M. TVLLII CICERONIS - DE OFFICIIS - LIBER III

I

P. Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica uero uox et magno uiro ac sapiente digna; quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et [interdum] conloquio alterius non egeret. Ita duae res, quae languorem adferunt ceteris, illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem uere dicere liceret, sed si minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus, uoluntate certe proxime accedimus; nam et a re publica forensibusque negotiis armis impiis uique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta rura peragrantes saepe soli sumus. Sed nec hoc otium cum Africani otio nec haec solitudo cum illa comparanda est: ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando et coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat; nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio constitutum est. Extincto enim senatu deletisque iudiciis quid est quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus? Ita qui in maxima celebritate atque in oculis ciuium quondam uixerimus, nunc fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos quantum licet et saepe soli sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debeat is, qui quondam peperisset otium ciuitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi adfert necessitas, non uoluntas. Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur. Nulla enim eius ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munus exstat; ex quo intellegi debet illum mentis agitatione inuestigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse; nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque conuertimus; itaque plura breui tempore euersa quam multis annis stante re publica scripsimus.

II

Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa nec ulla pars eius inculta ac deserta sit, tum nullus feracior in ea locus est nec uberior quam de officiis, a quibus constanter honesteque uiuendi praecepta ducuntur. Quare, quamquam a Cratippo nostro, principe huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire atque accipere confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas uocibus undique circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud audire. Quod cum omnibus est faciendum, qui uitam honestam ingredi cogitant, tum haud scio an nemini potius quam tibi: sustines enim non paruam expectationem imitandae industriae nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse nominis. Suscepisti onus praeterea graue et Athenarum et Cratippi; ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri. Quare quantum coniti animo potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam uoluptas, tantum fac ut efficias neue committas ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse uideare. Sed haec hactenus; multa enim saepe ad te cohortandi gratia scripsimus; nunc ad reliquam partem propositae diuisionis reuertamur. Panaetius igitur, qui sine controuersia de officiis accuratissime disputauit quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe, altero, utilene esset an inutile, tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile uideretur, quomodo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis tribus libris explicauit, de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum nec exsoluit id, quod promiserat; quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo eius Posidonio est triginta annis uixisse Panaetium posteaquam illos libros edidisset. Quem locum miror a Posidonio breuiter esse tactum in quibusdam commentariis, praesertim cum scribat nullum esse locum in tota philosophia tam necessarium. Minime uero assentior iis, qui negant eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare: de quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod in diuisione Panaeti tertium est, an plane omittendum, alterum dubitari non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed relictum. Nam qui e diuisione tripertita duas partes absoluerit, huic necesse est restare tertiam; praeterea in extremo libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps esse dicturum. Accedit eodem testis locuples Posidonius, qui etiam scribit in quadam epistula P. Rutilium Rufum dicere solere, qui Panaetium audierat, ut nemo pictor esset inuentus, qui in Coa Venere eam partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolueret - oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat -, sic ea, quae Panaetius praetermisisset [et non perfecisset], propter eorum, quae perfecisset, praestantiam neminem persecutum.

III

Quam ob rem de iudicio Panaeti dubitari non potest; rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit an secus, de eo fortasse disputari potest: nam siue honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, siue, quod honestum est, id ita summum bonum est, quemadmodum Peripateticis uestris uidetur, ut omnia ex altera parte collocata uix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia opinione distraxissent; cui quidem ita sunt Stoici adsensi, ut et, quicquid honestum esset, id utile esse censerent, nec utile quicquam, quod non honestum. Quodsi is esset Panaetius, qui uirtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas uel uoluptate uel indolentia metiuntur, liceret ei dicere utilitatem aliquando cum honestate pugnare; sed cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem uitam fieri nec decessione peiorem, non uidetur debuisse eiusmodi deliberationem introducere, in qua quod utile uideretur cum eo, quod honestum est, compararetur. Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, conuenienter naturae uiuere, id habet hanc, ut opinor, sententiam, cum uirtute congruere semper, cetera autem, quae secundum naturam essent, ita legere, si ea uirtuti non repugnarent. Quod cum ita sit, putant quidam hanc comparationem non recte introductam nec omnino de eo genere quicquam praecipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum, quod proprie uereque dicitur, id in sapientibus est solis neque a uirtute diuelli umquam potest. In iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud quidem perfectum honestum nullo modo, similitudines honesti esse possunt. Haec enim officia, de quibus his libris disputamus, media Stoici appellant; ea communia sunt et late patent, quae et ingenii bonitate multi assequuntur et progressione discendi; illud autem officium, quod rectum idem appellant, perfectum atque absolutum est et, ut idem dicunt, omnes numeros habet nec praeter sapientem cadere in quemquam potest. Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate uidetur esse perfectum, propterea quod uulgus, quid absit a perfecto, non fere intellegit; quatenus autem intellegit, nihil putat praetermissum; quod idem in poematis, in picturis usu uenit in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quae laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in his aliquid probi, quod capiat ignaros, qui idem, quid in unaquaque re uitii sit, nequeant iudicare; itaque, cum sunt docti a peritis, desistunt facile sententia.

IV

Haec igitur officia, de quibus his libris disserimus, quasi secunda quaedam honesta esse dicunt, non sapientium modo propria, sed cum omni hominum genere communia. Itaque iis omnes, in quibus est uirtutis indoles, commouentur. Nec uero, cum duo Decii aut duo Scipiones fortes uiri commemorantur aut cum Fabricius aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis aut ab his iustitiae tamquam a sapiente petitur exemplum; nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem uolumus intellegi, nec ii, qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quandam gerebant speciemque sapientium. Quocirca nec id, quod uere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari, nec id, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se uiros haberi uolunt, cum emolumentis umquam est comparandum, tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam cadit, tuendum conseruandumque nobis est quam illud, quod proprie dicitur uereque est honestum, sapientibus; aliter enim teneri non potest, si quae as uirtutem est facta progressio. Sed haec quidem de iis, qui conseruatione officiorum existimantur boni. Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea uolunt praeponderari honestate, ii solent in deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare, boni uiri non solent. Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit "solere" modo, non etiam "oportere". Etenim non modo pluris putare quod utile uideatur quam quod honestum sit, sed etiam haec inter se comparare et in his addubitare turpissimum est. Quid ergo est quod non numquam dubitationem adferre soleat considerandumque uideatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit id, de quo consideretur; saepe enim tempore fit, ut quod turpe plerumque haberi soleat, inueniatur non esse turpe. Exempli causa ponatur aliquid, quod pateat latius. Quod potest maius esse scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem, occidere? num igitur se adstrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamuis familiarem? Populo quidem Romano non uidetur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? Immo uero, honestatem utilitas secuta est. Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id uidebitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est, quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio numquam recedemus. Erit autem haec formula Stoicorum rationi disciplinaeque maxime consentanea; quam quidem his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a ueteribus Academicis et a Peripateticis uestris, qui quondam idem erant qui Academici, quae honesta sunt anteponuntur iis, quae uidentur utilia, tamen splendidius haec ab eis disserentur, quibus quicquid honestum est, idem utile uidetur nec utile quicquam, quod non honestum, quam ab iis, quibus et honestum aliquid non utile et utile non honestum. Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere.

