LXXXIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I
Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti necessariam, diuidi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi; facilius enim per partes in cognitionem totius adducimur. Vtinam quidem quemadmodum uniuersa mundi facies in conspectum uenit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo spectaculum! Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet, relictis iis quae nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda quemadmodum mundi secreta cernuntur. II. Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam uelociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum uisus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt, uniuersi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis et philosophiam in partes, non in frusta diuidam. Diuidi enim illam, non concidi, utile est; nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est. III. Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus; quidquid in maius creuit facilius agnoscitur si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et paruulas non oportet. Idem enim uitii habet nimia quod nulla diuisio: simile confuso est quidquid usque in puluerem sectum est.
IV Primum itaque, si [ut] uidetur tibi, dicam inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et adfectatio: haec eo tendit quo illa peruenit. Philosophia unde dicta sit apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet. V. Sapientiam quidam ita finierunt ut dicerent diuinorum et humanorum scientiam; quidam ita: sapientia est nosse diuina et humana et horum causas. Superuacua mihi haec uidetur adiectio, quia causae diuinorum humanorumque pars diuinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent: alii studium illam uirtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis; a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis. VI. Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse; neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter auaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa uenit, ad hanc itur. VII. Sapientia est quam Graeci σοφίαν uocant. Hoc uerbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur; quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:
hospes resiste et σοφίαν Dossenni lege.
VIII. Quidam ex nostris, quamuis philosophia studium uirtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putauerunt illas distrahi posse; nam nec philosophia sine uirtute est nec sine philosophia uirtus. Philosophia studium uirtutis est, sed per ipsam uirtutem; nec uirtus autem esse sine studio sui potest nec uirtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis qui aliquid ex distanti loco ferire conantur alibi est qui petit, alibi quod petitur; nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt extra urbes sunt, sic uiae ad uirtutem extra ipsam: ad uirtutem uenitur per ipsam, cohaerent inter se philosophia uirtusque.
IX. Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem, naturalem, rationalem. Prima componit animum; secunda rerum naturam scrutatur; tertia proprietates uerborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro uero falsa subrepant. Ceterum inuenti sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent. X. Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt ciuilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et circa aliam materiam occupata sit; quidam adiecerunt his partem quam oikonomiken uocant, administrandae familiaris rei scientiam; quidam et de generibus uitae locum separauerunt. Nihil autem horum non in illa parte morali reperietur. XI. Epicurei duas partes philosophiae putauerunt esse, naturalem atque moralem: rationalem remouerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie ueri latentia coarguere, ipsi quoque locum quem "de iudicio et regula" appellant - alio nomine rationalem - induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant. XII. Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt moralibus, sed hi quoque quae remouent aliter inducunt; in quinque enim partes moralia diuidunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali. XIII. Ariston Chius non tantum superuacuas esse dixit naturalem et rationalem sed etiam contrarias; moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit. Nam eum locum qui monitiones continet sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam generis humani paedagogus.
XIV. Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus diuidi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis - quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere? - secunda de impetu, de actionibus tertia. Primum enim est ut quanti quidque sit iudices, secundum ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium ut inter impetum tuum actionemque conueniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias. XV. Quidquid ex tribus defuit turbat et cetera. Quid enim prodest inter se aestimata habere omnia, si sis in impetu nimius? quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in sua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo uita concors sibi est ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur, proinde remissus aut acrior prout illa digna est peti.
XVI. Naturalis pars philosophiae in duo scinditur, corporalia et incorporalia; utraque diuiduntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur - gignuntur autem elementa. Ipse de elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia mouentem et elementa diuiditur.
XVII. Superest ut rationalem partem philosophiae diuidam. Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa; hanc διαλεκτικήν, illam ῥητορικήν placuit uocari. Ῥητορική uerba curat et sensus et ordinem; διαλεκτική in duas partes diuiditur, in uerba et significationes, id est in res quae dicuntur et uocabula quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque diuisio. Itaque hoc loco finem faciam et
summa sequar fastigia rerum;
alioqui, si uoluero facere partium partes, quaestionum liber fiet.
