M. TVLLII CICERONIS - DE FINIBVS BONORVM ET MALORVM - LIBER I

I

Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractauissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor in uarias reprehensiones incurreret. Nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet, philosophari. Quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur. Erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere. Postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras uocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent. Contra quos omnis dicendum breuiter existimo. Quamquam philosophiae quidem uituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et uituperata ab Hortensio. Qui liber cum et tibi probatus uideretur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi, ueritus ne mouere hominum studia uiderer, retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat, moderatius tamen id uolunt fieri, difficilem quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coerceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino auocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent. Siue enim ad sapientiam perueniri potest, non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam [sapientia] est; siue hoc difficile est, tamen nec modus est ullus inuestigandi ueri, nisi inueneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. Etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam inuidus, qui ab eo nos abducat? Sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae? Nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui nouum uicinum non uult "fodere aut arare aut aliquid ferre denique" non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret -, sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.

II

Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. In quibus hoc primum est in quo admirer, cur in grauissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad uerbum e Graecis expressas non inuiti legant. Quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuuii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles uel optime scripserit Electram, tamen male conuersam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius: "ferreum scriptorem", uerum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. Rudem enim esse omnino in nostris poetis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. Mihi quidem nulli satis eruditi uidentur, quibus nostra ignota sunt. An "Vtinam ne in nemore..." nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque uiuendo a Platone disputata sunt, haec explicari non placebit Latine? Quid? Si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant his, quae et splendide dicta sint neque sint conuersa de Graecis? Nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt. Quid enim est a Chrysippo praetermissum in Stoicis? Legimus tamen Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum Posidonium. Quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos? Quid? Epicurei num desistunt de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? Quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur?

III

Quamquam, si plane sic uerterem Platonem aut Aristotelem, ut uerterunt nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis ciuibus, si ad eorum cognitionem diuina illa ingenia transferrem. Sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. Locos quidem quosdam, si uidebitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominaui, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec uero, ut noster Lucilius, recusabo, quo minus omnes mea legant. Vtinam esset ille Persius, Scipio uero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. Facete is quidem, sicut alia; sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leuiora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris. Ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere? Quamquam a te ipso id quidem facio prouocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de uirtute misisti. Sed ex eo credo quibusdam usu uenire ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. Quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. Res uero bonas uerbis electis grauiter ornateque dictas quis non legat? Nisi qui se plane Graecum dici uelit, ut a Scaeuola est praetore salutatus Athenis Albucius. Quem quidem locum comit multa uenustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaeuola:

Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,

municipem Ponti, Tritanni, centurionum,

praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,

maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,

id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:

"χαῖρε," inquam, "Tite!" lictores, turma omnis chorusque:

"χαῖρε, Tite" hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.

Sed iure Mucius. Ego autem mirari satis non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. Non est omnino hic docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut uulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. Quando enim nobis, uel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis uel copiosae uel elegantis ornatus defuit?

IV

Ego uero, quoniam forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi uideor praesidium, in quo a populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores ciues mei, nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, - modo legant illa ipsa, ne simulent, - et iis seruire, qui uel utrisque litteris uti uelint uel, si suas habent, illas non magnopere desiderent. Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura, si uita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus, legere assueuerit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. Quid est enim in uita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene uiuendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? Qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere uitae optimum et uerissimum sit, exquirere? An, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes ciuitatis, P. Scaeuolam M'.que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet - quod et acutum genus est et ad usus ciuium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus -, haec, quae uitam omnem continent, neglegentur? Nam, ut sint illa uendibiliora, haec uberiora certe sunt. Quamquam id quidem licebit iis existimare, qui legerint. Nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.

V

Vt autem a facillimis ordiamur, prima ueniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. Quam a nobis sic intelleges expositam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; uerum enim inuenire uolumus, non tamquam aduersarium aliquem conuincere. Accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de uoluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis grauis et doctus adulescens, ei disputationi interesset. Nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque uenisset, pauca primo inter nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego arbitror unum uidisse uerum maximisque erroribus animos hominum liberauisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque uiuendum. Sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. Nam illud quidem adduci uix possum, ut ea, quae senserit ille, tibi non uera uideantur. Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. Oratio me istius philosophi non offendit; nam et complectitur uerbis, quod uult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. Re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. Sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus. Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? Te enim iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris. Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audiui, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. Atque eos, quos nominaui, cum Attico nostro frequenter audiui, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controuersia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.

