, illius absentis dignitatem uobiscum una tuerer. Feci adhuc quae potui, neque familiaritate illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis, quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per uos consecutus sum. Quam ob rem, cum intellegam totam hanc fere legem ad illius opes euertendas tamquam machinam comparari, et resistam consiliis hominum et perficiam profecto, quod ego uideo, ut id uos uniuersi non solum uidere uerum etiam tenere possitis.

XIX

Iubet uenire quae Attalensium, quae Phaselitum, quae Olympenorum fuerint, agrumque Aperensem et Oroandicum et Gedusanum. Haec P. Seruili imperio et uictoria, clarissimi uiri, uestra facta sunt. Adiungit agros Bithyniae regios quibus nunc publicani fruuntur; deinde Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia qui regis Philippi siue Persae fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum uectigal adferunt. Ascribit eidem auctioni Corinthios agros opimos et fertilis, et Cyrenensis qui Apionis fuerunt, et agros in Hispania propter Carthaginem nouam et in Africa ipsam ueterem Carthaginem uendit, quam uidelicet P. Africanus non propter religionem sedum illarum ac uetustatis de consili sententia consecrauit, nec ut ipse locus eorum qui cum hac urbe de imperio decertarunt uestigia calamitatis ostenderet, sed non fuit tam diligens quam est Rullus, aut fortasse emptorem ei loco reperire non potuit. Verum inter hos agros captos ueteribus bellis uirtute summorum imperatorum adiungit regios agros Mithridatis, qui in Paphlagonia, qui in Ponto, qui in Cappadocia fuerunt, ut eos Xuiri uendant. Itane uero? non legibus datis, non auditis uerbis imperatoris, nondum denique bello confecto, cum rex Mithridates amisso exercitu regno expulsus tamen in ultimis terris aliquid etiam nunc moliatur atque ab inuicta Cn. Pompei manu Maeotide et illis paludibus et itinerum angustiis atque altitudine montium defendatur, cum imperator in bello uersetur, in locis autem illis etiam nunc belli nomen reliquum sit, eos agros quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne iudicium et potestas more maiorum debet esse Xuiri uendent? Et, credo, P. Rullus - is enim sic se gerit ut sibi iam Xuir designatus esse uideatur - ad eam auctionem potissimum proficiscetur!

XX

Is uidelicet, ante quam ueniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab istis compositum esse arbitror: "P. SERVILIVS RVLLVS TRIBVNVS PLEBIS XVIR S. D. CN. POMPEIO CN. F." Non credo ascripturum esse "MAGNO," non enim uidetur id quod imminuere lege conatur concessurus uerbo. "TE VOLO CVRARE VT MIHI SINOPAE PRAESTO SIS AVXILIVMQVE ADDVCAS, DVM EOS AGROS QVOS TV TVO LABORE CEPISTI EGO MEA LEGE VENDAM." An Pompeium non adhibebit? in eius prouincia uendet manubias imperatoris? Ponite ante oculos uobis Rullum in Ponto inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus auctionantem. Neque in hoc solum inest contumelia, quae uehementer et insignis est et noua, ut ulla res parta bello nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non modo uenierit uerum locata sit. Plus spectant homines certe quam contumeliam; sperant, si concessum sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum illis in locis uagari uerum etiam ad ipsius exercitum peruenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de eius exercitu, copiis, gloria detrahi posse. Putant, si quam spem in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum commodorum, hanc non habiturum, cum uiderit earum rerum omnium potestatem ad Xuiros esse translatam. Patior non moleste tam stultos esse qui haec sperent, tam impudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent. Atque in omnibus his agris aedificiisque uendendis permittitur Xuiris ut uendant "QVIBVSCVMQVE IN LOCIS." O per turbatam rationem, o libidinem effrenatam, o consilia dissoluta atque perdita!