XVIII. Haec, Lucili uirorum optime, quominus legas non deterreo, dummodo quidquid legeris ad mores statim referas. Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes uexa; et istis dicentibus "quousque eadem?" responde: XIX. "Ego debebam dicere" quousque eadem peccabitis?" Remedia ante uultis quam uitia desinere? Ego uero eo magis dicam, et quia recusatis perseuerabo; tunc incipit medicina proficere ubi in corpore alienato dolorem tactus expressit. Dicam etiam inuitis profutura. Aliquando aliqua ad uos non blanda uox ueniat, et quia uerum singuli audire non uultis, publice audite.
XX. "Quousque fines possessionum propagabitis? Ager uni domino qui populum cepit angustus est? Quousque arationes uestras porrigetis, ne prouinciarum quidem spatio contenti circumscribere praediorum modum? Inlustrium fluminum per priuatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad ostium a fonte uestri sunt. Hoc quoque parum est nisi latifundiis uestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque uester uilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter uilissima rerum numerantur. Quam uultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium uocabatur, facite uestrum quidquid potestis, dum plus sit alieni.
XXI. "Nunc uobiscum loquor quorum aeque spatiose luxuria quam illorum auaritia diffunditur. Vobis dico: quousque nullus erit lacus cui non uillarum uestrarum fastigia inmineant? nullum flumen cuius non ripas aedificia uestra praetexant? Vbicumque scatebunt aquarum calentium uenae, ibi noua deuersoria luxuriae excitabuntur. Vbicumque in aliquem sinum litus curuabitur, uos protinus fundamenta iacietis, nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare agetis introrsus. Omnibus licet locis tecta uestra resplendeant, aliubi inposita montibus in uastum terrarum marisque prospectum, aliubi ex plano in altitudinem montium educta, cum multa aedificaueritis, cum ingentia, tamen et singula corpora estis et paruola. Quid prosunt multa cubicula? in uno iacetis. Non est uestrum ubicumque non estis.
XXII. "Ad uos deinde transeo quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium uariis generibus cum magno labore persequitur: nullis animalibus nisi ex fastidio pax est. Quantulum [est] ex istis epulis [quae] per tot comparatis manus fesso uoluptatibus ore libatis? quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat? quantulum ex tot conchyliis tam longe aduectis per istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices, ecquid intellegitis maiorem uos famem habere quam uentrem?"
XXIII. Haec aliis dic, ut dum dicis audias ipse, scribe, ut dum scribis legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude, non ut plus aliquid scias, sed ut melius. Vale.
XC. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Quis dubitare, mi Lucili, potest quin deorum immortalium munus sit quod uiuimus, philosophiae quod bene uiuimus? Itaque tanto plus huic nos debemus quam dis quanto maius beneficium est bona uita quam uita pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent; cuius scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus. II. Nam si hanc quoque bonum uulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet perdidisset, inter fortuita non esse. Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obuenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur. Quid haberes quod in philosophia suspiceres si beneficiaria res esset? III. Huius opus unum est de diuinis humanisque uerum inuenire; ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus uirtutum consertarum et inter se cohaerentium. Haec docuit colere diuina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquamdiu inuiolatum mansit, antequam societatem auaritia distraxit et paupertatis causa etiam iis quos fecit locupletissimos fuit; desierunt enim omnia possidere, dum uolunt propria. IV. Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio; naturaest enim potioribus deteriora summittere. Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut uehementissima: non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares uicit; elephantorum gregem excelsissimus ducit: inter homines pro maximo est optimum. Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium in quibus non poterat potentior esse nisi melior; tuto enim quantum uult potest qui se nisi quod debet non putat posse.
V. Illo ergo saeculo quod aureum perhibent penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat. Hi continebant manus et infirmiorem a ualidioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant; horum prudentia ne quid deesset suis prouidebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebat ornabatque subiectos. Officium erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset aduersus eos experiebatur per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur, nihilque rex maius minari male parentibus posset quam ut abiret e regno. VI. Sed postquam subrepentibus uitiis in tyrannidem regna conuersa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes. Solon, qui Athenas aequo iure fundauit, inter septem fuit sapientia notos; Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset octauus. Zaleuci leges Charondaeque laudantur; hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.