VI

Quid igitur est? Inquit; audire enim cupio, quid non probes. Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere uult, mihi quidem deprauare uideatur. Ille atomos quas appellat, id est corpora indiuidua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi conuenire. Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. Quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua quaeque res efficiatur, alterum, quae uis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, uim et causam efficiendi reliquerunt. Sed hoc commune uitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa indiuidua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc naturalem esse omnium corporum motum. Deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram posset attingere itaque ** attulit rem commenticiam: declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum tota res est ficta pueriliter, tum ne efficit quidem, quod uult. Nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur - ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere, - et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est. Nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, siue aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi. Prouincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit. Ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putauisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus uidetur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse censet, quantus uidetur, uel paulo aut maiorem aut minorem. Ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae eidola nominant, quorum incursione non solum uideamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam apeirian uocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie. Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem uituperatum.

VII

Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae logike dicitur, iste uester plane, ut mihi quidem uidetur, inermis ac nudus est. Tollit definitiones, nihil de diuidendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua uia captiosa soluantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit? quibus si semel aliquid falsi pro uero probatum sit, sublatum esse omne iudicium ueri et falsi putat. Confirmat autem illud uel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est uoluptatem et dolorem. Ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. Quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine uideatur indignius. Ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformauit, ut mihi quidem uidetur. Ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen inuenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore uoluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter uoluptatem; quod uero securi percussit filium, priuauisse se etiam uidetur multis uoluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii. Quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octauio fuit, cum illam seueritatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipauerat ut eum Macedonum legatis accusantibus quod pecunias praetorem in prouincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem uideri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum uenire uetuit, numquid tibi uidetur de uoluptatibus suis cogitauisse? Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes uoluptates, dolores denique quosuis suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus declarant, sed uidentur leuiora, ueniamus. Quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae cognitioque rerum, quid poetarum euolutio, quid tanta tot uersuum memoria uoluptatis affert? Nec mihi illud dixeris: "Haec enim ipsa mihi sunt uoluptati, et erant illa Torquatis." Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista didicisset. Et quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est uoluptatem. homines optimi non intellegunt totam rationem euerti, si ita res se habeat. Nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per se esset et uirtus et cognitio rerum, quod minime ille uult, expetenda. Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero uellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior - est enim, quod tibi ita uideri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur - aut ne deterruisset alios a studiis. Quamquam te quidem uideo minime esse deterritum.

VIII

Quae cum dixissem, magis ut illum prouocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modo loqueretur, intellegere, quid diceret? Aliena dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere uoluit, deteriora fecit. Disserendi artem nullam habuit. Voluptatem cum summum bonum diceret, primum in eo ipso parum uidit, deinde hoc quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse. Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. Quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? Cum praesertim illa perdiscere ludus esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt uituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi uideri solent. Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. Sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae uelim. An me, inquam, nisi te audire uellem, censes haec dicturum fuisse? Vtrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet an de una uoluptate quaeri, de qua omne certamen est? Tuo uero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta permulta. Nunc dicam de uoluptate, nihil scilicet noui, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam. Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis. Sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari. Vt placet, inquam.

IX

Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare uos arbitrer, sed ut ratione et uia procedat oratio. Quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. Hoc Epicurus in uoluptate ponit, quod summum bonum esse uult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic: omne animal, simul atque natum sit, uoluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum deprauatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. Itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem uoluptas expetenda, fugiendus dolor sit. Sentiri haec putat, ut calere ignem, niuem esse albam, dulce mel. Quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animaduersionem atque admonitionem. Altera occulta quaedam et quasi inuoluta aperiri, altera prompta et aperta iudicari. Etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, necesse est quid aut ad naturam aut contra sit a natura ipsa iudicari. Ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter uoluptatem et dolorem? - Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius uelint tradere et negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et uoluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec uoluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de uoluptate et dolore disputandum putant.