V

Sed redeo ad formulam. Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis; nam principio tollit conuictum humanum et societatem: [si enim sic erimus adfecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut uiolet alterum, disrumpi necesse est eam, quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem.] Vt, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se ualere, si proximi membri ualitudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque quod cuique possit emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas euertatur necesse est; nam sibi ut quisque malit, quod ad usum uitae pertineat, quam alteri adquirere, concessum est non repugnate natura, illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus. Neque uero hoc solum natura, id est iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis ciuitatibus res publica continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commodi causa nocere alteri. Hoc enim spectant leges, hoc uolunt, incolumem esse ciuium coniunctionem, quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, uinclis, damno coercent. Atque hoc multo magis efficit ipsa naturae ratio, quae est lex diuina et humana; cui parere qui uelit - omnes autem parebunt, qui secundum naturam uolent uiuere - numquam committet ut alienum appetat et id, quod alteri detraxerit, sibi adsumat. Etenim multo magis est secundum naturam excelsitas animi et magnitudo itemque comitas, iustitia, liberalitas quam uoluptas, quam uita, quam diuitiae: quae quidem contemnere et pro nihilo ducere comparantem cum utilitate communi magni animi et excelsi est. [detrahere autem de altero sui commodi causa magis est contra naturam quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.] Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit, conseruandis aut iuuandis, maximos labores molestiasque suscipere imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio caelestium conlocauit, quam uiuere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis uoluptatibus, abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et uiribus. Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam uitam huic anteponit; ex quo efficitur hominem naturae oboedientem homini nocere non posse. Deinde qui alterum uiolat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugienda censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum, quam facere cuiquam iniuriam. Si nihil existimat contra naturam fieri hominibus uiolandis, quid cum eo disseras, qui omnino hominem ex homine tollat? Sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae uitium uitiis animi grauius existimat.

VI

Ergo unum debet esse omnibus propositum, ut eadem sit utilitas uniuscuiusque et uniuersorum, quam si ad se quisque rapiet, dissoluetur omnis humana consortio. Atque etiam si hoc natura praescribit, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum uelit, necesse est secundum eandem naturam omnium utilitatem esse communem; quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege naturae, idque ipsum si ita est, certe uiolare alterum naturae lege prohibemur. Verum autem primum, uerum igitur extremum. Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa, aliam rationem esse ciuium reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum ciuibus: quae sententia omnem societatem distrahit ciuitatis. Qui autem ciuium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem, qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur; quae qui tollunt etiam aduersos deos immortales impii iudicandi sunt. Ab iis enim constitutam inter homines societatem euertunt, cuius societatis artissimum uinculum est magis arbitrari esse contra naturam hominem homini detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire uel externa uel corporis uel etiam ipsius animi *** quae uacent iustitia: haec enim una uirtus omnium est domina et regina uirtutum. Forsitan quispiam dixerit: nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili? [Minime uero: non enim mihi est uita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut uiolem commodi mei gratia.] Quid? si Phalarim, crudelem tyrannum et immanem, uir bonus, ne ipse frigore conficiatur, uestitu spoliare possit, nonne faciat? Haec ad iudicandum sunt facillima: nam si quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae legem, sin autem is tu sis, qui multam utilitatem rei publicae atque hominum societati, si in uita remaneas, adferre possis, si quid ob eam causam alteri detraxeris, non sit reprehendendum; sin autem id non sit eius modi, suum cuique incommodum ferendum est potius quam de alterius commodis detrahendum. Non igitur magis est contra naturam morbus aut egestas aut quid eius modi quam detractio atque appetitio alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est; est enim iniusta. Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum conseruat et continet, decernet profecto ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem uirum transferantur res ad uiuendum necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc causam habeat ad iniuriam. Ita semper officio fungetur utilitati consulens hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati. Nam quod ad Phalarim attinet, perfacile iudicium est; nulla est enim societas nobis cum tyrannis et potius summa distractio est, neque est contra naturam spoliare eum, si possis, quem est honestum necare, atque hoc omne genus pestiferum atque impium ex hominum communitate exterminandum est. Etenim, ut membra quaedam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt et nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas et immanitas beluae a communi tamquam humanitatis corpore segreganda est. Huius generis quaestiones sunt omnes eae, in quibus ex tempore officium exquiritur.

VII

Eius modi igitur credo res Panaetium persecuturum fuisse, nisi aliqui casus aut occupatio eius consilium peremisset. Ad quas ipsas consultationes ex superioribus libris satis multa praecepta sunt, quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinem fugiendum, quid sit, quod idcirco fugiendum non sit quod omnino turpe non sit. Sed quoniam operi inchoato, prope tamen absoluto, tamquam fastigium imponimus, ut geometrae solent non omnia docere, sed postulare ut quaedam sibi concedantur, quo facilius quae uolunt explicent, sic ego a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas, si potes, nihil praeter id, quod honestum sit, propter se expetendum. Mihi utrumuis satis est et tum hoc tum illud probabilius uidetur nec praeterea quicquam probabile. Ac primum in hoc Panaetius defendendus est, quod non utilia cum honestis pugnare aliquando posse dixerit - neque enim ei fas erat - se ea quae uiderentur utilia. Nihil uero utile, quod non idem honestum, nihil honestum, quod non idem utile sit, saepe testatur negatque ullam pestem maiorem in uitam hominum inuasisse quam eorum opinionem, qui ista distraxerint. Itaque non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit eam, quae uideretur esse, non quae esset repugnantiam. Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte nostro; neque enim quicquam est de hac parte post Panaetium explicatum, quod quidem mihi probaretur, de iis, quae in manus meas uenerint.

VIII

Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, commoueri necesse est; sed si, cum animum attenderis, turpitudinem uideas adiunctam ei rei, quae speciem utilitatis attulerit, tum non utilitas relinquenda est, sed intellegendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse. Quod si nihil est tam contra naturam quam turpitudo - recta enim et conuenientia et constantia natura desiderat aspernaturque contraria - nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem re utilitas et turpitudo esse non potest. Itemque, si ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda est, ut Zenoni uisum est, aut certe omni pondere grauior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet, necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum, quod autem bonum, id certe utile, ita, quicquid honestum, id utile. Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile uisum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto. Hinc sicae, hinc uenena, hinc falsa testamenta nascuntur, hinc furta, peculatus, expilationes direptionesque sociorum et ciuium, hinc opum nimiarum, potentiae non ferendae, postremo etiam in liberis ciuitatibus regnandi existunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari potest; emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis uident, poenam non dico legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima est, non uident. Quam ob rem hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio - est enim totum sceleratum et impium - qui deliberant, utrum id sequantur, quod honestum esse uideant, an se scientes scelere contaminent; in ipsa enim dubitatione facinus inest, etiamsi ad id non peruenerint. Ergo ea deliberanda omnino non sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio. Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occultandi spes opinioque remouenda est; satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen auare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.