VII. Hactenus Posidonio adsentior: artes quidem a philosophia inuentas quibus in cotidiano uita utitur non concesserim, nec illi fabricae adseram gloriam. "Illa" inquit "sparsos et aut casis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri." Ego uero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam uiuaria piscium in hoc clausa ut tempestatum periculum non adiret gula et quamuis acerrime pelago saeuiente haberet luxuria portus suos in quibus distinctos piscium greges saginaret. VIII. Quid ais? philosophia homines docuit habere clauem et seram? Quid aliud erat auaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale inuenire sibi aliquod receptaculum. IX. Mihi crede, felix illud saeculum ante architectos fuit, ante tectores. Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere;
nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo uehiculorum ordine uicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro grauia penderent. X. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam; spissatis ramalibus ac fronde congesta et in procliue disposita decursus imbribus quamuis magnis erat. Sub his tectis habitauere [sed] securi: culmus liberos texit, sub marmore atque auro seruitus habitat.
XI. In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus uiris iudicat; isto enim modo dicat licet sapientes fuisse per quos
tunc laqueis captare feras et fallere uisco
inuentum et magnos canibus circumdare saltus.
Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia inuenit. XII. In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris inuenerint, cum incendio siluarum adusta tellus in summo uenas iacentis liquefacta fudisset: ista tales inueniunt quales colunt. XIII. Ne illa quidem tam subtilis mihi quaestio uidetur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Vtraque inuenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quidquid aliud corpore incuruato et animo humum spectante quaerendum est. Sapiens facilis uictu fuit. Quidni? cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat. XIV. Quomodo, oro te, conuenit ut et Diogenen mireris et Daedalum? Vter ex his sapiens tibi uidetur? qui serram commentus est, an ille qui, cum uidisset puerum caua manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui: "quamdiu homo stultus superuacuas sarcinas habui!", qui se conplicuit in dolio et in eo cubitauit? XV. Hodie utrum tandem sapientiorem putas qui inuenit quemadmodum in immensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et uersatilia cenationum laquearia ita coagmentat ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fercula mutentur, an eum qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperauerit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos uestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo? Quem si audire humanum genus uoluerit, tam superuacuum sciet sibi cocum esse quam militem.
XVI. Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes quibus expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant necessaria: in delicias laboratur. Non desiderabis artifices: sequere naturam. Illa noluit esse districtos; ad quaecumque nos cogebat instruxit. "Frigus intolerabilest corpori nudo." Quid ergo? non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora? non auium plumae in usum uestis conseruntur? non hodieque magna Scytharum pars tergis uulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia uentis sunt? Quid ergo? non quilibet uirgeam cratem texuerunt manu et uili obleuerunt luto, deinde [de] stipula aliisque siluestribus operuere fastigium et pluuiis per deuexa labentibus hiemem transiere securi? XVII. "Opus est tamen calorem solis aestiui umbra crassiore propellere. " Quid ergo? non uetustas multa abdidit loca quae uel iniuria temporis uel alio quolibet casu excauata in specum recesserunt? Quid ergo? non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus? XVIII. Non fuit tam iniqua natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum uitae daret, homo solus non posset sine tot artibus uiuere; nihil durum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit uita produci. Ad parata nati sumus: nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt obuia erant et gratuita et opera leui parabilia; modus enim omnium prout necessitas erat: nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. Sufficit ad id natura quod poscit. XIX. A natura luxuria desciuit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuuat uitia. Primo superuacua coepit concupiscere, inde contraria, nouissime animum corpori addixit et illius deseruire libidini iussit. Omnes istae artes quibus aut circitatur ciuitas aut strepit corpori negotium gerunt, cui omnia olim tamquam seruo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est uelle quantum sat est.
XX. Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos uiros dulcedo orationis abducat a uero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex iis qui plurimum philosophiae contulerunt, dum uult describere primum quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solutoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendat, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi, textrini quoque artem a sapientibus dixit inuentam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus in quo
tela iugo uincta est, stamen secernit harundo,
inseritur medium radiis subtemen acutis,
quod lato pauiunt insecti pectine dentes.
