SENECAE MAIORIS - CONTROVERSIARVM LIBER III

PRAEFATIO - I

SENECA NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.

I

Quosdam disertissimos cognoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo. Quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est. Memini itaque me a Seuero Cassio quaerere quid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet.

II

In nullo enim hoc fiebat notabilius. Oratio eius erat ualens, culta, uigentibus plena sententiis; nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; nulla pars erat quae non sua uirtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquid petentia; nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. Verum est quod de illo dixit Gallio noster: "Cum dicebat, rerum potiebatur: adeo omnes imperata faciebant; cum ille uoluerat, irascebantur. Nemo non illo dicente timebat ne desineret."

III

Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis; sunt quidem et hic quibus eloquentia eius agnoscatur; tamen auditus longe maior erat quam lectus. Non hoc ea portione illi accidit qua omnibus fere, quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis - quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida -, pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.

IV

Nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod grauitas, quae deerat uitae, actioni supererat: quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inueniebat quam in his quae attulerat. Iam uero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cauebant homines ne dicentem interpellarent.

V

Vni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebatur. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Vno die priuatas plures quam duas non agebat, et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam uero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit.

VI

Sine commentario numquam dixit, nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, sed ex maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinquebat cum illi tam bene temeritas cederet.

VII

Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret instruerent: phrasin non uulgarem nec sordidam sed electam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes, sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. Tamen non tantum infra se cum declamaret sed infra multos erat; itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus.

VIII

Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: Quod in me miraris, paene omnibus euenit. Magna quoque ingenia - a quibus multum abesse me scio - quando plus quam in uno eminuerunt opere? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi uiri Platonis oratio, quae pro Socrate scripta est, nec patrono nec reo digna est.

IX

Hoc non ingeniis tantum sed corporibus uidetis accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet; ille quidquid adprehendit non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit. Ad animalia uenio: alii ad aprum, alii ad ceruum canes faciunt; equorum non omnium, quamuis celerrimi sint, idonea curriculis uelocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.

X

Vt ad meum te morbum uocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberrant; nomini meo cum uelocitas pedum non concedatur tantum sed obiciatur, lentiores manus sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Thraecibus optime pugnant, quidam sic cum scaeua conponi cupiunt quomodo alii timent. In ipsa oratione quamuis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur neglegentius narrat, ille non tam bene implet quam praeparat. Passienus noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes reuertimur, media tantum quibus necesse est audiunt.

XI

Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere, aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controuersias dicere? Silo Pompeius sedens et facundus et litteratus est, et haberetur disertus si a praelocutione dimitteret; declamat tam male ut uidear belle optasse cum dixi: numquam surgas. Magna et uaria res est eloquentia, neque adhuc ulli sic indulsit ut tota contingeret; satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est.

XII

Ego tamen et propriam causam uideor posse reddere: adsueui non auditorem spectare sed iudicem; adsueui non mihi respondere sed aduersario; non minus deuito superuacua dicere quam contraria. In scholastica quid non superuacuum est, cum ipsa superuacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bellissime Censorinus aiebat de his qui honores in municipiis ambitiose peterent, uideor mihi in somniis laborare.

XIII

Deinde res ipsa diuersa est: totum aliud est pugnare, aliud uentilare. Hoc ita semper habitum est, scholam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo ille primum in foro uerba facturus tiro dictus est. Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum: cum loco mutabuntur; uelut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub diuo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, uix se inueniunt; adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse.

XIV

Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes. Quid si uelis gubernatorem in piscina aestimare? Diligentius me tibi excusarem, tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Coruinum et Passienum, qui nunc primo loco stat, minus bene uideri dicere quam Cestium aut Latronem.

XV

Vtrum ergo putas hoc dicentium uitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant: pueri fere aut iuuenes scholas frequentant; hi non tantum disertissimis uiris, quos paulo ante rettuli, Cestium suum praeferunt sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. Quo tamen uno modo possunt praeferunt; huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.

XVI

Memini me intrare scholam eius cum recitaturus esset in Milonem; Cestius ex consuetudine sua miratus dicebat: si Thraex essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melissio. Non continui bilem et exclamaui: si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens; scholastici intueri me, quis essem qui tam crassas ceruices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non inuenit, sed negauit se executurum nisi exissem de domo. Ego negaui me de balneo publico exiturum nisi lotus essem.