IX

Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui, cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animaduertit, cuius in lateribus fores essent; quibus apertis corpus hominis mortui uidit magnitudine inuisitata anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse induit, tum in concilium se pastorum recepit - erat autem regius pastor -; ibi cum paleam eius anuli ad palmam conuerterat, a nullo uidebatur, ipse autem omnia uidebat; idem rursus uidebatur, cum in locum anulum inuerterat. Itaque hac opportunitate anuli usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit uidere; sic repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae. Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet; honesta enim bonis uiris, non occulta quaeruntur. Atque hoc loco philosophi quidam, minime mali illi quidem, sed non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam prolatam dicunt a Platone, quasi uero ille aut factum id esse aut fieri potuisse defendat. Haec est uis huius anuli et huius exempli: si nemo sciturus, nemo ne suspicaturus quidem sit, cum aliquid diuitiarum, potentiae, dominationis, libidinis causa feceris, si id diis hominibusque futurum sit semper ignotum, sisne facturus? Negant id fieri posse. Nequaquam potest id quidem, sed quaero, quod negant posse, id si posset, quidnam facerent? Vrgent rustice sane; negant enim posse et in eo perstant, hoc uerbum quid ualeat non uident. Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi sint, non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut, si responderint se impunitate proposita facturos quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant. Sed iam ad propositum reuertamur.

X

Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non, cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem - nam id quidem improbum est -, sed illud, possitne id, quod utile uideatur, fieri non turpiter. Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat uideri facere id iniuste; fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adiutor. Cum autem consilium hoc principes cepissent, cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod erat utile, patriae consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas ualuit propter honestatem, sine qua ne utilitas quidem esse potuisset. At in eo rege, qui urbem condidit, non item; species enim utilitatis animum pepulit eius: cui cum uisum esset utilius solum quam cum altero regnare, fratrem interemit. Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile uidebatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causam opposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam. Peccauit igitur, pace uel Quirini uel Romuli dixerim. Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt aliisque tradendae, cum his ipsi egeamus, sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, seruiendum est. Scite Chrysippus, ut multa: "Qui stadium" inquit "currit, eniti et contendere debet quam maxime possit ut uincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo debet; sic in uita sibi quemque petere quod pertineat ad usum non iniquum est, alteri deripere ius non est". Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, quibus et non tribuere quod recte possis et tribuere quod non sit aequum contra officium est. Sed huius generis totius breue et non difficile praeceptum est: quae enim uidentur utilia, honores, diuitiae, uoluptates, cetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt; at neque contra rem publicam neque contra ius iurandum ac fidem amici causa uir bonus faciet, ne si iudex quidem erit de ipso amico; ponit enim personam amici, cum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut ueram amici causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet. Cum uero iurato sententia dicenda erit, meminerit deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse diuinius. Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus, QVAE SALVA FIDE FACERE POSSIT. Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi; nam si omnia facienda sint, quae amici uelint, non amicitiae tales, sed coniurationes putandae sint. Loquor autem de communibus amicitiis; nam in sapientibus uiris perfectisque nihil potest esse tale. Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinauisset et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulauisset, uas factus sit alter eius sistendi, ut, si ille non reuertisset, moriendum esset ipsi; qui cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petiuit ut se ad amicitiam tertium adscriberent. Cum igitur id, quod utile uidetur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, ualeat honestas; cum autem in amicitia quae honesta non sunt postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiae: sic habebitur is, quem exquirimus, dilectus officii.

XI

Sed utilitatis specie in re publica saepissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri: durius etiam Athenienses, qui sciuerunt ut Aeginetis, qui classe ualebant, pollices praeciderentur. Hoc uisum est utile; nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina Piraeo. Sed nihil quod crudele utile; est enim hominum naturae, quam sequi debemus, maxime inimica crudelitas. Male etiam qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper. Nam esse pro ciue, qui ciuis non sit, rectum est non licere, quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scaeuola: usu uero urbis prohibere peregrinos sane inhumanum est. Illa praeclara, in quibus publice utilitatis species prae honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra res publica cum saepe, tum maxime bello Punico secundo, quae Cannensi calamitate accepta maiores animos habuit quam umquam rebus secundis; nulla timoris significatio, nulla mentio pacis. Tanta uis est honesti, ut speciem utilitatis obscuret. Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque ut, urbe relicta, coniugibus et liberis Troezene depositis, naues conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem sequi uidebatur, sed ea nulla erat repugnante honestate. Themistocles post uictoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in contione se habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri non opus esse; postulauit ut aliquem populus daret, quicum communicaret; datus est Aristides. Huic ille, classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse, quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse est. Quod Aristides cum audisset, in contionem magna expectatione uenit dixitque perutile esse consilium, quod Themistocles adferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putauerunt totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiauerunt. Melius hi quam nos, qui piratas immunes, socios uectigales habemus.

XII

Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tum quidem, cum id, quod utile esse putes, adipiscare; hoc enim ipsum, utile putare quod turpe sit, calamitosum est. Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum repugnare utilitas honestati uideatur, ut animaduertendum sit, repugnetne plane an possit cum honestate coniungi. Eius generis hae sunt quaestiones: si exempli gratia uir bonus Alexandrea Rhodum magnum frumenti numerum aduexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea soluisse nauesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum uiderit, dicturusne sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo uenditurus? Sapientem et bonum uirum fingimus; de eius deliberatione et consultatione quaerimus, qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit. In huius modi causis aliud Diogeni Babylonio uideri solet, magno et graui Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo: Antipatro omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod uenditor norit, emptor ignoret, Diogeni uenditorem, quatenus iure ciuili constitutum sit, dicere uitia oportere, cetera sine insidiis agere et, quoniam uendat, uelle quam optime uendere. "Aduexi, exposui, uendo meum non pluris quam ceteri, fortasse etiam minoris, cum maior est copia; cui fit iniuria?" Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: "Quid ais? Tu, cum hominibus consulere debeas et seruire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas uicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copia?" Respondebit Diogenes fortasse sic: "Aliud est celare, aliud tacere, neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi plus prodessent cognita quam tritici uilitas. Sed non, quicquid tibi audire utile est, idem mihi dicere necesse est." "Immo uero [inquiet ille] necesse est, si quidem meministi esse inter homines natura coniunctam societatem". "Memini", inquiet ille "sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ita est, ne uendendum quidem quicquam est, sed donandum".

