I
Etsi uereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec noui iudici noua forma terret oculos qui, quocumque inciderunt ueterem consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. Non enim corona consessus uester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus; non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra uim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec enim inter tantam uim armorum existimarem esse orationi locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi uiri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare. Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae uerum etiam silentium pollicentur. Reliqua uero multitudo, quae quidem est ciuium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis uidetis, non cum uirtute Milonis fauet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.
II
Vnum genus est aduersum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pauit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut uobis uoce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui forte fuerit, admonere uos debebit ut eum ciuem retineatis qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae uestra salute neglexit. Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. Nam si umquam de bonis et fortibus uiris, si umquam de bene meritis ciuibus potestas uobis iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis uiris datus est ut sua studia erga fortis et bonos ciuis, quae uoltu et uerbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem uos habetis ut statuatis utrum nos qui semper uestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu uexati a perditissimis ciuibus aliquando per uos ac per uestram fidem, uirtutem sapientiamque recreemur. Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putaui Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat, in iudicio uero et in eo consilio in quo ex coniunctis ordinibus amplissimi uiri iudicarent numquam existimaui spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis uiros infringendam. Quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis uideritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus uestra fuerit, idcirco eam uirtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. Sin illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque uos, iudices, si cetera amisimus, hoc nobis saltem ut relinquatur, uitam ab inimicorum audacia telisque ut impune liceat defendere.
III
Sed ante quam ad eam orationem uenio quae est propria, uestrae quaestionis uidentur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae ueniat in iudicium uidere possitis. Negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? Nempe in ea quae primum iudicium de capite uidit M. Horati, fortissimi uiri, qui nondum libera ciuitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur. An est quisquam qui hoc ignoret? cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi uero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum uideri. Neque enim posset aut Ahala ille Seruilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos ciuis interfici nefas esset. Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necauisset uariatis hominum sententiis non solum diuina sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum. Quod si XII tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune uoluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet, cum uideat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi legibus?
IV
Atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum uerum etiam necessarium, cum ui uis inlata defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui uim adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus uir scelere solutum periculo liberauit. Insidiatori uero et latroni quae potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii uolunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, uerum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si uita nostra in aliquas insidias, si in uim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis. Silent enim leges inter arma nec se exspectari iubent, cum ei qui exspectare uelit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa uetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat in causa, iudices; non enim dubito quin probaturus sim uobis defensionem meam, si id memineritis quod obliuisci non potestis insidiatorem interfici iure posse.
V
Sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. Illam uero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobauit. Quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus uniuersi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! Quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inuenti qui Milonis causam non probarent? Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam inuidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego uellem decernere. Quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum. Hanc uero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putauit; erant enim leges, erant quaestiones uel de caede uel de ui, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut noua quaestio constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium nouum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decreuit? Quia nulla uis umquam est in libera ciuitate suscepta inter ciuis non contra rem publicam non enim est ulla defensio contra uim umquam optanda, sed non numquam est necessaria, - nisi uero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica oppressa sunt, rem publicam tamen uolnerarunt.
VI
Itaque ego ipse decreui, cum caedem in uia Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re uis et insidiae, crimen iudicio reseruaui, rem notaui. Quod si per furiosum illum tr. pl. senatui quod sentiebat perficere licuisset, nouam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim ut ueteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Diuisa sententia est postulante nescio quo - nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre - sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est. At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicauit: tulit enim de caede quae in Appia uia facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? Nempe ut quaereretur. Quid porro quaerendum est? factumne sit? At constat. A quo? At paret. Vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. Quod nisi uidisset, posse absolui eum qui fateretur, cum uideret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec uobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. Mihi uero Cn. Pompeius non modo nihil grauius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse uidetur quid uos in iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putauit. Iam illud ipse dicet profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.