XVII

Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satis facere. Subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et, cum quantum uolebam iocorum conuiciorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. Tanta illius perturbatio fuit ut aduocationem peteret. Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui. Iam apud praetorem urbanum curatorem ei petebam; interuenientibus amicis, qui ad hoc spectaculum concurrerant, et rogantibus dixi molestum me amplius non futurum si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. Nec hoc ut faceret uel ioco uel serio effici potuit.

XVIII

Hanc, inquit, tibi fabellam rettuli ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse. Si comparari illis uolo, non ingenio mihi maiore opus est sed sensu minore. Itaque uix iam obtineri solet ut declamem; illud obtineri non potest, ut uelim aliis quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. Declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant, in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. Conpositio aspera et quae uitaret conclusionem, sententiae uiuae. Iniquom tamen erit ex his eum aestimari quae statim subtexam; non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.

I

LVXVRIOSVS A SODALIBVS EXCAECATVS

Caecus de publico mille denarios accipiat. Decem adulescentes, cum bona comedissent, sortiti sunt ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. Exiit sors cuiusdam; excaecatus est. Petit mille denarios. Negantur. Hi sunt oculi quos timuistis, mariti. O legem, si excaecat homines, abrogandam! Mille denarios nulli res publica dat nisi qui inuitus accipit. Dic nunc: miserere; hoc, cum excaecareris. non dixisti. Res publica debilitatem consolatur, non emit. Consumptis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est rei publicae unum caecum repelli quam nouem fieri. Non solus a uobis petit alimenta, sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem uitae partem in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant. Pars altera. Illis nouem nihil daturus est: nulli non fauorabilis erit si eos a quibus excaecatus est decipit. "Circumuentus adulescens ab illis nouem ueteranis consumptoribus solus" inquit "nouem consentientibus non potui resistere." Omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobauerunt; electus est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. Cum repugnaret, excaecatus est. Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat. Videbimus; primum est ut habeat unde uiuat.

II

PARRICIDA AEQVIS SENTENTIIS ABSOLVTVS

Quidam filium accusauit parricidii. Aequis sententus absolutum abdicat. Minus est iam quod rogo; non peto ut me a parricida uindicetis, sed ut separetis. Parricidam non accuso, sed fugio. Quomodo iste accusatori parcet qui patri non pepercit? Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum? Non absolutus parricida sed dubius: ut absoluaris, multis tibi sententiis opus est, ut damneris, una. Non absoluerunt reum, sed saeculo pepercerunt. Miraris in hac ciuitate misericordiam, in qua lex absolutionem et paribus tabulis dat? Quaeris quam multis non placeas? si unum adiecero, parricida es. Absolutionem legi, non innocentiae debes. Absolutus, inquit, sum. Non abdico te propter parricidium, sed propter alia uitia, quae te fecerunt tam credibilem parricidam. Pars altera. Manifestus aduleseentis color est ut se dicat patris auctoritate oppressum.

III

ABDICANDVS QVI ABDICATVM FRATREM ADOPTAVIT

Cum tricenario filio pater patrimonium diuidat. Quidam habuit filios, frugi et luxuriosum. Abdicauit luxuriosum. Frugi peregre profectus est; captus est a piratis; de redemptione scripsit patri. Patre cessante luxuriosus praeuenit et redemit. Redit frugi; adoptauit fratrem suum. Abdicatur. Nec est quod quisquam me laudet: prior frater inter nos fecit pietatis exemplum; una nauigauit, una periclitatus est, una omnes emensus est terras, reliquit me tantum ad paternam domum. Non est quod excusatione aetatis utaris: potes nauigare. Vtrique gratias agere deberet: frater me isti reduxit, ego isti fratrem. Si tamquam inertem abdicasti, nauigauit, si tamquam impium, suos redemit. Non potest eripi filio quod accepit a lege. Quomodo enim potest pater eripere quod non potest non dare? Pars altera. Per alterum mihi necesse est abdicare quem nolo. Hoc uno alter alteri placet, quod uterque patri displicet. Vtamur medicina qua cogimur: quod in uulneribus fieri periculosis solet, ut malum cum ipso corpore exsecetur. Adoptare permittitis adulescenti, quem lex in patrimonio diuidendo experitur? Lex te ad ministerium patrimonii admisit, noli in dominium. Est aliqua aetas a qua aliquis filius esse desinat? Ne tricenario quidem adoptare filio licet; neque enim quisquam alium potest in manum suam recipere qui ipse in aliena manu est. Quomodo fieri potest ut tibi potestas uitae necisque [aut] in fratrem sit, mihi in filium non sit? Si bene de te meruerat, patrem pro illo rogasses. Nam quod ego non redemi, paupertatis fuit: nihil in medio conparebat; quidquid tricenarius reliquerat, abdicatus abstulerat. Quid facerem solus, senex, inops, cuius patrimonium alter diuiserat, alter absumpserat?