XIII

Vides in hac tota disceptatione non illud dici: "Quamuis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam", sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum. Vendat aedes uir bonus, propter aliqua uitia, quae ipse norit, ceteri ignorent, pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpentes, male materiatae sint, ruinosae, sed hoc praeter dominum nemo sciat; quaero, si haec emptoribus uenditor non dixerit aedesque uendiderit pluris multo, quam se uenditurum putarit, num id iniuste aut improbe fecerit? "Ille uero" inquit Antipater. "Quid est enim aliud erranti uiam non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere? Plus etiam est quam uiam non monstrare; nam est scientem in errorem alterum inducere". Diogenes contra: "Num te emere coegit, qui ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit, tu, quod placebat, emisti. Quod si qui proscribunt uillam bonam beneque aedificatam non existimantur fefellisse, etiam si illa nec bona est nec aedificata ratione, multo minus, qui domum non laudarunt. Vbi enim iudicium emptoris est, ibi fraus uenditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne praestandum est, quod dictum non est, id praestandum putas? Quid uero est stultius quam uenditorem eius rei, quam uendat, uitia narrare? Quid autem tam absurdum quam si domini iussu ita praeco praedicet: domum pestilentem uendo?". Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile uideatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe. Haec est illa, quae uidetur utilium fieri cum honestis saepe dissensio. Quae diiudicanda sunt; non enim, ut quaereremus, exposuimus, sed ut explicaremus. Non igitur uidetur nec frumentarius ille Rhodios nec hic aedium uenditor celare emptores debuisse. Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa uelis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit et cuius hominis, quis non uidet? Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non uiri boni, uersuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, ueteratoris, uafri. Haec tot et alia plura nonne inutile est uitiorum subire nomina?

XIV

Quod si uituperandi qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis uanitatem adhibuerunt? C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere uelle, quo inuitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, uenales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si uellet, ut suis, et simul ad cenam hominem in hortos inuitauit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum Pythius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se conuocauit et ab iis petiuit ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque quid eos facere uellet. Ad cenam tempori uenit Canius; opipare a Pythio adparatum conuiuium, cumbarum ante oculos multitudo, pro se quisque, quod ceperat, adferebat; ante pedes Pythi pisces abiciebantur. Tum Canius: "Quaeso" inquit "quid est hoc, Pythi? Tantumne piscium? Tantumne cumbarum?" Et ille: "Quid mirum?" inquit "Hoc loco est Syracusis quicquid est piscium, hic aquatio, hac uilla isti carere non possunt". Incensus Canius cupiditate contendit a Pythio, ut uenderet. Grauate ille primo. Quid multa? Impetrat. Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius uoluit, et emit instructos; nomina facit, negotium conficit. Inuitat Canius postridie familiares suos, uenit ipse mature, scalmum nullum uidet. Quaerit ex proximo uicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos uideret. "Nullae, quod sciam", ille inquit "sed hic piscari nulli solent; itaque heri mirabar quid accidisset". Stomachari Canius, sed quid faceret? Nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas; in quibus ipsis, cum ex eo quaererent, quid esset dolus malus, respondebat, cum esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculente, ut ab homine perito definiendi. Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes perfidi, improbi, malitiosi. Nullum igitur eorum factum potest utile esse, cum sit tot uitiis inquinatum.

XV

Quod si Aquiliana definitio uera est, ex omni uita simulatio dissimulatioque tollenda est. Ita nec ut emat melius nec ut uendat quicquam simulabit aut dissimulabit uir bonus. Atque iste dolus malus et legibus erat uindicatus (ut tutela duodecim tabulis, circumscriptio adulescentium lege Plaetoria) et sine lege iudiciis, in quibus additur EX FIDE BONA. Reliquorum autem iudiciorum haec uerba maxime excellunt: in arbitrio rei uxoriae MELIVS AEQVIVS, in fiducia VT INTER BONOS BENE AGIER. Quid ergo? Aut in eo, QVOD MELIVS AEQVIVS, potest ulla pars inesse fraudis? Aut cum dicitur INTER BONOS BENE AGIER, quicquam agi dolose aut malitiose potest? Dolus autem malus in simulatione, ut ait Aquilius, continetur; tollendum est igitur ex rebus contrahendis omne mendacium; non inlicitatorem uenditor, non qui contra se liceatur emptor apponet; uterque, si ad eloquendum uenerit, non plus quam semel eloquetur. Quintus quidem Scaeuola, Publi filius, cum postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel indicaretur idque uenditor ita fecisset, dixit se pluris aestumare: addidit centum milia. Nemo est, qui hoc uiri boni fuisse neget; sapientis negant, ut si minoris quam potuisset uendidisset. Haec igitur est illa pernicies, quod alios bonos alios sapientes existimant. Ex quo Ennius "nequiquam sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse non quiret". Vere id quidem, si, quid esset prodesse, mihi cum Ennio conueniret. Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaeti, uideo in iis libris, quos de officio scripsit Q. Tuberoni, dicere "sapientis esse nihil contra mores, leges, instituta facientem habere rationem rei familiaris. Neque enim solum nobis diuites esse uolumus, sed liberis, propinquis, amicis maximeque rei publicae. Singulorum enim facultates et copiae diuitiae sunt ciuitatis". Huic Scaeuolae factum, de quo paulo ante dixi, placere nullo modo potest; etenim omnino tantum se negat facturum compendii sui causa, quod non liceat. Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est. Sed siue et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste uersetur, siue uir bonus est is, qui prodest quibus potest, nocet nemini, certe istum uirum bonum non facile reperimus. Numquam igitur est utile peccare, quia semper est turpe, et, quia semper est honestum uirum bonum esse, semper est utile.

XVI

Ac de iure quidem praediorum sanctum apud nos est iure ciuili, ut in iis uendendis uitia dicerentur, quae nota essent uenditori. Nam cum ex duodecim tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta: quicquid enim est in praedio uitii, id statuerunt, si uenditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari oportere. Vt, cum in arce augurium augures acturi essent iussissentque T. Claudium Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo officeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam [uendidit], emit P. Calpurnius Lanarius: huic ab auguribus illud idem denuntiatum est. Itaque Calpurnius cum demolitus esset cognossetque Claudium aedes postea proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri iussus, arbitrum illum adegit, QVIDQVID SIBI DARE FACERE OPORTERET EX FIDE BONA M. Cato sententiam dixit, huius nostri Catonis pater (ut enim ceteri ex patribus, sic hic, qui illud lumen progenuit, ex filio est nominandus). Is igitur iudex ita pronuntiauit, cum in uendundo rem eam scisset et non pronuntiasset, emptori damnum praestari oportere. Ergo ad fidem bonam statuit pertinere notum esse emptori uitium, quod nosset uenditor. Quod si recte iudicauit, non recte frumentarius ille, non recte aedium pestilentium uenditor tacuit. Sed huius modi reticentiae iure ciuili comprehendi non possunt; quae autem possunt diligenter tenentur. M. Marius Gratidianus, propinquus noster, C. Sergio Oratae uendiderat aedes eas, quas ab eodem ipse paucis ante annis emerat; eae [Sergio] seruiebant, sed hoc in mancipio Marius non dixerat; adducta res in iudicium est. Oratam Crassus, Gratidianum defendebat Antonius. Ius Crassus urgebat, "quod uitii uenditor non dixisset sciens, id oportere praestari", aequitatem Antonius, "quoniam id uitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes uendidisset, nihil fuisse necesse dici nec eum esse deceptum, qui id, quod emerat, quo iure esset, teneret. "Quorsus haec" Vt illud intellegas, non placuisse maioribus nostris astutos.