XXI

Vectigalia locare nusquam licet nisi in hac urbe, hoc ex loco, hac uestrum frequentia. Venire nostras res proprias et in perpetuum a nobis abalienari in Paphlagoniae tenebris, atque in Cappadociae solitudine licebit? L. Sulla cum bona indemnatorum ciuium funesta illa auctione sua uenderet et se praedam suam diceret uendere, tamen ex hoc loco uendidit nec, quorum oculos offendebat, eorum ipsorum conspectum fugere ausus est; Xuiri uestra uectigalia non modo non uobis, Quirites, arbitris sed ne praecone quidem publico teste uendent? Sequitur "OMNIS AGROS EXTRA ITALIAM" infinito ex tempore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. Cognitio Xuirum, priuatus sit an publicus; eique agro pergrande uectigal imponitur. Hoc quantum iudicium, quam intolerandum, quam regium sit, quem praeterit, posse quibuscumque locis uelint nulla disceptatione, nullo consilio priuata publicare, publica liberare? Excipitur hoc capite ager in Sicilia Recentoricus; quem ego excipi et propter hominum necessitudinem et propter rei aequitatem, Quirites, ipse uehementer gaudeo. Sed quae est haec impudentia! Qui agrum Recentoricum possident, uetustate possessionis se, non iure, misericordia senatus, non agri condicione defendunt. Nam illum agrum publicum esse fatentur; se moueri possessionibus, antiquissimis sedibus, ac dis penatibus negant oportere. Ac, si est priuatus ager Recentoricus, quid eum excipis? sin autem publicus, quae est ista aequitas ceteros, etiam si priuati sint, permittere ut publici iudicentur, hunc excipere nominatim qui publicum se esse fateatur? Ergo eorum ager excipitur qui apud Rullum aliqua ratione ualuerunt, ceteri agri omnes qui ubique sunt sine ullo dilectu, sine populi Romani notione, sine iudicio senatus Xuiris addicentur?

XXII

Atque etiam est alia superiore capite quo omnia ueneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere cautum est. Audiuit hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu, non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem cautum esse foedere. Hoc quia uos foedus non iusseritis, ueretur Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. Cuicuimodi est illud, tollitur uestrum iudicium, foedus totum accipitur, comprobatur. Quod minuit auctionem Xuiralem laudo, quod regi amico cauet non reprehendo, quod non gratis fit indico. Volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene capillatus. Vix iam uidetur locus esse qui tantos aceruos pecuniae capiat; auget, addit, accumulat. "AVRVM, ARGENTVM EX PRAEDA, EX MANVBIIS, EX CORONARIO AD QVOSCVMQVE PERVENIT NEQVE RELATVM EST IN PVBLICVM NEQVE IN MONVMENTO CONSVMPTVM," id profiteri apud Xuiros et ad eos referri iubet. Hoc capite etiam quaestionem de clarissimis uiris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad Xuiros translatum uidetis. Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, quid relatum, quid residuum sit; in posterum uero lex haec imperatoribus uestris constituitur; ut, quicumque de prouincia decesserit, apud eosdem Xuiros quantum habeat praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur. Hic tamen uir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Vnde iste amor tam improuisus ac tam repentinus? Qui honore Xuiratus excluditur prope nominatim, cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius uirtute cognitio tollitur, cuius non in prouinciam, sed in ipsa castra Xuiri cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium mittuntur, cui ius imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conseruatum, soli eripitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? Vtrum tandem hoc capite honos haberi homini, an inuidia quaeri uidetur?