Quid si contigisset illi uidere has nostri temporis telas, in quibus uestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est? XXI. Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas ne quid fortuitum et agreste succrescat quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum noua inueniant per quae fertilitas augeatur. XXII. Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit; narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere. "Receptas" inquit "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quidquid excidit ad eosdem dentes lingua refertur; tunc umore miscetur ut facilius per fauces lubricas transeat; cum peruenit in uentrem, aequali eius feruore concoquitur; tunc demum corpori accedit. XXIII. Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque adtritu grana franguntur et saepius regeruntur donec ad minutiam frequenter trita redigantur; tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit finxitque panem, quem primo cinis calidus et feruens testa percoxit, deinde furni paulatim reperti et alia genera quorum feruor seruiret arbitrio." Non multum afuit quin sutrinum quoque inuentum a sapientibus diceret.
XXIV. Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis inuenta sunt, tam mehercules quam nauigia quibus amnes quibusque maria transimus, aptatis ad excipiendum uentorum impetum uelis et additis a tergo gubernaculis quae huc atque illuc cursum nauigii torqueant. Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et leui eius in utrumque momento uelocitatem suam flectunt. XXV. "Omnia" inquit "haec sapiens quidem inuenit, sed minora quam ut ipse tractaret sordidioribus ministris dedit." Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et impressos parientibus tubos per quos circumfunderetur calor qui ima simul ac summa foueret aequaliter. Quid loquar marmora quibus templa, quibus domus fulgent? quid lapideas moles in rotundum ac leue formatas quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus? quid uerborum notas quibus quamuis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt: sapientia altius sedet nec manus edocet: animorum magistra est. XXVI. Vis scire quid illa eruerit, quid effecerit? Non decoros corporis motus nec uarios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitus aut in transitu formatur in uocem. Non arma nec muros nec bello utilia molitur: paci fauet et genus humanum ad concordiam uocat. XXVII. Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam paruola adsignas? artificem uides uitae. Alias quidem artes sub dominio habet; nam cui uita, illi uitae quoque ornantia seruiunt: ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo uias aperit. XXVIII. Quae sint mala, quae uideantur ostendit; uanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam uero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida; totius naturae notitiam ac sui tradit. Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetitae, ubi consistant, quid agant, quid possint, quid uelint. Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse, reseratur, cuius uera simulacra uerasque facies cernendas mentibus protulit; nam ad spectacula tam magna hebes uisus est. XXIX. Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et uim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra diuisus. Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit ueritatemque et argumenta eius excussit; post haec quemadmodum discernerentur uitae aut uocis ambigua; in utraque enim falsa ueris inmixta sunt.
XXX. Non abduxit, inquam, se (ut Posidonio uidetur) ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non uenit. Nihil enim dignum inuentu iudicasset quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus; ponenda non sumeret. XXXI. "Anacharsis" inquit "inuenit rotam figuli, cuius circuitu uasa formantur." Deinde quia apud Homerum inuenitur figuli rota, maluit uideri uersus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc inuenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt qua homines sunt, non qua sapientes. Puta uelocissimum esse sapientem: cursu omnis anteibit qua uelox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem uitrearium ostendere, qui spiritu uitrum in habitus plurimos format qui uix diligenti manu effingerentur. Haec inuenta sunt postquam sapientem inuenire desimus. XXXII. "Democritus" inquit "inuenisse dicitur fornicem, ut lapidum curuatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur." Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curuantur. XXXIII. Excidit porro uobis eundem Democritum inuenisse quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum conuerteretur, qua hodieque coctura inuenti lapides in hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet inuenerit, non qua sapiens erat inuenit; multa enim facit quae ab inprudentissimis aut aeque fieri uidemus aut peritius atque exercitatius.
