M. TVLLII CICERONIS - CATO MAIOR DE SENECTVTE

I

O Tite, si quid ego adiuro curamue leuasso,

quae nunc te coquit et uersat in pectore fixa,

ecquid erit praemi?

Licet enim mihi uersibus iisdem adfari te, Attice, quibus adfatur Flamininum:

ille uir haud magna cum re, sed plenus fidei;

quamquam certo scio non, ut Flamininum,

sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque;

noui enim moderationem animi tui et aequitatem, teque cognomen non solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor iisdem rebus quibus me ipsum interdum grauius commoueri; quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda; nunc autem mihi est uisum de senectute aliquid ad te conscribere. Hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe aduentantis senectutis et te et me etiam ipsum leuari uolo; etsi te quidem id modice ac sapienter sicut omnia et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute uellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnes absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur digne satis laudari philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit degere. Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad te de senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Ceus (parum enim esset auctoritatis in fabula), sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantes, quod is tam facile senectutem ferat, iisque eum respondentem. Qui si eruditius uidebitur disputare, quam consueuit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam.

II

SCIPIO. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum uel maxume quod numquam tibi senectutem grauem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna grauius dicant sustinere. CATO. Rem haud sane difficilem, Scipio et Laeli, admirari uidemini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque uiuendum, iis omnis aetas grauis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, iis nihil malum potest uideri, quod naturae necessitas adferat. Quo in genere est in primis senectus; quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adepti; tanta est stultitiae inconstantia atque peruersitas. Obrepere aiunt eam citius quam putauissent. Primum quis coegit eos falsum putare? Qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde qui minus grauis esset iis senectus si octingentesimum annum agerent quam si octogesimum? Praeterita enim aetas quamuis longa cum effluxisset, nulla consolatio permulcere posset stultam senectutem. Quocirca si sapientiam meam admirari soletis - quae utinam digna esset opinione uestra nostroque cognomine! - in hoc sumus sapientes, quod naturam optumam ducem tamquam deum sequimur eique paremus; a qua non ueri simile est, cum ceterae partes aetatis bene discriptae sint, extremum actum tamquam ab inerti poeta esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in arborum bacis terraeque fructibus, maturitate tempestiua quasi uietum et caducum, quod ferundum est molliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare? LAELIVS. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, uolumus quidem certe senes fieri, multo ante a te didicerimus quibus facillume rationibus ingrauescentem aetatem ferre possimus. CATO. Faciam uero, Laeli, praesertim si utrique uestrum, ut dicis, gratum futurum est. LAELIVS. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam aliquam uiam confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo peruenisti, uidere quale sit.

III

CATO. Faciam ut potero, Laeli. Saepe enim interfui querelis aequalium meorum - pares autem uetere prouerbio cum paribus facillume congregantur -, quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod uoluptatibus carerent, sine quibus uitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab iis a quibus essent coli soliti. Qui mihi non id uidebantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu uenirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognoui senectutem sine querela, qui se et libidinum uinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur. Sed omnium istius modi querelarum in moribus est culpa, non in aetate. Moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt; importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est. LAELIVS. Est ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem uideri, id autem non posse multis contingere. CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia. Vt Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem adsecutum: "Nec hercule", inquit, "si ego Seriphius essem, nec tu si Atheniensis, clarus umquam fuisses". Quod eodem modo de senectute dici potest. Nec enim in summa inopia leuis esse senectus potest ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non grauis. Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque uirtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque uixeris, mirificos efferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis - quamquam id quidem maxumum est -, uerum etiam quia conscientia bene actae uitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.

IV

Ego Q. Maxumum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem. Erat enim in illo uiro comitate condita grauitas, nec senectus mores mutauerat. Quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate prouectum. Anno enim post consul primum fuerat, quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum, quaestorque magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuueniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius:

Vnus homo nobis cunctando restituit rem.

Noenum rumores ponebat ante salutem.

Ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.