XXIII

Remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis, benignitate Xuirali nihil utitur. Nam si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad Xuiros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipui Pompeius, nihil; uolt se in communi atque in eodem quo ceteri iure uersari. Sin est iniquum, Quirites, si turpe, si intolerandum hos Xuiros portitores omnibus omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque exterarum nationum homines sed etiam imperatores uestros excutiant, non mihi uidentur honoris causa excipere Pompeium, sed metuere ne ille eandem contumeliam quam ceteri ferre non possit. Pompeius autem cum hoc animo sit ut, quicquid uobis placeat, sibi ferendum putet, quod uos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inuiti ferre cogamini. Verum tamen cauet ut, si qua pecunia post nos consules ex nouis uectigalibus recipiatur, ea Xuiri utantur. Noua porro uectigalia uidet ea fore quae Pompeius adiunxerit. Ita remissis manubiis uectigalibus eius uirtute partis se frui putat oportere. Parta sit pecunia, Quirites, Xuiris tanta quanta sit in terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo etiam uectigalia uestra uenierint, accesserint in cumulum manubiae uestrorum imperatorum; quantae et quam immanes diuitiae Xuiris in tantis auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium quaerantur uidetis.

XXIV

Cognoscite nunc alios immensos atque intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum importunam auaritiam hoc populare legis agrariae nomen esse quaesitum. Hac pecunia iubet agros emi quo deducamini. Non consueui homines appellare asperius, Quirites, nisi lacessitus. Vellem fieri posset ut a me sine contumelia nominarentur ei qui se Xuiros sperant futuros; iam uideretis quibus hominibus omnium rerum et uendendarum et emendarum potestatem permitteretis. Sed quod ego nondum statuo mihi esse dicendum, uos tamen id potestis cum animis uestris cogitare; unum hoc certe uideor mihi uerissime posse dicere: tum cum haberet haec res publica Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis uerum etiam patientia paupertatis ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii, quorum sapientiam temperantiamque in publicis priuatisque, forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce modi res commissa nemini est ut idem iudicaret et uenderet et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum idemque agros uectigalis populi Romani abalienaret et, cum summam tantae pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua uoluntate fecisset, tum denique emeret a quibus uellet quod uideretur. Committite uos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos odorari hunc Xuiratum suspicamini; reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem quibus ad consumendum nihil satis esse uideatur.

XXV

Hic ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a priuatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis priuatos esse deductos. Huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse confiteor; hanc uero emendi et uendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putaui. Iubet agros emi. Primum quaero quos agros et quibus in locis? Nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Priuernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus. Audio. Ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus, ab alia Venafranus, Allifanus, Trebulanus. Habes tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere uerum etiam coaceruare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in emendis et in uendendis rebus committendum putet? "Definio," inquit, "Italiam." Satis certa regio. Etenim quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam siluam deducamini? Age, non definis locum; quid? naturam agri? "Vero," inquit, "QVI ARARI AVT COLI POSSIT." "Qui possit arari," inquit, "aut coli," non qui aratus aut cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: "IVGERA CC IN QVIBVS OLIVETVM FIERI POTEST, IVGERA CCC VBI INSTITVI VINEAE POSSVNT." Hoc tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? Quod solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? "Idcirco," inquit, "agros nominare non possum quia tangam nullum ab inuito." Hoc, Quirites, multo est quaestuosius quam si ab inuito sumeret; inibitur enim ratio quaestus de uestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori et uenditori.