XVII

Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias; leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi, quatenus ratione et intellegentia. Ratio ergo hoc postulat, ne quid insidiose, ne quid simulate, ne quid fallaciter. Suntne igitur insidiae tendere plagas, etiam si excitaturus non sis nec agitaturus? Ipsae enim ferae nullo insequente saepe incidunt. Sic tu aedes proscribas, tabulam tamquam plagam ponas, [domum propter uitia uendas,] in eam aliquis incurrat imprudens? Hoc quamquam uideo propter deprauationem consuetudinis neque more turpe haberi neque aut lege sanciri aut iure ciuili, tamen naturae lege sanctum est. Societas est enim - quod, etsi saepe dictum est, dicendum est tamen saepius - latissime quidem quae pateat, omnium inter omnes, interior eorum, qui eiusdem gentis sint, propior eorum, qui eiusdem ciuitatis. Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius ciuile esse uoluerunt: quod ciuile, non idem continuo gentium, quod autem gentium, idem ciuile esse debet. Sed nos ueri iuris germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur; eas ipsas utinam sequeremur! Feruntur enim ex optimis naturae et ueritatis exemplis. Nam quanti uerba illa VTI NE PROPTER TE FIDEMVE TVAM CAPTVS FRAVDATVSVE SIM! quam illa aurea VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ET SINE FRAVDATIONE! Sed, qui sint boni et quid sit bene agi magna quaestio est. Q. quidem Scaeuola, pontifex maximus, summam uim esse dicebat in omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur EX FIDE BONA, fideique bonae nomen existimabat manare latissime, idque uersari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus emptis, uenditis, conductis, locatis, quibus uitae societas contineretur; in iis magni esse iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid quemque cuique praestare oporteret. Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia, quae uult illa quidem uideri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum; prudentia est enim locata in dilectu bonorum et malorum, malitia, si omnia, quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis ponit ante. Nec uero in praediis solum ius ciuile ductum a natura malitiam fraudemque uindicat, sed etiam in mancipiorum uenditione uenditoris fraus omnis excluditur. Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat edicto aedilium. Heredum alia causa est. Ex quo intellegitur, quoniam iuris natura fons sit, hoc secundum naturam esse, neminem id agere, ut ex alterius praedetur inscitia. Nec ulla pernicies uitae maior inueniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae; ex quo ista innumerabilia nascuntur, ut utilia cum honestis pugnare uideantur. Quotus enim quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita abstinere possit iniuria?

XVIII

Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, in quibus peccari uolgus hominum fortasse non putet; neque enim de sicariis, ueneficis, testamentariis, furibus, peculatoribus hoc loco disserendum est, qui non uerbis sunt et disputatione philosophorum, sed uinclis et carcere fatigandi, sed haec consideremus, quae faciunt ii, qui habentur boni. L. Minuci Basili locupletis hominis falsum testamentum quidam e Graecia Romam attulerunt; quod quo facilius obtinerent, scripserunt heredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, homines eiusdem aetatis potentissimos; qui cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii culpae? alieni facinoris munusculum non repudiauerunt. Quid ergo? Satin est hoc, ut non deliquisse uideantur? Mihi quidem non uidetur, quamquam alterum uiuum amaui, alterum non odi mortuum. Sed cum Basilus M. Satrium sororis filium nomen suum ferre uoluisset eumque fecisset heredem - hunc dico patronum agri Piceni et Sabini -, o turpem notam temporum, [nomen illorum,] non erat aequum principes ciuis rem habere, ad Satrium nihil praeter nomen peruenire! Etenim si is, qui non defendit iniuriam neque propulsat a suis, cum potest, iniuste facit, ut in primo libro disserui, qualis habendus est is, qui non modo non repellit, sed etiam adiuuat iniuriam? Mihi quidem etiam uerae hereditates non honestae uidentur, si sunt malitiosis blanditiis, officiorum non ueritate, sed simulatione quaesitae. Atqui in talibus rebus aliud utile interdum, aliud honestum uideri solet. Falso: nam eadem utilitatis quae honestatis est regula. Qui hoc non peruiderit, ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus; sic enim cogitans: "Est istuc quidem honestum, uerum hoc expedit", res a natura copulatas audebit errore diuellere, qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.

XIX

Itaque si uir bonus habeat hanc uim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac ui non utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum: at dares hanc uim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse qui re uera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret. Homo autem iustus isque, quem sentimus uirum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat, detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid sit uir bonus, nescire fateatur. At uero, si qui uoluerit animi sui complicatam notionem euoluere, iam se ipse doceat eum uirum bonum esse, qui prosit quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria. Quid ergo? Hic non noceat, qui quodam quasi ueneno perficiat ut ueros heredes moueat, in eoum locum ipse succedat? "Non igitur faciat" dixerit quis, "quod utile sit, quod expediat?" Immo intellegat nihil nec expedire nec utile esse, quod sit iniustum. Hoc qui non didicerit, bonus uir esse non poterit. ‹C.› Fimbriam consularem audiebam de patre nostro puer iudicem M. Lutatio Pinthiae fuisse, equiti Romano sane honesto, cum is sponsionem fecisset NI VIR BONVS ESSET. Itaque ei dixisse Fimbriam se illam rem numquam iudicaturum, ne aut spoliaret fama probatum hominem, si contra iudicauisset, aut statuisse uideretur uirum bonum esse aliquem, cum ea res innumerabilius officiis et laudibus contineretur. Huic igitur uiro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates nouerat, nullo modo uideri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit; itaque talis uir non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit, quod non audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare philosophos, quae ne rustici quidem dubitent? A quibus natum est id, quod iam contritum est uetustate prouerbium: cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant, dignum esse dicunt, quicum in tenebris mices. Hoc quam habet uim nisi illam, nihil expedire quod non deceat, etiam si id possis nullo refellente obtinere? Videsne hoc prouerbio neque Gygi ille posse ueniam dari neque huic, quem paulo ante fingebam digitorum percussione hereditates omnium posse conuerrere? Vt enim, quod turpe est, id, quamuis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit effici non potest aduersante et repugnante natura.

XX

At enim, cum permagna praemia sunt, est causa peccandi. C. Marius, cum a spe consulatus longe abesset et iam septimum annum post praeturam iaceret neque petiturus umquam consulatum uideretur, Q. Metellum, cuius legatus erat, summum uirum et ciuem, cum ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est, bellum illum ducere; si se consulem fecissent, breui tempore aut uiuum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide iustitiaque discessit, qui optimum et grauissimum ciuem, cuius legatus et a quo missus esset, in inuidiam falso crimine adduxerit. Ne noster quidem Gratidianus officio uiri boni functus est tum, cum praetor esset collegiumque praetorium tribuni plebi adhibuissent, ut res nummaria de communi sententia constitueretur; iactabatur enim temporibus illis nummus sic, ut nemo posset scire, quid haberet. Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio constitueruntque ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent. Et ceteri quidem alius alio; Marius ab subselliis in rostra recta idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit. Et ea res, si quaeris, ei magno honori fuit; omnibus uicis statuae, ad eas tus, cerei. Quid multa? Nemo umquam multitudini fuit carior. Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo uiolatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum uidetur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob eam rem fieri, quod sibi tum proposuerat, ualde utile uidebatur. Sed omnium una regula est, quam tibi cupio esse notissimam: aut illud, quod utile uidetur, turpe ne sit, aut, si turpe est, ne uideatur esse utile. Quid igitur? Possumusne aut illum Marium uirum bonum iudicare aut hunc? Explica atque excute intellegentiam tuam, ut uideas, quae sit in ea species [forma] et notio uiri boni. Cadit ergo in uirum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, praeripere, fallere? Nihil profecto minus. Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut uiri boni et splendorem et nomen amittas? Quid est quod adferre tantum tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni uiri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit? Quid enim interest, utrum ex homine se conuertat quis in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluae?