Tarentum uero qua uigilantia, quo consilio recepit! cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido ferat in arce, glorianti atque ita dicenti: "Mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti", "Certe", inquit ridens, "nam nisi tu amisisses, numquam recepissem". Nec uero in armis praestantior quam in toga, qui consul iterum, Sp. Caruilio collega quiescente, C. Flaminio, tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum uiritim contra senatus auctoritatem diuidenti, augurque cum esset, dicere ausus est optumis auspiciis ea geri, quae pro rei publicae salute gererentur, quae contra rem publicam ferrentur, contra auspicia ferri. Multa in eo uiro praeclara cognoui; sed nihil admirabilius, quam quo modo ille mortem fili tulit, clari uiri et consularis. Est in manibus laudatio; quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec uero ille in luce modo atque in oculis ciuium magnus, sed intus domique praestantior. Qui sermo, quae praecepta, quanta notitia antiquitatis, scientia iuris augurii! Multae etiam, ut in homine Romano, litterae; omnia memoria tenebat non domestica solum, sed etiam externa bella. Cuius sermone ita cupide fruebar quasi iam diuinarem, id quod euenit, illo exstincto fore, unde discerem, neminem.

V

Quorsus igitur haec tam multa de Maxumo? Quia profecto uidetis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maxumi, ut urbium expugnationes, ut pedestres naualesque pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit, uixitque quinquennium postea. Cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem compleuit annos neque umquam in suo studio atque opere cessauit. Qui, cum ex eo quaereretur, cur tam diu uellet esse in uita: "Nihil habeo", inquit, "quod accusem senectutem". Praeclarum responsum et docto homine dignum! Sua enim uitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt. Quo non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius:

sicut fortis equos, spatio qui saepe supremo

uicit Olympia, nunc senio confectu' quiescit.

Equi fortis et uictoris senectuti comparat suam. Quem quidem probe meminisse potestis; anno enim undeuicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna uoce et bonis lateribus suasi. Sed annos septuaginta natus - tot enim uixit Ennius - ita ferebat duo, quae maxima putantur, onera, paupertatem et senectutem, ut iis paene delectari uideretur. Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera uideatur: unam, quod auocet a rebus gerundis, alteram, quod corpus faciat infirmius, tertiam, quod priuet fere omnibus uoluptatibus, quartam, quod haud procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una quaeque, uideamus.

VI

A rebus gerundis senectus abstrahit. Quibus? An iis, quae iuuentute geruntur et uiribus? Nullaene igitur res sunt seniles, quae uel infirmis corporibus animo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maxumus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optumi uiri, fili mei? Ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant? Ad Ap. Claudi senectutem accedebat etiam ut caecus esset; tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciundum, non dubitauit dicere illa, quae uersibus persecutus est Ennius

Quo uobis mentes, rectae quae stare solebant

Antehac, dementes sese flexere uiai?

ceteraque grauissime; notum enim uobis carmen est; et tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque haec ille egit septimo decimo anno post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset; ex quo intellegitur Pyrrhi bello eum grandem sane fuisse; et tamen sic a patribus accepimus. Nihil igitur adferunt, qui in re gerunda uersari senectutem negant, similesque sunt, ut si qui gubernatorem in nauigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille autem clauum tenens quietus sedeat in puppi. Non facit ea, quae iuuenes; at uero multo maiora et meliora facit. Non uiribus aut uelocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia; quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet. Nisi forte ego uobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul uersatus sum in uario genere bellorum, cessare nunc uideor, cum bella non gero; at senatui quae sint gerunda praescribo et quo modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio; de qua uereri non ante desinam, quam illam excisam esse cognouero. Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reseruent, ut aui reliquias persequare! Cuius a morte sextus hic et tricesimus annus est, sed memoriam illius uiri omnes excipient anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus est, nouem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum uixisset, senectutis eum suae paeniteret? Nec enim excursione nec saltu nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio, ratione, sententia. Quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum. Apud Lacedaemonios quidem ii, qui amplissumum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire uoletis externa, maxumas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis.

Cedo, qui uestram rem publicam tantam amisistis tam cito?

Sic enim percontantur in Naeui poetae Ludo; respondentur et alia et hoc in primis:

proueniebant oratores noui, stulti adulescentuli.

Temeritas est uidelicet florentis aetatis, prudentia senescentis.