XXVI

Sed uidete uim legis agrariae. Ne ei quidem qui agros publicos possident decedent de possessione, nisi erunt deducti optima condicione et pecunia maxima. Conuersa ratio. Antea cum erat a tribuno plebis mentio legis agrariae facta, continuo qui agros publicos aut qui possessiones inuidiosas tenebant extimescebant; haec lex eos homines fortunis locupletat, inuidia liberat. Quam multos enim, Quirites, existimatis esse qui latitudinem possessionum tueri, qui inuidiam Sullanorum agrorum ferre non possint, qui uendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere iam denique illos agros ratione aliqua uelint? Qui paulo ante diem noctemque tribunicium nomen horrebant, uestram uim metuebant, mentionem legis agrariae pertimescebant, ei nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur ut agros partim publicos, partim plenos inuidiae, plenos periculi quanti ipsi uelint Xuiris tradant. Atque hoc carmen hic tribunus plebis non uobis, sed sibi intus canit. Habet socerum, uirum optimum, qui tantum agri in illis rei publicae tenebris occupauit quantum concupiuit. Huic subuenire uolt succumbenti iam et oppresso, Sullanis oneribus graui, sua lege, ut liceat illi inuidiam deponere, pecuniam condere. Et uos non dubitatis quin uectigalia uestra uendatis plurimo maiorum uestrorum sanguine et sudore quaesita, ut Sullanos possessores diuitiis augeatis, periculo liberetis! Nam ad hanc emptionem Xuiralem duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum propter inuidiam domini fugiunt, alterum propter uastitatem. Sullanus ager a certis hominibus latissime continuatus tantam habet inuidiam ut ueri ac fortis tribuni plebis stridorem unum perferre non possit. Hic ager omnis, quoquo pretio coemptus erit, tamen ingenti pecunia nobis inducetur. Alterum genus agrorum propter sterilitatem incultum, propter pestilentiam uastum atque desertum emetur ab eis qui eos uident sibi esse, si non uendiderint, relinquendos. Et nimirum id est quod ab hoc tribuno plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re publica posse; exhauriendam esse; hoc enim uerbo est usus, quasi de aliqua sentina ac non de optimorum ciuium genere loqueretur.

XXVII

Vos uero, Quirites, si me audire uoltis, retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum omnium commodorum, nisi forte mauoltis relictis his rebus atque hac luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in Salpinorum plenis pestilentiae finibus Rullo duce conlocari. Aut dicat quos agros empturus sit; ostendat et quid et quibus daturus sit. Vt uero, cum omnis urbis, agros, uectigalia, regna uendiderit, tum harenam aliquam aut paludes emat, id uos potestis, quaeso, concedere? Quamquam illud est egregium quod hac lege ante omnia ueneunt, ante pecuniae coguntur et coaceruantur quam gleba una ematur. Deinde emi iubet, ab inuito uetat. Quaero, si qui uelint uendere non fuerint, quid pecuniae fiet? Referre in aerarium lex uetat, exigi prohibet. Igitur pecuniam omnem Xuiri tenebunt, uobis ager non emetur; uectigalibus abalienatis, sociis uexatis, regibus atque omnibus gentibus exinanitis illi pecunias habebunt,uos agros non habebitis. "Facile" inquit, "adducentur pecuniae magnitudine ut uelint uendere." Ergo ea lex est qua nostra uendamus, quanti possimus, aliena emamus quanti possessores uelint. Atque in hos agros qui hac lege empti sint colonias ab his Xuiris deduci iubet. Quid? omnisne locus eius modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur in eum locum necne, an est locus qui coloniam postulet, est qui plane recuset? Quo in genere sicut in ceteris rei publicae partibus est operae pretium diligentiam maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula imperi uiderentur. Hi deducent colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei publicae non expediat? "ET IN QVAE LOCA PRAETEREA VIDEBITVR." Quid igitur est causae quin coloniam in Ianiculum possint deducere et suum praesidium in capite atque ceruicibus nostris conlocare? Tu non definias quot colonias, in quae loca, quo numero colonorum deduci uelis, tu occupes locum quem idoneum ad uim tuam iudicaris, compleas numero, confirmes praesidio quo uelis, populum Romani uectigalibus atque omnibus copiis ipsum populum Romanum coerceas, opprimas, redigas in istam Xuiralem dicionem ac potestatem?