XXXIV. Quid sapiens inuestigauerit, quid in lucem protraxerit quaeris? Primum uerum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est, tardis ad diuina; deinde uitae legem, quam ad uniuersa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset uera aestimatione perpendit; damnauit mixtas paenitentia uoluptates et bona semper placitura laudauit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate. XXXV. Non de ea philosophia loquor quae ciuem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae uirtutem donauit uoluptati, sed de illa quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia non credo. XXXVI. †Sicut aut† fortunata tempora, cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam auaritia atque luxuria dissociauere mortales et ad rapinam ex consortio docuere discurrere: non erant illi sapientes uiri, etiam si faciebant facienda sapientibus. XXXVII. Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probauerit quam quod apud illos fuisse memoratur apud quos
nulli subigebant arua coloni;
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
XXXVIII. Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens in tutelam omnium; haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim in quo pauperem inuenire non posses? Inrupit in res optime positas auaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum uertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit. Auaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit. XXXIX. Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat uicinum uel pretio pellens uel iniuria, licet in prouinciarum spatium rura dilatet et possessionem uocet per sua longam peregrinationem: nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus. Cum omnia fecerimus, multum habebimus: uniuersum habebamus. XL. Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus inuenisse quam inuentum monstrare alteri uoluptas erat; nec ulli aut superesse poterat aut deesse: inter concordes diuidebatur. Nondum ualentior inposuerat infirmiori manum, nondum auarus abscondendo quod sibi iaceret alium necessariis quoque excluserat: par erat alterius ac sui cura. XLI. Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras uerterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui aduersus saeuitiam hiemis aut imbris uili receptaculo tuti sub fronde uiuebant, placidas transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra purpura uersat et acerrimis excitat stimulis: at quam mollem somnum illis dura tellus dabat! XLII. Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentis sidera superlabebantur et, insigne spectaculum noctium, mundus in praeceps agebatur, silentio tantum opus ducens. Tam interdiu illis quam nocte patebant prospectus huius pulcherrimae domus; libebat intueri signa ex media caeli parte uergentia, rursus ex occulto alia surgentia. XLIII. Quidni iuuaret uagari inter tam late sparsa miracula? At uos ad omnem tectorum pauetis sonum et inter picturas uestras, si quid increpuit, fugitis attoniti. Non habebant domos instar urbium: spiritus ac liber inter aperta perflatus et leuis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes riuique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu - haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem: nunc magna pars nostri metus tecta sunt.
XLIV. Sed quamuis egregia illis uita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est. Non tamen negauerim fuisse alti spiritus uiros et, ut ita dicam, a dis recentes; neque enim dubium est quin meliora mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura uirtutem: ars est bonum fieri. XLV Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides in ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus: tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret. Nondum uestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur. XLVI. Quid ergo est? Ignorantia rerum innocentes erant; multum autem interest utrum peccare aliquis nolit an nesciat. Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his uirtutibus habebat similia quaedam rudis uita: uirtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur, et in optimis quoque, antequam erudias, uirtutis materia, non uirtus est. Vale.
XCI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio quo Lugdunensis colonia exusta est; mouere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae res effecit ut firmitatem animi sui quaerat, quam uidelicet ad ea quae timeri posse putabat exercuit. Hoc uero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo; multas enim ciuitates incendium uexauit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit, et quamuis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur ut nihil ferro relinquat. Terrarum quoque uix umquam tam grauis et perniciosus fuit motus ut tota oppida euerteret. Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium ut nihil alteri superesset incendio. II. Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox strauit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit. Quis hoc credat? ubique armis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur. Omnibus fortuna quos publice adflixit quod passuri erant timere permisit; nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium: in hac una nox interfuit inter urbem maximam et nullam. Denique diutius illam tibi perisse quam perit narro.
III. Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant, aduersus sua firmum et erectum. Nec sine causa concussus est: inexspectata plus adgrauant; nouitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est doluit. IV. Ideo nihil nobis inprouisum esse debet; in omnia praemittendus animus cogitandumque non quidquid solet sed quidquid potest fieri. Quid enim est quod non fortuna, cum uoluit, ex florentissimo detrahat? quod non eo magis adgrediatur et quatiat quo speciosius fulget? Quid illi arduum quidue difficile est? V. Non una uia semper, ne trita quidem incurrit: modo nostras in nos manus aduocat, modo suis contenta uiribus inuenit pericula sine auctore. Nullum tempus exceptum est: in ipsis uoluptatibus causae doloris oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt: ex amico fit inimicus, hostis ex socio. In subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiua tranquillitas. Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas inuenit. Inuadit temperantissimos morbus, ualidissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus; eligit aliquid noui casus per quod uelut oblitis uires suas ingerat. VI. Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus qui diem dixit: hora momentumque temporis euertendis imperiis sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum si tam tarde perirent cuncta quam fiunt: nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum. VII. Nihil priuatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata uoluuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala unde minime exspectabantur erumpunt. Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt: quota quaeque felicitatem ciuitas pertulit! Cogitanda ergo sunt omnia et animus aduersus ea quae possunt euenire firmandus. VIII. Exilia, tormenta [morbi], bella, naufragia meditare. Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, potest hoc ipsum in quo turba suffocatur fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter euenit sed quantum plurimum potest euenire praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis uelut nouis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est. IX. Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt! Quot oppida in Syria, quot in Macedonia deuorata sunt! Cypron quotiens uastauit haec clades! Quotiens in se Paphus corruit! Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus! Consurgamus itaque aduersus fortuita et quidquid inciderit sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur. X. Ciuitas arsit opulenta ornamentumque prouinciarum quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo monti: omnium istarum ciuitatium quas nunc magnificas ac nobiles audis uestigia quoque tempus eradet. Non uides quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam exstet ex quo appareat illas saltem fuisse?