VII
Domi suae nobilissimus uir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, auunculus huius iudicis nostri fortissimi uiri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna uis esset inlata? Quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? Num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? Certe nulla. Quid ita? Quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. Intersit inter uitae dignitatem summorum atque infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab istis saepe dicitur proinde quasi Appius ille Caecus uiam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur! Itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum - homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat - nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis uiri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus est in templo Castoris seruus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat. Extorta est ei confitenti sica de manibus. Caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque tegit. Num quae rogatio lata, num quae noua quaestio decreta est? Atqui si res, si uir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus atque in uestibulo ipso senatus; ei uiro autem mors parabatur cuius in uita nitebatur salus ciuitatis; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset, non haec solum ciuitas sed gentes omnes concidissent. Nisi uero, quia perfecta res non est, non fuit punienda, proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus uindicentur. Minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus. Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non uel mea uel rei publicae fortuna seruasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset?
VIII
Sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo potest. Luget senatus, maeret equester ordo, tota ciuitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum ciuem desiderant. Non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et diuina quadam mente praeditus multa uidit: fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne uideretur infirmior fides reconciliatae gratiae. Multa etiam alia uidit, sed illud maxime, quamuis atrociter ipse tulisset, uos tamen fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque uero, quod non nulli dictitant, secreuit in iudicibus legendis amicos meos. Neque enim hoc cogitauit uir iustissimus, neque in bonis uiris legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines uictus non possunt esse cum multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis. Ex quibus ille cum optimos uiros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei. Quod uero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime uoluit, nihil quaesiuit aliud nisi iustitiam, grauitatem, humanitatem, fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et leuitati multitudinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creauit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
IX
Quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque ueniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos uellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controuersia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse uoluit, et ei lecti iudices, isque praepositus est quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit. Quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam uobis dum breuiter expono, quaeso, diligenter attendite. P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura uexare rem publicam uideretque ita tracta esse comitia anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere uellet, singulari uirtute ciuem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad euertendam rem publicam, plenum annum atque integrum. Occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri uidebat. Contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam inuitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. Conuocabat tribus, se interponebat, Collinam nouam dilectu perditissimorum ciuium conscribebat. Quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies conualescebat. Vbi uidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum uirum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem. Seruos agrestis et barbaros, quibus siluas publicas depopulatus erat Etruriamque uexarat, ex Appennino deduxerat, quos uidebatis. Res erat minime obscura. Etenim dictitabat palam consulatum Miloni eripi non posse, uitam posse. Significauit hoc saepe in senatu, dixit in contione; quin etiam M. Fauonio, fortissimo uiro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone uiuo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum; quam uocem eius ad hunc M. Catonem statim Fauonius detulit.
X
Interim cum sciret Clodius - neque enim erat id difficile scire a Lanuuinis - iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem XIII Kalendas Februarias Miloni esse Lanuuium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuui Milo, Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque uoluisset, numquam reliquisset. Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum uenit, calceos et uestimenta mutauit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam uenturus erat, redire potuisset. Obuiam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore ueheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu. Fit obuiam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum; aduersi raedarium occidunt. Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius seruos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari uiderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re uera putarent, fecerunt id serui Milonis - dicam enim aperte non deriuandi criminis causa, sed ut factum est - nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque seruos in tali re facere uoluisset.
XI
Haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator superatus est; ui uicta uis uel potius oppressa uirtute audacia est. Nihil dico quid res publica consecuta sit, nihil quid uos, nihil quid omnes boni: nihil sane id prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem seruare potuerit quin una rem publicam uosque seruaret. Si id iure fieri non potuit, nihil habeo quod defendam. Sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper uim quacumque ope possent a corpore, a capite, a uita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut uestris sententiis esse pereundum. Quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a uobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo uestrum ita sentit, illud iam in iudicium uenit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicauit; ab utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum est ut quaereretur. Ita et senatus rem, non hominem notauit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit.
XII
Num quid igitur aliud in iudicium uenit nisi uter utri insidias fecerit? Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nos scelere soluamur. Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud Cassianum "cui bono fuerit" in his personis ualeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe paruo. Atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus praetor esset quibus si non adiuuantibus, at coniuentibus certe speraret se posse eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si uellent, fortasse uix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam uetustate audaciam. An uero, iudices, uos soli ignoratis, uos hospites in hac urbe uersamini, uestrae peregrinantur aures neque in hoc peruagato ciuitatis sermone uersantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum uestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum uidelicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses. Et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. Mouet me quippe lumen curiae!
