M. TVLLII CICERONIS - IN VERREM - DE PRAETVRA SICILIENSI

I

Multa mihi necessario, iudices, praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. Recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium prouincia attraxit. Ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius. Suscepi enim causam totius ordinis, suscepi causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens ac firmus accusator ad iudicium ueniret. Quo mihi maturius ad Siciliae causam ueniendum est relictis ceteris eius furtis atque flagitiis, ut et uiribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim. Atque antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi uidentur esse de prouinciae dignitate, uetustate, utilitate dicenda. Nam cum omnium sociorum prouinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicauit. Prima omnium, id quod ornamentum imperi est, prouincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide beniuolentiaque erga populum Romanum ut ciuitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram uenissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent. Itaque maioribus nostris in Africam ex hac prouincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret.

II

Quare P. Africanus Carthagine deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornauit, ut, quos uictoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta uictoriae plurima conlocaret. Denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia uirtutem hostes, misericordiam uicti, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, uerum etiam superatis hostibus temperauit. Vrbem pulcherrimam Syracusas, - quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur, - cum ui consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum uictoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines uiderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putauit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur. Itaque ad omnis res sic illa prouincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese posset efferre, id non apud nos nasci, sed domi nostrae conditum iam putaremus. Quando illa frumentum quod deberet non ad diem dedit? Quando id quod opus esse putaret non ultro pollicita est? Quando id quod imperaretur recusauit? Itaque ille M. Cato Sapiens cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat. Nos uero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum uetere ac referto fuisse; nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditando, maximos exercitus nostros uestiuit, aluit, armauit.

III

Quid? Illa quae forsitan ne sentiamus quidem, iudices, quanta sunt? Quod multis locupletioribus ciuibus utimur, quod habent propinquam fidelem fructuosamque prouinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim, retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei publicae est, tantum ciuium numerum tam prope a domo tam bonis fructuosisque rebus detineri. Et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt uectigalia nostra atque prouinciae, quem ad modum uos propinquis uestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est huiusce prouinciae. Iam uero hominum ipsorum, iudices, ea patientia uirtus frugalitasque est ut proxime ad nostram disciplinam illam ueterem, non ad hanc quae nunc increbruit uideantur accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries, contra summus labor in publicis priuatisque rebus, summa parsimonia, summa diligentia. Sic porro nostros homines diligunt ut iis solis neque publicanus neque negotiator odio sit. Magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque uestrum publico consilio confugerint, tametsi et illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salui esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato uenisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, et post M. Antoni infinitum illud imperium senserant. Sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent. In neminem ciuitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere peccasset. Sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, auaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius iniurias per uos ulcisci ac persequi, aut, si uobis indigni essent uisi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac sedes suas relinquere, quandoquidem agros iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent.

IV

Hoc consilio ab L. Metello legationes uniuersae petiuerunt ut quam primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina uiderentur esse, ediderunt. Fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant, prope de uitae meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio uoluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis suscepisse uideor. Postremo ex tota prouincia homines nobilissimi primique publice priuatimque uenerunt, grauissima atque amplissima quaeque ciuitas uehementissime suas iniurias persecuta est. At quem ad modum, iudices, uenerunt? Videor enim mihi iam liberius apud uos pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi uelint: saluti potius eorum consulam quam uoluntati. Ecquem existimatis umquam ulla in prouincia reum absentem contra inquisitionem accusatoris tantis opibus, tanta cupiditate esse defensum? Quaestores utriusque prouinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi praesto fuerunt: his porro qui successerunt, uehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. Videte quid potuerit qui quattuor in una prouincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem uero cohortemque totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, prouinciam fuisse. Minari Siculis si decreuissent legationes quae contra istum dicerent, minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, grauissimos priuatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiauimus, eos ui custodiisque retinere.

V

Quae cum omnia facta sint, tamen unam solam scitote esse ciuitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. Eius autem legationis principem, ciuitatis nobilissimum ciuem, C. Heium, iuratum dicere audistis isti nauem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, uerum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. Praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo! Atque ea ipsa ciuitas qua ratione isti amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae beniuolentiae Mamertinis erga istum sint, eas ipsas causas satis iustas esse damnationis. Alia ciuitas nulla, iudices, publico consilio laudat. Vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non ciuitates, ut aut leuissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis inuenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii qui contra istum legati decreti erant, et testimonium publicum mandataque acceperant, ui ac metu retinerentur. Quod ego in paucis tamen usu uenisse non moleste tuli, quo reliquae tot et tantae et tam graues ciuitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud uos haberet, cum uideretis nulla ui retineri, nullo periculo prohiberi potuisse quo minus experirentur ecquid apud uos querimoniae ualerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum. Nam quod fortasse non nemo uestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognouistis, tamen uobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam ciuitatem attineat, demonstrabitur. Intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse et fuisse.

VI

At enim istum Siculi soli persequuntur: ciues Romani qui negotiantur in Sicilia defendunt, diligunt, saluum esse cupiunt. Primum, si ita esset, tamen uos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret. Sed intellegere potuistis priore actione ciuis Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent esse aliis factas, pro testimonio dicere. Ego hoc quod intellego, iudices, sic confirmo. Videor mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis, periculo sim persecutus: non minus hoc gratum me nostris ciuibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere. Quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me audiatis ut, si cuiquam generi hominum siue Siculorum siue nostrorum ciuium, si cuiquam ordini siue aratorum siue pecuariorum siue mercatorum probatus sit, si non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re umquam ulla temperarit, ut uos quoque ei temperetis. Qui simul atque ei sorte prouincia Sicilia obuenit, statim Romae, ab urbe antequam proficisceretur, quaerere ipse secum et agitare cum suis coepit quibusnam rebus in ea prouincia maximam uno anno pecuniam facere posset. Nolebat in agendo discere, - tametsi non prouinciae rudis erat et tiro: [sed Siciliae] paratus ad praedam meditatusque uenire cupiebat. O praeclare coniectum a uulgo in illam prouinciam omen communis famae atque sermonis, cum ex nomine istius quid iste in prouincia facturus esset perridicule homines augurabantur! Etenim quis dubitare posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes cogitaret, cum uideret in foro latrocinia praeturae, qualis iste in quarto actu improbitatis futurus esset?

VII

Atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non modo genera furandi, sed etiam nomina certissima, accipite argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis. Quo die Siciliam attigit - uidete satisne paratus ex illo omine urbano ad euerrendam prouinciam uenerit, - statim Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia conscripsisse arbitror; nam simul atque e naui egressus est dedit), Halaesinus ad se Dio continuo ueniret; se de hereditate uelle cognoscere quae eius filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone, uenisset. Ea erat, iudices, pergrandis pecunia. Hic est Dio, iudices, nunc beneficio Q. Metelli ciuis Romanus factus; de quo multis uiris primariis testibus multorumque tabulis uobis priore actione satis factum est, HS deciens numerata esse ut eam causam, in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum equarum abactos, argenti uestisque stragulae domi quod fuerit esse direptum; ita HS deciens Q. Dionem, quod hereditas ei uenisset, nullam aliam ob causam perdidisse. Quid? Haec hereditas quo praetore Dionis filio uenerat? Eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae, eodem quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore. Quid? Tum nemo molestus Dioni fuerat? Non plus quam Liguri Sacerdote praetore. Quid? Tum ad Verrem quis detulit? Nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto fuisse.

VIII

Ad urbem cum esset, audiuit Dioni cuidam Siculo permagnam uenisse hereditatem; heredem statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. Tametsi positae essent ex testamento, tamen putabat, quoniam Veneris nomen esset, causam calumniae se reperturum. Itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. Non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naeuius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conuentu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. Hunc hominem Veneri absoluit, sibi condemnat. Maluit uidelicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam Venerem quod non debebatur auferre. Quid ego hic nunc Sex. Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egit, qui omnibus rebus interfuit, hominis honestissimi, tametsi ciuis Romanus uirtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? Quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi? Quid L. Caecili, L. Liguris, T. Manili, L. Caleni? Quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. Dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosse. Quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognouit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis grauissime per litteras cum Verre questus es? Noua tibi haec sunt? Inopinata? nunc primum hoc aures tuae crimen accipiunt? Nihil ex Dione, nihil ex socru tua, femina primaria, Seruilia, uetere Dionis hospita, audisti? Nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? Nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? Recita. TESTIMONIA LVCVLLI, CHLORI, DIONIS.

IX

Satisne uobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in prouinciam profectus esset, Veneris nomine quaesisse uidetur? Accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus et Philocrates fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo et XX annos est mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum quid esset, multa erat Veneri. Ipso uicensimo anno, cum tot interea praetores, tot quaestores, tot calumniatores in prouincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita est. Causam Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium accipit, fere ad HS CCCC milia, a duobus fratribus. Multorum testimonia audistis antea. Vicerunt Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent.

X

At enim ad Verrem pecunia ista non peruenit. Quae ista defensio est? Vtrum adseueratur in hoc an temptatur? Mihi enim res noua est. Verres calumniatorem adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant. Tu mihi ita defendas, "Non est ista Verri numerata pecunia?" Adiuuo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. Quae uis erat in Volcatio tanta ut HS CCCC milia duobus hominibus auferret? Ecquis Volcatio, si sua sponte uenisset, unam libellam dedisset? Veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. At ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta, ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur. Comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa, quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes fugitiuorum fuissent, tua manus sine controuersia fuit. Quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari necesse est. Nam si hanc defensionem probabitis, "Non accepit ipse", licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. Nemo umquam reus tam nocens adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? Neque nunc tam isti mihi Verrem defendere uidentur quam in Verre defensionis temptare rationem. Qua de re, iudices, magnopere uobis prouidendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam et ad existimationem ordinis nostri salutemque sociorum. Si enim innocentes existimari uolumus, non solum nos, sed etiam nostros comites praestare debemus.

XI

Primum omnium opera danda est ut eos nobiscum educamus qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut uindicemus, missos faciamus, semper ita uiuamus ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi - uerum tamen ea liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis est, ut in illo fuit: cum ab eo quidam uetus adsectator et ex numero amicorum non impetraret uti se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, "Noli", inquit, "mirari si tu hoc a me non impetras. Ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum". Etenim re uera multo magis est petendum ab hominibus, si salui et honesti esse uolumus, ut eant nobiscum in prouinciam, quam in benefici loco deferendum. Sed tu cum et tuos amicos in prouinciam quasi in praedam inuitabas et cum iis ac per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis, sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam? Cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus inuenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam.

