DONATI - VITA VERGILII
AEL. DONATVS L. MVNATIO SVO S.
Inspectis fere omnibus ante me qui in Virgilii opere calluerunt, brevitati admodum studens quam te amare cognoveram, adeo de multis pauca decerpsi, ut magis iustam offensionem lectoris exspectem, quod veterum sciens multa transierim, quam quod paginam compleverim supervacuis. Agnosce igitur saepe in hoc munere collaticio sinceram vocem priscae auctoritatis. Cum enim liceret usquequaque nostra interponere, maluimus optima fide, quorum res fuerant eorum etiam verba servare. Quid igitur adsecuti sumus? Hoc scilicet, ut his adpositis quae sunt congesta de multis, admixto etiam sensu nostro, plus hic nos pauca praesentia quam alios alibi multa delectent. Ad hoc etiam illis de quibus probata transtulimus, et attentionem omnium comparavimus in electis, et fastidium dempsimus cum relictis. Tu igitur id quod nobis praescripseras utrum processerit specta. Si enim haec grammatico, ut aiebas, rudi ac nuper exorto viam monstrant ac manum porrigunt, satis fecimus iussis; si minus, quod a nobis desideraveris, a te ipse deposces. Vale. P. Vergilius Maro Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre, quem quidam opificem figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio mercennarium, mox ob industriam generum tradiderunt, egregiaeque substantiae silvis coemendis et apibus curandis auxisse reculam. Natus est Cn. Pompeio Magno M. Licinio Crasso primum coss. iduum Octobrium die in pago qui Andes dicitur et abest a Mantua non procul. Praegnans eo mater somniavit enixam se laureum ramum, quem contactu terrae coaluisse et excrevisse ilico in speciem maturae arboris refertaeque variis pomis et floribus, ac sequenti luci cum marito rus propinquum petens ex itinere devertit atque in subiecta fossa partu levata est. Ferunt infantem ut sit editus neque vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris geniturae iam tum daret. Et accessit aliud praesagium, siquidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta ita brevi evaluit tempore, ut multo ante satas populos adaequavisset, quae arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est summa gravidarum ac fetarum religione suscipientium ibi et solventium vota. Initia aetatis Cremonae egit usque ad virilem togam, quam XVII anno natali suo accepit isdem illis consulibus iterum, quibus erat natus, evenitque ut eo ipso die Lucretius poeta decederet. Sed Vergilius a Cremona Mediolanum et inde paulo post transiit in urbem. Corpore et statura fuit grandi, aquilo colore, facie rusticana, valetudine varia; nam plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sanguinem etiam saepe reiecit. Cibi vinique minimi; libidinis in pueros pronioris, quorum maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda Bucolicorum ecloga Alexim appellat, donatum sibi ab Asinio Pollione, utrumque non ineruditum, Cebetem vero et poetam. Vulgatum est consuesse eum et cum Plotia Hieria. Sed Asconius Pedianus adfirmat, ipsam postea maiorem natu narrare solitam, invitatum quidem a Vario ad communionem sui, verum pertinacissime recusasse. Cetera sane vita et ore et animo tam probum constat, ut Neapoli Parthenias vulgo appellatus sit, ac si quando Romae, quo rarissime commeabat, viseretur in publico, sectantis demonstrantisque se subterfugeret in proximum tectum. Bona autem cuiusdam exsulantis offerente Augusto non sustinuit accipere. Possedit prope centiens sestertium ex liberalitatibus amicorum habuitque domum Romae Esquiliis iuxta hortos Maecenatianos, quamquam secessu Campaniae Siciliaeque plurimum uteretur. Parentes iam grandis amisit, ex quibus patrem captum oculis, et duos fratres germanos, Silonem inpuberem, Flaccum iam adultum, cuius exitum sub nomine Daphnidis deflet. Inter cetera studia medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit. Egit et causam apud iudices unam omnino nec amplius quam semel: nam et in sermone tardissimum ac paene indocto similem fuisse Melissus tradidit. Poeticam puer adhuc auspicatus in Ballistam ludi magistrum ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit:
"monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus;
nocte die tutum carpe viator iter;"
deinde Catalepton et Priapeia et Epigrammata et Diras, item Cirim et Culicem, cum esset annorum XXVI. Cuius materia talis est. Pastor fatigatur aestu; cum sub arbore condormisset et serpens ad eum proreperet, e palude culex provolavit atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuo culicem contrivit et serpentem interemit ac sepulchrum culici statuit et distichon fecit:
"Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti
funeris officium vitae pro munere reddit."