VII

At memoria minuitur. Credo nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themistocles omnium ciuium perceperat nomina; num igitur censetis eum, cum aetate processisset, qui Aristides esset, Lysimachum salutare solitum? Equidem non modo eos noui, qui sunt, sed eorum patres etiam et auos, nec sepulcra legens uereor, quod aiunt, ne memoriam perdam: his enim ipsis legundis in memoriam perdam: his enim ipsis legundis in memoriam redeo mortuorum. Nec uero quemquam senem audiui oblitum, quo loco thesaurum obruisset: omnia, quae curant, meminerunt, uadimonia constituta, qui sibi, cui ipsi debeant. Quid? iuris consulti, quid? pontifices, quid? augures, quid? philosophi senes, quam multa meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum in claris et honoratis uiris, sed in uita etiam priuata et quieta. Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; quod propter studium cum rem neglegere familiarem uideretur, a filiis in iudicium uocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari remouerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxume scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque, num illud carmen desipientis uideretur. Quo recitato sententiis iudicum est liberatus. Num igitur hunc, num Homerum, num Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, num, quos ante dixi, Isocratem, Gorgiam, num philosophorum principes, Pythagoram, Democritum, num Platonem, num Xenocratem, num postea Zenonem, Cleanthem aut eum, quem uos etiam uidistis Romae, Diogenem Stoicum, coegit in suis studiis obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio uitae aequalis fuit? Age, ut ista diuina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, uicinos et familiares meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serundis, non percipiundis, non condundis fructibus. Quamquam in aliis minus hoc mirum est; nemo est enim tam senex, qui se annum non putet posse uiuere; sed idem in iis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere:

serit arbores, quae alteri saeculo prosient,

ut ait Statius noster in Synephebis. Nec uero dubitat agricola, quamuis sit senex, quaerenti cui serat respondere: "Dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus uoluerunt sed etiam posteris prodere".

VIII

Et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente quam illud idem:

edepol, senectus, si nil quidquam aliud uiti

adportes tecum, cum aduenis, unum id sat est,

quod diu uiuendo multa, quae non uolt, uidet.

Et multa fortasse, quae uolt! atque in ea, quae non uolt, saepe etiam adulescentia incurrit. Illud uero idem Caecilius uitiosius:

tum equidem in senecta hoc deputo miserrumum,

sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.

Iucundum potius quam odiosum. Vt enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur leuiorque fit senectus eorum, qui a iuuentute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad uirtutum studia ducuntur; nec minus intellego me uobis quam mihi uos esse iucundos. Sed uidetis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, uerum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore uita fuit. Quid, qui etiam addiscunt aliquid? ut et Solonem uersibus gloriantem uidemus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri, et ego feci, qui litteras Graecas senex didici; quas quidem sic auide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti uidetis. Quod cum fecisse Socratem in fidibus audirem, uellem equidem etiam illud - discebant enim fidibus antiqui -, sed in litteris certe elaboraui.

IX

Nec nunc quidem uires desidero adulescentis - is enim erat locus alter de uitiis senectutis -, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti et, quidquid agas, agere pro uiribus. Quae enim uox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? qui cum iam senex esset athletasque se exercentes in curriculo uideret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse: "At hi quidem mortui iam sunt". Non uero tam isti quam tu ipse, nugator; neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. Nihil Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura ciuibus praescribebantur; quorum usque ad extremum spiritum est prouecta prudentia. Orator metuo ne languescat senectute; est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et uirium. Omnino canorum illud in uoce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et uidetis annos; sed tamen est decorus senis sermo quietus et remissus, facitque per se ipsa sibi audientiam diserti senis compta et mitis oratio. Quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuuentutis? An ne tales quidem uires senectuti relinquemus, ut adulescentes doceat, instituat, ad omne offici munus instruat? Quo quidem opere quid potest esse praeclarius? Mihi uero et Cn. et P. Scipiones et aui tui duo, L. Aemilius et P. Africanus, comitatu nobilium iuuenum fortunati uidebantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamuis consenuerint uires atque defecerint. Etsi ipsa ista defectio uirium adulescentiae uitiis efficitur saepius quam senectutis; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam, quam adulescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer, qui cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maxumus factus esset, uiginti et duos anno ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse uiribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret. Nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatique nostrae conceditur.