XII

Dubium nemini est quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo uestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam uestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det quem uelit iudicem, iudex nequam et leuis quod praetor iusserit iudicet. Si uero illud quoque accedit, ut praetor in ea uerba iudicium det ut uel L. Octauius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare, - si iudicium sit eius modi L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDVM CAPENATEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR, non necesse erit L. Octauio iudici cogere P. Seruilium Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? Eius modi totum ius praetorium, omnis res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore. Decreta eius modi, SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE DICIS, ACCVSES, SI PETIT, DVCAS: C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L. Racilium. Iudicia eius modi: qui ciues Romani erant iudicabant si Siculi essent, cum Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si ciues Romani essent. Verum ut totum genus amplectamini iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite.

XIII

Siculi hoc iure sunt ut, quod ciuis cum ciue agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem ciuitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem Rupiliam uocant, sortiatur. Quod priuatus a populo petit aut populus a priuato, senatus ex aliqua ciuitate qui iudicet datur, cum alternae ciuitates reiectae sunt; quod ciuis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex, quod Siculus a ciui Romano, ciuis Romanus datur; ceterarum rerum selecti iudices ex conuentu ciuium Romanorum proponi solent. Inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt. Haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et ciuibus Romanis erepta sunt. Primum suae leges: quod ciuis cum ciui ageret, aut eum iudicem quem commodum erat, - praeconem, haruspicem, medicum suum, - dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad ciuem suum iudicem uenerant, libere ciui iudicare non licebat. Edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem, SI QVI PERPERAM IVDICASSET, SE COGNITVRVM; CVM COGNOSSET, ANIMADVERSVRVM.

Idque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, uoluntatem spectaret eius quem statim de capite suo putaret iudicaturum. Selecti ex conuentu aut propositi ex negotiatoribus iudices nulli: haec copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaeuolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat, sed C. Verris. Cuius modi cohortem putatis hoc principe fuisse? Sicubi uidetis edictum, SI QVI PERPERAM IVDICARIT SENATVS, eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse. Ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum controuersiarum sublata uno nomine omnia; de conuentu ac negotiatoribus nulli iudices. Quantam potestatem habuerit uidetis, quas res gesserit cognoscite.

XIV

Heraclius est Hieronis filius Syracusanus, homo in primis domi suae nobilis et ante hunc praetorem uel pecuniosissimus Syracusanorum, nunc nulla atia calamitate nisi istius auaritia atque iniuria pauperrimus. Huic hereditas ad HS facile triciens uenit testamento propinqui sui Heraclii, plena domus caelati argenti optimi multaeque stragulae uestis pretiosorumque mancipiorum; quibus in rebus istius cupiditates et insanias quis ignorat? Erat in sermone res, magnam Heraclio pecuniam relictam; non solum Heraclium diuitem, sed etiam ornatum supellectile, argento, ueste, mancipiis futurum. Audit haec etiam Verres, et primo illo suo leniore artificio Heraclium adgredi conatur, ut eum roget inspicienda, quae non reddat. Deinde a quibusdam Syracusanis admonetur, - hi autem quidam erant adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas existimauit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud istum et quam turpi de causa potuerint ex reliquis criminibus intellegetis: hi, ut dico, hominem admonent rem esse praeclaram, refertam omnibus rebus, ipsum autem Heraclium hominem esse maiorem natu, non promptissimum; eum praeter Marcellos patronum, quem suo iure adire aut ac appellare posset, habere neminem; esse in eo testamento quo ille heres esset scriptus, ut statuas in palaestra deberet ponere. "Faciemus ut palaestritae negent ex testamento esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae commissam esse dicant". Placuit ratio Verri; nam hoc animo prouidebat, cum tanta hereditas in controuersiam uenisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda ipse discederet. Adprobat consilium; auctor est ut quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. Scribitur Heraclio dica.

XV

Primo mirantur omnes improbitatem calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane uidebant adiectum esse oculum hereditati. Interea dies aduenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. Paratus ad hanc dicam sortiendam uenerat. Tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia uetaret diebus XXX sortiri dicam quibus scripta esset. Dies XXX nondum fuerant. Sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem prouincia tum maxime exspectabat, successurum. Iste omnibus dicis diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. Posteaquam ea dies uenit, iste incipit simulare se uelle sortiri. Heraclius cum aduocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. Aduersarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iis ciuitatibus quae in id forum conuenirent electi, qui Verri uiderentur: Heraclius contra, ut iudices ex lege Rupilia dentur, ut ab institutis superiorum, ab auctoritate senatus, ab iure omnium Siculorum ne recedatur.

XVI

Quid ego istius in iure dicundo libidinem et scelera demonstrem? Quis uestrum non in urbana iuris dictione cognouit? Quis umquam isto praetore Chelidone inuita lege agere potuit? Non istum, ut non neminem, prouincia corrupit; idem fuit qui Romae. Cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certum Siculis inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul de decem legatorum sententia dedisset, hanc omnis semper in Sicilia consules praetoresque seruasse, negauit se e lege Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi fuit, dedit. Quid hoc homine facias? Quod supplicium dignum libidine eius inuenias? Praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatus consulto P. Rupilius de decem legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges et in ceteris rebus et in iudiciis maxime seruassent, tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? Tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? Nullius apud te grauis auctoritas, nullum exemplum quod sequi uelles? Verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla reiectione, nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur postridie.

XVII

Heraclius interea, cum omnis insidias fortunis suis a praetore fieri uideret, capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis profugit. Iste postridie mane, cum multo maturius quam umquam antea surrexisset, iudices citari iubet. Vbi comperit Heraclium non adesse, cogere incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. Illi eum commonefaciunt ut, si sibi uideatur, utatur instituto suo nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem iudicare: impetrant. Interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim tantae pecuniae, multo inuidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset. Eo accedebat quod iudices e lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem fore et iniquiorem uisum iri intellegebant. Itaque hoc dum corrigere uult, apertior eius cupiditas improbitasque facta est. Nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait se iudices ex lege uelle sortiri. Quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret atque obsecraret, Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie uenit in mentem, ex lege Rupilia sortiri dicas oportere. Educit ex urna tris; his ut absentem Heraclium condemnent imperat; itaque condemnant. Quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem factorum tuorum redditurum putasti? Ecquando his de rebus talis uiros audituros existimasti? Petatur hereditas ea, quae nulla debetur, in praedam praetoris? Interponatur nomen ciuitatis? Imponatur honestae ciuitati turpissima persona calumniae? Neque hoc solum, sed ita res agatur ut ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur? Nam, per deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet uique cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium det, quo iudicio indicta causa fortunis omnibus euerti necesse sit?

XVIII

Profecto enim negare non potes te ex lege Rupilia sortiri iudices debuisse, cum praesertim Heraclius id postularet. Sin illud dicis, te Heraclii uoluntate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua defensione implicabere; quare enim primum ille adesse noluit, cum ex eo numero iudices haberet quos postularat? Deinde tu cur post illius fugam iudices alios sortitus es, si eos qui erant antea dati utriusque dederas uoluntate? Deinde ceteras dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: hanc solam tu illo conuentu reperiere sortitus. Ergo, inquiet aliquis, donauit populo Syracusano illam hereditatem. Primum, si id confiteri uelim, tamen istum condemnetis necesse est; neque enim permissum est ut impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri tradere. Verum ex ista reperietis hereditate ita istum praedatum ut perpauca occulte fecerit; populum Syracusanum in maximam inuidiam sua infamia, alieno praemio peruenisse, paucos Syracusanos, - eos qui nunc se publice laudationis causa uenisse dicunt, - et tunc participes praedae fuisse et nunc non ad istius laudationem, sed ad communem litium aestimationem uenisse. Posteaquam damnatus est absens, non solum illius hereditatis de qua ambigebatur, quae erat HS triciens, sed omnium bonorum paternorum ipsius Heraclii, quae non minor erat pecunia, palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio traditur. Quae est ista praetura? Eripis hereditatem quae uenerat a propinquo, uenerat testamento, uenerat legibus; quae bona is qui testamentum fecerat huic Heraclio, aliquanto ante quam est mortuus, omnia utenda ac possidenda tradiderat, cuius hereditatis, cum ille aliquanto ante te praetorem esset mortuus, controuersia fuerat nulla, mentionem fecerat nemo. Verum esto.

XIX

Eripe hereditatem propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine ciuitatis, euerte leges, testamenta, uoluntates mortuorum, iura uiuorum: num etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit? Qui simul ac profugit, quam impudenter, quam palam, quam acerbe, di immortales" illa bona direpta sunt! Quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis Syracusanis, miseranda omnibus uidebatur! Nam illud quidem statim curatur, ut quicquid caelati argenti fuit in illis bonis ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum uasorum, stragulae uestis: haec nemo dubitabat quin non modo ex illa domo capta et oppressa, uerum ex tota prouincia ad istum comportari necesse esset. Mancipia quae uoluit abduxit, alia diuisit, auctio facta est, in qua cohors istius inuicta dominata est. Verum illud est praeclarum. Syracusani qui praefuerant his Heraclii bonis uerbo redigendis, re dispertiendis, reddebant eorum negotiorum rationem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas, uestem stragulam multam, mancipia pretiosa data esse Verri; dicebant quantum cuique eius iussu nummorum esset datum. Gemebant Syracusani, sed tamen patiebantur. Repente recitatur uno nomine HS CCC milia iussu praetoris data esse. Fit maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum semper uisum erat bona priuati populi nomine per summam iniuriam erepta, uerum etiam ipsi illi auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae ac rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem. Tantus in curia clamor factus est ut populus concurreret.