XIII
Quid? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare? Tu P. Clodi cruentum cadauer eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. Qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo. Audistis, iudices, quantum Clodi interfuerit occidi Milonem: conuertite animos nunc uicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? "Obstabat in spe consulatus Miloni Clodius." At eo repugnante fiebat, immo uero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. Valebat apud uos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, ualebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum uos mirifice moueri sentiebam, sed plus multo ualebat periculorum impendentium timor. Quis enim erat ciuium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum nouarum metu proponeret? Solutam autem fore uidebatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret uniuersus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? At nunc, Clodio remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam; singularis illa et huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. Vos adepti estis ne quem ciuem metueretis; hic exercitationem uirtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit. Itaque Milonis consulatus qui uiuo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus est. Non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni. "At ualuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris sui." Quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid uoltis amplius? Quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiam suae gloriae, praeter hoc ciuile odium quo omnis improbos odimus? Illi erat ut odisset primum defensorem salutis meae, deinde uexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum; reus enim Milonis lege Plotia fuit Clodius quoad uixit. Quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis? quantum odium illius et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse?
XIV
Reliquum est ut iam illum natum ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. "Nihil per uim umquam Clodius, omnia per uim Milo." Quid? ego, iudices, cum maerentibus uobis urbe cessi, iudiciumne timui, non seruos, non arma, non uim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi uidelicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et uestra, iudicium timendum fuit. Seruorum et egentium ciuium et facinorosorum armis meos ciuis, meis consiliis periculisque seruatos, pro me obici nolui. Vidi enim, uidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene interfici seruorum manu, cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, uir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus ut uitam amiserit. Itaque quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquieuit? Haec intenta nobis est, huic ego uos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec uiam Appiam, monumentum sui nominis, nece Papiri cruentauit, haec eadem longo interuallo conuersa rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit. Quid simile Milonis? cuius uis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, ui oppressam ciuitatem teneret. Quem si interficere uoluisset, quantae quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! Potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne ciui egregio et uiro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, uolnerato, potuitne Q. Fabricio, uiro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnouisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta ciuitas eam laudem pro sua uindicaret?
XV
At quod erat tempus? Clarissimus et fortissimus uir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor uestrae uoluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo tribuni plebei illius aduersarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus omnis de salute mea grauissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus; qui cum decretum de me Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret; omnium denique in illum odia ciuium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur. Tum se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad uim numquam uocauit. Quid? priuato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? Nuper uero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset grauissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! Cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua inuidia, M. uero Antoni maxima gloria? Quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset, gladios destringendos, lapides iaciendos curasset, dein subito uoltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, uos et omnes boni uota faceretis ut Miloni uti uirtute sua liberet.
XVI
Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc uoluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitauit occidere? praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, leuem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam uoluntas erga nos sensusque ciuium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt. Hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia ueniebat? Quam hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret! Quid? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? In utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret? Sed quid ego argumentor, quid plura disputo? Te, Q. Petili, appello, optimum et fortissimum ciuem; te, M. Cato, testor, quos mihi diuina quaedam sors dedit iudices. Vos ex M. Fauonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis uiuo Clodio, periturum Milonem triduo. Post diem tertium gesta res est quam dixerat. Cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, uos potestis dubitare quid fecerit?
XVII
Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo. Dictatoris Lanuuini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuuium illo ipso quo est profectus die: itaque anteuertit. At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit. Quid si, ut ille sciuit Milonem fore eo die in uia, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit? Primum quaero qui id scire potuerit? quod uos idem in Clodio quaerere non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuui a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. Sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset: omnes scilicet Lanuuini. Milo de Clodi reditu unde quaesiuit? Quaesierit sane - uidete quid uobis largiar - seruum etiam, ut Q. Arrius? amicus meus, dixit, corruperit. Legite testimonia testium uestrorum. Dixit C. Causinius Schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamnae fuerat et Romae, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. Dixit hoc item comes P. Clodi, C. Clodius.
XVIII
Videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in uia Clodio: quippe, si ille obuius ei futurus omnino non erat. Deinde - non enim uideo cur non meum quoque agam negotium - scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio uero maioris alicuius. Me uidelicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant. Iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiraui, liberatus sum; non uereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, uidear id cogitasse. Nunc persequar cetera; nam occurrit illud: "Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitauit, quoniam fuit in Albano mansurus." Si quidem exiturus ad caedem e uilla non fuisset. Video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem? Testamentum simul obsignaui, una fui; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. Quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?