XXI

Quid? Qui omnia recta et honesta neglegunt, dummodo potentiam consequantur, nonne idem faciunt quod is, qui etiam socerum habere uoluit eum, cuius ipse audacia potens esset? Vtile ei uidebatur plurimum posse alterius inuidia; id quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non uidebat. Ipse autem socer in ore semper Graecos uersus de Phoenissis habebat, quos dicam ut potero, incondite fortasse, sed tamen ut res possit intellegi: Nam si uiolandum est ius, regnandi gratia uiolandum est; aliis rebus pietatem colas. Capitalis Eteocles uel potius Euripides, qui id unum, quod omnium sceleratissimum fuerit, exceperit. Quid igitur minuta colligimus, hereditates, mercaturas, uenditiones fraudulentas? Ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiuerit idque perfecerit. Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit, amens est; probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem taetram et detestabilem gloriosam putat. Qui autem fatetur honestum non esse in ea ciuitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius conuicio a tanto errore coner auellere? Potest enim, di immortales, cuiquam esse utile foedissimum et taeterrimum parricidium patriae, quamuis is, qui se eo obstrinxerit, ab oppressis ciuibus parens nominetur? Honestate igitur dirigenda utilitas est, et quidem sic, ut haec duo uerbo inter se discrepare, re unum sonare uideantur. Non habeo ad uolgi opinionem quae maior utilitas quam regnandi esse possit, nihil contra inutilius ei, qui id iniuste consecutus sit, inuenio, cum ad ueritatem coepi reuocare rationem. Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, uita insidiarum periculorumque plenissima? Multi iniqui atque infideles regno, pauci beniuoli [sunt], inquit Accius. At cui regno? Quod a Tantalo et Pelope proditum iure optinebatur. Nam quanto plures ei regi putas, qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset ciuitatemque non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem seruire sibi coegisset? Hunc tu quas conscientiae labes in animo censes habuisse, quae uulnera? Cuius autem uita ipsi potest utilis esse, cum eius uitae ea condicio sit, ut qui illam eripuerit in maxima et gratia futurus sit et gloria? Quod si haec utilia non sunt, quae maxime uidentur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis persuasum esse debet nihil esse utile, quod non honestum sit.

XXII

Quamquam id quidem cum saepe alias, tum Pyrrhi bello a C. Fabricio consule iterum et a senatu nostro iudicatum est. Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente, perfuga ab eo uenit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam uenisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum ueneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curauit ad Pyrrhum idque eius factum laudatum a senatu est. Atqui si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et grauem aduersarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non uirtute, sed scelere superatum. Vtrum igitur utilius uel Fabricio, qui talis in hac urbe qualis Aristides Athenis fuit, uel senatui nostro, qui numquam utilitatem a dignitate seiunxit, armis cum hoste certare an uenenis? Si gloriae causa imperium expetundum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria; sin ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt utiles esse cum infamia. Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f. sententia, quas ciuitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberauisset, ut eae rursus uectigales essent, neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant, redderemus. Ei senatus est assensus; turpe imperio! piratarum enim melior fides quam senatus. "At aucta uectigalia, utile igitur". Quousque audebunt dicere quicquam utile, quod non honestum? Potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum esse et beneuolentia sociorum, utile esse odium et infamia? Ego etiam cum Catone meo saepe dissensi: nimis mihi praefracte uidebatur aerarium uectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpadanorum aequam esse dicebat, semper autem addebat: "Vincat utilitas". Potius doceret non esse aequam, quia non esset utilis rei publicae, quam cum utilem non esse diceret, esse aequam fateretur.

XXIII

Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum: sitne boni uiri in maxima caritate annonae familiam non alere: in utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate. Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an seruuli uilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas. "Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?" Negat, quia sit iniurium. "Quid? Dominus nauis eripietne suum?" Minime, non plus quam [si] nauigantem in alto eicere de naui uelit, quia sua sit. Quoad enim peruentum est eo, quo sumpta nauis est, non domini est nauis, sed nauigantium. "Quid? Si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat an alter cedat alteri?" Cedat uero, sed ei, cuius magis intersit uel sua uel rei publicae causa uiuere. "Quid? Si haec paria in utroque?" Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando uictus alteri cedet alter. "Quid? Si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?" Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur. "Non igitur patria praestat omnibus officiis?" Immo uero, sed ipsi patriae conducit pios habere ciues in parentes. "Quid? Si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?" Immo uero obsecrabit patrem, ne id faciat; si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam: ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris. Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis, cum id rescierit, soluturusne sit eos, si cui debeat, pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat, cui potius assentior. "Si qui uinum fugiens uendat sciens, debeatne dicere?" Non necesse putat Diogenes, Antipater uiri boni existimat. Haec sunt quasi controuersa iura Stoicorum. "In mancipio uendundo dicendane uitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure ciuili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?" Alteri dicenda uidentur, alteri non uidentur. "Si quis aurum uendens orichalcum se putet uendere, indicetne ei uir bonus aurum illud esse, an emat denario, quod sit mille denarium?" Perspicuum est iam et quid mihi uideatur et quae sit inter eos philosophos, quos nominaui, controuersia.

XXIV

Pacta et promissa semperne seruanda sint, QVAE NEC VI NEC DOLO MALO, ut praetores solent, FACTA SINT. Si quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam intercutem pepigeritque, si eo medicamento sanus factus esset, ne illo medicamento umquam postea uteretur, si eo medicamento sanus factus sit et annis aliquot post inciderit in eundem morbum nec ab eo, quicum pepigerat, impetret ut iterum eo liceat uti, quid faciendum sit? cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec ei quicquam fiat iniuriae, uitae et saluti consulendum. Quid? Si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei testamento sestertium milies relinquatur, ut ante quam hereditatem adeat luce palam in foro saltet, idque se facturum promiserit, quod aliter heredem eum scripturus ille non esset, faciat quod promiserit necne? Promisisset nollem et id arbitror fuisse grauitatis; quoniam promiserit, si saltare in foro turpe ducet, honestius mentietur, si ex hereditate nihil ceperit, quam si ceperit, nisi forte eam pecuniam in rei publicae magnum aliquod tempus contulerit, ut uel saltare, cum patriae consulturus sit, turpe non sit.