XX

Res ab omni conuentu cognita celeriter isti domum nuntiatur. Homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit iracundia ac stomacho; uerum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamore et manifesto furto grandis pecuniae perturbatus est. Vbi se collegit, uocat ad se Syracusanos; qui non posset negare ab illis pecuniam datam, non quaesiuit procul alicunde, (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum filiumquem

illam pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum. Qui posteaquam id audiuit, habuit et dignitatis et aetatis et nobilitatis suae rationem; uerba apud senatum fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes uidebant, ne ille quidem obscure locutus est. Itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut primum potuit, istum reliquit de prouinciaque decessit. Et tamen aiunt eum queri solere non numquam se miserum quod non suis, sed suorum peccatis et criminibus prematur. Triennium prouinciam obtinuisti; gener, lectus adulescens, unum annum tecum fuit; sodales, uiri fortes, legati tui primo anno te reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat reliquus non ita tecum multum fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura cum tuae, tum multo etiam magis suae famae pepercisset. Quid est quod tu alios accuses? Quid est quam ob rem putes te tuam culpam non modo deriuare in aliquem, sed communicare cum altero posse? Numerantur illa HS CCC milia Syracusanis. Ea quem ad modum ad istum postea per pseudothyrum reuertantur, tabulis uobis testibusque, iudices, planum faciam.

XXI

Ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos inuito populo senatuque Syracusano uenerat, et illa scelera quae per Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem inuitissima ciuitate illa facta sunt: primum ut urbs tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste per eos homines quos nominaui, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas pictas, deorum denique simulacra quae uellet auferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi bouleuterion nomine appellant, honestissimo loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli, - qui eum Syracusanis locum, quem eripere belli ac uictoriae lege posset, conseruauit et reddidit, - statua [ex aere facta] est, ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerent, ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset. Per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque ciuitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. Marcelli debitum reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima uoluntate tribuebant. Mithridates in Asia, cum eam prouinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum uiolare noluit: tu Syracusanos unum diem festum Marcellis impertire noluisti, per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitare possent? At uero praeclarum diem illis reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! Iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid uidetur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere uideamur. Nam me dies uox latera deficiant, si hoc nunc uociferari uelim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur. O Verria praeclara! Quo accessisti, quaeso, quo non attuleris tecum istum diem? Etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non euersum atque extersum reliqueris? Quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibus naturaque tua constituta esse uideantur.

XXII

Quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, uidete, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. Hic longe primus ciuitatis est Epicrates quidam. Huic hereditas HS quingentorum milium uenerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. Recens erat illa res quam ante demonstraui, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei uenisset hereditas. Huic quoque Epicrati uenerat, ut dixi, hereditas. Cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc euerti bonis posse quo Heraclius esset euersus. Rem occulte instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt. Ita causa componitur ut item palaestritae Bidini peterent ab Epicrate hereditatem, quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petiuissent. Numquam uos praetorem tam palaestricum uidistis; uerum ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse unctior abiret. Qui statim, quo quid praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum numerari HS LXXX. Res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. Primo contemnere et neglegere coepit, quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat. Deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putauit esse de prouincia clam abire; itaque fecit; profectus est Regium.

XXIII

Quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controuersiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse. Homines Regium proficiscuntur; Epicratem conueniunt; demonstrant, id quod ille sciebat, se HS LXXX dedisse; rogant eum ut sibi id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caueat quem ad modum uelit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum. Epicrates homines multis uerbis ab se male acceptos dimittit; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt se HS LXXX nummum frustra dedisse. Res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse. Verres refert illam suam Syracusanam; ait se uelle de illis HS LXXX cognoscere; aduocat multos. Dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non addunt, "iussu istius". Volcatium uocat, pecuniam referri imperat. Volcatius animo aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis: Bidini nummos auferunt. Dicet aliquis, "Quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?" Attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae uia modo uisa est exire ab isto, eodem semita reuertisse. Quid enim debuit praetor facere, cum consilio re cognita cum comperisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi causa, - qua in re ipsius praetoris caput existimatioque ageretur, - pecuniam accepisse, Bidinos autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas dedisse? Non et in eum qui accepisset animaduertisset et in eos qui dedissent? Tu, qui institueras in eos animaduertere qui perperam iudicassent, - quod saepe per imprudentiam fit, - hos pateris impune discedere qui ob tuum decretum, ob tuum iudicium pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant?

XXIV

Volcatius idem apud te postea fuit, eques Romanus, tanta accepta ignominia; nam quid est turpius ingenuo, quid minus libero dignum quam in conuentu maximo cogi a magistratu furtum reddere? Qui si eo animo esset quo non modo eques Romanus, sed quiuis liber debet esse, aspicere te postea non potuisset; inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta, nisi tecum tum conlusisset et tuae potius existimationi seruisset quam suae. Qui quam tibi amicus non modo tum fuerit quam diu tecum in prouincia fuit, uerum etiam nunc sit cum iam a ceteris amicis relictus es, et tu intellegis et nos existimare possumus. An hoc solum argumentum est nihil isto imprudente factum, quod Volcatius ei non succensuit? Quod iste neque in Volcatium neque in Bidinos animaduertit? Est magnum argumentum, uerum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis, quibus iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia esse temptatum: iis, inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae Epicrati uenerat, sed, ut in Heraclio Syracusano, item in hoc, - paulo etiam atrocius, quod Epicrates appellatus omnino non erat, - bona patria fortunasque eius Bidinis tradidit. Ostendit enim nouo modo, si quis quid de absente peteret, se auditurum. Adeunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores postulant se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam scribi iubeat. Aduersarii non audebant contra dicere: exitus nullus reperiebatur. Insimulant hominem fraudandi causa discessisse; postulant ut bona possidere iubeat. Debebat Epicrates nummum nullum nemini; amici, si quis quid peteret, iudicio se passuros, iudicatum solui satis daturos esse dicebant.

XXV

Cum omnia consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem litteras publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum actionem eius rei postulant. Amici recusare ne quod iudicium neue ipsius cognitio illo absente de existimatione eius constitueretur, et simul illud idem postulare non desistebant ut se ad leges suas reiceret. Iste amplam nactus, ubi uidet esse aliquid quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseuerat se eius rei in primis actionem daturum. Cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant reuertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. Ad illa HS D milia hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita ducta est ac ad extremum ita perducta, an ita parua est pecunia, an is homo Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse uideantur? Hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite. Et Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam uenerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium prope fuerunt. Cum L. Metellus in prouinciam profectus est, tum isti bene commendati cum Metello una proficiscuntur. Metellus, simul ac uenit Syracusas, utrumque rescidit, et de Epicrate et de Heraclio. In utriusque bonis nihil erat quod restitui posset, nisi si quid moueri loco non potuerat.

XXVI

Fecerat hoc egregie primo aduentu Metellus, ut omnis istius iniurias quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. Quod Heraclium restitui iusserat ac non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi restituta sunt. Census qui isto praetore sunt habiti non seruaturum se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam uendiderat sese uenditurum Hieronica lege edixerat. Omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere uideretur. Simul atque ego in Siciliam ueni, mutatus est. Venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est. Is epistulas compluris attulerat, in His unam domo quae totum mutarat hominem. Repente coepit dicere se omnia Verris causa uelle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. Mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem uenisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. Erant qui putarent Laetilium legatum a Verre uenisse, qui gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. Ex illo tempore a ciuitatibus laudationes petere, testis non solum deterrere uerbis, sed etiam ui retinere coepit. Quod nisi ego meo aduentu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos huc euocare non potuissem.

XXVII

Verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum. Heraclium ille et Epicrates longe mihi obuiam cum suis omnibus processerunt, uenienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere cupiuerunt. Quod erant oppida mihi complura etiam reliqua quae adire uellem, constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto essent. Eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. Quibus ego testimonium denuntiaui, quorum edidi nomina Metello, cupidissimi ueniendi, maximis iniuriis adfecti, adhuc non uenerunt. Hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat. Iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis; a quo HS C milia per calumniam malitiamque petita sunt. Iste poenis compromissisque interpositis HS CCCC milia extorquenda curauit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum ciuis Centuripinus inter duos ciuis diiudicasset, id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicauit; in senatu esse, locis commodisque publicis uti uetuit; si quis eum pulsasset, edixit sese iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se daturum. Quae istius auctoritas tantum ualuit ut neque illum pulsaret quisquam, cum praetor in prouincia sua uerbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate ostendisset; ignominia autem illa grauis tam diu in illo homine fuit, quam diu iste in prouincia mansit. Hoc iniecto metu iudicibus nouo more, nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum istius iudicatam? Vtrum id solum uidetur esse actum, quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem?

XXVIII

Iam uero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem colligam et causam? Ex multis similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere uidebuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis, homo domi suae cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. Huic eidem Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem rei nomen detulerunt. Res Sopatro facilis uidebatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur. Citatur reus, causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab accusatore ea quae erant antea non solum defensione, uerum etiam iudicio dissoluta. Causam Sopatri defendebat Q. Minucius, eques Romanus in primis splendidus atque honestus, uobisque, iudices, non ignotus. Nihil erat in causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum uideretur. Interea istius libertus et accensus Timarchides, qui est, id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad Sopatrum uenit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae confidat; accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen ob salutem malle accipere, et simul malle, si fieri posset, rem iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improuisum atque inopinatum accidisset, commotus est sane neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit, nisi se consideraturum quid sibi esset faciendum, et simul ostendit se in summa difficultate esse nummaria. Post ad amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae salutis, ad Timarchidem uenit. Expositis suis difficultatibus hominem ad HS LXXX perducit, eamque ei pecuniam numerat.

XXIX

Posteaquam ad causam dicendam uentum est, tum uero sine metu sine cum omnes erant qui Sopatrum defendebant. Crimen nullum erat, res erat iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset futurum? Res illo die non peroratur, iudicium dimittitur. Iterum ad Sopatrum Timarchides uenit, ait accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic dedisset; proinde, si saperet, uideret [quid sibi esset faciendum]. Homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo et tempore aduerso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit. "Facite", inquit, "quod libet; daturus non sum amplius". Idemque hoc amicis eius et defensoribus uidebatur, atque eo etiam magis quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consilio habebat homines honestos e conuentu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum est idem hic Sopater absolutus. Hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines qui antea absoluissent. Itaque hac una spe ad iudicium uenitur. Quo posteaquam est uentum, cum in consilium frequentes conuenissent idem qui solebant, et hac una spe tota defensio Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo non ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei priuatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in consilio esse uellet, ipse Verres retineret in consilio. Iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum qui Petilio uellent adesse. Itaque discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se uelle dicebant alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. Itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur. Non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quae siturus non esset, cum repente iubetur dicere. Respondet, "Ad quos?" "Ad me", inquit, "Si tibi idoneus uideor qui de homine Siculo ac Graeculo iudicem". "Idoneus es", inquit, "Sed peruellem adessent ii qui adfuerant antea causamque cognorant". "Dic", inquit; "Illi adesse non possunt". "Nam hercule", inquit Minucius, "Me quoque Petilius ut sibi in consilio adessem rogauit", et simul a subselliis abire coepit. Iste iratus hominem uerbis uehementioribus prosequitur, atque ei grauius etiam minari coepit quod in se tantum crimen inuidiamque conflaret.

