C. SALLVSTII CRISPI - HISTORIARVM FRAGMENTA (ORATIONES ET EPISTVLAE)

I. ORATIO LEPIDI CONS. AD POPVLVM ROMANVM

I

Clementia et probitas uestra, Quirites, quibus per ceteras gentes maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt aduorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credunda de aliis circumueniamini (praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu uostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat) aut, si prouideritis, in tutandis periculis magis quam ulciscendo teneamini. Satellites quidem eius, homines maxumi nominis, optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in uos seruitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optimo iure liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae maiores uirtute peperere, subuortunda. Nam quid a Pyrrho Hannibale Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes neu cui nisi legibus pareremus? Quae cuncta scaeuos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in miserationem ex ira uortunt. Quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros conposuit, quis prius iniuria quam uita certa esset, prauissumeque per sceleris inmanitatem adhuc tutus fuit, dum uos metu grauioris seruiti a repetunda libertate terremini.

II

Agundum atque obuiam eundum est, Quirites, ne spolia uostra penes illos sint, non prolatandum neque uotis paranda auxilia. Nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. At ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta existumet. Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt: hac tempestate seruiundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundum, Quirites. Nam quid ultra? quaeue humana superant aut diuina inpolluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque ne seruilia quidem alimenta reliqua habet. Sociorum et Lati magna uis ciuitate pro multis et egregiis factis a uobis data per unum prohibentur et plebis innoxiae patrias sedes occupauere pauci satellites mercedem scelerum. Leges iudicia, aerarium prouinciae reges penes unum, denique necis ciuium et uitae licentia. Simul humanas hostias uidistis et sepulcra infecta sanguine ciuili. Estne uiris reliqui aliud quam soluere iniuriam aut mori per uirtutem? quoniam quidem unum omnibus finem natura uel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio exspectat.

III

Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum quaeror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. Scilicet, quia non aliter salui satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parta prodegerint, nisi adprobaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob diuitias, cruciatus uirorum inlustrium, uastam urbem fuga et caedibus, bona ciuium miserorum quasi Cimbricam praedam uenum aut dono datam. At obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum. Quod quidem scelerum illius uel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sunt, pretio soluto iure dominus tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex ciuibus praedam esse. Satis illa fuerint, quae rabie contracta tolerauimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet uorsa. Scelerum et contumeliarum omnium finis sit. Quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, auidius fecerit.

IV

Neque iam, quid existumetis de illo, sed quantum audeatis, uereor, ne alius alium principem exspectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et conruptae sunt, sed uostra socordia, qua raptum ire licet et, quam audeas, tam uideri felicem. Nam praeter satellites conmaculatos quis eadem uolt aut quis non omnia mutata praeter uictoriam? Scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis seruorum, diuitiae partae sunt. An quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit uictor exercitus, cui per tot uolnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. Nisi forte tribuniciam potestatem euorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et siluas contumeliam atque inuidiam suam, praemia penes paucos intellegerent. Qua re igitur tanto agmine atque animis incedit? quia secundae res mire sunt uitiis optentui, quibus labefactis, quam formidatus est, tam contemnetur. Nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. Neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda ciuilis a seruis sumpta, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. Quae si uobis pax et conposita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus inpositis, accipite otium cum seruitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumueniundam. Mihi quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium priuatas opes facere, potiorque uisa est periculosa libertas quieto seruitio. Quae si probatis, adeste, Quirites, et bene iuuantibus diuis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.

II. ORATIO PHILIPPI IN SENATV

I

Maxume uellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique praua incepta consultoribus noxae esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis, quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissimi decreuere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. Nam bellum atque arma, quamquam uobis inuisa, tamen, quia Lepido placent, sumunda sunt, nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est. Pro di boni, qui hanc urbem omissa cura adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignauior sit, deliberari non potest, exercitum obprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit: uos mussantes et retractantes uerbis et uatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum uobis dignitatem, illi metum detrahi. Atque id iure, quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem prouinciam cum exercitu adeptus est. Quid ille ob bene facta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia tribuistis? At scilicet eos, qui ad postremum usque legatos pacem concordiam et alia huiusce modi decreuerunt, gratiam ab eo peperisse. Immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant.