XXV

Ac ne illa quidem promissa seruanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris. Sol Phaethonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit quicquid optasset. Optauit ut in currum patris tolleretur; sublatus est; atque is ante quam constitit ictu fulminis deflagrauit; quanto melius fuerat in hoc promissum patris non esse seruatum! Quid? Quod Theseus exegit promissum a Neptuno? cui cum tres optationes Neptunus dedisset, optauit interitum Hippolyti filii, cum is patri suspectus esset de nouerca; quo optato impetrato Theseus in maximis fuit luctibus. Quid? Agamemnon, cum deuouisset Dianae quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolauit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius: promissum potius non faciendum quam tam taetrum facinus admittendum fuit. Ergo et promissa non facienda non numquam neque semper deposita reddenda. Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere peccatum sit, officium non reddere. Quid? Si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum? Non credo: facies enim contra rem publicam, quae debet esse carissima. Sic multa, quae honesta natura uidentur esse, temporibus fiunt non honesta: facere promissa, stare conuentis, reddere deposita commutata utilitate fiunt non honesta. Ac de iis quidem, quae uidentur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum. Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo libro officia duximus, in eisdem uersemur, cum docebimus ea, quae uideantur esse utilia neque sint, quam sint uirtutis inimica. Ac de prudentia quidem, quam uult imitari malitia, itemque de iustitia, quae semper est utilis, disputatum est. Reliquae sunt duae partes honestatis, quarum altera in animi excellentis magnitudine et praestantia cernitur, altera in conformatione et moderatione continentiae et temperantiae.

XXVI

Vtile uidebatur Vlixi, ut quidem poetae tragici prodiderunt (nam apud Homerum, optimum auctorem, talis de Vlixe nulla suspicio est), sed insimulant eum tragoediae simulatione insaniae militiam subterfugere uoluisse. Non honestum consilium, at utile, ut aliquis fortasse dixerit, regnare et Ithacae uiuere otiose cum parentibus, cum uxore, cum filio: ullum tu decus in cotidianis laboribus et periculis cum hac tranquillitate conferendum putas? Ego uero istam contemnendam et abiciendam, quoniam quae honesta non sit ne utilem quidem esse arbitror. Quid enim auditurum putas fuisse Vlixem, si in illa simulatione perseuerasset? Qui, cum maximas res gesserit in bello, tamen haec audiat ab Aiace: Cuius ipse princeps iuris iurandi fuit, quod omnes scitis, solus neglexit fidem. Furere adsimulare, ne coiret, institit. Quod ni Palamedi perspicax prudentia istius percepset malitiosam audaciam, fide sacratae ius perpetuo falleret. Illi uero non modo cum hostibus, uerum etiam cum fluctibus, id quod fecit? dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum. Sed omittamus et fabulas et externa; ad rem factam nostramque ueniamus. M. Atilius Regulus, cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Poenis captiui nobiles quidam, rediret ipse Karthaginem. Is cum Romam uenisset, utilitatis speciem uidebat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicauit: quae erat talis: manere in patria, esse domui suae cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in bello communem fortunae bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum. Quis haec negat esse utilia? Quem censes?

XXVII

Magnitudo animi et fortitudo negat. Num locupletiores quaeris auctores? Harum enim est uirtutum proprium nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare. Itaque quid fecit? In senatum uenit, mandata exposuit, sententiam ne diceret recusauit; quamdiu iure iurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud etiam ("O stultum hominem" dixerit quispiam "et repugnantem utilitati suae!") reddi captiuos negauit esse utile; illos enim adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum ualuisset auctoritas, captiui retenti sunt, ipse Karthaginem rediit, neque eum caritas patriae retinuit nec suorum. Neque uero tum ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum conseruandum putabat. Itaque cum, inquam, cum uigilando necabatur, erat in meliore causa quam si domi senex captiuus, periurus consularis remansisset. At stulte, qui non modo non censuerit captiuos remittendos, uerum etiam dissuaserit. Quo modo stulte? Etiamne, si rei publicae conducebat? Potest autem, quod inutile rei publicae sit, id cuiquam ciui utile esse?

XXVIII

Peruertunt homines ea, quae sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes enim expetimus utilitatem ad eamque rapimur nec facere aliter ullo modo possumus. Nam quis est, qui utilia fugiat? Aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur? Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus. Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando? Num iratum timemus Iouem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri uolunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Iuppiter plus nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla igitur uis fuit religionis, quae tantam utilitatem peruerteret. An ne turpiter faceret? Primum minima de malis. Num igitur tantum mali turpitudo ista habebat, quantum ille cruciatus? Deinde illud etiam apud Accium: Fregistin fidem? Neque dedi neque do infideli cuiquam quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur. Addunt etiam, quemadmodum nos dicamus uideri quaedam utilia, quae non sint, sic se dicere uideri quaedam honesta, quae non sunt; ut hoc ipsum uidetur honestum conseruandi iuris iurandi causa ad cruciatum reuertisse, sed fit non honestum, quia, quod per uim hostium esset actum, ratum esse non debuit. Addunt etiam, quicquid ualde utile sit, id fieri honestum, etiam si antea non uideretur. Haec fere contra Regulum. Sed prima uideamus.

XXIX

Non fuit Iuppiter metuendus ne iratus noceret, qui neque irasci solet nec nocere. Haec quidem ratio non magis contra Reguli, quam contra omne ius iurandum ualet. Sed in iure iurando non qui metus, sed quae uis sit, debet intellegi; est enim ius iurandum affirmatio religiosa; quod autem affirmate quasi deo teste promiseris, id tenendum est. Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem pertinet; nam praeclare Ennius: O Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iouis! Qui ius igitur iurandum uiolat, is fidem uiolat, quam in Capitolio uicinam Iouis Optimi Maximi, ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse uoluerunt. At enim ne iratus quidem Iuppiter plus Regulo nocuisset, quam sibi nocuit ipse Regulus. Certe, si nihil malum esset nisi dolere; id autem non modo non summum malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate philosophi affirmant. Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an grauissimum Regulum nolite, quaeso, uituperare. Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit uoluntarium? Nam quod aiunt "minima de malis", id est, ut turpiter potius quam calamitose, an est ullum maius malum turpitudine? Quae si in deformitate corporis habeat aliquid offensionis, quanta illa deprauatio et foeditas turpificati animi debet uideri? Itaque neruosius qui ista disserunt, solum audent malum dicere id, quod turpe sit, qui autem remissius, ii tamen non dubitant summum malum dicere. Nam illud quidem: Neque dedi neque do infideli cuiquam idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur Atreus, personae seruiendum fuit. Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, uideant, ne quaeratur latebra periurio. [Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris iurandi saepe cum hoste seruanda.] Quod enim ita iuratum est, ut mens conciperet fieri oportere, id seruandum est; quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium. Vt, si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris, nulla fraus est, ne si iuratus quidem id non feceris; nam pirata non est ex perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium; cum hoc nec fides debet nec ius iurandum esse commune. Non enim falsum iurare periurare est, sed quod EX ANIMI TVI SENTENTIA iuraris, sicut uerbis concipitur more nostro, id non facere periurium est. Scite enim Euripides: iuraui lingua, mentem iniuratam gero. Regulus uero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio; cum iusto enim et legitimo hoste res gerebatur, aduersus quem et totum ius fetiale et multa sunt iura communia. Quod ni ita esset, numquam claros uiros senatus uinctos hostibus dedidisset.