Scripsit etiam de qua ambigitur Aetnam. Mox cum res Romanas incohasset, offensus materia ad Bucolica transiit, maxime ut Asinium Pollionem, Alfenum Varum et Cornelium Gallum celebraret, quia in distributione agrorum, qui post Philippensem victoriam veteranis triumvirorum iussu trans Padum dividebantur, indemnem se praestitissent. Deinde Georgica in honorem Maecenatis ‹scripsit›, qui sibi mediocriter adhuc noto opem tulisset adversus veterani cuiusdam violentiam, a quo in altercatione litis agrariae paulum afuit quin occideretur. Novissime Aeneida incohavit, argumentum varium ac multiplex et quasi amborum Homeri carminum instar, praeterea nominibus ac rebus Graecis Latinisque commune, et in quo, quod maxime studebat, Romanae simul urbis et Augusti origo continetur. Cum Georgica scriberet, traditur cotidie meditatos mane plurimos versus dictare solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non absurde carmen se ursae more parere dicens et lambendo demum effingere. Aeneida prosa prius oratione formatam digestamque in XII libros particulatim componere instituit, prout liberet quidque, et nihil in ordine arripiens. Ac ne quid impetum moraretur, quaedam inperfecta transmisit, alia levissimis versis veluti fulsit, quae per iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec solidae columnae advenirent. Bucolica triennio, Georgica VII, Aeneida XI perfecit annis. Bucolica eo successu edidit, ut in scena quoque per cantores crebro pronuntiarentur. Georgica reverso post Actiacam victoriam Augusto atque Atellae reficiendarum faucium causa commoranti per continuum quadriduum legit, suscipiente Maecenate legendi vicem, quotiens interpellaretur ipse vocis offensione. Pronuntiabat autem cum suavitate et lenociniis miris. Et Seneca tradidit, Iulium Montanum poetam solitum dicere, involaturum se Vergilio quaedam, si et vocem posset et os et ὑπόκρισιν; eosdem enim versus ipso pronuntiante bene sonare, sine illo inanes esse mutosque. Aeneidos vixdum coeptae tanta exstitit fama, ut Sextus Propertius non dubitaverit sic praedicare
"cedite, Romani scriptores, cedite Grai:
nescio quid maius nascitur Iliade".
Augustus vero - nam forte expeditione Cantabrica aberat - supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitabat, ut sibi de Aeneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis ὑπογραφή vel quodlibet κῶλον mitteretur. Cui tamen multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum, quartum, sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus
"tu Marcellus eris"
defecisse fertur atque aegre focilata. Recitavit et pluribus, sed neque frequenter et ea fere de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum experiretur. Erotem librarium et libertum eius exactae iam senectutis tradunt referre solitum, quondam eum in recitando duos dimidiatos versus complesse ex tempore. Nam cum hactenus haberet
"Misenum Aeolidem",
adiecisse
"quo non praestantior alter",
item huic
"aere ciere viros"
simili calore iactatum subiunxisse
"Martemque accendere cantu",
statimque sibi imperasse ut utrumque volumini adscriberet. Anno aetatis quinquagesimo secundo impositurus Aeneidi summam manum statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab oriente Romam revertenti destinaretque non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio coss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:
"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope. Cecini pascua, rura, duces."
Heredes fecit ex dimidia parte Valerium Proculum fratrem alio patre, ex quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex reliqua L. Varium et Plotium Tuccam, qui eius Aeneida post obitum iussu Caesaris emendaverunt. De qua re Sulpicii Carthaginiensis exstant huiusmodi versus:
"iusserat haec rapidis aboleri carmina flammis
Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem.
Tucca vetat Variusque simul; tu, maxime, Caesar,
non sinis et Latiae consulis historiae.
Infelix gemino cecidit prope Pergamon igni,
et paene est alio Troia cremata rogo."
Egerat cum Vario, priusquam Italia decederet, ut siquid sibi accidisset, Aeneida combureret; at is facturum se pernegarat; igitur in extrema valetudine assidue scrinia desideravit, crematurus ipse; verum nemine offerente nihil quidem nominatim de ea cavit. Ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea condicione legavit, ne quid ederent, quod non a se editum esset. Edidit autem auctore Augusto Varius, sed summatim emendata, ut qui versus etiam inperfectos sicut erant reliquerit; quos multi mox supplere conati non perinde valuerunt ob difficultatem, quod omnia fere apud eum hemistichia absoluto perfectoque sunt sensu, praeter illud:
"quem tibi iam Troia".
Nisus grammaticus audisse se a senioribus aiebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse, et qui tunc secundus erat in tertium locum transtulisse, etiam primi libri correxisse principium, his versibus demptis: Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano. Obtrectatores Vergilio numquam defuerunt, nec mirum: nam nec Homero quidem. Prolatis Bucolicis Numitorius quidam rescripsit Antibucolica, duas modo eclogas, sed insulsissime parodesas, quarum prioris initium est:
"Tityre, si toga calda tibi est, quo tegmine fagi?"
sequentis:
"dic mihi, Damoeta: "cuium pecus" anne Latinum?
Non. Verum Aegonis nostri, sic rure loquuntur".
Alius recitante eo ex Georgicis:
"nudus ara, sere nudus"
subiecit:
"habebis frigore febrem".
Est et adversus Aeneida liber Carvilii Pictoris, titulo Aeneidomastix. M. Vipsanius a Maecenate eum suppositum appellabat novae cacozeliae repertorem, non tumidae nec exilis, sed ex communibus verbis, atque ideo latentis. Herennius tantum vitia eius, Perellius Faustus furta contraxit. Sed et Q. Octavii Aviti Homoioteton octo volumina quos et unde versus transtulerit continent. Asconius Pedianus libros, quem contra obtrectatores Vergiliis scripsit, pauca admodum obiecta ei proponit eaque circa historiam fere et quod pleraque ab Homero sumpsisset; sed hoc ipsum crimen sic defendere adsuetum ait: cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere"; et tamen destinasse secedere ut omnia ad satietatem malevolorum decideret.
SERVII - VITA VERGILII
In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita, titulus operis, qualitas carminis, scribendi intentio, numerus librorum, ordo librorum, explanatio. Vergilii haec vita est. Patre Vergilio matre Magia fuit; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. Diversis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit. Adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acciperet; nam dictus est Parthenias. Omni vita probatus uno tantum morbo laborabat; nam inpatiens libidinis fuit. Primum ab illo hoc distichon factum est in Ballistam latronem:
"monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus;
nocte die tutum carpe viator iter."
Scripsit etiam septem sive octo libros hos: Cirin, Aetnam, Culicem, Priapeia, Catalepton, Epigrammata, Copam, Diras. Postea ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis. Qui cum non sufficerent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem Cremonensium; unde ipse in Bucolicis:
"Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae".
Amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. Tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse. Item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis. Postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit; unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent, nihil adderent tamen; unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut "hic cursus fuit" et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic:
"Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen, et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano,"
et in secundo libro aliquos versus posuerat quos constat esse detractos, quos inveniemus cum pervenerimus ad locum de quo detracti sunt. [Additamenta in recentioribus libris (Dresdensi 136)]. Periit autem Tarenti in Apuliae civitate. Nam dum Metapontum cupit videre, valetudinem ex solis ardore contraxit. Sepultus est autem Neapoli. In cuius tumulo ab ipso compositum est tale distichon:
"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope. Cecini pascua, rura, duces."
PROBI - VITA VERGILII
P. Vergilius Maro natus idibus Octobribus Crasso et Pompeio consulibus matre Magia Polla, patre Vergilio rustico vico Andico, qui abest a Mantua milia passuum III, tenui facultate nutritus. Sed cum iam summis eloquentiae doctoribus vacaret, in belli civilis tempora incidit quod Augustus adversus Antonium gessit; primumque ... post Mutinense bellum veteranis.... Postea restitutus beneficio Alfeni Vari, Asinii Pollionis et Cornelii Galli, quibus in Bucolicis adulatur; deinde per gratiam Maecenatis in amicitiam Caesaris ductus est. Vixit pluribus annis...liberali in otio secutus Epicuri sectam, insigni concordia et familiaritate usus Quintili, Tuccae et Vari. Scripsit Bucolica annos natus octo et XX, Theocritum secutus; Georgica, Hesiodum et Varronem. Aeneida ingressus bello Cantabrico - hoc quoque ingenti industria - ab Augusto usque ad sestertium centies honestatus est. Decessit in Calabria annum agens quinquagesimum primum heredibus Augusto et Maecenate cum Proculo minore fratre. Cuius in sepulcro quod est via Puteolana, hoc legitur epigramma:
"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope; cecini pascua, rura, duces".
Aeneis servata est ab Augusto, quamvis ipse testamento cavisset ne quid eorum quae non edidisset exstaret, quod Servius Varus hoc testatur epigrammate:
"iusserat haec rapidis aboleri carmina flammis
Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem.
Tucca vetat Variusque simul; tu, maxime, Caesar,
non sinis et Latiae consulis historiae."
FOCAE - VITA VERGILII
Maeonii specimen vatis veneranda Maronem
Mantua Romuleae generavit flumina linguae.
Quis facunda tuos toleraret Graecia fastus,
quis tantum eloquii potuisset ferre tumorem,
5aemula Vergilium tellus nisi Tusca dedisset?
Huic genitor figulus Maro nomine, cultor agelli
ut referunt alii, tenui mercede locatus,
sed plures figulum. Quis non miracula rerum
haec stupeat? Dives artus de paupere vena
10enituit: figuli suboles nova carmina finxit.
Mater Polla fuit Magii non infima proles,
quem socerum probitas fecit laudata Maroni.
Haec cum maturo premeretur pondere ventris,
ut solet in somnis animus ventura repingens
15anxius e vigili praesumere gaudia cura,
Phoebei nemoris ramum fudisse putavit.
O sopor indicium veri! Nil certius umquam
cornea porta tulit. Facta est interprete lauro
certa parens onerisque sui cognoverat artem.
20Consule Pompeio vitalibus editus auris
et Crasso tetigit terras quo tempore Chelas
iam mitis Phaethon post Virginis ora receptat.
Infantem vagisse negant. Nam fronte serena
conspexit mundum, cui commoda tanta ferebat.
25Ipse puerperiis adrisit laetior orbis:
terra ministravit flores et munere verno
herbida supposuit puero fulmenta virescens.
Praeterea, si vera fides, sed vera probatur,
lata cohors apium subito per rura iacentis
30labra favis texit dulces fusura loquelas.
Hoc quondam in sacro tantum mirata Platone
indicium linguae memorat famosa vetustas.
Sed Natura parens properans extollere Romam
et Latio dedit hoc, ne quid concederet uni.
35Insuper his genitor, nati dum fata requirit,
populeam sterili virgam mandavit arenae:
tempore quae nutrita brevi dum crescit in omen
altior emicuit cunctis, quas auxerat aetas.
Haec propter placuit puerum committere Musis
40et monstrare viam victurae in saecula famae.
Tum Ballista rudem lingua titubante receptum
instituit primus; quem nox armabat in umbris
grassari solitum; crimen doctrina tegebat.
Mox patefacta viri pressa est audacia saxis.
45Incidit titulum iuvenis, quo pignora vatis
edidit; auspiciis suffecit poena magistri:
"monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus;
nocte die tutum carpe viator iter."
Nos tamen hos brevius, si fas simulare Maronem:
50"Ballistam sua poena tegit, via tuta per auras."
[Hic Ballista iacet: certo pede perge viator.
Carcere montoso clausus Ballista tenetur:
securi fraudis pergite nocte viri.
Quid trepidas tandem gressu pavitante viator?
55Nocturnum furem saxeus imber habet.
Ballistae vitam rapuit lapis; ipse sepulcrum
intulit. Umbra nocens pendula saxa tremit.
Crimina latronis dignissima poena coercet;
duritiam mentis damnat ubique lapis].
60Hinc culicis tenui praelusit funera versu:
"Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti
funeris officium vitae pro munere reddit."
Tum tibi Sironem, Maro, contulit ipsa magistrum
Roma potens, proceresque suos tibi iunxit amicos:
65Pollio Maecenas Varus Cornelius ardent,
te sibi quisque rapit, per te victurus in aevum.
Musa refer quae causa fuit componere libros.
Sumpserat Augustus rerum moderamina princeps.
Iam necis ultor erat patriae; iam caede priorum
70perfusos acies legitur visura Philippos.
Cassius hic Magni vindex et Brutus in armis
intereunt. Victor nondum contentus opimis
emeritas belli spoliis ditasse cohortis
proscripsit miserae florentia rura Cremonae,
75totaque militibus pretium concessa laborum
praeda fuit; violenta manus bacchata per agros.
Non flatus non tela Iovis non spumeus amnis
non imbres rapidi quantum manus impia vastant.
Mantua, tu coniuncta loco, sociata periclis;
80non tamen ob meritum miseram vicinia fecit.
Iam Maro pulsus erat; sed viribus obvius ibat
fretus amicorum clipeo, cum paene nefando
ense perit. Quid dextra furis? Quid viscera Romae
sacrilego mucrone petis? Tua bella tacebit
85posteritas ipsumque ducem nisi Mantua dicat.
Non tulit hanc rabiem doctissima turba potentum.
Itur ad auctorem rerum, quid Martius horror
egerit, ostendunt, qui tam miseranda tulisset.
Caesaris huic placido nutu repetuntur agelli.
90His auctus meritis cum digna rependere vellet,
invenit carmen, quo munera vincere posset;
praedia dat Caesar, quorum brevis usus habendi,
obtudit hic laudes, quas saecula nulla silescunt.
Pastores cecinit primos: hoc carmine consul
95Pollio laudatur ter se revocantibus annis
composito. Post haec ruris praecepta colendi
quattuor exposuit libris, et commoda terrae
edocuit geminis anno minus omnia lustris.
Inde coturnato Teucrorum proelia versu
100et Rutulum tonuit; bis sena volumina sacro
formavit donata duci trieteride quarta.
Sed loca quae vulgi memoravit tradita fama
aequoris et terrae statuit percurrere vates,
certius ut libris oculo dictante notaret.
105Pergitur: ut Calabros tetigit, livore nocenti
Parcarum vehemens laxavit corpora morbus.
Hic ubi languores et fata minacia sensit....