XXX

Minucius, qui Syracusis sic negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui sciret se ita in prouincia rem augere oportere ut ne quid de libertate deperderet, homini quae uisa sunt, et quae tempus illud tulit et causa, respondit, causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negauit. Itaque a subselliis discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici aduocatique fecerunt. Iste quamquam est incredibili importunitate et audacia, tamen subito solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se uerteret nesciebat. Si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis adhibitis in consilium quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum uidebat; sin autem hominem miserum atque innocentem ita condemnasset, cum ipse praetor sine consilio, reus autem sine patrono atque aduocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis rescidisset, inuidiam se sustinere tantam non posse arbitrabatur. Itaque aestuabat dubitatione, uersabat se utramque in partem non solum mente, uerum etiam corpore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo eius metum cum cupiditate pugnare. Erat hominum conuentus maximus, summum silentium, summa exspectatio quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus demittebat ad aurem Timarchides. Tum iste aliquando "Age dic!" inquit. Reus orare atque obsecrare ut cum consilio cognosceret. Tum repente iste testis citari iubet; dicit unus et alter breuiter; nihil interrogatur; praeco DIXISSE pronuntiat. Iste, quasi metueret ne Petilius priuato illo iudicio transacto aut prolato cum ceteris in consilium reuerteretur, ita properans de sella exsilit, hominem innocentem a C. Sacerdote absolutum indicta causa de sententia scribae medici haruspicisque condemnat.

XXXI

Retinete, retinete hominem in ciuitate, iudices, parcite et conseruate, ut sit qui uobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. Tametsi minus id quidem nobis, minus populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. Quae enim eius auctoritas erit? Quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? Quando autem homo tantae luxuriae atque desidiae nisi Februario mense aspirabit in curiam? Verum ueniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae uult Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos, minus ad uitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum periculum pertinent. Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, ex hoc iudicio si aliqua ui se eripuerit, in iudicibus sit necesse est, sententiam de capite ciuis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere uult. Hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque uobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere uelitis, habeatis sane istum uobiscum senatorem, etiam de uobis iudicem, si uultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.

XXXII

Etenim si illud est flagitiosum, quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium uidetur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absoluendum acceperis condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conseruet! Scelus est accipere ab reo: quanto magis ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! Fidem cum proposuisses uenalem in prouincia, ualuit apud te plus is qui pecuniam maiorem dedit. Concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit. Cum uero fidem ac religionem tuam iam alteri addictam pecunia accepta habueris, postea eandem aduersario tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et trades cui uoles, et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes? Quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? Quod umquam huiusce modi monstrum aut prodigium audiuimus aut uidimus, qui cum reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget a consilioque dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non reddat? Hunc hominem in iudicum numero habebimus? Hic alteram decuriam senatoriam iudex obtinebitÇ Hic de capite libero iudicabit? Huic iudicialis tabella committetur? Quam iste non modo cera, uerum etiam sanguine, si uisum erit, notabit.

XXXIII

Quid enim horum se negat fecisse? Illud uidelicet unum, quod necesse est, pecuniam accepisse. Quidni iste neget? At eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem pecuniam ab accusatoribus dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo pecuniaque patria priuatus est. Verum si de pecunia testibus planum facere non possem, illud negare posses aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso, uiris primariis qui in consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, de re iudicata iudicauisse? Teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa cognita absoluisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? Cum haec confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis prouinciae gesta sunt, negato tum sane, si uoles, te pecuniam accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae palam gesta sunt uideat, quaerat quid tu occulte egeris, aut qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus credere. Dixi iam ante me non omnia istius quae in hoc genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent.

XXXIV

Accipite nunc aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno omnia maleficia inesse uideantur. Attendite diligenter; inuenietis enim id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclusum. Sthenius est, hic qui nobis adsidet, Thermitanus, antea multis propter summam uirtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam calamitatem atque istius insignem iniuriam omnibus notus. Huius hospitio Verres cum esset usus, et cum apud eum non solum Thermis saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent commouere. Etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haec compararat: supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulas pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates ferebant, satis. Quae cum esset in Asia adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae delectationis causa quam ad inuitationes aduentusque nostrorum hominum, (suorum) amicorum atque hospitum. Quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi necessario quod domum eius exornatam et instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem; uerum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur. Interea iste cupiditate illa sua nota atque apud omnis peruagata, cum signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita uidisset, adamauit; a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam profiteretur seque adiuuaret. Sthenius uero non solum negauit, sed etiam ostendit fieri id nullo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa ciuitate imperioque populi Romani tollerentur.

XXXV

Etenim ut simul Africani quoque humanitatem et aequitatem cognoscatis, oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum et ornatum. Scipio, qui hoc dignum populo Romano arbitraretur, bello confecto socios sua per nostram uictoriam recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta quae potuit restituenda curauit. Himera deleta quos ciuis belli calamitas reliquos fecerat, ii se Thermis conlocarant in isdem agri finibus neque longe ab oppido antiquo, et se patrum fortunas et dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido conlocabantur. Erant signa ex aere complura; in his eximia pulchritudine ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex oppidi nomine et fluminis. Erat etiam Stesichori poetae statua senilis incurua cum libro summo, ut putant, artificio facta, qui fuit Himerae, sed et est et fuit tota Graecia summo propter ingenium honore et nomine. Haec iste ad insaniam concupiuerat. Etiam, quod paene praeterii, capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos qui rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite facta et uenuste. Haec et alia Scipio non neglegenter abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre posset, sed Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut suburbanum aut locum omnino ubi ea poneret nullum haberet, sed quod, si domum abstulisset, non diu Scipionis appellarentur, sed eorum ad quoscumque illius morte uenissent: nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore uideantur itaque dicantur.

XXXVI

Haec cum iste posceret agereturque ea res in senatu, Sthenius uehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus est, commemorauit: urbem relinquere Thermitanis esse honestius quam pati tolli ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi uiri, indicia societatis populi Romani atque amicitiae. Commoti animi sunt omnium; repertus est nemo quin mori diceret satius esse. Itaque hoc adhuc oppidum Verres inuenit prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per uim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre. Verum hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium reuertar. Iratus iste uehementer Sthenio atque incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem statim inimicissimi Stheni domum suam inuitant, ut animum eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando. Hi autem erant inimici Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita obseruabat ut aliquem adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam uidebatur, quod eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant.

XXXVII

Itaque hortari homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque confingerent. Dicebant se illi nihil habere quod dicerent. Tum iste iis aperte ostendit et confirmauit eos in Sthenium quidquid uellent, simul atque ad se detulissent, probaturos. Itaque illi non procrastinant? Sthenium statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas. Sthenius postulat ut, cum secum sui ciues agant de litteris publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex senatus consulto de X legatorum sententia dedisset ut ciues inter sese legibus suis agerent, idemque hoc haberet Verres ipse in edicto: ut de his omnibus causis se ad leges reiceret. Iste homo omnium aequissimus atque a cupiditate remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam uenire hora nona iubet. Non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potuerat. Intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite uirgis supplicium crudelissime sumeret. Quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem Siculorum, tempestatem calamitatemque uitaret.

XXXVIII

Iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. Quem posteaquam uidet non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domum Stheni mittere, equis circum agros eius uillasque dimittere. Itaque dum exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non discedit. Postridie mane descendit; Agathinum ad se uocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. Erat eius modi causa ut ille ne sine aduersario quidem apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret; itaque tantum uerbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. Sic ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit homo Venerius nouo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE EXACTVRVM, bonaque eius statim coepit uendere; et uendidisset, si tantulum morae fuisset quo minus ei pecunia illa numeraretur. Ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali pronuntiat, SI QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVM, et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, nouum adfinem atque hospitem, coepit hortari. Tum ille clare omnibus audientibus se id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. Hic tum repente Pacilius quidam, homo egens et leuis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen deferre se uelle. Iste uero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis. Hic qui Romam peruenisset, satisque feliciter anni iam aduerso tempore nauigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna, sic uidebatur omnibus.

XXXIX

Itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis uideretur, ne absentes homines in prouinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. Aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa uoluntas senatus. Itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVS ACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI PLACERE, ET, SI QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE. Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius inuenerat homines qui dicendo tempus consumerent. Postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni conuenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suum noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. Et erat spatium dierum fere XXX ante kalendas Decembris, quo die iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat. Commouentur amici Stheni, sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore reuocetur. In senatu postea causa non agitur. Veniunt ad istum domestici nuntii litterasque a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro tota res esset, eodemque ei tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur.

XL

Hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur uoluntatem anteponendam putauit libidini suae, mane kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet. Si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut ambitione adductus petisset, grauissima tamen apud te uoluntas patris esse debuisset; cum uero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo misisset, hique eo tempore ad te uenissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere? Citat reum; non respondit; citat accusatorem (attendite, quaeso, iudices, quanto opere istius amentiae fortuna ipsa aduersata sit, et simul uidete qui Stheni causam casus adiuuerit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit. Si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret. Etenim si posset reus absente accusatore damnari, non ego a Vibone Veliam paruulo nauigio inter fugitiuorum ac praedonum ac tua tela uenissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. Quod igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? Itaque fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat.

XLI

Nuntiabatur illi primis illis temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus uerbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita rem exposuissem quem ad modum nunc apud uos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, X tribunos plebis hoc statuisse, idque de omnium sententia pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM IMPEDIRI EDICTO QVO MINVS EI ROMAE LICERET ESSE. Cum haec ad istum adferrentur, pertimuit aliquando et commotus est; uertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem euertit suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset. Nam si ita defenderet, "Recipi nomen absentis licet; hoc fieri in prouincia nulla lex uetat", mala et improba defensione, uerum aliqua tamen uti uideretur; postremo illo desperatissimo perfugio uti posset, se imprudentem fecisse, existimasse id licere. Quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid dici uideretur. Tollit ex tabulis id quod erat, et facit coram esse delatum. Hic uidete in quot se laqueos induerit, quorum ex nullo se, iudices, umquam expediet.