XIX
Age, sit ita factum: quae causa fuit cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret? Quid adferebat festinationis quod heres erat? Primum nihil erat cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane uenisset? Atqui ut illi nocturnus ad urbem aduentus uitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit. Noctu occidisset: insidioso et pleno latronum in loco occidisset. Nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes saluum etiam confitentem uolunt. Sustinuisset crimen primum ipse ille latronum occultator et receptor locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde multi ab illo uiolati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria. Atque illo die certe Aricia rediens deuertit Clodius ad se in Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reuerti uellet, ad uillam suam quae uiam tangeret deuersurum. Cur nec ante occurrit ne ille in uilla resideret, nec eo in loco subsedit quo ille noctu uenturus esset? Video adhuc constare, iudices, omnia: Miloni etiam utile fuisse Clodium uiuere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in ui inferenda, huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatam et praedicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo die exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
XX
Videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. Id uero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille uersabatur ualentium, edito aduersarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices, quae semper ualet plurimum. Si haec non gesta audiretis, sed picta uideretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter ueheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? uestitus an uehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset? - Videte nunc illum, primum egredientem e uilla, subito: cur? uesperi: quid necesse est? tarde: qui conuenit, praesertim id temporis? "Deuertit in uillam Pompei." Pompeium ut uideret? sciebat in Alsiensi esse; uillam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo erat? mora et tergiuersatio: dum hic ueniret, locum relinquere noluit.
XXI
Age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil. Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut uirum a uiro lectum esse diceres. Cur igitur uictus est? Quia non semper uiator a latrone, non numquam etiam latro a uiatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in uiros. Nec uero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus. Semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. Quam ob rem uitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat. Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem euertit et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitauit, in quos incensos ira uitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo serui fideles pro domini uita expetiuerunt. Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a seruis Milonis in Appia uia P. Clodium confiteri. Quid opus est terrore? quid quaeris? Occideritne? occidit. Iure an iniuria? Nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio.
XXII
Quod igitur in causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis inueniri uis, id fatemur. Manu uero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere. Dixit enim hic idem qui semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam beneuolis, tam bonis, tam fidelibus seruis, propter quos uiuit? Etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et uolneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiauit. Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conseruatores domini, ultores sceleris, defensores necis. Hic uero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum. Sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de seruis? "Rogas? de P. Clodi." Quis eos postulauit? "Appius." Quis produxit? "Appius." Vnde? "ab Appio." Di boni! quid potest agi seuerius? Proxime deos Clodius accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, de morte tamquam de caerimoniis uiolatis quaeritur. Sed tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non quia non posset uerum inueniri, sed quia uidebatur indignum et dominis morte ipsa tristius: in reum de seruo accusatoris cum quaeritur, uerum inueniri potest? Age uero, quae erat aut qualis quaestio? "Heus tu, Rufio," uerbi causa, "caue sis mentiare: Clodius insidias fecit Miloni?" "Fecit;" certa crux. "Nullas fecit:" sperata libertas. Quid hac quaestione certius? Subito adrepti in quaestionem tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit; hi centum dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
XXIII
Quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam reuertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui uoltus, quae oratio. Neque uero se populo solum sed etiam senatui commisit, neque senatui modo sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum uerum etiam eius potestati cui senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna uis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos uersari putent qui peccarint. Neque uero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est; uidebant sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. An uero obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? Negabant eum Romam esse rediturum. Siue enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; siue etiam illius morte patriam liberare uoluisset, non dubitaturum fortem uirum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, uobis haec fruenda relinqueret quae ipse seruasset. Multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: "Erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet." Miseros interdum ciuis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliuiscuntur sed etiam nefarias suspicantur! Ergo illa falsa fuerunt quae certe uera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste uereque defendere.