IV

SERVATVS A FILIO

Seruatus contra seruatorem ne quam habeat actionem. Seruatus a filio abdicat. Ille praescribit. O si licuisset perire, si loqui non licet! Seruatum me putatis? captus sum. Redde me hosti; captiuis loqui licet. Quoniam tantopere uitae beneficia iactat, audite quis prior dederit. Si quis me hosti reddiderit, seruatorem uocabo. An uos abdicationem actionem putatis? Etiamsi actio est, lex quae de seruato loquitur ad personas tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam ad seruum et ad dominum, libertum et patronum. Vt a patris potestate discedas et ad aestimationem beneficii uenias, qui uitam dat, si prior accepit, non obligat sed reddit. Processi in aciem exemplum filio meo; uicit me non hostis sed aetas. Seruauit quem saepe seruaueram. Rediuiuum me senem meretrix uocat, parasitorum iocantium materia sum; omnibus istis tamquam seruatoribus tacere iubeor. Fili, si uiuere mihi non licet, cur perire non licuit? Ego te, inquit, protexi. Ita tu adulescens in acie non ante patrem stetisti? Audite filii mei gloriam: parricidium non fecit; cum posset seruare, seruauit. Pars altera. Hic me genuit; hic mihi spiritum, hic has manus quibus seruaretur dedit.

V

PATER RAPTAM CONTINENS

Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Raptor postulat ut rapta educatur. Pater non uult. Iste raptor est, ego in ius educor. Non est tam facile homini probo occidere quam perdito mori. Communis, inquit, lex est. Dii faciant ne me experiri cogas an tota ista mea sit. Quando ergo, inquit, optabis? Hoc tempore non possum; curo uulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam uirginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio. Quando optabis? Cum rapta uoluerit, non cum raptor. Quando optabis? Cum tu noles. Quando, inquit, optabis? Paro me optioni, confirmo animum; non est facile hominem occidere; premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes lacrimas ago. Scio quid futurum sit: uultus te meus decepit. Stulte, quemquam putas morari filiae suae nuptias? In securem incurris et carnificem ultro uocas. Cum rogare debeas, conuicium facis. Nemo uindicare se cogitur. Pars altera. Nihil est miserius quam incertum inter uitam mortemque destitui. Iam beneficium erit, etiamsi mortem optauerit. In amorem filiae istius incidi. Appellare debui de nuptiis patrem: feci; sed uidetis quam etiam in lege lentus sit. Raptor uitam alieni arbitrii habet, libertatem sui. Lex ista communis est: habet hic raptor quod timeat, habet et quod sperare possit. In lege, inquit, non est scriptum quando. Immo statim; quotiens tempus non adicitur, praesens intellegitur. Tam longum tibi ius in caput ciuis permittitur? Crudelius est quam mori semper mortem timere.

VI

DOMVS CVM TYRANNO INCENSA

Damni inlati actio sit. Quidam tyrannum ex arce fugientem cum persequeretur, in priuatam domum conpulit. Incendit domum: tyrannus cum domo conflagrauit. Praemium accepit. Agit cum illo dominus damni. Quem exclusisti et quem recepisti? Quare nullam aliam domum tyrannus petit? nemo non uenienti domum clusit. Aditum in domum non habui qui in arcem habui. Non gaudes impendisse te aliquid publicae libertati? "Hic est in cuius domo tyrannus occisus est": tamquam tyrannicida monstraris. Redde, inquit, domum. Ita uiuo tyranno non perdideras? Tyranni amicus, tyranni satelles, certe, quod negare non potes, hospes. Diu expectaui an eiceretur tyrannus. Facilius potes accusare aut te, qui tam familiaris tyranno fuisti ut illi tua maxime placeret domus, qui illum recepisti, aut tyrannum, qui tibi damnum dedit, quod in domum tuam confugit, aut, ut culpa te liberem, facilius potes accusare fortunam, quae tyrannum potissimum ad te detulit. Pars altera. Eius debet esse damnum cuius praemium est. Non est iniquum eius rei tibi iniuriam inputari cuius fructum percepisti. Non elegit domum tyrannus - nec enim hoc illi uacabat -, sed in eam quam potuit inrupit, cum ego in ea non essem. Nactus hic occasionem nocendi intrare noluit, sed tyrannicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi. Accepit praemium maius sine dubio quasi damnum sarcire deberet.