XLII

Primum ipse in Sicilia saepe et palam de loco superiore dixerat et in sermone multis demonstrarat licere nomen recipere absentis; se exemplo fecisse quod fecisset. Haec eum dictitasse priore actione et Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius uirtute antea commemoraui, et Cn. Pompeius Theodorus, homo et Cn. Pompei, clarissimi uiri, iudicio plurimis maximisque in rebus probatissimus et omnium existimatione ornatissimus, et Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate existimatione uirtute ornatissimus, et hac actione quam uoletis multi dicent, et qui ex isto ipso audierunt uiri primarii nostri ordinis, et alii qui interfuerunt cum absentis nomen reciperetur. Deinde Romae, cum haec acta res esset in senatu, omnes istius amici, in his etiam pater eius hoc defendebat, licere fieri; saepe esse factum; iste quod fecisset aliorum exemplo institutoque fecisse. Dicit praeterea testimonium tota Sicilia, quae in communibus postulatis ciuitatum omnium consulibus edidit, rogare atque orare patres conscriptos ut statuerent ne absentium nomina reciperentur. Qua de re Cn. Lentulum, patronum Siciliae, clarissimum adulescentem, dicere audistis, Siculos, cum se causam quae sibi in senatu pro his agenda esset docerent, de Stheni calamitate questos esse, propterque hanc iniuriam quae Sthenio facta esset eos statuisse ut hoc quod dico postularetur. Quae cum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata, tam abs te ipso peruulgata tabulas publicas corrumpere auderes? At quem ad modum corrupisti? Nonne ita ut omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te tabulae condemnare possent? Cedo, quaeso, codicem, circumfer, ostende. Videtisne totum hoc nomen, coram ubi facit delatum, esse in litura? Quid fuit istic antea scriptum? Quod mendum ista litura correxit? Quid a nobis, iudices, exspectatis argumenta huius criminis? Nihil dicimus; tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant. Ex istis etiam tu rebus effugere te posse confidis, cum te nos non opinione dubia, sed tuis uestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis expressa ac recentia reliquisti? Is mihi etiam Sthenium litteras publicas corrupisse causa incognita iudicauit, qui defendere non poterit se non in ipsius Stheni nomine litteras publicas corrupisse?

XLIII

Videte porro aliam amentiam; uidete ut, dum expedire sese uult, induat. Cognitorem adscribit Sthenio - quem? cognatum aliquem aut propinquum? Non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? Ne id quidem. At Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? Neminem. Quid igitur? Ciuem Romanum. Cui hoc probari potest? Cum esset Sthenius ciuitatis suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, inuenire neminem Siculum potuit qui pro se cognitor fieret? Hoc probabis? An ipse ciuem Romanum maluit? Cedo cui Siculo, cum is reus fieret, ciuis Romanus cognitor factus umquam sit. Omnium praetorum litteras qui ante te fuerunt profer, explica; si unum inueneris, ego hoc tibi, quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam. At, credo, Sthenius hoc sibi amplum putauit, eligere ex ciuium Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum suorum copia, quem cognitorem daret. Quem delegit? Quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. F. Palatina. Non quaero quis hic sit Claudius" quam splendidus, quam honestus, quam idoneus propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine discederet et ciuem Romanum cognitorem daret. Nihil horum quaero; fortasse enim Sthenius non splendorem hominis, sed familiaritatem secutus est. Quid? Si omnium mortalium Sthenio nemo inimicior quam hic C. Claudius cum semper tum in his ipsis rebus et temporibus fuit, si de litteris corruptis contra uenit, si contra omni ratione pugnauit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine abusum esse credemus?

XLIV

Ac ne qui forte dubitet cuius modi hoc totum sit negotium, tametsi iam dudum omnibus istius improbitatem perspicuam esse confido, tamen paulum etiam attendite. Videtis illum subcrispo capillo, nigrum, qui eo uultu nos intuetur ut sibi ipse peracutus esse uideatur, qui tabulas tenet, qui scribit, qui monet, qui proximus est. Is est Claudius, qui in Sicilia sequester istius, interpres, confector negotiorum, prope conlega Timarchidi numerabatur, nunc obtinet eum locum ut uix Apronio illi de familiaritate concedere uideatur, ei qui se non Timarchidi sed ipsius Verris conlegam et socium esse dicebat. Dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero delegerit cui hanc cognitoris falsi improbam personam imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum esse arbitraretur! Hic uos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam uindicare? Dubitabitis exemplum illorum iudicum sequi qui damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae res iniquissima atque acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis ciuibus esset data? Quod illi iudices multo in leuiore causa statuerunt aequitatem secuti, uos id statuere in grauissima causa, praesertim aliorum auctoritate iam confirmatum, dubitabitis?

XLV

At quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? Quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnasti? Cuius absentis nomen recepisti? Quem absentem non modo sine crimine et sine teste, uerum etiam sine accusatore damnasti? Quem hominem? Di immortales! Non dicam amicum tuum, quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod reprehendi possit inuenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam inuitauit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum uirorum fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsit. Quare de hospitio uiolato et de tuo isto scelere nefario nil queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia fuerunt, - nemo enim ignorat quo hic in ciuitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea prouincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tu statueris exemplum eius modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum uideretur.

XLVI

Estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decorauit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque uniuersos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? Quae tabula tum imperio tuo reuulsa, nunc a me tamen deportata est, ut omnes huius honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere. Estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum uirum, cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumque magis inuidioso crimine quam uero arcesseretur, ita a Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret? Ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a prouincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? Postremo estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate apud suos ciuis potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses? Denique nunc uide quid inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi aguntur et praeclara illa Verria celebrantur, cui statuae Romae stant inauratae a communi Siciliae, quem ad modum inscriptum uidemus, datae - uide, inquam, quid inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus, intersit. Hunc ciuitates ex Sicilia permultae testimonio suo legationibusque ad eam rem missis publice laudant: te, omnium Siculorum patronum, una Mamertina ciuitas, socia furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat - ita tamen nouo more ut legati laedant, legatio laudet - ceterae quidem ciuitates publice litteris legationibus testimoniis accusant, queruntur, arguunt: si tu absolutus sis, se funditus euersas esse arbitrantur.

XLVII

Hoc de homine ac de huius bonis etiam in Eryco monte monumentum tuorum [furtorum,] flagitiorum crudelitatisque posuisti, in quo Stheni Thermitani nomen adscriptum est. Vidi argenteum Cupidinem cum lampade. Quid tandem habuit argumenti aut rationis res quam ob rem in eo potissimum Sthenianum praemium poneretur? Vtrum hoc signum cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis atque hospiti an amoris iudicium esse uoluisti? Faciunt hoc homines quos in summa nequitia non solum libido et uoluptas, uerum etiam ipsius nequitiae fama delectet, ut multis in locis notas ac uestigia suorum flagitiorum relinqui uelint. Ardebat amore illius hospitae propter quam hospiti iura uiolarat; hoc non solum sciri tum, uerum etiam commemorari semper uolebat; itaque ex illa ipsa re quam accusante Agathino gesserat Veneri potissimum deberi praemium statuit, quae illam totam accusationem iudiciumque conflarat. Putarem te gratum in deos si hoc donum Veneri non de Stheni bonis dedisses, sed de tuis; quod facere debuisti, praesertim cum tibi illo ipso anno a Chelidone uenisset hereditas. Hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum rogatu recepissem, si hoc a me muneris non uniuersa prouincia poposcisset, si me animus atque amor in rem publicam existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non hoc facere coegisset, atque haec una causa fuisset quod amicum atque hospitem meum Sthenium, quem ego in quaestura mea singulariter dilexissem, de quo optime existimassem, quem in prouincia existimationis meae studiosissimum cupidissimumque cognossem, tam crudeliter scelerate nefarieque tractasses, tamen digna causa uideretur cur inimicitias hominis improbissimi susciperem, ut hospitis salutem fortunasque defenderem. Fecerunt hoc multi apud maiores nostros, fecit etiam nuper homo clarissimus, Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accusauit propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. Putarem me idoneum qui exemplum sequerer humanitatis atque offici, proponeremque spem meis hospitibus ac necessariis quo tutiorem sese uitam meo praesidio uicturos esse arbitrarentur; cum uero in communibus iniuriis totius prouinciae Stheni quoque causa contineatur, multique uno tempore a me hospites atque amici publice priuatimque defendantur, profecto uereri non debeo ne quis hoc quod facio non existimet me summi offici ratione impulsum coactumque suscepisse.

XLVIII

Atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et de iudiciis datis dicere desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis generibus sumemus. Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere procuratores suos isti centum triginta milia nummum dedisse, meministis Q. Vari testimonium, remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea ciuis Romanos multosque Siculos dixisse se isti pecuniam ob ius dicendum dedisse. De quo crimine quid ego disputem, cum id totum positum sit in testibus? Quid porro argumenter, qua de re dubitare nemo possit? An hoc dubitabit quisquam omnium, quin is uenalem in Sicilia iuris dictionem habuerit qui Romae totum edictum atque omnia decreta uendiderit? Et quin is ab Siculis ob decreta interponenda pecunias ceperit, qui M. Octauium Ligurem pecuniam ob ius dicendum poposcerit? Quod enim iste praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? Quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitauit? Ecqua res apud ciuitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris?

XLIX

Dicta sunt priore actione et priuatim et publice testimonia; legati Centuripini, Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea ciuitatum, iam uero priuatim plurimi. Quorum ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium neminem ulla in ciuitate senatorem factum esse gratiis, neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse, ex quibus in eum ordinem cooptari liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum iura ualuisse; quicumque senator uoluerit fieri, quamuis puer, quamuis indignus, quamuis ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum [idoneus] uinceret, factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re ualuisse leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. Quas enim leges sociis amicisque dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, eae debent et populi Romani et senatus existimari. Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter se controuersias de senatu cooptando, leges ab senatu nostro petiuerunt. Decreuit senatus honorifico senatus consulto ut iis C. Claudius Appi filius Pulcher praetor de senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate hominum, ne qui minor XXX annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum auctoritate et Halaesinorum summa uoluntate ualuerunt. Ab isto et praeco, qui uoluit, illum ordinem pretio mercatus est, et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, antiquissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri posset effecit.

L

Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum ueterum, alterum colonorum quos T. Manlius praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex uetere Agrigentinorum. Iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus ciuium nouorum ueterumque turbauit. Nam cum esset ex uetere numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, ueterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. Quae cum ita se res haberet, tamen ad istum emptum uenerunt illum locum senatorium non solum ueteres, uerum etiam noui. Fit ut pretio nouus uincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum uendidisse cui ne commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est. Idem fecit Heracleae. Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu et de numero ueterum ac nouorum dedit. Ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera ueterum ac nouorum numerumque permiscuit.

LI

Nolite exspectare dum omnis obeam oratione mea ciuitates: hoc uno complector omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam dedisset. Hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in rebus non solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis repudiauit. Syracusis lex est de religione, quae in annos singulos Iouis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur: cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res reuocatur ad sortem. Perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potuerat, exspectabant homines quidnam acturus esset. Homo, id quod erat facillimum, primo uetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. Negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse. Iubet iste sibi legem recitari. Recitatur; in qua scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium. Iste homo ingeniosus et peracutus, "Optime", inquit, "Nempe scriptum ita est, QVOT RENVNTIATI ERVNT. Quot ergo, inquit, sunt renuntiati?" Respondent, "Tres". "Numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?" "Nihil". Conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti. Fit clamor maximus, cum id uniuersis indignum ac nefarium uideretur. Ita Iouis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur.

LII

Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat. Erat eius honoris cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples et domi nobilis. Sed is fieri nullo modo poterat si Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque honos in illum annum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem contra diceret. Res ad istum defertur et istius more deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur. Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore uenturum si pridie uenisset. Iste, ne aut alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti honos adimeretur, (id quod iste non laborabat, Climachias minime uolebat), excogitat - dixi iam dudum, non est homo acutior quisquam nec fuit - excogitat, inquam, quem ad modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse posset. Est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies mensisque congruere uolunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem mensem faciunt aut biduo. Quae cum iste cognosset nouus astrologus, qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die uerbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, is eo die kalendas Martias proscribi iuberet: itaque fit omnibus recusantibus et plorantibus. Dies is erat legitimus comitiis habendis. Eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est. Herodotus cum Roma reuertitur, diebus, ut ipse putabat, XV ante comitia, offendit eum mensem qui consequitur mensem comitialem, comitiis iam abhinc XXX diebus factis. Tunc Cephaloeditani fecerunt intercalarium XXXXV dies longum, ut reliqui menses in suam rationem reuerterentur. Hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste ut dies XXXXV inter binos ludos tollerentur, per quos solos iudicium fieri posset.

LIII

Iam uero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia creati sint, operae pretium est cognoscere. Ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt, in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendae censori permittitur. Itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur. In ea re iste nihil obscure facere uoluit, non in sortitione fallere neque dies de Fastis eximere. Nihil sane uafre nec malitiose facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus ciuitatibus tolleret, quae res euertendae rei publicae solent esseostendit

sese in omnibus ciuitatibus censores esse facturum. Tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus tota praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum omnibus comitiis tot ciuitatum unam in domum reuocatis, tantaque ambitione prouinciae totius in uno cubiculo inclusa. Exquisitis palam pretiis et licitationibus factis, discribebat censores binos in singulas ciuitates Timarchides. Is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis molestia consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae referretur. Iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis, uerum tamen priore actione quam uarie, quam improbe praedatus esset, multorum testimoniis cognouistis.

LIV

Sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam uobis breuiter quid hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem prouinciae cognoscatis. In mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse: inuestigare, adire, appellare, corrumpere, quiduis facere in eius modi rebus quamuis callide, quamuis audacter, quamuis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum auaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut uos Romae cognouistis, eripere potius quam fallere uideretur. Haec uero huius erat ars et malitia miranda, quod accuratissime tota prouincia quid cuique accidisset, quid cuique opus esset, indagare et odorari solebat; omnium aduersarios, omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui attemptare; ex utraque parte causas uoluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti conflare uolebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras peritissime et callidissime uenditabat. Ac non solum erat administer istius cupiditatum, uerum etiam ipse sui meminerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam uoluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. Itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitiuum omnibus oppidis per triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matres familias" bona fortunasque omnis fuisse. Is igitur, ut dico, Timarchides in omnis ciuitates accepto pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa fuerunt.

LV

Iam hoc impudentissime: palam - licebat enim uidelicet legibus - singulis censoribus denarii treceni ad statuam praetoris imperati sunt. Censores CXXX facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clam dederunt; haec denarium XXXVIIII milia palam saluis legibus contulerunt in statuam. Primum quo tantam pecuniam? Deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? Ordo aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? Nam aut publice ciuitates istos honores habent aut, si homines, generatim, ut aratores, ut mercatores, ut nauicularii; censores quidem qui magis quam aediles? Ob beneficium? Ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse - nam empta non audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa permisisse? Hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos prouinciae totius inuidiam atque offensionem non ambitionis neque beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis? Itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. Sic census habitus est te praetore ut eo censu nullius ciuitatis res publica posset administrari; nam locupletissimi cuiusque censum extenuarant, tenuissimi auxerant. Itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsa potest.

LVI

Nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam ueni, repente L. Laetili aduentu istius non modo amicus, uerum etiam cognatus factus est, - is, quod uidebat istius censu stari nullo modo posse, eum censum obseruari iussit qui uiro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. Erant enim tum censores legibus facti delecti a suis ciuitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae. Te autem praetore quis censor aut legem metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat" aut animaduersionem tuam, cum id quod abs te emerat uendidisset? Teneat iam sane meos testis Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit. Quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. Erat censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem incidisset, censa denuo est. Postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri uetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum obseruari iubet. Hoc si tuus inimicus fecisset, tamen, si animo aequo prouincia tulisset, inimici iudicium graue uideretur. Fecit amicus recens et cognatus uoluntarius; aliter enim, si prouinciam retinere, si saluus ipse in prouincia uellet esse, facere non potuit.

LVII

Exspectas etiam quid hi iudicent? Si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. Neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam ueni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris uenisset, minus XXX diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset. Et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum uidetur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a ciuitatibus statuarum nomine coegisti. Video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS uiciens: tantum conficietur ex testimoniis et litteris ciuitatum. Et iste hoc concedit nec potest aliter dicere. Quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint quae fatetur? Quid enim uis constitui? Consumptam esse istam omnem pecuniam instatuis? Fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a sociis pecuniam auferri ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi statua ponatur, qua uix tuto transiri posse uideatur.

LVIII

Verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? "Consumetur", inquies. Scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc interuallo non consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus. Reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium uocatus: HS uiciens ex hoc uno genere captum uidemus. Si condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine arcessat? Ita si neque adhuc consumpta est ista pecunia et est perspicuum non consumptum iri licet iam intellegamus inuentam esse rationem quare et iste HS uiciens ex hoc uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri - si hoc a uobis erit comprobatum - quam uolent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam uideamur non a pecuniis capiendis homines absterrere, sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarum comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere. Etenim, si C. Verres HS C milia populum uerbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset. Quid? Si eundem populum HS CC milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absoluetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? Non, opinor, nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendi, sed ut sociis causam dandi adferre uideamur. Quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum auerti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab inuitis exigi non oportere.

LIX

Ac de auertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae ciuitates solitae sint statuas tibi faciundas locare ei cui possent optima condicione locare, an aliquem procuratorem praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui tu imperasses, adnumerare pecuniam? Nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in manifestissimo furto teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse. Quid uero? Modum statuarum haberi nullum placet? Atqui habeatur necesse est. Etenim sic considerate. Syracusana ciuitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam - est honos - et patri - bella haec pietatis et quaestuosa simulatio - et filio - ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; uerum quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt, ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt. Vna ciuitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc ciuitates ceterae fecerint, nonne res ipsa uos admonet ut putetis modum aliquem huic cupiditati constitui oportere? Quid? Si hoc uoluntate sua nulla ciuitas fecit, si omnes imperio, metu, ui, malo adductae tibi pecuniam statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere? Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una uoce statuarum nomine magnam pecuniam per uim coactam esse demonstrat. Nam legationes omnium ciuitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, VT STATVAS NE CVI, NISI CVM IS DE PROVINCIA DECESSISSET, POLLICERENTVR.

LX

Tot praetores in Sicilia fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen huiusce noui postulati genus atque principium tua praetura attulit. Quid enim tam nouum non solum re, sed genere ipso postulandi? Nam cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt noua, sed tamen non nouo modo postulantur. Rogant et orant Siculi patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica uendant. Tu primus contra uendideras. Audio. Ne in cellam quod imperatur aestiment. Hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est nouum. Ne absentis nomen recipiatur. Ex Stheni calamitate et tua natum est iniuria. Cetera non colligam. Sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum reum te esse uideantur, quae tamen omnia nouas iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas; hoc postulatum de statuis ridiculum esse uideatur ei qui rem sententiamque non perspiciat. Postulant enim, non uti ne cogantur statuere; quid igitur? Vt ipsis ne liceat. Quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius ne quis te inuitum polliceri aut facere cogat. "Nihil egero", inquit; "Negabunt enim omnes se coegisse; si me saluum esse uis, mihi impone istam uim ut omnino mihi ne liceat polliceri". Ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas pecuniam metu ac malo coactos inuitissimos contulisse. Quid? si hoc non dicant, tibi non necesse sit ipsi id confiteri? Vide et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges Hoc tibi de statuis confitendum esse.

LXI

Mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te institui et doceri, ut quisque ex prouincia Sicilia grauior homo atque honestior testimonium uehementius dixerit, sicuti multi primarii uiri multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, "Inimicus est propterea quod arator est". Itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico uenisse dicatis quia fuerit in decumis iste uehementior. Ergo aratores inimici omnes et aduersarii sunt: nemo est eorum quin perisse te cupiat? Omnino praeclare te habes cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa res publica et illa prouincia maxime continetur, tibi est inimicissimum. Verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis uidero; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. Nempe ita dicis: propter decumas. Concedo: non quaero, iure an iniuria sint inimici. Quid ergo? illae quid sibi statuae equestres inauratae uolunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? Nam inscriptum esse uideo quandam ex his statuis aratores dedisse. Si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. Sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in prouincia pecunias statuarum nomine per uim ac metum coegisse. Vtrum tibi commodum est elige.

