M. TVLLII CICERONIS - IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA IX

I

Vellem di immortales fecissent, patres conscripti, ut uiuo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo quaereremus. Nec uero dubito quin, si ille uir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et uobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus, non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tantoque munere, sed cum Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, sapientia omnibus, subito ereptus e causa totam legationem orbam et debilitatam reliquit. Quod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperietur. Ceteri qui in legatione mortem obierunt ad incertum uitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perueniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla reuertendi. Qui cum ita adfectus esset ut, si ad grauem ualetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusauit quo minus uel extremo spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. Itaque non illum uis hiemis, non niues, non longitudo itineris, non asperitas uiarum, non morbus ingrauescens retardauit, cumque iam ad congressum conloquiumque eius peruenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e uita. Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare quod et nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es et ipse multa copiose de illius laude dixisti. Quibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Seruilio, clarissimo uiro, respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei qui ferro esset in legatione interfectus. Ego autem, patres conscripti, sic interpretor sensisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum. Etenim cui legatio ipsa morti fuisset, eius monumentum exstare uoluerunt, ut in bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. Non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum.

II

Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad meam memoriam in rostris: iustus honos: eis enim maiores nostri qui ob rem publicam mortem obierant pro breui uita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octaui, clari uiri et magni, qui primus in eam familiam quae postea uiris fortissimis floruit attulit consulatum, statuam uidemus in rostris. Nemo tum nouitati inuidebat; nemo uirtutem non honorabat. At ea fuit legatio Octaui in qua periculi suspicio non subesset. Nam cum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendos liberorumque populorum, maximeque, ut nepotem regis Antiochi, eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus. Reddita est ei tum a maioribus statua pro uita quae multos per annos progeniem eius honestaret, nunc ad tantae familiae memoriam sola restaret. Atqui et huic et Tullo Cluuio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita honori fuit.

III

Itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae uolnere, mortem uero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam putarem. Nunc autem quis dubitat quin ei uitam abstulerit ipsa legatio? Secum enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia uitare potuisset. At ille cum uideret, si uestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui, sin paruisset, munus sibi illud pro re publica susceptum uitae finem fore, maluit in maximo rei publicae discrimine emori quam minus quam potuisset uideri rei publicae profuisse. Multis illi in urbibus iter qua faciebat reficiendi se et curandi potestas fuit. Aderat et hospitum inuitatio liberalis pro dignitate summi uiri et eorum hortatio qui una erant missi ad requiescendum et uitae suae consulendum. At ille properans, festinans, mandata uestra conficere cupiens, in hac constantia morbo aduersante perseuerauit. Cuius cum aduentu maxime perturbatus esset Antonius, quod ea quae sibi iussu uestro denuntiarentur auctoritate erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declarauit quam odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete atque insolenter tulit. Non igitur magis Leptines Octauium nec Veientium rex eos quos modo nominaui quam Ser. Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteritatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. Erit enim statua ipsa testis bellum tam graue fuisse ut legati interitus honoris memoriam consecutus sit.

IV

Quod si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari uolueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore mortui quam uiuo iniuriam fecimus sarciamus. Vos enim, patres conscripti, - graue dictu est sed dicendum tamen - uos, inquam, Ser. Sulpicium uita priuastis: quem cum uideretis re magis morbum quam oratione excusantem, non uos quidem crudeles fuistis - quid enim minus in hunc ordinem conuenit? - sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, uehementius excusationi obstitistis atque eum qui semper uestrum consensum grauissimum iudicauisset de sententia deiecistis. Vt uero Pansae consulis accessit cohortatio grauior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum uero denique filium meque seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem uestram uitae suae se diceret anteferre. Cuius nos uirtutem admirati non ausi sumus aduersari uoluntati. Mouebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque grauitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium uestrum pollicitus est se quod uelletis esse facturum, neque eius sententiae periculum uitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata uestra properantem mane postridie prosecuti sumus. qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati uideretur.

V

Reddite igitur, patres conscripti, ei uitam cui ademistis. Vita enim mortuorum in memoria est posita uiuorum. Perficite ut is quem uos inscii ad mortem misistis immortalitatem habeat a uobis. Cui si statuam in rostris decreto uestro statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabit obliuio. Nam reliqua Ser. Sulpici uita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. Semper illius grauitatem, constantiam, fidem, praestantem in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. Nec uero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene diuina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. Omnes ex omni aetate qui in hac ciuitate intellegentiam iuris habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. Nec enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit. Ita ea quae proficiscebantur a legibus et ab iure ciuili semper ad facilitatem aequitatemque referebat, neque instituere litium actiones malebat quam controuersias tollere. Ergo hoc statuae monumento non eget; habet alia maiora. Haec enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria uitae gloriosae, ut hoc magis monumentum grati senatus quam clari uiri futurum sit. Multum etiam ualuisse ad patris honorem pietas fili uidebitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. Est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. Et quidem etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut uideatur honorem debitum patri praestitisse. Quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, uirtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore uestro aut nullo solacio leuari potest.

VI

Mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi uidetur, si qui est sensus in morte, aenea statua futura et ea pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta est. Mirifice enim Seruius maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam uituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid uelit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et uoluntate decerno: quae quidem magnum ciuium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. Atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P. Seruili sententia comprobari necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. Nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? Sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octauio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? Maiores quidem nostri statuas multis decreuerunt, sepulcra paucis. Sed statuae intereunt tempestate, uetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla ui moueri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt uetustate. Augeatur igitur isto honore etiam is uir cui nullus honos tribui non debitus potest; grati simus in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. Notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. His enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna.

VII

Quas ob res ita censeo: "Cum Ser. Sulpicius Q. f. Lemonia Rufus difficillimo rei publicae tempore, graui periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem rei publicae uitae suae praeposuerit contraque uim grauitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perueniret, isque, cum iam prope castra uenisset, ui morbi oppressus uitam amiserit maximo rei publicae tempore, eiusque mors consentanea uitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae Ser. Sulpicius et priuatus et in magistratibus fuerit: cum talis uir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui placere Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui, circumque eam statuam locum ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius quoquo uersus pedes quinque habere, eamque causam in basi inscribi quod is ob rem publicam mortem obierit, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter amboue, si eis uideatur, quaestoribus urbanis imperent ut eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam locent, quantique locauerint, tantam pecuniam redemptori attribuendam soluendamque curent. Cumque antea senatus auctoritatem suam in uirorum fortium funeribus ornamentisque ostenderit, placere eum quam amplissime supremo suo die efferri. Et cum Ser. Sulpicius Q. f. Lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. Lemonia Rufi funeri remittere: utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco uidebitur, pedes XXX quoquo uersus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum datum esset."