XXIV
Quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quamuis etiam mediocrium delictorum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo uero ut contempsit ac pro nihilo putauit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus uir neglegere potuisset! Scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe uicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus; arma in uillam Ocriculanam deuecta Tiberi, domus in cliuo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata, sunt quam quaesita. Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. Nimis multa audire coguntur neque aliter facere possunt ei quibus commissa tota res publica est. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximos, seruos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn. Pompeio coniurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem seruorum audiri, uolnus in latere quod acu punctum uideretur pro ictu gladiatoris probari. Verum, ut intellego, cauebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne uos aliquid timeretis. Oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac fortissimi uiri, multas noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur. Non poteram Cn. Pompeium, praestantissima uirtute uirum, timidum suspicari; diligentiam pro tota re publica suscepta nimiam nullam putabam. Frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inuentus est qui Milonem cum telo esse diceret. Nudauit se in sanctissimo templo, quoniam uita talis et ciuis et uiri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. Omnia false atque inuidiose ficta comperta sunt: tametsi metuitur etiam nunc Milo.
XXV
Non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei - te enim appello et ea uoce ut me exaudire possis - tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus. Si Milonem times, si hunc de tua uita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si uigiliae, si delecta iuuentus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe uis et incredibilis animus et non unius uiri uires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est. Sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? Quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. Quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo euelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et ita consueuit; te, Magne, tamen ante testaretur, quod nunc etiam facit.
XXVI
Vides quam sit uaria uitae commutabilisque ratio, quam uaga uolubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. Erit, erit, illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando dies, cum tu saluis, ut spero, rebus tuis, sed fortasse in motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi beneuolentiam et grauissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi uiri magnitudinem animi desideres. Quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut uideret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno uersiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis uindicandis qui ui iudicia ipsa tolleret? Satis iudicatum est a Pompeio, satis, falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolui a uobis oporteret, ut omnes confitentur, liceret. Quod uero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre uobis - quid enim minus illo dignum quam cogere ut uos eum condemnetis in quem animaduertere ipse et more maiorum et suo iure possit? - , sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere uobis quod sentiatis libere iudicare.
XXVII
Nec uero me, iudices, Clodianum crimen mouet, nec tam sum demens tamque uestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. De qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: "Occidi, occidi, non Sp. Maelium qui annona leuanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem uidebatur, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogauit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum - auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset - cuius nefandum adulterium in puluinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt; eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui ciuem quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac uitae ciuium conseruatorem iudicarant seruorum armis exterminauit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum uoluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari uirtute et gloria ciuem domum ui et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit nec in facinore nec in libidine; eum qui aedem Nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret; eum denique cui iam nulla lex erat, nullum ciuile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis uindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos - eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum ciuem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis uillas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio uenderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam conuexit dominoque trans ripam inspectante non dubitauit aedificium exstruere in alieno; qui huic T. Furfanio, cui uiro, di immortales! - quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam? quorum utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent -; sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua inuidia huic esset tali uiro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per uestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo uestibulo priuaret sed omni aditu et limine.
XXVIII
Quamquam haec quidem iam tolerabilia uidebantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in priuatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat ciuitatis incredibilis patientia: quae uero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; uota enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in uestras possessiones, uestra tecta, uestras pecunias: pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus uestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, seruorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque priuatas omnium possideret? Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: "Adeste, quaeso, atque audite, ciues! P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus hoc ferro et hac dextera a ceruicibus uestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret in ciuitate," esset uero timendum quonam modo id ferret ciuitas! Nunc enim quis est Qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat? Non queo uetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas uictorias aetas nostra uidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit nec tantam. Mandate hoc memoriae, iudices. Spero multa uos liberosque uestros in re publica bona esse uisuros: in eis singulis ita semper existimabitis, uiuo P. Clodio nihil eorum uos uisuros fuisse. In spem maximam et, quem ad modum confido, uerissimam sumus adducti hunc ipsum annum, hoc summo uiro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem ciuitati fore. Num quis igitur est tam demens qui hoc P. Clodio uiuo contingere potuisse arbitretur? Quid? Ea quae tenetis priuata atque uestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent?