XI. Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita uertit dies: iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant; uasta uis ignium colles per quos relucebat erosit et quondam altissimos uertices, solacia nauigantium ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera uexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia. XII. Casurae stant; omnis hic exitus manet, siue uentorum interna uis flatusque per clusa uiolenti pondus sub quo tenentur excusserint, siue torrentium impetus in abdito uastior obstantia effregerit, siue flammarum uiolentia conpaginem soli ruperit, siue uetustas, a qua nihil tutum est, expugnauerit minutatim, siue grauitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum uias longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura uiuimus.
XIII. Haec ergo atque eiusmodi solacia admoueo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est ut in melius excitaretur. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria: multa ceciderunt ut altius surgerent. Timagenes, felicitati urbis inimicus, aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent. XIV. In hac quoque urbe ueri simile est certaturos omnes ut maiora celsioraque quam amisere restituant. Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aeuum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate conualuit: quot tamen grauissimos casus intra spatium humanae pertulit senectutis! XV. Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, aduersus imperia illam idem habere iuris quod aduersus imperantis, aduersus urbes idem posse quod aduersus homines. Nihil horum indignandum est: in eum intrauimus mundum in quo his legibus uiuitur. Placet: pare. Non placet: quacumque uis exi. Indignare si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato reuertere, a quo omnia resoluuntur. XVI. Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis quae uiam disparia praetexunt: aequat omnis cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus: ubi uero ad finem mortalium uentum est, "discede" inquit "ambitio: omnium quae terram premunt siremps lex esto". Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.
XVII. Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupauerat. Ita dico: "infelix" ob hoc quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen: quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa quae tradebantur subtilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet uesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens. "Facilia" inquit "me doce". Cui praeceptor "ista" inquit "omnibus eadem sunt, aeque difficilia". XVIII. Hoc puta rerum naturam dicere: "ista de quibus quereris omnibus eadem sunt; nulli dare faciliora possum, sed quisquis uolet sibi ipse illa reddet faciliora". Quomodo? aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas (si tibi longior contigerit inter homines mora) et aegrotes et perdas aliquid et pereas. XIX. Non est tamen quod istis qui te circumstrepunt credas: nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. Sic mortem times quomodo famam: quid autem stultius homine uerba metuente? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse uoces inperitorum quo uentre redditos crepitus. "Quid enim" inquit "mea, susum isti an deorsum sonent?"
XX. Quanta dementia est uereri ne infameris ab infamibus! Quemadmodum famam extimuisti sine causa, sic et illa quae numquam timeres nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret uir bonus iniquis rumoribus sparsus? XXI. Ne morti quidem hoc apud nos noceat: et haec malam opinionem habet. Nemo eorum qui illam accusat expertus est: interim temeritas est damnare quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, supplicis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit. Vale.
XCII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Puto, inter me teque conueniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas mouemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale; illud huic seruit, hoc unum est quod alio non refertur sed omnia ad se refert. Nam illa quoque diuina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quae ex illa est.
II. Si de hoc inter nos conuenit, sequitur ut de illo quoque conueniat, in hoc uno positam esse beatam uitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non summittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu †seruitus† seruat. Id autem unum bonum est quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus; nam qui aliquo auxilio sustinetur potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis ualere non nostra. Quis autem uult constare fortuna aut quis se prudens ob aliena miratur? III. Quid est beata uita? securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo peruenitur? si ueritas tota perspecta est; si seruatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia uoluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breuiter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis uiri debet qualis deum deceat. IV. Quid potest desiderare is cui omnia honesta contingunt? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata uita sine quibus non est. Et quid turpius stultiusue quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere?
V. Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non esse contentum nisi aliquis igniculus adluxerit: quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum? VI. Si non es sola honestate contentus, necesse est aut quietem adici uelis, quam Graeci aochlesian uocant, aut uoluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest; uacat enim animus molestia liber ad inspectum uniuersi, nihilque illum auocat a contemplatione naturae. Alterum illud, uoluptas, bonum pecoris est: adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum, magno * * * uitam facit titillatio corporis? VII. Quid ergo dubitatis dicere bene esse homini, si palato bene est? Et hunc tu, non dico inter uiros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus et sonis constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo; mutis adgregetur animal pabulo laetum. VIII. Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, uoluptatibus deditam: illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem uiro, reliquerunt, hanc necessariam beatae uitae putauerunt, eneruem et abiectam. IX. Huic rationem seruire iusserunt, et fecerunt animalis generosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diuersis ac male congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla,
prima hominis facies et pulchro pectore uirgo
pube tenus, postrema inmani corpore pistrix
delphinum caudas utero commissa luporum.
Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, uelocia: at isti sapientiam ex quibus composuere portentis? X. Prima pars hominis est ipsa uirtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa diuina in lubricum desinit et superioribus eius partibus uenerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta remouebat: uoluptas ultro dissoluit et omne robur emollit. Quae inuenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertissima adstruitur, seuerissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.
XI. "Quid ergo?" inquit "si uirtutem nihil inpeditura sit bona ualetudo et quies et dolorum uacatio, non petes illas?" Quidni petam? non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum? hoc unum, bene eligi. Nam cum uestem qualem decet sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut uestis bona sunt, sed meum in iis propositum seruantis in quaque re rationi conuenientem modum. XII. Etiamnunc adiciam: mundae uestis electio adpetenda est homini; natura enim homo mundum et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda uestis sed mundae uestis electio, quia non in re bonum est sed in electione quali; actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur. XIII. Quod de ueste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam uestem animo circumdedit; uelamentum eius est. Quis autem umquam uestimenta aestimauit arcula? nec bonum nec malum uagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et uires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.
XIV. "Est quidem" inquit " sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse qui uirtutem habet non potest, beatissimus autem non est qui naturalibus bonis destituitur, ut ualetudine, ut membrorum integritate." XV. Quod incredibilius uidetur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum: quod leuius est negas, beatissimum esse. Atqui si potest uirtus efficere ne miser aliquis sit, facilius efficiet ut beatissimus sit; minus enim interualli a beato ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum ualet ut ereptum calamitatibus inter beatos locet non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat? in summo deficit cliuo? Commoda sunt in uita et incommoda, utraque extra nos. XVI. Si non est miser uir bonus quamuis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus si aliquibus commodis deficitur? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui. XVII. Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis; claritate enim eius quidquid sine illo luceret absconditur. "Sed quaedam" inquit "soli quoque opstant." At sol integer est etiam inter opposita, et quamuis aliquid interiacet quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur; quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest utrum aliquid obstet tantum an inpediat. XVIII. Eodem modo uirtuti opposita nihil detrahunt: non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto uim suam exercet. Hoc itaque aduersus uirtutem possunt calamitates et damna et iniuriae quod aduersus solem potest nebula.
XIX. Inuenitur qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur; exaequat enim fortuita uirtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari ueneranda contemptis? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia: e contrario uilia sunt quae saepe contingunt pleniora uilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et horum sanitas firmitasque. XX. Deinde si sapiens cui corpus molestum est nec miser habebitur nec beatus, sed in medio relinquetur, uita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis uitam adpetendam non esse? aut quid tam extra fidem quam esse aliquam uitam nec adpetendam nec fugiendam? Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur; nam quibus potentia non est in peiorem transferendi statum, ne interpellandi quidem optimum.
XXI. "Frigidum" inquit "aliquid et calidum nouimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser." Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum; si plus calidi adfudero, fiet nouissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est. XXII. Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem: non fit miser; adicio debilitatem: non fit miser; adicio dolores continuos et graues: miser non fit. Quem tam multa mala in miseram uitam non transferunt ne ex beata quidem educunt. XXIII. Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit alicubi subsistat? quae res illum non patitur ad imum deuolui retinet in summo. Quidni non possit beata uita rescindi? ne remitti quidem potest, et ideo uirtus ad illam per se ipsa satis est.