II

Equidem a principio, cum Etruriam coniurare, proscriptos accersi, largitionibus rem publicam lacerari uidebam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum. Ceterum illi, qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum lepidum progressum aiebant, cum priuata arma obprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum conruperunt. At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede uitam mutauerit: nunc est pro consule cum imperio, non empto sed dato a uobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum conruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. Ei tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli adrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere uectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subuortundum imperium. Quod ego uos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animaduortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. Nam ubi malos praemia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est.

III

An exspectatis, dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem inuadat? Quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma ciuilia. Quae ille aduorsum diuina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subuortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans: metuit otium, odit bellum; luxu atque licentia carendum uidet atque interim abutitur uostra socordia. Neque mihi sat consili est, metum an ignauiam an dementiam eam appellem, qui uidemini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.

IV

Et quaeso considerate, quam conuorsa rerum natura sit. Antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur, et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent, in armis sunt, uos in metu. Quid exspectatis? nisi forte pudet aut piget recte facere. An Lepidi mandata animos mouere? qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, ciuitatem confirmari quibus ademptam negat, concordiae gratia tribuniciam potestatem restitui, es qua omnes discordiae accensae. Pessume omnium atque inpudentissume, tibine egestas ciuium et luctus curae sunt? cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. Vt te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio uiolasti! Qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma, te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudines attineas. Neque te prouinciae regem neque di penates ciuem patiuntur. Perge qua coeptas, ut quam maturrume merita inuenias.

V

Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et uerbis arma temptabitis? Dilectus aduorsus uos habiti, pecuniae publice et priuatim extortae, praesidia deducta atque inposita, ex lubidine leges imperantur, cum interim uos legatos et decreta paratis. Quanto mehercule auidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. Nam qui turbas et caedem ciuium odisse ait et ob id armato Lepido uos inermos retinet, quae uictis toleranda sunt, ea cum facere possitis, patiamini potius censet. Ita illi a uobis pacem, uobis ab illo bellum suadet. Haec si placent, si tanta torpedo animos obpressit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus uos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem publicam frustra curant. Agite, ut lubet, parate uobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus aduorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et uera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium uiris fortibus. Adest nouos exercitus, ad hoc coloniae ueterum militum, nobilitas omnis, duces optumi: fortuna meliores sequitur. iam illa, quae socordia nostra conlecta sunt, dilabentur. Qua re ita censeo, quoniam M. Lepidus exercitum priuato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent, ne quid res publica detrimenti capiat.

III. ORATIO C. COTTAE AD POPVLVM ROMANVM

I

Post paucos dies Cotta mutata ueste permaestus, quod pro cupita uoluntate plebes abalienata fuerat, hoc modo in contione populi disseruit: Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa aduorsa fuere, quorum alia toleraui, partim reppuli dorum auxilii et uirtute mea; in quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos; malae secundaeque res opes, non ingenium mihi mutabant. At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus, per se grauis, curam duplicat, cui misero acta iam aetate me mortem quidem honestam sperare licet. Nam, si parricida uostri sum et bis genitus hic deos penatis meos patriamque et summum imperium uilia habeo, quis mihi uiuo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? Quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo uici.

II

A prima adulescentia in ore uostro priuatus et in magistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia uoluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui; auidissumus priuatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi. Quis uictus cum illa simul cum egens alienae opis plura mala exspectarem, uos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis uix satis gratus uidear, si singulis animam quam nequeo concesserim. Nam uita et mors iura naturae sunt: ut sine dedecore cum ciuibus fama et fortunis integer agas, id dono datur et accipitur.

III

Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique inpeditissuma re publica. Namque imperatores hispaniae stipendium milites, arma frumentum poscunt, et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur, Macedonia plena hostium est nec minus italiae marituma et prouinciarum, cum interim uectigalia parua et bellis incerta uix partem sumptuum sustinent: ita classe, quae conmeatus tuebatur, minore quam antea nauigamus. Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite: sin fortuna communis asperior est, qua re indigna uobis nobisque et re publica incipitis?

IV

Atque ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea uobis incommodi demitur, neque mox senio corporis honestius quam pro uostra salute finem uitae fecerim. Adsum en C. Cotta consul, facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: uoueo dedoque me pro re publica. Quam deinde cui mandetis, circumspicite; nam talem honorem bonus nemo uolet, cum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit. Tantum modo in animis habetote non me ob scelus aut auaritiam caesum, sed uolentem pro maxumis beneficiis animam dono dedisse. Per uos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate aduorsa et consulite rei publicae. Multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum omnes prouinciae regna, maria terraeque aut fessa bellis sint.

IV. EPISTVLA CN. POMPEI AD SENATVM

I

Si aduorsus uos patriamque et deos penatis tot labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et uobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, patres conscripti, quem contra aetatem proiectum ad bellum saeuissumum cum exercitu optime merito, quantum est in uobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. Hacine spe populus Romanus liberos suos ad bellum misit? haec sunt praemia pro uolneribus et totiens ob rem publicam fuso sanguine? Fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes priuatas meas consumpsi, cum interim a uobis per triennium uix annuus sumptus datus est. Per deos inmortalis, utrum censetis me uicem aerari praestare an exercitum sine frumento et stipendio habere posse?

II

Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio quam consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a uobis accepto diebus quadraginta exercitum paraui hostisque in ceruicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submoui. Per eas iter aliud atque Hannibal, nobis opportunius, patefeci. Recepi Galliam Pyrenaeum Lacetaniam Indigetis et primum impetum Sertori uictoris nouis militibus et multo paucioribus sustinui hiememque castris inter saeuissumos hostis, non per oppida neque ex ambitione egi. Quid deinde proelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem? quando res plus ualet quam uerba. Castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Durium et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara uobis sunt. Pro quis, o grati patres egestatem et famem redditis.

III

Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; namque stipendium neutri datur, uictor uterque in italiam uenire potest. Quod ego uos moneo quaesoque ut animaduortatis neu cogatis necessitatibus priuatim mihi consulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem uastauimus, praeter maritumas ciuitatis: ultro nobis sumptui aerique sunt. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa uix agitat. Ego non rem familiarem modo, uerum etiam fidem consumpsi. Reliqui uos estis: qui nisi subuenitis, inuito et praedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredientur.

V. ORATIO MACRI TRIB. PLEB. AD PLEBEM

I

Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a maioribus relictum uobis et hoc a Sulla paratum seruitium interesset, multis mihi disserundum fuit docendique, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique uindices parauisset omnis iuris sui tribuni plebis. Nunc hortari modo relicum est et ire primum uia, qua capessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit, quantas opes nobilitatis solus inpotens inani specie magistratus pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex uobis, quae metum uicit, statui certaminis aduorsa pro libertate potiora esse forti uiro quam omnino non certauisse.

II

Quamquam omnes alii creati pro iure uostro uim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in uos conuortere meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere. Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aerarium exercitus, regna prouincias occupauere et arcem habent ex spoliis uostris, cum interim more pecorum uos multitudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia uobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. Itaque concessere illuc omnes, ut mox, si uostra receperitis, ad uos plerique. Raris enim animus ad ea, quae placent, defendunda, ceteri ualidiorum sunt.

III

An dubium habetis, num officere quid uobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordesque pertimuere? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. Et, quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunicia loqui ausus mussantibus uobis circumuentus erat, tamen prius illi inuidiam metuere, quam uos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuum, qui scelestum inposuerat seruitium, finem mali credebatis: ortus est longe saeuior Catulus. Tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. Dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L. Quintium, uidistis. Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! quae profecto in cassum agebantur, si prius quam uos seruiundi finem illi dominationis facturi erant: praesertim cum his ciuilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in uobis sit. Itaque cetera ex licentia aut odio aut auaritia in tempus arsere, permansit una res modo, quae utrimque quaesita est, et erepta in posterum uis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. Quod ego uos moneo quaesoque ut animaduortatis neu nomina rerum ad ignauiam mutantes otium pro seruitio appelletis. Quo iam ipso frui, si uera et honesta flagitium superauerit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum aduortere et, nisi uiceritis, quoniam omnis iniuria grauitate tutior est, artius habebunt.