X

Videtisne ut apud Homerum saepissume Nestor de uirtutibus suis praedicet? Iam enim tertiam aetatem hominum uidebat, nec erat ei uerendum, ne uera praedicans de se nimis uideretur aut insolens aut loquax. Etenim, ut ait Homerus, "ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio"; quam ad suauitatem nullis egebat corporis uiribus. Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat ut Aiacis similes habeat decem, sed ut Nestoris; quod si sibi acciderit, non dubitat quin breui sit Troia peritura . Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octogesimum; uellem equidem idem possem gloriari, quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem iis esse uiribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnaui apud Thermopylas M. Acilio Glabrione consule, sed tamen, ut uos uidetis, non plane me eneruauit, non adflixit senectus, non curia uires meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites. Nec enim umquam sum adsensus ueteri illi laudatoque prouerbio, quod monet "mature fieri senem, si diu uelis senex esse". Ego uero me minus diu senem esse mallem quam esse senem, ante quam essem. Itaque nemo adhuc conuenire me uoluit, cui fuerim occupatus. At minus habeo uirium quam uestrum uteruis. Ne uos quidem T. Ponti centurionis uires habetis; num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo uirium adsit, et tantum, quantum potest quisque, nitatur; ne ille non magno desiderio tenebitur uirium. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bouem. Vtrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis uires ingeni dari? Denique isto bono utare, dum adsit; cum absit, ne requiras, nisi forte adulescentes pueritiam, paululum aetate progressi adulescentiam debent requirere. Cursus est certus aetatis et una uia naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestiuitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuuenum et grauitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat. Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus auitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus anno; cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere, cum autem equo, ex equo non descendere, nullo imbri, nullo frigore adduci, ut capite operto sit, summam esse in eo siccitatem corporis, itaque omnia exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conseruare aliquid pristini roboris.

XI

Non sunt in senectute uires. Ne postulantur quidem uires a senectute. Ergo et legibus et institutis uacat aetas nostra muneribus iis, quae non possunt sine uiribus sustineri. Itaque non modo quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur. At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino uitae munus exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis uitium est, sed commune ualetudinis. Quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptauit! quam tenui aut nulla potius ualetudine! Quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen ciuitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid mirum igitur in senibus, si infirmi sint aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint? Resistundum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque uitia diligentia compensanda sunt; pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem; habenda ratio ualetudinis, utundum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur uires, non opprimantur. Nec uero corpori solum subueniundum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingrauescunt, animi autem se exercendo leuantur. Nam quos ait Caecilius

"comicos stultos senes",

hos significat credulos, obliuiosos, dissolutos, quae uitia sunt non senectutis, sed inertis, ignauae, somniculosae senectutis. Vt petulantia, ut lubido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum leuium est, non omnium. Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex; intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti; tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos; metuebant serui, uerebantur liberi, carum omnes habebant; uigebat in illa domo mos patrius et disciplina. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si uis suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Vt enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo; quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit. Septimus mihi liber Originum est in manibus, omnia antiquitatis monumenta colligo, causarum illustrium, quascumque defendi, nunc cum maxume conficio orationes, ius augurium, pontificium, ciuile tracto, multum etiam Graecis litteris utor Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro uesperi. Hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans corporis uires non magnopere desidero. Adsum amicis, uenio in senatum frequens ultroque adfero res multum et diu cogitatas easque tueor animi, non corporis uiribus. Quae si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem; sed ut possim, facit acta uita. Semper enim in his studiis laboribusque uiuenti non intellegitur quando obrepat senectus. Ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.

XII

Sequitur tertia uituperatio senectutis, quod eam carere dicunt uoluptatibus. O praeclarum munus aetatis, siquidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia uitiosissumum! Accipite enim, optumi adulescentes, ueterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari uiri, quae mihi tradita est, cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo. Nullam capitaliorem pestem quam uoluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius uoluptatis auidae libidines temere et effrenate ad potiundum incitarentur. Hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum euersiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci, nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiundum non lubido uoluptatis impelleret; stupra uero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi uoluptatis; cumque homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam uoluptatem; nec enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque omnino in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem uoluptate corporis, quanta percipi posset maxuma; nemini censebat fore dubium quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam detestabile quam uoluptatem, siquidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret. Haec cum C. Pontio Samnite, patre eius, a quo Caudino proelio Sp. Postumius, T. Veturius consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus, hospes noster, qui in amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum uenisse L. Camillo Ap. Claudio consulibus reperio. Quorsus hoc? Vt intellegeretis, si uoluptatem aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam habendam esse senectuti gratiam, quae efficeret ut id non liberet, quod non oporteret. Impedit enim consilium uoluptas, rationi inimica est, mentis, ut ita dicam, praestringit oculos nec habet ullum cum uirtute commercium. Inuitus feci, ut fortissimi uiri T. Flaminini fratrem, L. Flamininum, e senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset, sed notandam putaui lubidinem. Ille enim, cum esset consul in Gallia, exoratus in conuiuio a scorto est, ut securi feriret aliquem eorum qui in uinculis essent damnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proxumus ante me fuerat, elapsus est; mihi uero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita lubido, quae cum probro priuato coniungeret imperi dedecus.