XXIX
Non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum euomere uidear quam uerius. Etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter uersaretur odium meum. Non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit. Quin sic attendite, iudices. Fingite animis - liberae sunt enim nostrae cogitationes et quae uolunt sic intuentur ut ea cernimus quae uidemus - fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus efficere Milonem ut absoluatis, sed ita si P. Clodius reuixerit - quid uoltu extimuistis? quonam modo ille uos uiuus adficeret quos mortuus inani cogitatione percussit? Quid? si ipse Cn. Pompeius, qui ea uirtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam uellet illum ab inferis euocare, propter rem publicam non fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores cuius uitam si putetis per uos restitui posse nolitis, et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reuiuiscere posset, ista lex lata numquam esset. Huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberauisset? Graeci homines deorum honores tribuunt eis uiris qui tyrannos necauerunt - quae ego uidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae! quas res diuinas talibus institutas uiris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - uos tanti conseruatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter, se fecisse libertatis omnium causa quod esset non confitendum modo sed etiam uere praedicandum.
XXX
Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi uero gratius putat esse uobis sui se capitis quam uestri defensorem fuisse! cum praesertim in tali confessione, si grati esse uelletis, honores adsequeretur amplissimos. Sin factum uobis non probaretur - quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari? - sed tamen si minus fortissimi uiri uirtus ciuibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata ciuitate. Nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur? Quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et inuidiam nostram putaremus. Nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum tantum in consulatu meo pro uobis ac liberis uestris ausus essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier interficere sceleratum ac perniciosum ciuem non auderet, si periculum non timeret? Proposita inuidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is uir uere putandus est. Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica ciuis, uiri fortis ne suppliciis quidem moueri ut fortiter fecisse paeniteat. Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur; si ingrata, tamen in graui fortuna conscientia sua niteretur. Sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Romani et uestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. Nec uero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam uim esse ducit numenque diuinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus nec uicissitudines rerum atque ordines mouent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.
XXXI
Est, est illa uis profecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod uigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua prouidemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, uidere ac plane qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea uis igitur ipsa quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut ui inritare ferroque lacessere fortissimum uirum auderet uincereturque ab eo quem si uicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam. Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. Regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere uiderunt, commosse se uidentur et ius in illo suum retinuisse. Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, uos, inquam, imploro atque testor, uosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat; uestrae tum religiones uiguerunt, uestra uis ualuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti: uobis illae, uobis uestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt. Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud uolnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario uideretur, sed ad hanc insignem poenam reseruatus.
XXXII
Nec uero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam, ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus. Non fuisse credo fas clarissimorum uirorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset uita damnata. Dura, me dius fidius, mihi iam fortuna populi Romani et crudelis uidebatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. Polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus grauissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, uexarat iti tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam uexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum priuatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, uastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat, instabat, urgebat; capere eius amentiam ciuitas, Italia, prouinciae, regna non poterant; incidebantur iam domi leges quae nos seruis nostris addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. Obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum qui poterat obstare nouo reditu in gratiam sibi deuinctum arbitrabatur; Caesaris potentiam suam esse dicebat; bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat.
XXXIII
Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt ut huic faceret insidias. Aliter perire pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure esset ulta. Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in priuato eodem hoc aliquid profecerat. An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum Milone occiso habuisset suos consules; deinde quis in eo praetore consul fortis esset per quem tribunum uirtutem consularem crudelissime uexatam esse meminisset? Oppressisset omnia, possideret, teneret; lege noua, quae est inuenta apud eum cum reliquis legibus Clodianis, seruos nostros libertos suos effecisset; postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum uirum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis. An ille praetor, ille uero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo uiuo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique uiuus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius uidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab uniuerso populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro uiuo non esset ausurus? In curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam uiuus euerterat. Et sunt qui de uia Appia querantur, taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse defendi, cuius non restiterit cadaueri curia! Excitate, excitate ipsum, si potestis, a mortuis: frangetis impetum uiui cuius uix sustinetis furias insepulti? Nisi uero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt, cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro uolitauerunt. Caedi uidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, uir et in re publica fortissimus, in suscepta causa firmissimus, et bonorum uoluntati, auctoritati senatus deditus, et in hac Milonis siue inuidia siue fortuna, singulari, diuina, incredibili fide.