X

Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit uoluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inuentore ueritatis et quasi architecto beatae uitae dicta sunt, explicabo. nemo enim ipsam uoluptatem, quia uoluptas sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione uoluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci uelit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat uoluptatem. Vt enim ad minima ueniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? Quis autem uel eum iure reprehenderit, qui in ea uoluptate uelit esse, quam nihil molestiae consequatur, uel illum, qui dolorem eum fugiat, quo uoluptas nulla pariatur? At uero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium uoluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non prouident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. Et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. Nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis uoluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. Temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eueniet, ut et uoluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. Itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis uoluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat. Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur uerear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros? Quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et beniuole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti. Quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? Sicine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? At id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus, tu tam egregios uiros censes tantas res gessisse sine causa? Quae fuerit causa, mox uidero; interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, uirtutem iis per se ipsam causam non fuisse. - Torquem detraxit hosti. - Et quidem se texit, ne interiret. - At magnum periculum adiit. In oculis quidem exercitus. - Quid ex eo est consecutus? - Laudem et caritatem, quae sunt uitae sine metu degendae praesidia firmissima. Filium morte multauit. - Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in grauissimo bello animaduersionis metu contineret, saluti prospexit ciuium, qua intellegebat contineri suam. Atque haec ratio late patet. In quo enim maxime consueuit iactare uestra se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus uiris commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum euertitur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut uoluptates omittantur maiorum uoluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.

XI

Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. Erit enim iam de omnium uirtutum cursu ad uoluptatem proprius disserendi locus. Nunc autem explicabo, uoluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea, quae uoluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam grauis, quam continens, quam seuera sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suauitate aliqua naturam ipsam mouet et cum iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam uoluptatem illam habemus, quae percipitur omni dolore detracto. "Nam quoniam, cum priuamur dolore, ipsa liberatione et uacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, uoluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis priuatio recte nominata est uoluptas. Vt enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert uoluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit uoluptatis. Itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem et uoluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium uideretur, cum omni dolore careret, non modo uoluptatem esse, uerum etiam summam uoluptatem. Quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus? eum necesse est aut in uoluptate esse aut in dolore. Omnis autem priuatione doloris putat Epicurus terminari summam uoluptatem, ut postea uariari uoluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit. At etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum: "Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat? - Nihil sane. - At, si uoluptas esset bonum, desideraret. - Ita credo. - Non est igitur uoluptas bonum. Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. Conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. Nam si ea sola uoluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suauitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec ulla pars uacuitate doloris sine iucundo motu uoluptatis. Sin autem summa uoluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si uoluptas esset bonum, fuisse desideraturam. Idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret, id in uoluptate est.

XII

Extremum autem esse bonorum uoluptatem ex hoc facillime perspici potest: constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et animo et corpore uoluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum possimus dicere? Inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate leuis, in grauitate breuis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem alleuatio consoletur. ad ea cum accedit, ut neque diuinum numen horreat nec praeteritas uoluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore leuius aliquando, nulla praeterea neque praesenti nec exspectata uoluptate, quid eo miserius dici aut fingi potest? Quodsi uita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est uiuere cum dolore, cui sententiae consentaneum est. Vltimum esse bonorum cum uoluptate uiuere. Nec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere. Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut a uoluptate aut a dolore. Quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum uoluptate uiuatur. Quoniam autem id est uel summum bonorum uel ultimum uel extremum - quod Graeci telos nominant -, quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde uiuere.

XIII

Id qui in una uirtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire uoluerint, liberabuntur. Istae enim uestrae eximiae pulchraeque uirtutes nisi uoluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas arbitraretur? Vt enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae ualetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene nauigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars uiuendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae uoluptatis - quam autem ego dicam uoluptatem, iam uidetis, ne inuidia uerbi labefactetur oratio mea -. Nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum uita uexetur, ob eumque errorem et uoluptatibus maximis saepe priuentur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad uoluptatem. Sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. Qua praeceptrice in tranquillitate uiui potest omnium cupiditatum ardore restincto. Cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed uniuersas familias euertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam. Ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo uitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu uiuere. Quae est enim aut utilior aut ad bene uiuendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? Qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales et necessariae, alterum, quae naturales essent nec tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec necessariae. Quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensa expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura diuitias, quibus contenta sit, et parabilis et terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inueniri potest.

XIV

Quodsi uitam omnem perturbari uidemus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore uindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret uias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter uoluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam? Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. Temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem sequamur monet. Nec enim satis est iudicare quid faciendum non faciendumue sit, sed stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. Plerique autem, quod tenere atque seruare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, uicti et debilitati obiecta specie uoluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid euenturum sit prouident ob eamque causam propter uoluptatem et paruam et non necessariam et quae uel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore tum in morbos grauis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur. Qui autem ita frui uolunt uoluptatibus, ut nulli propter eas consequantur dolores, et qui suum iudicium retinent, ne uoluptate uicti faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii uoluptatem maximam adipiscuntur praetermittenda uoluptate. Idem etiam dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. Ex quo intellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam temperantiamque expetendam, non quia uoluptates fugiat, sed quia maiores consequatur.

XV

Eadem fortitudinis ratio reperietur. Nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas nec uigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque uiuamus animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus. Vt enim mortis metu omnis quietae uitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, paruos multa habere interualla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e uita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. Quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignauiamque uituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia uoluptatem.

XVI

Iustitia restat, ut de omni uirtute sit dictum. Sed similia fere dici possunt. Vt enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum uoluptate, ut ab ea nullo modo nec diuelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum ui sua atque natura, quod tranquillet animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non deprauata desiderat. Et quem ad modum temeritas et libido et ignauia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic inprobitas si cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est; si uero molita quippiam est, quamuis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore semper occultum. Plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex; multi etiam, ut te consule, ipsi se indicauerunt. Quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti uidentur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari putant. Quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas uitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena legum odioque ciuium? Et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec libidinum, nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, sed potius inflammat, ut coercendi magis quam dedocendi esse uideantur. Inuitat igitur uera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes uel fortunae uel ingenii liberalitati magis conueniunt, qua qui utuntur, beniuolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete uiuendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi. Quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est. Nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis uel plurimum afferat. Nam diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem uitam et uoluptatem pleniorem efficit. Itaque non ob ea solum incommoda, quae eueniunt inprobis, fugiendam inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo uersatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere. Quodsi ne ipsarum quidem uirtutum laus, in qua maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur ad uoluptatem, uoluptas autem est sola, quae nos uocet ad se et alliciat suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit summum atque extremum bonorum omnium, beateque uiuere nihil aliud sit nisi cum uoluptate uiuere.

XVII

Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo breui. Nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in uoluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. Animi autem uoluptates et dolores nasci fatemur e corporis uoluptatibus et doloribus - itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa, si qui e nostris aliter existimant, quos quidem uideo esse multos, sed imperitos -, quamquam autem et laetitiam nobis uoluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et uoluptates et dolores animi quam corporis. Nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et futura. Vt enim aeque doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur. Quod idem licet transferre in uoluptatem, ut ea maior sit, si nihil tale metuamus. Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut uoluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram uitam afferre momenti quam eorum utrumuis, si aeque diu sit in corpore. Non placet autem detracta uoluptate aegritudinem statim consequi, nisi in uoluptatis locum dolor forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi uoluptas ea, quae sensum moueat, nulla successerit, eoque intellegi potest quanta uoluptas sit non dolere. Sed ut iis bonis erigimur, quae exspectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. Stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renouata delectant. Est autem situm in nobis ut et aduersa quasi perpetua obliuione obruamus et secunda iucunde ac suauiter meminerimus. Sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona.