XIII

Saepe audiui a maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia, quae faceremus, ad uoluptatem esse referunda. Quod ex eo audientes M. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos, ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius uinci possent, cum se uoluptatibus dedissent. Vixerat M. Curius cum P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu deuouerat; norat eundem Fabricius, norat Coruncanius; qui cum ex sua uita, tum ex eius, quem dico, Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte peteretur, quodque spreta et contempta uoluptate optumus quisque sequeretur. Quorsus igitur tam multa de uoluptate? Quia non modo uituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea uoluptates nullas magnopere desiderat. Caret epulis exstructisque mensis et frequentibus poculis, caret ergo etiam uinolentia et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est uoluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus - diuine enim Plato "escam malorum" appellat uoluptatem, quod ea uidelicet homines capiantur ut pisces -, quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conuiuiis delectari potest. C. Duellium M. filium, qui Poenos classe primus uicerat, redeuntem a cena senem saepe uidebam puer; delectabatur cereo funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo priuatus sumpserat: tantum licentiae dabat gloria. Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam reuertar. Primum habui semper sodales. Sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis. Epulabar igitur cum sodalibus omnino modice, sed erat quidam feruor aetatis; qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque enim ipsorum conuiuiorum delectationem uoluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiebar. Bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia uitae coniunctionem haberet, conuiuium nominauerunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem tum concenationem uocant, ut, quod in eo genere minumum est, id maxume probare uideantur.

XIV

Ego uero propter sermonis delectationem tempestiuis quoque conuiuiis delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum uestra etiam aetate atque uobiscum, habeoque senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis auiditatem auxit, potionis et cibi sustulit. Quod si quem etiam ista delectant - ne omnino bellum indixisse uidear uoluptati, cuius est fortasse quidam naturalis modus -, non intellego ne in istis quidem ipsis uoluptatibus carere sensu senectutem. Me uero et magisteria delectant a maioribus instituta, et is sermo qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et uicissim aut sol aut ignis hibernus; quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conuiuiumque uicinorum cotidie comple, quod ad multam noctem, quam maxume possumus, uario sermone producimus. At non est uoluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne desideratur quidem: nihil autem est molestum, quod non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidam iam adfecto aetate quaereret, utereturne rebus ueneriis: "Di meliora!" inquit; "libenter uero istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi". Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis uero et expletis iucundius est carere quam frui. Quamquam non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. Quod si istis ipsis uoluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum paruulis fruitur rebus, ut diximus, deinde iis, quibus senectus, etiamsi non potitur non omnino caret. Vt Turpione Ambiuio magis delectatur qui in prima cauea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia uoluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus procul eas spectans tantum, quantum sat est. At illa quanti sunt, animum, tamquam emeritis stipendiis libidinis, ambitionis, contentionum, inimicitiarum, cupiditatum omnium, secum esse secumque, ut dicitur, uiuere! Si uero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Mori uidebamus in studio dimetiundi paene caeli atque terrae C. Galum, familiarem patris tui, Scipio; quotiens illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit, cum mane coepisset! quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere! Quid in leuioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat bello suo Punico Naeuius! quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Liuium; qui cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate. Quid de P. Licini Crassi et pontificii et ciuilis iuris studio loquar aut de huius P. Scipionis, qui his paucis diebus pontifex maxumus factus est? Atque eos omnes, quos commemoraui, his studiis flagrantes senes uidimus: M. uero Cethegum, quem recte "Suadae medullam" dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicundo uidebamus etiam senem! Quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum uoluptates cum his uoluptatibus comparandae? Atque haec quidem studia doctrinae; quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod ait uersiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem; qua uoluptate animi nulla certe potest esse maior.