XXXIV
Sed iam satis multa de causa, extra causam etiam nimis fortasse multa. Quid restat nisi ut orem obtesterque uos, iudices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo uiro quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et imploro et exposco? Nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis Milonis, si uoltum semper eundem, si uocem, si orationem stabilem ac non mutatam uidetis, hoc minus ei parcere: haud scio an multo etiam sit adiuuandus magis. Etenim si in gladiatoriis pugnis et in infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos et supplices et ut uiuere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis seruari cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis ciuibus facere debemus! Me quidem, iudices, exanimant et interimunt hae uoces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. "Valeant" inquit "ualeant ciues mei; sint incolumes, sint florentes, sint beati; stet haec urbs praeclara mihique patria carissima, quoquo modo erit merita de me; tranquilla re publica mei ciues, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur. Ego cedam atque abibo. Si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam ciuitatem, in ea conquiescam. O frustra" inquit "mei suscepti labores, o spes fallaces, o cogitationes inanes meae! Ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis quorum uires erant debiles, bonis uiris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem? Ego cum te" mecum enim saepissime loquitur - "patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum locum? Vbi nunc senatus est quem secuti sumus, ubi equites Romani illi, illi" inquit "tui? ubi studia municipiorum, ubi Italiae uoces, ubi denique tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, uos atque defensio?
XXXV
Mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil potest opitulari?" Nec uero haec, iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur uoltu quo uidetis. Negat enim se, negat ingratis ciuibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus non negat. Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis uestris imminebat, eam quo tutior esset uestra uita suam se fecisse commemorat, ut non modo uirtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, uos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se beneuolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, uestras uero et uestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse dicit. Meminit etiam uocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi uero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit haec, quae certe uera sunt, fortis et sapientis uiros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in uita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius uiro quam periculis patriam liberare. Beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis ciuibus, nec tamen eos miseros qui beneficio ciuis suos uicerint. Sed tamen ex omnibus praemiis uirtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc unam quae breuitatem uitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui uiueremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines uiderentur ascendere. "De me" inquit "semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet uetustas. Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces inuidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur. Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies. Centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera. Qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragrauit. Quam ob rem ubi corpus hoc sit non" inquit "laboro, quoniam omnibus in terris et iam uersatur et semper hic habitabit nominis mei gloria."
XXXVI
Haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: "Te quidem, cum isto animo sis, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis diuina uirtus, eo maiore a te dolore diuellor. Nec uero, si mihi eriperis, reliqua est illa saltem ad consolandum querela ut eis irasci possim a quibus tantum uolnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime." Nullum mihi umquam, iudices, tantum dolorem inuretis - tametsi quis potest esse tantus? - sed ne hunc quidem ipsum ut obliuiscar quanti me semper feceritis. Quae si uos cepit obliuio aut si in me aliquid offendistis, cur non id in meo capite potius luitur quam Milonis? Praeclare enim uixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali uidero. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te appetiui; ego meum saepe corpus et uitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli; hoc denique ipso die, si qua uis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco. Quid iam restat? quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? Non abnuo, non recuso, uosque obsecro, iudices, ut uestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse uideatis.
XXXVII
His lacrimis non commouetur Milo - est quodam incredibili robore animi - exsilium ibi esse putat ubi uirtuti non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam. Sit hic ea mente qua natus est: quid? uos, iudices, quo tandem eritis animo? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis? Et erit dignior locus ullus in terris qui hanc uirtutem excipiat quam hic qui procreauit? Vos, uos appello, fortissimi uiri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis; uos, inquam, in ciuis inuicti periculo appello, centuriones, uosque, milites: uobis non modo inspectantibus sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta uirtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? O me miserum, o me infelicem! Reuocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis qui te parentem alterum putant? quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem per quos nostram ille seruasset? At in qua causa non potuisse? Quae est grata omnibus gentibus. A quibus non potuisse? Ab eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt. Quo deprecante? Me. Quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagaui, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes mihi meisque redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse uoluistis? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus? Nolite, obsecro uos, acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum, si distrahor ab his per quos restitutus sum? Vtinam di immortales fecissent - pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie - utinam P. Clodius non modo uiueret sed etiam praetor, consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum uiderem! O di immortales! fortem et a uobis, iudices, conseruandum uirum! "Minime, minime"; inquit "immo uero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas." Hicine uir patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius uos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet quem omnes urbes expulsum a uobis ad se uocabunt? O terram illam beatam quae hunc uirum exceperit, hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! Sed finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic se lacrimis defendi uetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis. Vestram uirtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime comprobabit qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque delegit.