LXII

Equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa uoluntate sua contulisse. Da mihi hoc; iam tibi maximam partem defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem! O defensionem miseram ac perditam! Nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia fuerit, aratores ei statuam sua uoluntate statuisse, aratores de eo bene existimare, amicos esse, saluum cupere! Metuit ne hoc uos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis. Vtar eo quod datur. Certe hoc uobis ita iudicandum est, eos qui isti inimicissimi sunt, ut ipse existimari uult, ad istius honores atque monumenta pecunias uoluntate sua non contulisse. Atque ut hoc totum facillime intellegi possit, quem uoles eorum testium quos produxero, qui ex Sicilia testes sunt, siue togatum siue Siculum, rogato, et eum qui tibi inimicissimus esse uidebitur, qui se spoliatum abs te esse dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt. Quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi inimicissimum esse oporteat, qui abs te grauissimas iniurias acceperit, pecuniam statuae nomine dederit ui atque imperio adductus, non officio ac uoluntate? Huius ego pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab inuitis, non habui rationem neque habere potui, ** quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset coactum: eam iam intellegitis ipsius quoque confessione ab inuitissimis coactam esse.

LXIII

Venio nunc ad ciuitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieri uoluntatis potest. An etiam Siculi inuiti contulerunt? Non est probabile. Etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios quam ambitionis in ciuis rationem duxerit. Itaque eum non solum PATRONVM illius insulae, sed etiam SOTERA inscriptum uidi Syracusis. Hoc quantum est? Ita magnum ut Latine uno uerbo exprimi non possit. Is est nimirum SOTER qui salutem dedit. Huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo nudatam ab se prouinciam prospicit; huius statuae locis omnibus, quae hoc demonstrare uideantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae uidemus in basi statuarum maximis litteris incisum, A COMMVNI SICILIAE DATAS. Quam ob rem qui hoc probare potes cuiquam, tantos honores habitos esse ab inuitis?

LXIV

Hic tibi etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus uidendum et considerandum est quid uelis. Magna res est utrum tibi Siculos publice priuatimque amicos an inimicos existimari uelis. Si inimicos, quid te futurum est? Quo confugies? Vbi nitere? Modo aratorum, honestissimorum hominum ac locupletissimorum et Siculorum et ciuium Romanorum, maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis ciuitatibus quid ages? Dices tibi Siculos esse amicos? Qui poteris? Qui, quod nullo in homine antea fecerant, ut in eum publice testimonium dicerent, - cum praesertim ex ea prouincia condemnati sint complures qui ibi praetores fuerunt, duo soli absoluti, - hi nunc ueniunt cum litteris, ueniunt cum mandatis, ueniunt cum testimoniis publicis; qui, si te publice laudarent, tamen id more potius suo quam merito tuo facere uiderentur, hi cum de tuis factis publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus non dicere? Confitendum igitur est tibi necessario Siculos inimicos esse, qui quidem [et] in te grauissima postulata consulibus ediderint, et me ut hanc causam salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint; qui cum a praetore prohiberentur, a quattuor quaestoribus impedirentur, omnium minas atque omnia pericula prae salute sua leuia duxerint; qui priore actione ita testimonia grauiter uehementerque dixerint ut Artemonem Centuripinum legatum et publice testem Q. Hortensius accusatorem, non testem esse diceret. Etenim ille cum propter uirtutem et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, tum etiam propter eloquentiam legatus a suis ciuibus electus est, ut posset multas istius et uarias iniurias quam apertissime uobis planissimeque explicare.

LXV

Dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses, Agyrinenses, Netini, Segestani: enumerare omnis non est necesse. Scitis quam multi et quam multa priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent. Omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo esse Siculos ut, si in istum animaduersum non sit, sibi relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur. Hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias Maximas uoluntate sua contulisse? Credo, qui te in tua ciuitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae ac nominis in suis ciuitatibus esse cupiebant. Res declarabit ut cupierint. Iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te uoluntatis argumenta colligere uideor, utrum statuas uoluerint tibi statuere an coacti sint. De quo hoc homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in prouincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per uim et per uniuersam multitudinem deicerentur? Tot homines in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audiuistis? Nouum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile. Non crederem hoc de statuis nisi iacentis reuulsasque uidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum consecrari arbitrentur. Itaque Rhodii, qui prope soli bellum illud superius cum Mithridate rege gesserint, omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus classibusque suis excellerint, tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos in celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. Ac forsitan uix conuenire uideretur, quem ipsum hominem cuperent euertere, eius effigiem simulacrumque seruare; sed tamen uidebam, apud eos cum essem, et religionem esse quandam in his rebus a maioribus traditam, et hoc disputari, cum statua se eius habuisse temporis rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis esset.

LXVI

Videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetoris populi Romani statuis praesidio non fuisse. Tauromenitani, quorum est ciuitas foederata, homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti consuerant esse praesidio foederis, - hi tamen istius euertere statuam non dubitarunt; qua abiecta basim tamen in foro manere uoluerunt, quod grauius in istum fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitrarentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de causa equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in ciuitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. Nam quid ego de Syracusanis loquar? Quod non est proprium Syracusanorum, sed et illorum et commune conuentus illius ac prope totius prouinciae. Quanta illuc multitudo, quanta uis hominum conuenisse dicebatur tum cum statuae sunt illius deiectae et euersae! At quo loco! Celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapim, in primo aditu uestibuloque templi. Quod nisi Metellus hoc tam grauiter egisset atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, uestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum. Atque ego hoc non uereor, ne quid horum non modo impulsu uerum omnino aduentu meo factum esse uideatur. Omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, uerum etiam quam iste Italiam attigit. Dum ego in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi, quae sint gesta cognoscite.

LXVII

Centuripinorum senatus decreuit populusque iussit ut, quae statuae Verris ipsius et patris eius et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio fieret, senatores ne minus triginta adessent. Videte grauitatem ciuitatis ac dignitatem. Neque eas in urbe sua statuas esse uoluerunt quas inuiti per uim atque imperium dedissent, neque eius hominis in quem ipsi cum grauissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; et id grauius esse putarunt si publico consilio, quam si per uim multitudinis factum esse uideretur. Cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; grauiter fert; euocat ad se Centuripinorum magistratus et decem primos; nisi restituissent statuas, uehementer minatur. Illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tolluntur. Hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit . Quid? Ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eius essent deiectae, quod saepe uento aut aliquo casu fieri solet? Non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. Ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? Ex hominum iudicio et uoluntate.

LXVIII

Ego, si Metellus statuas Centuripinos reponere non coegisset, haec dicerem, Videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac fidelissima ciuitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quouis homine priuato nomen ipsum Romanum semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. Recitarem decreta Centuripinorum; laudarem illam ciuitatem, id quod uerissime possem; commemorarem decem milia ciuium esse Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua ciuitate nullum esse oportere. Haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset: uelim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua ui et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. Eadem opinor omnia conuenire. Neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego eas uobis possem iacentis ostendere; hoc uno uterer, ciuitatem tam grauem iudicasse statuas C. Verris demoliendas. Hoc mihi Metellus non eripuit; haec etiam addidit, ut quererer, si mihi uideretur, tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, uos rogarem ut coniecturam faceretis qualem in his rebus in me L. Metellum fuisse putaretis, in quibus [rebus] obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. Sed ego Metello non irascor neque ei suam uacationem eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse uideatur.

LXIX

Iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam uoluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine nisi ui expressam et coactam. Quo quidem in crimine non illud solum intellegi uolo, te ad statuas HS uiciens coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratum est quantum odium in te aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. In quo quae uestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo. "Oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci". At hi quidem acerrimi inimici sunt. "Inimicos habeo ciuis Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi". At socii in hostium numero sese abs te habitos queruntur. "Aratores inimici sunt propter decumas". Quid? Qui agros immunis liberosque arant, cur oderunt? Cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? Quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum qui te non oderit, siue ciuium Romanorum siue Siculorum? Vt, etiamsi causas cur te oderint non possim dicere, tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum uobis quoque odio esse oportere. An hoc dicere audebis, utrum de te aratores, utrum denique Siculi uniuersi bene existiment, aut quo modo existiment, ad rem id non pertinere? Neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias licebit; eripiunt enim tibi istam orationem contemnendorum Siculorum atque aratorum statuae illae equestres, quas tu paulo ante quam ad urbem uenires poni inscribique iussisti, ut omnium inimicorum tuorum animos accusatorumque tardares. Quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te auderet, cum uideret statuas ab negotiatoribus, ab aratoribus, a communi Siciliae positas? Quod est aliud in illa prouincia genus hominum? Nullum. Ergo ab uniuersa prouincia, generatimque a singulis eius partibus, non solum diligitur, sed etiam ornatur. Quis hunc attingere audeat? Potes igitur dicere nihil tibi obesse oportere aratorum, negotiatorum, Siculorumque omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis omnem te speraris inuidiam atque infamiam tuam posse exstinguere? An, quorum tu auctoritate statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero? Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. Quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti.

LXX

Etenim rem totam, iudices, breuiter cognoscite. In scriptum Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. Is cum praetorem circum omnia Fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam iam uenerat [familiaritatem] consuetudinem in uendendis istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur; hoc erat etiam capitalior, quod idem pecunias iis qui ab isto aliquid mercabantur faenori dabat. Ea autem faeneratio erat eius modi, iudices, ut etiam is quaestus huic cederet; nam quas pecunias ferebat iis expensas quibuscum contrahebateas

aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti ipsi referebat acceptas. Idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandis suo nomine faenerabatur. Hic primo Carpinatius, antequam in istius familiaritatem tantam peruenisset, aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius uero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas habebat. Ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferre possemus. Verum accidit ut Carpinatius, qui iam cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. Etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille etiam plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae antea scripserat, ea plane exstingueret. Ad extremum uero, cum iste iam decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obuiam prodirent, gratias agerent, facturos se si quid imperasset studiose pollicerentur. Itaque socii fecerunt uetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.