XXVIII

Vt uero totam Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite. Permittit Xuiris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius Italiae colonos deducant quos uelint, eisque colonis agros dari iubet. Num obscure maiores opes quam libertas uestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas uestra tollitur? Nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem obtinebunt, idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem uestram libertatem suis praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae facultas recuperandae uestrae libertatis relinquetur? At enim ager Campanus hac lege diuidetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. Quid ad haec possumus dicere? De commodo prius uestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem reuertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commouet, ut huic simulatae largitioni resistat. Ac primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt. Quaeso, nolite uosmet ipsos consolari; uere et diligenter considerate. Num uobis aut uestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? Si est omnibus uobis maioriue uestrum parti, quamquam me uester honos uigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum uestrum fert, coniuebo. Sed si V hominum milibus ad uim, facinus caedemque delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini uestro nomine contra uos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias comparari? Nam agrum quidem Campanum quem uobis ostentant ipsi concupiuerunt; deducent suos, quorum nomine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera continuabunt. Nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet; at uidemus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. Neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse uideo nisi eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sustentare possint. Quod si uestrum commodum spectat, ueniat et coram mecum de agri Campani diuisione disputet.

XXIX

Quaesiui ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et quem ad modum illum agrum esset distributurus. Respondit a Romilia tribu se initium esse facturum. Primum quae est ista superbia et contumelia ut populi pars amputetur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas ostenditur? Aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere omnibus uobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina uestra proponat. Si non modo dena iugera dari uobis sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne uexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi uosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini? Quod si posset ager iste ad uos peruenire, nonne eum tamen in patrimonio uestro remanere malletis? Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput uestrae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum uectigalium, horreum legionum, solacium annonae disperire patiemini? An obliti estis Italico bello amissis ceteris uectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani uectigalia perleui saepe momento fortunae inclinatione temporis pendere? Quid nos Asiae portus, quid Syriae ora, quid omnia transmarina uectigalia iuuabunt tenuissima suspicione praedonum aut hostium iniecta? At uero hoc agri Campani uectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus uarium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat. Maiores nostri non solum id quod de Campanis ceperant non imminuerunt uerum etiam quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt. Qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae commodis plurimum cogitauerunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione quibus uoluit est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est. Rullus exstitit qui ex ea possessione rem publicam demoueret ex qua nec Gracchorum benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset.

XXX

Quem agrum nunc praetereuntes uestrum esse dicitis et quem per iter qui faciunt, externi homines, uestrum esse audiunt, is, cum erit diuisus, neque erit uester neque uester esse dicetur. At qui homines possidebunt? Primo quidem acres, ad uim prompti, ad seditionem parati qui, simul ac Xuiri concrepuerint, armati in ciuis et expediti ad caedem esse possint; deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum Campanum perferri uidebitis. Vobis interea, qui illas a maioribus pulcherrimas uectigalium sedis armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque auitis possessionibus relinquetur. At quantum intererit inter uestram et priuatorum diligentiam! Quid? Cum a maioribus nostris P. Lentulus, qui princeps senatus fuit, in ea loca missus esset ut priuatos agros qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet uendere ideo negasse se adduci posse uti uenderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset. Itane uero? priuatum haec causa commouit; populum Romanum ne agrum Campanum priuatis gratis Rullo rogante tradat non commouebit? At idem populus Romanus de hoc uectigali potest dicere quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos uobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum uectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae ciuitatibus bello fugitiuorum M. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex hoc uectigali numquam malus nuntius auditus est. Cetera uectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc uectigali etiam belli difficultates sustentantur. Deinde in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere.

XXXI

Sic enim dico, si Campanus ager diuidatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari. Totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. Atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et ualentibus et audacibus Xuirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut uos nunc de uestris maioribus praedicatis: "hunc agrum nobis maiores nostri reliquerunt," sic uestri posteri de uobis praedicabunt: "hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt." Equidem existimo: si iam campus Martius diuidatur et uni cuique uestrum ubi consistat bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parua frui parte malitis. Qua re etiam si ad uos esset singulos aliquid ex hoc agro peruenturum qui uobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum uos uniuersi quam singuli possideretis. Nunc uero cum ad uos nihil pertineat, sed paretur aliis, eripiatur uobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro uestris agris resistetis? Adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in singulos homines iugera. Quasi uero paulum differat ager Campanus a Stellati; sed multitudo, Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. Nam dixi antea lege permitti ut quae uelint municipia, quas uelint ueteres colonias colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis deuincient, Puteolos uero qui nunc in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur, totos nouo populo atque aduenticiis copiis occupabunt.