XV

Venio nunc ad uoluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis uitam proxume uidentur accedere. Habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium nec umquam sine usura reddit quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore cum fenore. Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae uis ac natura delectat. Quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit, primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio, quae hoc efficit, nominata est, dein tepefactum uapore et compressu suo diffundit, et elicit herbescentem ex eo uiriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato uaginis iam quasi pubescens includitur; ex quibus cum emersit, fundit frugem spici ordine structam et contra auium minorum morsus munitur uallo aristarum. Quid ego uitium ortus, satus, incrementa commemorem? Satiari delectatione non possum, ut meae senectutis requiem oblectamentumque noscatis. Omitto enim uim ipsam omnium, quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini uinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis quid de utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo libro, quem de rebus rusticis scripsi; de qua doctus Hesiodus ne uerbum quidem fecit, cum de cultura agri scriberet. At Homerus, qui multis, ut mihi uidetur, ante saeculis fuit, Laertam lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum stercorantem facit. Nec uero segetibus solum et pratis et uineis et arbustis res rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium uarietate. Nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil inuenit agri cultura sollertius.

XVI

Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed ea ipsa, quae dixi, sentio fuisse longiora. Ignoscetis autem; nam et studio rerum rusticarum prouectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam uitiis uidear uindicare. Ergo in hac uita M. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphauisset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego uillam contemplans - abest enim non longe a me - admirari satis non possum uel hominis ipsius continentiam uel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi uideri dixit, sed iis, qui haberent aurum, imperare. Poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem? Sed uenio ad agricolas, ne a me ipso recedam. In agris erant tum senatores, id est senes, si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum; cuius dictatoris iussu magister equitum C. Seruilius Ahala Sp. Maelium regnum appetentem occupatum interemit. A uilla in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senes, ex quo, qui eos arcessebant, uiatores nominati sunt. Num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi uniuerso cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione, qua dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad uictum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum uoluptate redeamus. Semper enim boni adsiduique domini referta cella uinaria, olearia, etiam penaria est, uillaque tota locuples est, abundat porco, haedo, agno, gallina, lacte, caseo, melle. Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora facit haec superuacaneis etiam operis aucupium atque uenatio. Quid de pratorum uiriditate aut arborum ordinibus aut uinearum oliuetorumue specie plura dicam? Breui praecidam; agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius; ad quem fruendum non modo non retardat, uerum etiam inuitat atque allectat senectus. Vbi enim potest illa aetas aut calescere uel apricatione melius uel igni aut uicissim umbris aquisue refrigerari salubrius? Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clauam et pilam, sibi uenationes atque cursus, nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras, id ipsum utrum lubebit, quoniam sine iis beata esse senectus potest.

XVII

Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt; quos legite, quaeso, studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! Atque ut intellegatis nihil ei tam regale uideri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, uir summae uirtutis, uenisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus comem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suauitatem odorum, qui adflarentur e floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam eius, a quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse: "Atqui ego ista sum omnia dimensus; mei sunt ordines, mea discriptio, multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae". Tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse: "Rite uero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam uirtuti tuae fortuna coniuncta est". Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colundi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Coruinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse uoluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis auctoritas. Quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino! in quem illud elogium: hunc unum plurumae consentiunt gentes populi primarium fuisse uirum. Notum est totum carmen incisum in sepulcro. Iure igitur grauis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens. Quem uirum nuper P. Crassum, pontificem maxumum, quem postea M. Lepidum, eodem sacerdotio praeditum, uidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar aut, ut iam ante, de Maxumo? quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae uoluptates.

XVIII

Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur, id quod ego magno quondam cum adsensu omnium dixi, miseram esse senectutem, quae se oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos. Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae uidentur leuia atque communia, salutari, appeti, decedi, adsurgi, deduci, reduci, consuli; quae et apud nos et in aliis ciuitatibus, ut quaeque optume morata est, ita diligentissume obseruantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissumum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu uenisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis ciuibus; cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse. Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex iis quendam Athenienses scire quae recta essent, sed facere nolle. Multa in uestro collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed iis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae sunt igitur uoluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? quibus qui splendide usi sunt, ii mihi uidentur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse. At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes, si quaerimus, etiam auari; sed haec morum uitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea uitia, quae dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem iustae, sed quae probari posse uideatur; contemni se putant, despici, illudi; praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est. Quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus; idque cum in uita, tum in scena intellegi potest ex iis fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne uinum, sic non omnis natura uetustate coacescit. Seueritatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo. Auaritia uero senilis quid sibi uelit, non intellego; potest enim quidquam esse absurdius quam, quo uiae minus restet, eo plus uiatici quaerere?