IV

"Quid censes igitur?" aliquis uostrum subiecerit. Primum omnium omittundum morem hunc quem agitis inpigrae linguae, animi ignaui, non ultra contionis locum memores libertatis. Deinde (ne uos ad uirilia illa uocem, quo tribunos plebei modo, patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores uostri parauere), cum uis omnis, Quirites, in uobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro uobis agere aut non agere certe possitis, Iouem aut alium quem deum consultorem exspectatis? Magna illa consulum imperia et patrum decreta uos exsequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in uos auctum atque adiutum properatis. Neque ego uos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis, neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem uolens iure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantum modo ne amplius sanguinem uostrum praebeatis, censebo. Gerant habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et labos quibus nulla pars fructus est. Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia uostra pensantur. Quam tamen quinis modiis libertatem omnium aestumauere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt uires, sic neque absoluit cura familiari tam parua res et ignauia cuiusque tenuissima spe frustratur. Quae tamen quamuis ampla quoniam seruiti pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi, et uostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? Cauendus dolus est. Namque alio modo neque ualent in uniuorsos neque conabuntur. itaque simul conparant delenimenta et differunt uos in aduentum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in ceruices suas, mox dempto metu lacerant. Neque eos pudet, uindices uti se ferunt libertatis, tot uiros sine uno aut remittere iniuriam non audere aut ius non posse defendere. Mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem uolentibus uobis esse quam illis dominationis socium auctoremque in primis fore tribuniciae potestatis. Verum, Quirites, antea singuli ciues in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.

V

Itaque uerborum satis dictum est, neque enim ignorantia res claudit. Verum occupauit nescio quae uos torpedo, qua non gloria mouemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignauia mutauistis, abunde libertatem rati, quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. Atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in prouincias magistratibus. Ita pugnatur et uincitur paucis: plebes, quodcumque accidit, pro uictis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam uos repetiueritis libertatem.

VI. EPISTVLA MITHRIDATIS

I

Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur, satisne pium tutum gloriosum an indecorum sit. Tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, egregia fama, si Romanos obpresseris, futura est; neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. Atque ea, quae te morari posse uidentur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si uera existumare uoles, maxume hortabuntur. Ille enim obnoxius qualem tu uoles societatem accipiet; mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non ualidissumum praebeo exemplum, quo rectius tua conponas.

II

Namque Romanis cum nationibus populis regibus cunctis una et ea uetus causa bellandi est, cupido profunda imperi et diuitiarum. Qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes. Ei subuenientem Antiochum concessione Asiae per dolum auortere, ac mox fracto Philippo omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et uaria certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores perfidiae, quia pacto uitam dederant, insomniis occidere. Eumenem, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho pacis mercedem; post, habitum custodiae agri captiui, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum seruorum effecere, simulatoque inpio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiuerat, hostium more per triumphum duxere, Asia ab ipsis obsessa est. Postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nysa, quam reginam appellauerat, genitus haud dubie esset.

III

Nam quid ego me appellem? quem, diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat diuitem neque seruiturum esse, per Nicomede, bello lacessiuerunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum. Atque ego utus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque, spolium regis Antiochi, recepi et Graeciae dempsi graue seruitium. Incepta mea postremus seruorum Archelaus exercitu prodito inpediuit. Illique, quos ignauia aut praua calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissimas poenas soluunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses inpugnati semel iam neque finem nisi excidio habituri. Equidem cum mihi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi, Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Calchedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. Apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. ita sine ui hostium, regredi conatus in patrium regnum, naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi. Restituto deinde apud Caberam exercitu et uariis inter me atque Lucullum proeliis inopia rursus ambos incessit. Illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum: ego uastis circum omnibus locis in Armeniam concessi. Secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subuortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, inprudentiam Tigranis pro uictoria ostentant.

IV

Nunc quaeso considera, nobis obpressis utrum firmiorem te ad resistundum an finem belli futurum putes? Scio equidem tibi magna opes uirorum armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. Ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo paruo labore per nostra corpora bellum conficere, quo neque uincere neque uinci sine tuo periculo possumus. An ignoras Romanos, postquam ad Occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc conuortisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum coniuges, agros imperium? conuenas olim sine patria parentibus, peste conditos orbis terrarum, quibus non humana ulla neue diuina obstant, quin socios amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque non serua et maxume regna hostilia ducant? Namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos uolunt: nos suspecti sumus aemuli et in tempore uindices adfuturi. Tu uero, cui Seleucea, maxima urbium, regnumque Persidis inclutis diuitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum exspectas? Romani arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus uictis spolia maxuma sunt; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti; per hunc morem extinguent omnia aut occident. Quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento sine auxiliis, fortuna aut nostris uitiis adhuc incolumem. Teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus latrones gentium obpressisse. Quod uti facias moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare, quam societate uictor fieri.