XXX

At uero T. Veturius et Sp. Postumius, cum iterum consules essent, quia, cum male pugnatum apud Caudium esset, legionibus nostris sub iugum missis pacem cum Samnitibus fecerant, dediti sunt iis; iniussu enim populi senatusque fecerant. Eodemque tempore Ti. Numicius, Q. Maelius, qui tum tribuni pl. erant, quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur; atque huius deditionis ipse Postumius, qui dedebatur, suasor et auctor fuit. Quod idem multis annis post C. Mancinus, qui, ut Numantinis, quibuscum sine senatus auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogationem suasit eam, quam L. Furius, Sex. Atilius ex senatus consulto ferebant; qua accepta est hostibus deditus. Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in eadem causa esset, deprecante accepta lex non est; hic ea, quae uidebatur utilitas, plus ualuit quam honestas, apud superiores utilitatis species falsa ab honestatis auctoritate superata est. At non debuit ratum esse, quod erat actum per uim. Quasi uero forti uiro uis possit adhiberi. Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum praesertim de captiuis dissuasurus esset? Quod maximum in eo est, id reprehenditis: non enim suo iudicio stetit, sed suscepit causam, ut esset iudicium senatus; cui nisi ipse auctor fuisset, captiui profecto Poenis redditi essent. Ita incolumis in patria Regulus restitisset; quod quia patriae non utile putauit, idcirco sibi honestum et sentire illa et pati credidit. Nam quod aiunt, quod ualde utile sit, id fieri honestum, immo uero esse, non fieri: est enim nihil utile, quod idem non honestum, nec, quia utile, honestum, sed, quia honestum, utile. Qua re ex multis mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut praestantius.

XXXI

Se ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod captiuos retinendos censuit; nam quod rediit, nobis nunc mirabile uidetur, illis quidem temporibus aliter facere non potuit. Itaque ista laus non est hominis, sed temporum; nullum enim uinculum ad astringendam fidem iure iurando maiores artius esse uoluerunt. Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae, indicant foedera, quibus etiam cum hoste deuincitur fides, indicant notiones animaduersionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de iure iurando iudicabant. L. Manlio A. f., cum dictator fuisset, M. Pomponius tr. pl. diem dixit, quod is paucos sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset; criminabatur etiam, quod Titum filium, qui postea est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset et ruri habitare iussisset; quod cum audiuisset adulescens filius negotium exhiberi patri, accurrisse Romam et cum primo luci Pomponi domum uenisse dicitur. Cui cum esset nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem arbitraretur, surrexit e lectulo remotisque arbitris ad se adulescentem iussit uenire. At ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinxit iurauitque se illum statim interfecturum, nisi ius iurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum. Iurauit hoc terrore coactus Pomponius; rem ad populum detulit, docuit cur sibi causa desistere necesse esset, Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis ius iurandum ualebat. [Atque hic T. Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem ab eo prouocatus occiderat, torque detracto cognomen inuenit, cuius tertio consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati, magnus uir in primis et qui perindulgens in patrem, ide, acerbe seuerus in filium.]

XXXII

Sed, ut laudandus Regulus in conseruando iure iurando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Hannibal, se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis captiuis impetrauissent, si non redierunt, uituperandi. De quibus non omnes uno modo. Nam Polybius, bonus auctor in primis, ex decem nobilissimis, qui tum erant missi, nouem reuertisse dicit re a senatu non impetrata; unum ex decem, qui paulo post quam erat egressus e castris redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse. Reditu enim in castra liberatum se esse iure iurando interpretabatur, non recte; fraus enim distringit, non dissoluit periurium. Fuit igitur stulta calliditas, peruerse imitata prudentiam. Itaque decreuit senatus, ut ille ueterator et callidus uinctus ad Hannibalem duceretur. Sed illud maximum: octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus. Eos senatus non censuit redimendos, cum id parua pecunia fieri posset, ut esset insitum militibus nostris aut uincere aut emori. Qua quidem re audita fractum animum Hannibalis scribit idem, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso animo fuisset. Sic honestatis comparatione ea, quae uidentur utilia, uincuntur. [C. Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra reuertissent eadem fraude, ut iure iurando liberarentur eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos.] Sit iam huius loci finis. Perspicuum est enim ea, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captiuis quod ipsi opus esse uideretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi remanere uoluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda et turpia.

XXXIII

Restat quarta pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia, temperantia continetur. Potest igitur quicquam utile esse, quod sit huic talium uirtutum choro contrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati omne bonum in uoluptate posuerunt uirtutemque censuerunt ob eam rem esse conlaudandam, quod efficiens esset uoluptatis; quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae. Cum his uiris equisque, ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est. Nam si non modo utilitas, se uita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas et quidem summa - sic enim censent - cum honestate pugnabit; nam ubi primum prudentiae locus dabitur? An ut conquirat undique suauitates? Quam miser uirtutis famulatus seruientis uoluptati! Quod autem munus prudentiae? An legere intellegenter uoluptates? Fac nihil isto esse iucundius, quid cogitari potest turpius? Iam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum fortitudo, quae est dolorum laborumque contemptio? Quamuis enim multis locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de dolore, tamen non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona uoluptate terminauerit, mala dolore: ut, si illum audiam de continentia et temperantia, dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt; nam qui potest temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum in uoluptate? Est enim temperantia libidinum inimica, libidines autem consectatrices uoluptatis. Atque in his tamen tribus generibus, quoquo modo possunt, non incallide tergiuersantur. Prudentiam introducunt scientiam suppeditantem uoluptates, depellentem dolores. Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem neglegendae mortis, perpetiendi doloris. Etiam temperantiam inducunt non facillime illi quidem, sed tamen quoquo modo possunt: dicunt enim uoluptatis magnitudinem doloris detractione finiri. Iustitia uacillat uel iacet potius omnesque eae uirtutes, quae in communitate cernuntur et in societate generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad uoluptatem utilitatemue referantur. Conferamus igitur in pauca. Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset contraria, sic omnem uoluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controuersiam putauerunt, si cum honestate uoluptatem tamquam cum homine pecudem copulauissent; non recipit istam coniunctionem honestas, aspernatur, repellit. Nec uero finis bonorum et malorum, qui simplex esse debet, ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest. Sed de hoc - magna enim res est - alio loco pluribus; nunc ad propositum. Quem ad modum igitur, si quando ea, quae uidetur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam uoluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio; nam, ut tribuamus aliquid uoluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit.Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios tamquam hospites erunt recipiendi; sed, ut si ipse uenissem Athenas - quod quidem esset factum, nisi me e medio cursu clara uoce patria reuocasset -, aliquando me quoque audires, sic, quoniam his uoluminibus ad te profecta uox est mea, tribues iis temporis quantum poteris, poteris autem quantum uoles. Cum uero intellexero te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et, dum aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse te quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus monitis praeceptisque laetabere.