XXXII

Tunc illud uexillum Campanae coloniae uehementer huic imperio timendum Capuam a Xuiris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium nostrum, illa altem Roma quaeretur. In id oppidum homines nefarie rem publicam uestram transferre conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino rem publicam esse uoluerunt, qui tris solum urbis in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt posse imperi grauitatem ac nomen sustinere. Deleta Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex Africa, imminere duabus fructuosissimis insulis populi Romani uidebatur. Corinthi uestigium uix relictum est. Erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime nauigationi diuersa paene coniungeret, cum pertenui discrimine separentur. Haec quae procul erant a conspectu imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustulerunt. De Capua multum est et diu consultatum; exstant litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura. Statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademissent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium sustulissent, imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil fore quod Capuam timeremus. Itaque hoc perscriptum in monumentis ueteribus reperietis, ut esset urbs quae res eas quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa aedificia non esse deleta.

XXXIII

Videte quantum interuallum sit interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. Illi Capuam receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse uoluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus uestris eandem Capuam sedem nouae rei publicae constituunt, molem contra ueterem rem publicam comparant. Quod si maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum - hos enim nos duos adhuc uidimus qui hanc rem publicam Capuam totam transferre uellent - profecto nomen illius urbis non reliquissent. Verum arbitrabantur Corinthi et Carthagini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque ciuibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent atque qui ante omnia commutarent quam nos audire possemus; hic uero in oculis senatus populique Romani nihil posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset quam plane exortum esset ac natum. Neque uero ea res fefellit homines diuina mente et consilio praeditos. Nam post Q. Fuluium Q. Fabium consules, quibus consulibus Capua deuicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. Multa postea bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et ceteris; multa praeterea bella grauia, Carthaginiense III, Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica seditiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis, Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissimam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos. Homines non inerant in urbe qui malis contionibus, turbulentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam miscerent et rerum nouarum causam aliquam quaererent. Neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, propterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest; non contentione, non ambitione discordes. Nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra peterent, nihil ubi dissiderent. Itaque illam Campanam adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum prouiderunt quod neruis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.

XXXIV

Haec consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et P. Rullo uisa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti atque auspicia a simili furore deterrent. Nam et ipse qui deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt. Et quoniam M. Bruti atque illius temporis feci mentionem, commemorabo id quod egomet uidi, cum uenissem Capuam colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur, "praetoribus," ut intellegatis quantam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit. Nam primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis IIuiri appellentur, hi se praetores appellari uolebant. Quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? Deinde anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus urbanis anteeunt, cum fascibus bini. Erant hostiae maiores in foro constitutae, quae ab his praetoribus de tribunali, sicut a nobis consulibus, de consili sententia probatae ad praeconem et ad tibicinem immolabantur. Deinde patres conscripti uocabantur. Iam uero uoltum Considi uidere ferendum uix erat. Quem hominem "uegrandi macie torridum" Romae contemptum, abiectum uidebamus, hunc Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum uideremus, Blossios mihi uidebar illos uidere ac Vibellios. Iam uero qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasset! Nos autem, hinc Roma qui ueneramus, iam non hospites, sed peregrini atque aduenae nominabamur.