LXXI

Iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno opere laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius societatis, ut diligenter caueret atque prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem ualere posset. Itaque ille multitudine sociorum remota decumanos conuocat, rem defert. Statuunt illi atque decernunt ut eae litterae quibus existimatio C. Verris laederetur remouerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset. Si ostendo hoc decreuisse decumanos, si planum facio hoc decreto remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? Possumne magis rem iudicatam adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere? At quorum iudicio condemnatum! Nempe eorum quos ii qui seueriora iudicia desiderant arbitrantur res iudicare oportere ; quos uidelicet nunc populus iudices poscit, de quibus, ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco profecto, sed nobilissimo promulgatam uidemus; decumani, hoc est principes et quasi senatores publicanorum, remouendas de medio litteras censuerunt. Habeo ex iis qui adfuerunt quos producam, quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos ipsos principes equestris ordinis, quorum splendore uel maxime istius qui legem promulgauit oratio et causa nititur. Venient in medium, dicent quid statuerint; profecto, si recte homines noui, non mentientur; litteras enim communis de medio remouere potuerunt, fidem suam et religionem remouere non possunt. Ergo equites Romani, qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari noluerunt: uos nunc utrum illorum iudicium an uoluntatem sequi malitis, considerate.

LXXII

At uide quid te amicorum tuorum studium, quid tuum consilium, quid sociorum uoluntas adiuuet. Dicam paulo promptius; neque enim iam uereor ne quis hoc me magis accusatorie quam libere dixisse arbitretur. Si istas litteras non decreto decumanorum magistri remouissent, tantum possem in te dicere quantum in litteris inuenissem: nunc decreto isto facto litterisque remotis tantum mihi licet dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum uelit. Dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam uestem Melitensem, plurimam stragulam, multam Deliacam supellectilem, plurima uasa Corinthia, magnum numerum frumenti, uim mellis maximam Syracusis exportasse; his pro rebus quod portorium non esset datum" litteras ad socios misisse L. Canuleium, qui in portu operas daret. Satisne magnum crimen hoc uidetur? Nullum, opinor, maius. Qui defendet Hortensius? Postulabit ut litteras Canulei proferam? Crimen eius modi nisi litteris confirmetur inane esse dicet? Clamabo litteras remotas esse de medio, decreto sociorum erepta mihi esse istius indicia ac monumenta furtorum. Aut hoc contendat numquam esse factum, aut omnia tela excipiat necesse est. Negas esse factum? Placet ista mihi defensio, descendo; aequa enim contentio, aequum certamen proponitur. Producam testis, et producam pluris eodem tempore; quoniam tum cum actum est una fuerunt, nunc quoque una sint; cum interrogabuntur, obligentur non solum iuris iurandi atque existimationis periculo, sed etiam communi inter se conscientia. Si planum fit hoc ita quem ad modum dico esse factum, num poteris dicere, Hortensi, nihil in istis fuisse litteris quod Verrem laederet? Non modo id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum quantum ego dicam non fuisse. Ergo hoc uestro consilio et gratia perfecistis, ut, quem ad modum paulo ante dixi, et mihi summa facultas ad accusandum daretur, et iudici libera potestas ad credendum.

LXXIII

Quod cum ita sit, nihil fingam tamen. Meminero me non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quos defenderem; uos ex me causam non a me prolatam, sed ad me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum si quae cognoui in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter exposuero, populo Romano si nullius uim, nullius potentiam pertimuero, uobis si facultatem uere atque honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet si ne minimum quidem de meo curriculo uitae, quod mihi semper propositum fuit, decessero. Quapropter nihil est quod metuas ne quid in te confingam: etiam quod laetere habes. Multa enim quae scio a te esse commissa, quod aut nimium turpia aut parum credibilia sunt, praetermittam. Tantum agam de hoc toto nomine societatis. Vt iam scire possis, quaeram decretumne sit. Cum id inuenero, quaeram remotaene sint litterae. Cum id quoque constabit, uos iam hoc me tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreuerunt equites Romani nunc idem in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae istius furta indicarent et ad se missas et suo decreto remotas scirent esse. Quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati sunt, condemnari necesse esset, is a uobis, iudices, ulla uia aut ratione absolui potest? Ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta nobis sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita latuisse uideantur ut haec diligentia, quam ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum inuestigare, nihil adsequi potuerit, - quae consilio aliquo aut ratione inueniri potuerunt inuenta sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri uidebitis. Nam quod in publicanorum causis uel plurimum aetatis meae uersor uehementerque illum ordinem obseruo, satis commode mihi uideor eorum consuetudinem usu tractandoque cognosse.

LXXIV

Itaque ut hoc comperi, remotas esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per quos iste in Sicilia fuisset; dein quaesiui, quod erat inuentu facillimum, qui per eos annos magistri illius societatis fuissent, apud quos tabulae fuissent. Sciebam enim hanc magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, cum tabulas nouo magistro traderent, exempla litterarum ipsi habere non nollent. Itaque ad L. Vibium, equitem Romanum, uirum primarium, quem reperiebam magistrum fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat, primum ueni. Sane homini praeter opinionem improuiso incidi. Scrutatus sum quae potui et quaesiui omnia: inueni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex portu Syracusis, in quibus erat scripta ratio mensuum complurium rerum exportatarum istius nomine sine portorio: itaque obsignaui statim. Non erat haec ex eodem genere quod ego maxime genus ex sociorum litteris reperire cupiebam; uerum tantum inueni, iudices, quod apud uos quasi exempli causa proferre possem. Sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumque uidebitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex hoc coniecturam facere debebitis. Recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, deinde illum alterum.

LIBELLI CANVLEIANI.

Non quaero unde CCCC amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium, unde L tricliniorum lectos, unde tot candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero. Omitto de melle, sed tantumne Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum uillas ornaturus esses?

LXXV

Et cum haec paucorum mensium ratio in his libellis sit, facite ut uobis trienni totius ueniat in mentem. Sic contendo, ex his paruis libellis apud unum magistrum societatis repertis uos iam coniectura adsequi posse cuius modi praedo iste in illa prouincia fuerit, quam multas cupiditates, quam uarias, quam infinitas habuerit, quantam pecuniam non solum numeratam" uerum etiam in huiusce modi rebus positam confecerit; quae uobis alio loco planius explicabuntur. Nunc hoc attendite. His exportationibus quae recitatae sunt scribit HS LX milia socios perdidisse ex uicensima portori Syracusis. Pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta praetoris, quae essent HS J CC milia, ex uno oppido solo exportata sunt. Cogitate nunc - cum illa Sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat, - quid ex ceteris locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid Panhormo, quid Thermis, quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid uero Messana, quem iste sibi locum maxime tutum esse arbitrabatur, ubi animo semper soluto liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut diligentius seruanda aut occultius exportanda erant deportaret. His inuentis libellis ceteri remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut omnes intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis contenti sumus.

LXXVI

Nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas remouere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium reuertemur. Inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quae significabant multis nominibus eos homines uersuram a Carpinatio fecisse qui pecunias Verri dedissent; quod erit uobis luce clarius, iudices, tum cum eos ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum consulibus uerum etiam mensibus conuenire. Cum haec maxime cognosceremus et in manibus tabulas haberemus, repente aspicimus lituras eius modi quasi quaedam uulnera tabularum recentia. Statim suspicione offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus. Erant acceptae pecuniae C. VERRVCIO C. F., sic tamen ut usque ad alterum R litterae constarent integrae, reliquae omnes essent in litura; alterum, tertium, quartum, permulta erant eiusdem modi nomina. Cum manifesto res flagitiosa litum tabularum atque insignis turpitudo teneretur, quaerere incipimus de Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum tantae pecuniae rationem haberet. Haerere homo, uersari, rubere. Quod lege excipiuntur tabulae publicanorum quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime clara et testata esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium uoco tabulasque societatis in forum defero. Fit maximus concursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes quidnam in tabulis teneretur.

LXXVII

Rem ad Metellum defero, me tabulas perspexisse sociorum; in his tabulis magnam rationem C. Verruci permultis nominibus esse, meque hoc perspicere ex consulum mensuumque ratione, hunc Verrucium neque ante aduentum C. Verris neque post decessionem quicquam cum Carpinatio rationis habuisse; postulo ut mihi respondeat qui sit is Verrucius, mercator an negotiator an arator an pecuarius, in Sicilia sit an iam decesserit. Clamare omnes ex conuentu neminem umquam in Sicilia fuisse Verrucium. Ego instare ut mihi responderet quis esset, ubi esset, unde esset; cur seruus societatis qui tabulas conficeret semper in Verruci nomine certo ex loco mendosus esset. Atque haec postulabam, non quo illum cogi putarem oportere ut ad ea mihi responderet inuitus, sed ut omnibus istius furta, illius flagitium, utriusque audacia perspicua esse posset. Itaque illum in iure metu conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac uix uiuum relinquo, tabulas in foro summa hominum frequentia exscribo; adhibentur in scribendo ex conuentu uiri primarii, litterae lituraeque omnes adsimulatae et expressae de tabulis in libros transferuntur. Haec omnia summa cum et diligentia recognita et collata et ab hominibus honestissimis obsignata sunt. Si Carpinatius mihi tum respondere noluit, responde tu mihi nunc, Verres, quem esse hunc tuum paene gentilem Verrucium putes. Fieri non potest ut, quem uideo te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego locupletem fuisse, eum tu in tua prouincia non cognoueris. Atque adeo, ne hoc aut longius aut obscurius esse possit, procedite in medium atque explicate descriptionem imaginemque tabularum, ut omnes mortales istius auaritiae non iam uestigia sed ipsa cubilia uidere possint. Liber explicetur.

LXXVIII

Videtis Verrucium? Videtis primas litteras integras? Videtis extremam partem nominis, codam illam Verrinam tamquam in luto demersam esse in litura? Sic habent se tabulae, iudices, ut uidetis. Quid exspectatis, quid quaeritis amplius? Tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? Nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare. Laudantur oratores ueteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerent: nimirum illi non ingenio solum his patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. Nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita uiuebat ut nulla eius uitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccato tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior uideretur si negaret. Nunc uero quid faciat Hortensius? Auaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum libidinosissimum nequissimumque defendit. An ab hac eius infamia nequitia uestros animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? At homo inertior, ignauior, magis uir inter mulieres, impura inter uiros muliercula proferri non potest. At mores commodi. Quis contumacior, quis inhumanior, quis superbior? At haec sine cuiusquam malo. Quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? In hoc homine atque in eius modi causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? Tantum, opinor, Hortensii ad causam non accederent neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent. Liberi enim ad causas solutique ueniebant, neque committebant ut, si impudentes in defendendo esse noluissent, ingrati in deserendo existimarentur.