XXIV. "Quid ergo?" inquit "sapiens non est beatior qui diutius uixit, quem nullus auocauit dolor, quam ille qui cum mala fortuna semper luctatus est?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius uiuat oportet ut beatius uiuat: si rectius non potest, ne beatius quidem. Non intenditur uirtus, ergo ne beata quidem uita, quae ex uirtute est. Virtus enim tantum bonum est ut istas accessiones minutas non sentiat, breuitatem aeui et dolorem et corporum uarias offensiones; nam uoluptas non est digna ad quam respiciat. XXV. Quid est in uirtute praecipuum? futuro non indigere nec dies suos conputare. In quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec uidentur et supra humanam naturam excurrentia; maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur et uitiis nostris nomen uirtutis inponimus. Quid porro? non aeque incredibile uidetur aliquem in summis cruciatibus positum dicere "beatus sum"? Atqui haec uox in ipsa officina uoluptatis audita est. "Beatissimum" inquit "hunc et ultimum diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor uentris. XXVI. Quare ergo incredibilia ista sint apud eos qui uirtutem colunt, cum apud eos quoque reperiantur apud quos uoluptas imperauit? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibilius; non uideo enim quomodo non in imum agatur e fastigio suo deiecta uirtus. Aut beatum praestare debet aut, si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti: aut uincatur oportet aut uincat.
XXVII. "Dis" inquit "inmortalibus solis et uirtus et beata uita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo; accedimus ad illa, non peruenimus." Ratio uero dis hominibusque communis est: haec in illis consummata est, in nobis consummabilis. XXVIII. Sed ad desperationem nos uitia nostra perducunt. Nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium labat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam ualetudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium. XXIX. Per haec potest non paenitenda agi uita, at inperfecto uiro huic malitiae uis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad praua, illa †aitarens malitia et ea agitata† abest [de bono]. Non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur; cuicumque autem deest aliquid ad bonum, malus est. XXX. Sed
si cui uirtus animusque in corpore praesens,
hic deos aequat, illo tendit originis suae memor. Nemo inprobe eo conatur ascendere unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo diuini aliquid existere qui dei pars est? Totum hoc quo continemur et unum est et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur illo si uitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum uult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis uellet; et si utatur suis uiribus ac se in spatium suum extendat, non aliena uia ad summa nititur. Magnus erat labor ire in caelum: redit. XXXI. Cum hoc iter nactus est, uadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum, illis in quibus iacuere tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore quo inperitorum uerberant oculos, sed a uetere caeno ex quo illa secreuit cupiditas nostra et effodit. Scit, inquam, aliubi positas esse diuitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam. XXXII. Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiat, deorumque ritu cuncta possideat, cum opibus suis diuites superne despiciat, quorum nemo tam suo laetus est quam tristis alieno. XXXIII. Cum se in hanc sublimitatem tulit, corporis quoque ut oneris necessarii non amator sed procurator est, nec se illi cui inpositus est subicit. Nemo liber est qui corpori seruit; nam ut alios dominos quos nimia pro illo sollicitudo inuenit transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est. XXXIV. Ab hoc modo aequo animo exit, modo magno prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sit exitus quaerit; sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille diuinus animus egressurus hominem, quo receptaculum suum conferatur, ignis illud exurat an terra contegat an ferae distrahant, non magis ad se iudicat pertinere quam secundas ad editum infantem. Vtrum proiectum aues differant an consumatur
canibus data praeda marinis,
quid ad illum qui nullus est? XXXV. Sed tunc quoque cum inter homines est, non timet ullas post mortem minas eorum quibus usque ad mortem timeri parum est. "Non conterret" inquit "me nec uncus nec proiecti ad contumeliam cadaueris laceratio foeda uisuris. Neminem de supremo officio rogo, nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset rerum natura prospexit: quem saeuitia proiecerit dies condet." Diserte Maecenas ait,
nec tumulum curo: sepelit natura relictos.
Alte cinctum putes dixisse; habuit enim ingenium et grande et uirile, nisi illud secunda discinxissent. Vale.