XVIII

O praeclaram beate uiuendi et apertam et simplicem et directam uiam! Cum enim certe nihil homini possit melius esse quam uacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis uoluptatibus, uidetisne quam nihil praetermittatur quod uitam adiuuet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur? Clamat Epicurus, is quem uos nimis uoluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde uiui, nisi sapienter, honeste iusteque uiuatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde. Neque enim ciuitas in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum domus; quo minus animus a se ipse dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae uoluptatis et liberae potest. Atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti uidere, nihil tranquilli potest. Quodsi corporis grauioribus morbis uitae iucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse est! Animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et inanes diuitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam uoluptatum. Accedunt aegritudines, molestiae, maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis praesenti futuroue seiunctum. Nec uero quisquam stultus non horum morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser. Accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest. Praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo exspectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. Nullas enim consequuntur uoluptates, quarum potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant. Ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut maliuoli, inuidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis leuitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, proterui, idem intemperantes et ignaui, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum uita nulla est intercapedo molestiae. Igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non beatus. Multoque hoc melius nos ueriusque quam Stoici. Illi enim negant esse bonum quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant honestum non tam solido quam splendido nomine, uirtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere uoluptatem atque ad beate uiuendum se ipsa esse contentam.

XIX

Sed possunt haec quadam ratione dici non modo non repugnantibus, uerum etiam approbantibus nobis. Sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur: finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis inmortalibus sine ullo metu uera sentit, non dubitat, si ita melius sit, migrare de uita. His rebus instructus semper est in uoluptate. Neque enim tempus est ullum, quo non plus uoluptatum habeat quam dolorum. Nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur, ut animaduertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex futuris, sed exspectat illa, fruitur praesentibus ab iisque uitiis, quae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum uitam cum sua comparat, magna afficitur uoluptate. Dolores autem si qui incurrunt, numquam uim tantam habent, ut non plus habeat sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur. Optime uero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam interuenire sapienti maximasque ab eo et grauissimas res consilio ipsius et ratione administrari neque maiorem uoluptatem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod uideamus esse finitum. In dialectica autem uestra nullam existimauit esse nec ad melius uiuendum nec ad commodius disserendum uiam. In physicis plurimum posuit. Ea scientia et uerborum uis et natura orationis et consequentium repugnantiumue ratio potest perspici. Omnium autem rerum natura cognita leuamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines. Denique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid natura desideret. Tum uero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, seruata illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione uicti sententia desistemus. Nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia defendere. Quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes ueri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi. Quos qui tollunt et nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. Praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et uitae degendae et rerum gerendarum. Sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto ueri a falso distinctio traditur.

XX

Restat locus huic disputationi uel maxime necessarius de amicitia, quam, si uoluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. De qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate uiuendum sapientia comparauerit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. Nec uero hoc oratione solum, sed multo magis uita et factis et moribus comprobauit. Quod quam magnum sit fictae ueterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque uariis ab ultima antiquitate repetitis tria uix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem peruenias profectus a Theseo. At uero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientes tenuit amicorum greges! Quod fit etiam nunc ab Epicureis. Sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est. Tribus igitur modis uideo esse a nostris de amicitia disputatum. Alii cum eas uoluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco uidetur quibusdam stabilitas amicitiae uacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi uidetur, expediunt. Vt enim uirtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant posse a uoluptate discedere. Nam cum solitudo et uita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a spe pariendarum uoluptatum seiungi non potest. Atque ut odia, inuidiae, despicationes aduersantur uoluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt uoluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. Quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem uitae tenere possumus neque uero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum uoluptate conectitur. Nam et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus. Quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam uoluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici uoluptatem. Quaeque de uirtutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper uoluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt. Praeclare enim Epicurus his paene uerbis: "Eadem", inquit "scientia confirmauit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso uitae spatio amicitiae praesidium esse firmissimum. " Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra uestra conuicia, sed tamen satis acuti, qui uerentur ne, si amicitiam propter nostram uoluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare uideatur. Itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum uoluntates fieri propter uoluptatem; cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur. Etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut uenandi consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius? Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus amicos quam se ipsos diligant. Quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam uidemus, et perspicuum est nihil ad iucunde uiuendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius. Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in uoluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri.

XXI

Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi uoluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque deprauate iudicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi uoce naturae sic eam firme grauiterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in uiam placatae, tranquillae, quietae, beatae uitae deduceret? Qui quod tibi parum uidetur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi quae beatae uitae disciplinam iuuaret. An ille tempus aut in poetis euoluendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta uera esse non possunt et, si essent uera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius uiueremus, eas ergo artes persequeretur, uiuendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret? Non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda. Quae cum dixisset, Explicaui, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.