XXXV

Haec qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero uenerandos a nobis et colendos putatis? Quid enim uiderunt? Hoc quod nunc uos, quaeso, perspicite atque cognoscite. Non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad uitae consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et uiuimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et uariis mercatorum et aduenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus uocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine. Ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum inuictum uoluptate uicit. Huc isti Xuiri cum DCC colonorum ex lege Rulli deduxerint, C decuriones, X augures, VI pontifices constituerint, quos illorum animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus positam et conuallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optimis uiis, angustissimis semitis, prae sua Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita inridebunt atque contemnent; agros uero Vaticanum et Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos scilicet non putabunt. Oppidorum autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent; Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuuium, Ariciam, Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt. Quibus illi rebus elati et inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint uetustatis ac roboris, non continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. Singularis homo priuatus, nisi magna sapientia praeditus, uix cancellis et regionibus offici magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti, immo uero etiam hoc magis quam illi ueteres germanique Campani, quod in uetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae deprauabant, hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia uerum etiam insolentia commouebuntur.

XXXVI

Haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris uestigia quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut uetera uectigalia nostra expilaretis, exploraretis noua, urbem nouam huic urbi ad certamen dignitatis opponeretis; ut sub uestrum ius, iuris dictionem, potestatem urbis, nationes, prouincias, liberos populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex uectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus nostris coegissetis, tamen omnes uobis pecunias ad nutum uestrum penderent; ut idem partim inuidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a uestris necessariis et a uobismet ipsis emptos quanti uelletis populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae nouis colonis occuparetis; ut quibuscumque in locis uobis uideretur ac quam multis uideretur colonias conlocaretis; ut omnem rem publicam uestris militibus, uestris urbibus, uestris praesidiis cingeretis atque oppressam teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime res publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos ciuis munita est, exercitu uictore atque horum conspectu priuare possetis; ut nihil auro et argento uiolari, nihil numero et seruitiis declarari, nihil ui et manu perfringi posset quod non uos oppressum atque ereptum teneretis; ut uolitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut ueniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum uobis esset, uenderetis; ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad populum Romanum uos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul coercere, non tribunus plebis retinere posset. Haec ego uos concupisse pro uestra stultitia atque intemperantia non miror, sperasse me consule adsequi posse demiror. Nam cum omnium consulum grauis in re publica custodienda cum ac diligentia debet esse, tum eorum maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti. Nulli populo Romano pro me maiores mei spoponderunt; mihi creditum est; a me petere quod debeo, me ipsum appellare debetis. Quem ad modum, cum petebam, nulli me uobis auctores generis mei commendarunt, sic, si quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a uobis deprecentur.

XXXVII

Qua re, modo mihi uita suppetat, quam ego conabor ab istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc uobis, Quirites, bona fide: rem publicam uigilanti homini, non timido, diligenti, non ignauo, commisistis. Ego sum is consul qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam, qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci iusserit? Ego cum uestris armis armatus sim, imperio, auctoritate insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc locum progredi, possum uobis, Quirites, auctoribus improbitati hominis resistere, nec uereor ne res publica tantis munita praesidiis ab istis uinci aut opprimi possit. Si antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non uererer. Quis enim umquam tam secunda contione legem agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere est ac non disturbare atque peruertere. Ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego uobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium. Quae nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent consilio meo ac ratione prouisa sunt. Non modo uos eritis in otio qui semper esse uolueratis, uerum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque otiosissimos reddam. Etenim illis honores, potestates, diuitiae ex tumultu atque ex dissensionibus ciuium comparari solent; uos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis. Nam si ei qui propter desidiam in otio uiuunt, tamen in sua turpi inertia capiunt uoluptatem ex ipso otio, quam uos fortunati eritis, si in hoc statu quem habetis uestra non ignauia quaesitum, sed uirtute partum, otium tenueritis, Quirites! Ego ex concordia quam mihi constitui cum conlega, inuitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, prouidi omnibus, prospexi annonae, reuocaui fidem, tribunis plebis denuntiaui ne quid turbulenti me consule conflarent. Summum et firmissimum est illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis uos hodierno die maxima contione mihi pro salute uestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis. Promitto, recipio, polliceor hoc uobis atque confirmo, me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inuiderunt meo tamen uos uniuersos in consule deligendo plurimum uidisse fateantur.