XIX

Quarta restat causa, quae maxume angere atque sollicitam habere nostram aetatem uidetur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest esse longe. O miserum senem, qui mortem contemnundam esse in tam longa aetate non uiderit! Quae aut plane neglegunda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit, ubi sit futurus aeternus; atqui tertium certe nihil inueniri potest; quid igitur timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam futurus sum? Quamquam quis est tam stultus, quamuis sit adulescens, cui sit exploratum se ad uesperum esse uicturum? Quin etiam aetas illa multo plures quam nostra mortis casus habet; facilius in morbos incidunt adulescentes, grauius aegrotant, tristius curantur. Itaque pauci ueniunt ad senectutem; quod ni ita accideret, melius et prudentius uiueretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est; qui si nulli fuissent, nullae omnino ciuitates fuissent. Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei uideatis cum adulescentia esse commune? Sensi ego in optumo filio, tu in exspectatis ad amplissumam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se uicturum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat. Quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro ueris? At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, cum id, quod ille sperat, hic consecutus est; ille uolt diu uiuere, hic diu uixit. Quamquam, o di boni! quid est in hominis natura diu? Da enim supremum tempus, exspectemus Tartessiorum regis aetatem - fuit enim, ut scriptum uideo, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnauit annos, centum uiginti uixit - sed mihi ne diuturnum quidem quidquam uidetur, in quo est aliquid extremum. Cum enim id aduenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit; tantum remanet quod uirtute et recte factis consecutus sis; horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam reuertitur, nec quid sequatur, sciri potest; quod cuique temporis ad uiuundum datur, eo debet esse contentus. Neque enim histrioni, ut placeat, peragunda fabula est, modo, in quocumque fuerit actu, probetur, neque sapientibus usque ad "Plaudite" ueniundum est. Breue enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque uiuundum; sin processerit longius, non magis dolendum est quam agricolae dolent, praeterita uerni temporis suauitate, aestatem autumnumque uenisse. Ver enim tamquam adulescentiam significat ostenditque fructus futuros, reliqua autem tempora demetundis fructibus et percipiundis accommodata sunt. Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem, quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori? Quod idem contingit adulescentibus aduersante et repugnante natura. Itaque adulescentes mihi mori sic uidentur, ut cum aquae multitudine flammae uis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita ui, consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, uix euelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic uitam adulescentibus uis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram uidere uidear, aliquandoque in portum ex longa nauigatione esse uenturus.

XX

Senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea uiuitur, quia munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere; ex quo fit, ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior. Hoc illud est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi quaerenti, qua tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur: "Senectute". Sed uiuundi est finis optumus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem, quae coagmentauit, natura dissoluit. Vt nauem, ut aedificium idem destruit facillume, qui construxit, sic hominem eadem optume, quae conglutinauit, natura dissoluit. Iam omnis conglutinatio recens aegre, inueterata facile diuellitur. Ita fit, ut illud breue uitae reliquum nec auide appetundum senibus nec sine causa deserundum sit. Vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione uitae decedere. Solonis quidem sapientis elogium est, quo se negat uelle suam mortem dolore amicorum et lamentis uacare. Volt, credo, se esse carum suis; sed haud scio an melius Ennius:

Nemo me lacrumis decoret neque funera fletu

faxit.

Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur. Iam sensus moriundi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni, post mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus, sine qua meditatione tranquillo esse animo nemo potest. Moriundum enim certe est, et incertum an hoc ipso die. Mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere? De qua non ita longa disputatione opus esse uidetur, cum recorder non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad uoluntariam mortem cursum equorum incitauerunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conseruaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis uel corporibus suis obstruere uoluerunt, non auum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissumus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ii quidem non solum indocti, sed etiam rustici, contemnunt, id docti senes extimescent? Omnino, ut mihi quidem uidetur, studiorum omnium satietas uitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa; num igitur ea desiderant adulescentes? sunt ineuntis adulescentiae; num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur? sunt etiam eius aetatis; ne ea quidem quaeruntur in senectute; sunt extrema quaedam studia senectutis; ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis; quod cum euenit, satietas uitae tempus maturum mortis adfert.

XXI

Non enim uideo cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam uobis dicere, quod eo cernere mihi melius uideor, quo ab ea propius absum. Ego uestros patres, tu, Scipio, tuque, Laeli, uiros clarissumos mihique amicissumos, uiuere arbitror, et eam quidem uitam, quae est sola uita nominanda. Nam, dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et graui opere perfungimur; est enim animus caelestis ex altissumo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum diuinae naturae aeternitatique contrarium. Sed credo deos immortales sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum uitae modo atque constantia. Nec me solum ratio ac disputatio impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas. Audiebam Pythagoram Pythagoreosque incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex uniuersa mente diuina delibatos animos haberemus. demonstrabantur mihi praeterea quae Socrates supremo uitae die de immortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissumus oraculo Apollinis iudicatus. Quid multa? sic persuasi mihi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inuenta, non posse eam naturam, quae res eas contineat, esse mortalem; cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se ipse moueat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus; et, cum simplex animi natura esset neque haberet in se quidquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum diuidi; quod si non posset, non posse interire; magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artes difficiles discant, ita celeriter res innumerabiles arripiant, ut eas non tum primum accipere uideantur, sed reminisci et recordari.

XXII

Haec Platonis fere. Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: "Nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a uobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram uobiscum, animum meum uidebatis, sed eum esse in hoc corpore ex iis rebus? quas gerebam, intellegebatis. Eundem igitur esse creditote, etiamsi nullum uidebitis. Nec uero clarorum uirorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos, dum in corporibus essent mortalibus, uiuere, cum excessissent ex iis, emori, nec uero tunc animum esse insipientem, cum ex insipienti corpore euasisset, sed cum, omni admixtione corporis liberatus, purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque etiam cum hominis natura morte dissoluitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat; abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt, animus autem solus, nec cum adest nec cum discessit, apparet. Iam uero uidetis nihil esse morti tam simile quam somnum. Atqui dormientium animi maxime declarant diuinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt. Ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporum uinculis relaxauerint. Quare, si haec ita sunt, sic me colitote", inquit "ut deum; sin una est interiturus animus cum corpore, uos tamen deos uerentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inuiolateque seruabitis".

XXIII

Cyrus quidem haec moriens; nos, si placet, nostra uideamus. Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit aut patrem tuum Paulum aut duos auos, Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum aut multos praestantes uiros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se posse pertinere. An censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si iisdem finibus gloriam meam, quibus uitam, essem terminaturus? Nonne melius multo fuisset otiosam aetatem et quietam sine ullo labore et contentione traducere? Sed nescio quo modo animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessisset e uita, tum denique uicturus esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optumi cuiusque animus maxume ad immortalitatem et gloriam niteretur. Quid? quod sapientissumus quisque aequissumo animo moritur, stultissumus iniquissumo, nonne uobis uidetur is animus, qui plus cernat et longius, uidere se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non uidere? Equidem efferor studio patres uestros, quos colui et dilexi, uidendi, neque uero eos solos conuenire aueo, quos ipse cognoui, sed illos etiam, de quibus audiui et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane quis facile retraxerit nec tamquam Peliam recoxerit. Et si qui deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis uagiam, ualde recusem nec uero uelim quasi decurso spatio ad carceres a calce reuocari. Quid habet enim uita commodi? quid non potius laboris? Sed habeat sane, habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim mihi deplorare uitam, quod multi et docti saepe fecerunt, neque me uixisse paenitet, quoniam ita uixi ut non frustra me natum existimem, et ex uita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam domo. Commorandi enim natura deuersorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem, cum in illud diuinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluuione discedam! Proficiscar enim non ad eos solum uiros, de quibus ante dixi, uerum etiam ad Catonem meum, quo nemo uir melior natus est, nemo pietate praestantior; cuius a me corpus est crematum - quod contra decuit ab illo meum -, animus uero, non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipse cernebat esse ueniundum. Quem ego meum casum fortiter ferre uisus sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar, existimans non longinquum inter nos digressum et discessum fore. His mihi rebus, Scipio - id enim te cum Laelio admirari solere dixisti -, leuis est senectus, nec solum non molesta, sed etiam iucunda. Quod si in hoc erro, qui animos hominum immortales esse credam, libenter erro, nec mihi hunc errorem, quo delector, dum uiuo, extorqueri uolo; sin mortuus, ut quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non uereor ne hunc errorem meum philosophi mortui irrideant. Quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est. Nam habet natura, ut aliarum omnium rerum, sic uiuundi modum. Senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae, cuius defatigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate. Haec habui de senectute quae dicerem; ad quam utinam perueniatis, ut ea, quae ex me audistis, re experti probare possitis.