VII

VENENVM FVRENTI FILIO DATVM

Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit. Accusatur ab uxore malae tractationis. Non mirum est quare uiuat quae filium perdidit: uiuit qui occidit. Pars altera. Quem cotidie perdebam aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdidisti filium, sed tunc extulisti. Extra. Alfius Flauus hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum. Hunc Cestius quasi corrupte dixisset obiurgans: Apparet, inquit, te poetas studiose legere: iste sensus eius est qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis impleuit. Ouidius enim in libris metamorphoseon dicit: ipse suos artus lacero diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.

VIII

OLYNTHIVS PATER REVS CONCVRSVS

Qui coetum et concursum fecerit, capital sit. Victa Olyntho cum filio adulescente Olynthius senex Athenas uenit. Athenienses omnibus ciuitatem Olynthiis decreuerunt. Inuitatus ad cenam ab adulescente luxurioso cum filio uenit. Ibi cum de stupro filii mentio esset, pater profugit, adulescens retentus est. Pater flere ante domum coepit; incensa est domus; decem adulescentes perierunt et filius Olynthii. Accusatur pater quod coetum concursumque fecerit. Misero si flere non licet, magis flendum est. Imperari dolori silentium non potest. Fuerunt ex populo qui dicerent: "hic meum filium, hic meam corrupit uxorem"; suum quisque illo et ignem attulit et dolorem. Timeo, fili, ne, dum te quaero, in ossa raptoris alicuius incidam. Vbi Athenarum fides? ubi hospitales inuicem dexterae? Capti, inquam, fili, sumus; dum licet, fugiamus, sed tamquam a Philippo, pariter. Apud Philippum certe uiri fuimus. Lacrimae meae uocantur in crimen, quasi ex quo Olynthos capta est flere desierim. Tantus scilicet sum ut in ea ciuitate populum concitare potuerim in qua filium seruare non potui. Non quotiens conuenerunt in aliquem locum plures coetus et concursus est, sed quotiens conuocati, quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt; non si una uicinia coit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi diuisa in partes ciuitas. Coetus multitudinis magnae nomen est coeuntis ex consensu quodam: at illic initio pauci fuerunt, deinde reliqui non ad me conuenerunt, sed ad incendium, quod tamen populus spectare maluit quam extinguere. Lex non eum punit propter quem coetus factus est sed eum a quo factus est. Non mihi tanti ultio fuit ut amittere filium uellem; et temptaui populum rogare nec potui. Pars altera. Quid coetu opus est? Sunt scriptae ad uindictam iniuriarum omnium leges. Mota semel multitudo modum non seruat. Ardere illo incendio ciuitas potuit.

IX

NEGANTIS CRVX SERVI VENENVM DOMINO

Aeger dominus petit a seruo ut sibi uenenum daret; non dedit. Cauit testamento ut ab heredibus crucifigeretur. Appellat seruus tribunos. Lex Cornelia, te appello; ecce erus iubet quod tu uetas. Ne quis illum displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit crucem cum sibi uenenum. Plura serui crimina confitemur: intempestiuas potiones, inutiles cibos desideranti negauit. Quid enim ille non uoluit qui uenenum petiuit? Malui crucem pati quam mereri. Si uincitur, periturus est, si non uincitur, seruiturus ei a quo in crucem petitur. Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrimque. Furiosus seruum sine causa uoluit occidere. Quaeritis insaniae argumentum? Et se uoluit occidere. Seruo, inquit, tribuni non possunt succurrere. Serua natum regem habuimus; seruo indice patefacta est Bruti liberorum cum Tarquiniis coniuratio. Ergo nihil interest uenenum domino dederit aliquis an negauerit? Etiam ubi remedium est mori, scelus est occidere. Tam cito uos de uita domini seruum desperare uultis quam heredem? Mortem si supplicium putas, quid rogas, si beneficium, quid minaris? Venenum quisquam obicit nisi datum? Vllum tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus, ut ipse plurimum posset, plus ualere quam se uoluit? Venenum habere scelus est tam magnum quam dominum occidere. Pars altera. Mori uolens elegit huic ministerio nequissimum seruum, audacem, infestum sibi. Ille non saluti consuluit domini, quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit. Seruus erilis imperii non censor est sed minister. Agitur de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas si uiuorum imperia neglexerint serui, mortuorum tribuni. Itane, furcifer, tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo?