I
[1] Animalium, quae terrestria appellauimus, hominum quadam consortione degentia, indicata natura est. Ex reliquis minimas esse uolucres conuenit. Quam ob rem prius aequorum, amnium stagnorumque dicentur. [2] Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus. Causa euidens umoris luxuria. Alia sors alitum, quibus uita pendentibus. In mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura, pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu conuolutis seminibus atque principiis, uera ut fiat uolgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi. [3] Rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uuam, gladium, serras, cucumin uero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam paruis eminere cocleis.
II
[4] Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes ducenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. [5] Sed in mari beluae circa solstitia maxime uisuntur. Tunc illic ruont turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo uertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus uoluont tanta, ut alias thynnorum, multitudine, ut Magni Alexandri classis haud alio modo quam hostium acie obuia contrarium agmen aduersa fronte derexerit; aliter sparsis non erat euadere. Non uoce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur. [6] Cadara appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius obiectu uastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio enauigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit afflatum. Huius loci quiete praecipue ad inmobilem magnitudinem beluae adolescunt. [7] Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. Exeunt et pecori similes beluae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.
III
[8] Maximum animal in Indico mari pristis et ballaena est, in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens altiorque nauium uelis diluuiem quandam eructans, in Gaditano oceano arbor, in tantum uastis dispansa ramis, ut ex ea causa fretum numquam intrasse credatur. Apparent et rotae appellatae a similitudine, quaternis distinctae radiis, modiolos earum oculis duobus utrimque claudentibus.
IV
[9] Tiberio principi nuntiauit Olisiponensium legatio ob id missa, uisum auditumque in quodam specu concha canentem Tritonem qua noscitur forma. Et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. Namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audiuere longe, et Diuo Augusto legatus Galliae conplures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit. [10] Auctores habeo in equestri ordine splendentes, uisum ab iis in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine; ascendere eum nauigia nocturnis temporibus statimque degrauari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi. Tiberio principe contra Lugdunensis prouinciae litus in insula simul trecentas amplius beluas reciprocans destituit oceanus, mirae uarietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas uero multas. [11] Turranius prodidit expulsam beluam in Gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem CXX, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. Beluae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.
V
[12] Ballaenae et in nostra maria penetrant. In Gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentis ibi parere. Hoc scire orcas, infestam his beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. [13] Inrumpunt ergo in secreta ac uitulos earum aut fetas uel etiamnum grauidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graues pariendiue poenis inualidae, solum auxilium nouere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caueatas angustiis trucidare, in uada urguere, saxis inlidere. Spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu uentis, fluctibus uero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines uoluont. [14] Orca et in portu Ostiensi uisa est oppugnata a Claudio principe. Venerat tum exaedificante eo portum, inuitata naufragiis tergorum aduectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies alueum in uado sulcauerat, adtumulata fluctibus in tantum ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam persequitur in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super aquas carinae uice inuersae. [15] Praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e nauigiis adsultantibus, quorum unum mergi uidimus reflatu beluae oppletum unda.
VI
[16] Ora ballaenae habent in frontibus ideoque summa aqua natantes in sublime nimbos efflant. Spirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari, quae internorum uiscerum pulmonem habent, quoniam sine eo spirare animal nullum putatur. Nec piscium branchias habentis anhelitum reddere ac per uices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem uideo et multis persuasisse doctrina insignibus. [17] Nec me protinus huic opinioni eorum accedere haud dissimulo, quoniam et pulmonum uice alia possunt spirabilia inesse uiscera ita uolente natura, sicut pro sanguine est multis alius umor. In aquas quidem penetrare uitalem hunc halitum quis miretur, qui etiam reddi ab his eum cernat et in terras quoque, tanto spissiorem naturae partem, penetrare argumento animalium quae semper defossa uiuont, ceu talpae? [18] Accedunt apud me certe efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestiuo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo uelut oscitatio, ipsorum quoque, qui sunt in aduersa opinione, de somno piscium confessio - quis enim sine respiratione somno locus? -, praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. Super omnia est quod esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aeris utrumque materia. Odorem quidem non aliud quam infectum aera intellegi possit. Quam ob rem de his opinetur ut cuique libitum erit. [19] Branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. Haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinet, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. Et uituli marini, quos uocant phocas, spirant ac dormiunt in terra; item testudines, de quibus mox plura.
VII
[20] Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior uolucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in uentre, nullius piscium celeritatem eius euaderet. Sed adfert moram prouidentia naturae, quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt, quae causa praecipue uelocitatem eorum ostendit. Nam cum fame conciti fugientem in uada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque ui exiliunt, ut plerumque uela nauium transuolent. [21] Vagantur fere coniugia; pariunt catulos decimo mense aestiuo tempore, interim et binos. Nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate. [22] Adolescunt celeriter, X annis putantur ad summam magnitudinem peruenire. Viuont et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. Abduntur tricenis diebus circa Canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. Solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa. [23] Lingua est his contra naturam aquatilium mobilis, breuis atque lata, haud differens suillae. Pro uoce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. Qua de causa nomen Simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.
VIII
[24] Delphinus non hominis tantum amicum animal, uerum et musica arte mulcetur, symphoniae cantu et praecipue hydrauli sono. Hominem non expauescit ut alienum, obuiam nauigiis uenit, adludit exultans, certat etiam et quamuis plena praeterit uela. [25] Diuo Augusto principe Lucrinum lacum inuectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteolos in ludum litterarium itantem, cum meridiano immorans appellatum eum Simonis nomine saepius fragmentis panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. Pigeret referre, ni res Maecenatis et Fabiani et Flaui Alfi multorumque esset litteris mandata. Quocumque diei tempore inclamatus a puero, quamuis occultus atque abditus, ex imo aduolabat pastusque e manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae aculeos uelut uagina condens, receptumque Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat, simili modo reuehens pluribus annis, donec morbo extincto puero subinde ad consuetum locum uentitans tristis et maerenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio exspirauit. [26] Alius intra hos annos in Africo litore Hipponis Diarrhyti simili modo ex hominum manu uescens praebensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque portans, unguento perunctus a Flauiano proconsule Africae et sopitus, ut apparuit, odoris nouitate fluctuatusque similis exanimi caruit hominum conuersatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox reuersus in eodem miraculo fuit. Iniuriae potestatum in hospitales ad uisendum uenientium Hipponenses in necem eius conpulerunt. [27] Ante haec similia de puero in Iaso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus auide sequitur, in harenam inuectus exspirauit. Puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpretatus. In eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermian nomine similiter maria perequitantem, cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum, delphinumque causam leti fatentem non reuersum in maria atque in sicco exspirasse. Hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit. [28] Nec modus exemplorum: eadem Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant. Quae faciunt ut credatur Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus peruectum.
IX
[29] Est prouinciae Narbonensi et in Nemausiensi agro stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. Innumera uis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit obseruata aestus reciprocatione. Qua de causa praetendi non queunt retia, eaque moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia insidietur tempori. Simili ratione in altum protinus tendunt, quod uicino gurgite efficitur, locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant. [30] Quod ubi animaduertere piscantes - concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam uoluptatis huius auida - totusque populus e litore quanto potest clamore conciet Simonem ad spectaculi euentum, celeriter delphini exaudiunt desideria aquilonum flatu uocem prosequente, austro uero tardius ex aduerso referente; sed tum quoque inprouiso in auxilium aduolant. [31] Propere apparet acies, quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnae. Opponunt sese ab alto trepidosque in uada urgent; tum piscatores circumdant retia furcisque subleuant. Mugilum nihilo minus uelocitas transilit; at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens contenti cibos in uictoriam differunt. [32] Opere proelium feruet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter nauigia et retia natantisue homines ita sensim elabuntur, ut exitum non aperiant. Saltu, quod est alias blandissimum iis, nullus conatur euadere, ni summittantur sibi retia. Egressus protinus ante uallum proeliatur. Ita peracta captura quos interemere diripiunt, sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et intrita panis e uino satiantur.
X
[33] Quae de eodem genere piscandi in Iasio sinu Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultro neque inclamati praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quaeque cumba e delphinis socium habeat, quamuis noctu et ad faces. Ipsis quoque inter se publica est societas. Capto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum conuenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. Quin et paruos semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis.
XI
[34] Delphinorum similitudinem habent qui uocantur thursiones. Distant et tristitia quidem aspectus - abest enim illa lasciuia -, maxime tamen rostris canicularum maleficentiae adsimulati.
XII
[35] Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his nauigent cumbis. Capiuntur multis quidem modis, sed maxime euectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae uoluptas libere spirandi in tantum fauit oblitas sui, ut solis uapore siccato cortice non queant mergi inuitaeque fluitent opportunae uenantium praedae. [36] Ferunt et pastum egressas noctu auideque saturatas lassari atque, ut remeauerint matutino, summa in aqua obdormiscere; id prodi stertentium sonitu; tum adnatare ... leniterque singulis ternos; a duobus in dorsum uerti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. In Phoenicio mari haud ulla difficultate capiuntur ultroque ueniunt stato tempore anni in amnem Eleutherum effusa multitudine. [37] Dentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. In mari conchyliis uiuont, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, in terram egressae herbis. Pariunt oua auium ouis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pauita pectore et complanata, incubant noctibus. Educunt fetus annuo spatio. Quidam oculis spectandoque oua foueri ab his putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat auersae. [38] Trogodytae cornigeras habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuuant; chelium id uocatur, eximiae testudinis, sed rarae. Namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos adnant, ut sacras adorant. Sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae uocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore uiuentes. Neque aliud ibi animal prouenit.
XIII
[39] Testudinum putamina secare in laminas lectosque et repositoria his uestire Caruilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii.
XIV
[40] Aquatilium tegumenta plura sunt. Alia corio et pilo integuntur ut uituli et hippopotami, alia corio tantum ut delphini, cortice ut testudines, silicum duritia ut ostreae et conchae, crustis ut locustae, crustis et spinis ut echini, squamis ut pisces, aspera cute ut squatina, qua lignum et ebora poliuntur, molli ut murenae, alia nulla ut polypi.
XV
[41] Quae pilo uestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, uitulus. Hic parit in terra, pecudum more secundas partus reddit. Initu canum modo cohaeret; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. Non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. Interficiuntur difficulter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus - unde nomen uituli -, accipiunt tamen disciplinam uocemque pariter et iussu populum salutant, incondito fremitu nomine uocati respondent. [42] Nullum animal grauiore somno premitur. Pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque uice pedum serpunt. Pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae uim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti. [43] Pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinum ac uipera.
XVI
Piscium species sunt LXXIIII, praeter crustis intecta, quae sunt XXX. De singulis alias dicemus; nunc enim naturae tractantur insignium.
XVII
[44] Praecipua magnitudine thynni. Inuenimus talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita et palmum. Fiunt et in quibusdam amnibus haud minores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. Atqui hunc minimus, appellatus clupea, uenam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat. [45] Silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens. Praecipue in Moeno Germaniae amne protelis boum et in Danubio marris extrahitur, porculo marino simillimus. Et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus spinisue intersitis, carne praedulci. [46] In Gange Indiae platanistas uocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem CVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert uermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse uires, ut elephantos ad potus uenientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.
XVIII
[47] Thynni mares sub uentre non habent pinnam. Intrant e magno mari Pontum uerno tempore gregatim, nec alibi fetificant. Cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitatur; limosae uere aut e luto pelamydes incipiunt uocari et, cum annuum excessere tempus, thynni. [48] Hi membratim caesi ceruice et abdomine commendantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque graui ructu. Cetera parte plenis pulpamentis sale adseruantur. Melandrya uocantur quercus assulis similia. Vilissima ex his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima quae faucibus. At in alio pisce circa caudam exercitatissima. Pelamydes in apolectos particulatimque consectae in genera cybiorum dispertiuntur.
XIX
[49] Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, maxime in Ponto. Causa multitudo amnium dulces inferentium aquas. Amiam uocant cuius incrementum singulis diebus intellegitur. Cum thynnis haec et pelamydes in Pontum ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus, et primi omnium scombri, quibus est in aqua sulpureus color, extra qui ceteris. Hispaniae cetarias hi replent, thynnis non commeantibus.
XX
[50] Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica praeter uitulos et paruos delphinos. Thynni dextera ripa intrant, exeunt laeua. Id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. Est in euripo Thracii Bospori, quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis freti angustiis saxum miri candoris, a uado ad summa perlucens, iuxta Calchedonem in latere Asiae. [51] Huius aspectu repente territi semper aduersum Byzantii promunturium, ex ea causa appellatum Aurei Cornus, praecipiti petunt agmine. Itaque omnis captura Byzantii est, magna Calchedonis penuria, M passibus medii interfluentis euripi. Opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto, nec nisi intrantes portum Byzantium capiuntur. Bruma non uagantur; ubicumque deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant. Idem saepe nauigia uelis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. Quidam eos, qui hoc e thynnis faciant, pompilos uocant. [52] Multi in Propontide aestiuant, Pontum non intrant; item soleae, cum rhombi intrent, nec sepia est, cum lolligo reperiatur; saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreae abundent. Omnia autem hibernant in Aegaeo. Intrantium Pontum soli non remeant trichiae - Graecis enim plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem diuersi appellauere tractus -, sed hi soli in Histrum amnem subeunt et ex eo subterraneis eius uenis in Hadriaticum mare defluunt, itaque et illic descendentes nec umquam subeuntes e mari uisuntur. [53] Thynnorum captura est a Vergiliarum exortu ad Arcturi occasum. Reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo euocati aut pleniluniis. Pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. Vita longissima his bienni.
XXI
[54] Animal est paruom scorpionis effigie, aranei magnitudine. Hoc se et thynno et ei qui gladius uocatur, crebro delphini magnitudinem excedenti, sub pinna adfigit aculeo tantoque infestat dolore, ut in naues saepenumero exiliant. Quod et alias faciunt aliorum uim timentes mugiles maxime, tam praecipuae uelocitatis, ut transuersa nauigia interim superiaciant.
XXII
[55] Sunt et in hac parte naturae auguria, sunt et piscibus praescita. Siculo bello ambulante in litore Augusto piscis e mari ad pedes eius exiluit, quo argumento uates respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sexto Pompeio - tanta erat naualis rei gloria -, sub pedibus Caesaris futuros qui maria tempore illo tenerent.
XXIII
[56] Piscium feminae maiores quam mares. In quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis; omnes enim ouis grauidae capiuntur. Vagantur gregatim fere cuiusque generis squamosi. Capiuntur ante solis ortum; tum maxime piscium fallitur uisus. Noctibus quies, sed inlustribus aeque quam die cernunt. Aiunt et si teratur gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. Gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. Quippe et harundines, quamuis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, exanimantur.
XXIV
[57] Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, pagri. Cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. Itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. Terra quidem, hoc est uado maris excauato, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt.
XXV
[58] Quidam rursus aestus inpatientia mediis feruoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. Fluuiatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur; hoc et in mari accidere cyprino putant. Et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet. Alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo uersa.
XXVI
[59] Mugilum natura ridetur in metu capite abscondito totos se occultari credentium. Isdem tam incauta salacitas, ut in Phoenice et Narbonensi prouincia coitus tempore e uiuariis marem linea longinqua per os ad branchias religata emissum in mare eademque linea retractum feminae sequantur ad litus rursusque feminam mares partus tempore.
XXVII
[60] Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os uersis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod quidem miror, cum sit rarus inuentu. Quidam eum elopem uocant.
XXVIII
[61] Postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum tradidere. Luporum laudatissimi qui appellantur lanati a candore mollitiaque carnis. Asellorum duo genera, callariae minores et bacchi, qui non nisi in alto capiuntur, ideo praelati prioribus. At in lupis in amne capti praeferuntur.
XXIX
[62] Nunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque uesci atque non aliis piscibus, Carpathio maxime mari frequens. Promunturium Troadis Lectum numquam sponte transit. Inde aduectos Tiberio Claudio principe Optatus e libertis eius praefectus classis inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminauit, quinquennio fere cura adhibita, [63] ut capti redderentur mari. Postea frequentes inueniuntur Italiae litore, non antea ibi capti, admouetque sibi gula sapores piscibus satis et nouom incolam mari dedit, ne quis peregrinas aues Romae parere miretur. Proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat.
XXX
[64] Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis raro admodum exsuperant nec in uiuariis piscinisque crescunt. Septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. Cetero genera eorum plura; nam et alga uescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. [65] Lutarium ex iis uilissimi generis appellant. Hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum deuorat pabulum. Nec litorariis gratia. Laudatissimi conchylium sapiunt. Nomen iis Fenestella a colore mulleorum calciamentorum datum putat. Pariunt ter anno; certe totiens fetura apparet. [66] Mullum exspirantem uersicolori quadam et numerosa uarietate spectari proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si uitro spectetur inclusus. M. Apicius, ad omne luxus ingenium natus, in sociorum garo - nam ea quoque res cognomen inuenit - necari eos praecellens putauit atque e iecore eorum allecem excogitare.
XXXI
[67] Prouocauit - id enim est facilius dixisse quam quis uicerit - Asinius Celer e consularibus hoc pisce prodigos omnes Gaio principe unum mercatus Romae VIII milia nummum. Quae reputatio aufert trauersum animum ad contemplationem eorum, qui in conquestione luxus coquos emi singulos pluris quam equos quiritabant. At nunc coci trium horum pretiis parantur et coquorum pisces, nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris quam qui peritissime censum domini mergit. [68] Mullum LXXX librarum in mari Rubro captum Licinius Mucianus prodidit: quanti mercatura eum luxuria suburbanis litoribus inuentum?
XXXII
Est et haec natura, ut alii alibi pisces principatum optineant, coracinus in Aegypto, zaeus, idem faber appellatus, Gadibus, circa Ebusum salpa, obscenus alibi et qui nusquam percoqui possit nisi ferula uerberatus; in Aquitania salmo fluuiatilis marinis omnibus praefertur.
XXXIII
[69] Piscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. His aquam emittunt acceptam ore. Senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. Duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius et Verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis Vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis, clauorum caligarium effigie, nec amplius quam circa eum mensem uisuntur.
XXXIV
[70] Miratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. Circa Clitorium uocalis hic traditur et sine branchiis, idem aliquis Adonis dictus.
XXXV
[71] Exeunt in terram et qui marini mures uocantur et polypi et murenae, quin et in Indiae fluminibus certum genus piscium ac deinde resilit. Nam in stagna et amnes transeundi plerisque euidens ratio est, ut tutos fetus edant, quia non sint ibi qui deuorent partus fluctusque minus saeuiant. Has intellegi ab iis causas seruarique temporum uices magis miretur, si quis reputet quoto cuique hominum nosci uberrimam esse capturam sole transeunte piscium signum.
XXXVI
[72] Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt: dexter hic resupinatis est illis, passeri laeuus; alii longi, ut murena, conger.
XXXVII
[73] Ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum uice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. In Fucino tantum lacu piscis est qui octonis pinnis natat. Binae omnino longis; et lubricis, ut anguillis et congris, nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt; ideo etiam uiuaciora talia. Et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae - ipsa enim latitudine natant - et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum uicem praestant.
XXXVIII
[74] Anguillae octonis uiuont annis. Durant et sine aqua, quinis et senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus ... ant hieme; eadem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. Ideo circa Vergilias maxime capiuntur fluminibus tum praecipue turbidis. Pascuntur noctibus. Exanimes piscium solae non fluitant. [75] Lacus est Italiae Benacus in Veronensi agro Mincium amnem tramittens, ad cuius emersus annuo tempore, Octobri fere mense, autumnali sidere, ut palam est, hiemato lacu, fluctibus glomeratae uoluontur in tantum mirabili multitudine, ut in excipulis eius fluminis ob hoc ipsum fabricatis singulorum milium reperiantur globi.
XXXIX
[76] Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. Oua eius citissime crescunt. In sicca litora elapsa uolgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum uocat marem qui generet; discrimen esse quod murena uaria et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque extra os habeat. In Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat uiuentibus, pariterque cum anima extinguuntur. [77] Inuenit in hoc animali documenta saeuitiae Vedius Pollio, eques Romanus ex amicis Diui Augusti, uiuariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. Ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. Tenuissimum his tergus, contra anguillis crassius, eoque uerberari solitos tradit Verrius praetextatos et ob id multam iis dici non institutam.
XL
[78] Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bouis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. Quo in numero sunt squali quoque, quamuis non plani. Haec Graece in uniuersum selache appellauit Aristoteles primus hoc nomine eis inposito. Nos distinguere non possumus, nisi si cartilaginea appellare libeat. Omnia autem carniuora sunt talia et supina uescuntur, ut in delphinis diximus, et cum ceteri pisces oua pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam uocant.
XLI
[79] Est paruus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. Hoc carinis adhaerente naues tardius ire creduntur, inde nomine inposito. Quam ob causam amatoriis quoque ueneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus grauidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. In cibos tamen non admittitur. Pedes eum habere arbitrantur, Aristoteles ... it apposita pinnarum similitudine. [80] Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed simplici concha, utroque latere sese colligente. Quibus inhaerentibus plenam uentis stetisse nauem portantem Periandro ut castrarentur, nobiles pueros; conchas, quae id praestiterint, apud Gnidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naues morari; praeterea hanc esse uim eius adseruati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.
XLII
[81] Mutant colorem candidum mense et fiunt aestate nigriores. Mutat et phycis, reliquo tempore candida, uere uaria. Eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit.
XLIII
[82] Volat hirundo sane perquam similis uolucri, item miluus. Subit in summa maria piscis ex argumento appellatus lucerna, linguaque ignea per os exserta tranquillis noctibus relucet. Attollit e mari sesquipedanea fere cornua quae ab iis nomen traxit. Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat.
XLXIV
[83] Piscium sanguine carent de quibus dicemus. Sunt autem tria genera: primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. Mollia sunt lolligo, sepia, polypus et cetera generis eius. His caput inter pedes et uentrem, pediculi octoni omnibus. Sepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admouent cibos et in fluctu se uelut ancoris stabiliunt, cetera cirri, quibus uenantur.
XLV
[84] Lolligo etiam uolitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo. Sepiarum generi mares uarii et nigriores constantiaeque maioris. Percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. Ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur.
XLVI
[85] Polyporum multa genera. Terreni maiores quam pelagii. Omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda uero, quae est bisulca et acuta, in coitu. Et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. Natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione uiuentibus. Cetero per bracchia uelut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt; tenent supini, ut auelli non queant. Vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. Soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; leuitatem odere. [86] Vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. Et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. Omnia in domum conportat, dein putamina erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea uenatur. [87] Colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. Ipsum bracchia sua rodere falsa opinio est - id enim a congris euenit ei -, sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haud falsum.
XLVII
[88] Inter praecipua autem miracula est qui uocatur nautilus, ab aliis pompilus. Supinus in summa aequorum peruenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua uelut exoneratus sentina facile nauiget. Postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua uelificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. Ita uadit alto Liburnicarum gaudens imagine, si quid pauoris interueniat, hausta se mergens aqua.
XLVIII
[89] Polyporum generis est ozaena dicta a graui capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. Polypi binis mensibus conduntur. Vltra bimatum non uiuont. Pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu. Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeticae conperta de polypis, quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit: [90] auidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. Carent conchae uisu omnique sensu alio quam cibi et periculi. Insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita securi grassantur extrahuntque carnes. Illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. Tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. [91] Praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. Luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu diu trahit, cum in naufragos urinantisue impetum cepit. Sed si inuertatur, elanguescit uis; exporrigunt enim se resupinati. Cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt uideri. [92] Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari - mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur -, conuertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodici. Saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. Hi redeuntem circumuasere noctu, concitique custodes expauere nouitatem. Primum omnium magnitudo inaudita erat, dein colos muria obliti, odore diri. Quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi uidebantur. Namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bracchiis clauarum modo incussos, aegreque multis tridentibus confici potuit. [93] Ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine, amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi uerbis utar, barbas, quas uix utroque bracchio conplecti esset, clauarum modo torosas, longas pedum XXX, acetabulis siue caliculis urnalibus peluium modo, dentes magnitudini respondentes. Reliquiae adseruatae miraculo pependere pondo DCC. Sepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem auctor est. In nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, sepiae binum. Neque his bimatu longior uita.
XLIX
[94] Nauigeram similitudinem et aliam in Propontide uisam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. In hanc condi nauplium, animal sepiae simile, ludendi societate sola. Duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim uectorem demissis palmulis ferire ut remis; si uero flatus inuitet, easdem in usum gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae. Huius uoluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi - id enim constat - omine nauigantium humana calamitas in causa est.
L
[95] Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo ueris principio senectutem anguium more exuunt renouatione tergorum. Cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis in pauore obliquae in latera procedunt. Cornibus inter se dimicant. Vnum hoc animalium, nisi uiuum feruenti aqua incoquatur, fluida carne non habet callum. [96] Viuont petrosis locis, cancri mollibus. Hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. Omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et uere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctem sidus tepido fulgore mitificat.
LI
[97] Cancrorum genera carabi, astaci, maeae, paguri, Heracleotici, leones et alia ignobiliora. Carabi cauda a ceteris cancris distant. In Phoenice hippoe uocantur, tantae uelocitatis, ut consequi non sit. Cancris uita longa, pedes octoni, omnes in obliquom flexi. Feminae primus pes duplex, mari simplex. Praeterea bina bracchia denticulatis forficibus. Superior pars in primoribus bis mouetur, inferiore inmobili. Dexterum bracchium omnibus maius. [98] Vniuersi aliquando congregantur. Os Ponti euincere non ualent; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. Pinoteres uocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriae. Huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreuerit, migrare in capaciores. [99] Cancri in pauore et retrorsi pari uelocitate redeunt. Dimicant inter se ut arietes aduersis cornibus incursantes. Contra serpentium ictus medentur. Sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco. [100] Ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. Ingredi est iis in orbem uolui, itaque detritis saepe aculeis inueniuntur. Ex bis echinometrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces minimi. Nec omnibus idem uitreus color. Circa Toronen candidi nascuntur, spina parua. Oua omnium amara, quina numero. Ora in medio corpore in terram uersa. Tradunt saeuitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt uolutatione spinas adterere. Quod ubi uidere nautici, statim pluribus ancoris nauigia infrenant. [101] In eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exserentes se domicilio binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent; itaque corniculis praetemptant iter. Pectines in mari ex eodem genere habentur, reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus, unguesque uelut igne lucentes in tenebris, etiam in ore mandentium.
LII
[102] Firmioris iam testae murices et concharum genera, in quibus magna ludentis naturae uarietas, tot colorum differentiae, tot figurae planis, concauis, longis, lunatis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, leuibus, rugatis, denticulatis, striatis, uertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato; [103] iam distinctione uirgulata, crinita, crispa, canaliculatim, pectinatim diuisa, imbricatim undata, cancellatim reticulata, in obliquom, in rectum expansa, densata, porrecta, sinuata, breui nodo ligatis, toto latere conexis, ad plausum apertis, ad bucinum recuruis. Nauigant ex his Veneriae praebentesque concauam sui partem et aurae opponentes per summa aequorum uelificant. Saliunt pectines et extra uolitant seque et ipsi carinant.
LIII
[104] Sed quid haec tam parua commemoro, cum populatio morum atque luxuria non aliunde maior quam e concharum genere proueniat? Iam quidem ex tota rerum natura damnosissimum uentri mare est tot modis, tot mensis, tot piscium saporibus, quis pretia capientium periculo fiunt. [105] Sed quota haec portio est reputantibus purpuras, conchylia, margaritas! Parum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribus, capite totoque corpore a feminis iuxta uirisque gestarentur. Quid mari cum uestibus, quid undis fluctibusque cum uehere? Non recte recipit haec nos rerum natura nisi nudos? esto, sit tanta uentri cum eo societas: quid tergori? parum est, nisi qui uescimur periculis etiam uestiamur, adeo per totum corpus anima hominis quaesita maxime placent.
LIV
[106] Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria uenientis, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardoribus. Atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum paucas. Fertilissima est Taprobane et Stoidis, ut diximus in circuitu mundi, item Perimula, promunturium Indiae. Praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri. [107] Origo atque genitura conchae est haud multum ostrearum conchis differens. Has ubi genitalis anni stimularit hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, grauidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. Si purus influxerit, candorem conspici; si uero turbidus, et fetum sordescere; eundem pallere caelo minante conceptum. Ex eo quippe constare, caelique eis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum; [108] si tempestiue satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si uero etiam tonuerit, pauidas ac repente conpressas quae uocant physemata efficere, speciem modo inani inflatam sine corpore; hos esse concharum abortus. Sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit; itaque expurgantur a peritis. [109] Miror ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque perdere ut corpus humanum. Quare praecipuom custodiunt pelagiae, altius mersae quam ut penetrent radii. Flauescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuuenta constat ille qui quaeritur uigor. Crassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt nec his euelli queunt nisi lima. Quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, auersis planities, ob id tympania nominantur. Cohaerentis uidemus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. Cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit.
LV
[110] Concha ipsa, cum manum uidit, conprimit sese operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, si praeueniat, acie sua abscidat, nulla iustiore poena, et aliis munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars inuenitur, in alto quoque comitantur marinis canibus, nec tamen aures feminarum arcentur. [111] Quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine et uetustate praecipuas esse ueluti duces, mirae ad cauendum sollertiae. Has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantis retibus includi, multo deinde obrutas sale in uasis fictilibus; rosa carne omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones, decidere in ima.
LVI
[112] Vsu atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare. Dos omnis in candore, magnitudine, orbe, leuore, pondere, haud promptis rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet inposuere deliciae, nam id apud Graecos non est, nec apud barbaros quidem inuentores ‹rei› eius, aliud quam margaritae. [113] Et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari repertis, Indicus specularium lapidum squamas adsimulat, alias magnitudine praecellens. Summa laus coloris est exaluminatos uocari. Et procerioribus sua gratia est. Elenchos appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleniorem orbem desinentes. [114] Hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae eius nomina externa, exquisita perdito nepotatu, si quidem, cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum; cupiuntque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictitantes. Quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, sed totis socculis addunt. Neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est. [115] In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum Thracium, rufi ac parui in conchis quas myas appellant. At in Acarnania quae uocatur pina gignit, quo apparet non uno conchae genere nasci. Namque et Iuba tradit Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo, ipsum unionem in carne grandini similem. Conchae non tales ad nos adferuntur. Nec in Acarnania autem laudati reperiuntur, enormes et feri colorisque marmorei. Meliores circa Actium, sed et hi parui, et in Mauretaniae maritimis. Alexander Polyhistor et Sudines senescere eos putant coloremque exspirare.
LVII
[116] Eorum corpus solidum esse manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. Non autem semper in media carne reperiuntur, sed aliis atque aliis locis, uidimusque iam in extremis etiam marginibus uelut e concha exeuntes et in quibusdam quaternos quinosque. Pondus ad hoc aeui semunciae pauci singulis scripulis excessere. In Britannia paruos atque decolores nasci certum est, quoniam Diuus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicauit, ex Britannicis margaritis factum uoluerit, intellegi.
LVIII
[117] Lolliam Paulinam, quae fuit Gai principis matrona, ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, uidi smaragdis margaritisque opertam, alterno textu fulgentibus toto capite, crinibus [spira], auribus, collo [monilibus], digitisque quae summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. Nec dona prodigi principis fuerant, sed auitae opes, prouinciarum scilicet spoliis partae. [118] Hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M. Lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta amicitia a Gaio Caesare Augusti filio uenenum biberet, ut neptis eius quadringentiens HS operta spectaretur ad lucernas! Computet nunc aliquis ex altera parte quantum Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illorum fercula, ex altera parte Lolliam, unam imperii mulierculam, accubantem; non illos curru detractos quam in hoc uicisse malit? [119] Nec haec summa luxuriae exempla sunt. Duo fuere maximi uniones per omne aeuum; utrumque possedit Cleopatra, Aegypti reginarum nouissima, per manus orientis regum sibi traditos. Haec, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena ‹centiens HS› absumpturam. [120] Cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. Ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. At illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. Ex praecepto ministri unum tantum uas ante eam posuere aceti, cuius asperitas uisque in tabem margaritas resoluit. [121] Gerebat auribus cum maxime singulare illud et uere unicum naturae opus. Itaque exspectante Antonio quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. Iniecit alteri manum L. Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, uictumque Antonium pronuntiauit omine rato. Comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis uictrice regina, dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena.
LIX
[122] Non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxuriae gloria. Prior id fecerat Romae in unionibus magnae taxationis Clodius, tragoedi Aesopi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne triumuiratu suo nimis superbiat Antonius paene histrioni comparatus, et quidem nulla sponsione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut experiretur in gloriam palati quidnam saperent margaritae, atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones conuiuis quoque absorbendos dedit. [123] Romae in promiscuum ac frequentem usum uenisse Alexandria in dicionem redacta, primum autem coepisse circa Sullana tempora minutas et uiles Fenestella tradit, manifesto errore, cum Aelius Stilo Iugurthino bello unionum nomen inponi cum maxime grandibus margaritis prodat.
LX
[124] Et hoc tamen aeternae prope possessionis est; sequitur heredem, in mancipatum uenit ut praedium aliquod; conchylia et purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria paene et margaritis pretia fecit. [125] Purpurae uiuunt annis plurimum septenis. Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. Congregantur uerno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae saliuant. Simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum uestibus in mediis habent faucibus. [126] Liquoris hic minimi est candida uena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens; reliquom corpus sterile. Viuas capere contendunt, quia cum uita sucum eum euomunt. Et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa uiuas frangunt, ita demum eum exspuentes. [127] Tyri praecipuus hic Asiae, Meninge Africae et Gaetulo litore oceani, in Laconica Europae. Fasces huic securesque Romanae uiam faciunt, idemque pro maiestate pueritiae est, distinguit ab equite curiam, dis aduocatur placandis omnemque uestem inluminat, in triumphali miscetur auro. Quapropter excusata et purpurae sit insania, sed unde conchyliis pretia, quis uirus graue in fuco, color austerus in glauco et irascenti similis mari? [128] Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia; tanta duritia aculeo est. Aquae dulcedine necantur et sicubi flumen inmergitur; alioqui captae et diebus quinquagenis uiuont saliua sua. Conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent.
LXI
[129] Quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet. Quam ob rem persequemur etiam officinas, ut, tamquam in uictu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent in praemio uitae suae calleant. [130] Concharum ad purpuras et conchylia - eadem enim est materia, sed distat temperamento - duo sunt genera: bucinum minor concha ad similitudinem eius qua bucini sonus editur - unde et causa nomini -, rotunditate oris in margine incisa; alterum purpura uocatur canaliculato procurrente rostro et canaliculi latere introrsus tubulato, qua proseratur lingua. Praeterea clauatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orbes totidem quot habeant annos. Bucinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur. [131] Purpurae nomine alio pelagiae uocantur. Earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense putri limo et algense enutritum alga, uilissimum utrumque; melius taeniense in taeniis maris collectum, hoc quoque tamen etiamnum leuius atque dilutius; calculense appellatur a calculo in mari, mire aptum conchyliis, et longe optimum purpuris dialutense, id est uario soli genere pastum. [132] Capiuntur autem purpurae paruulis rarisque textu ueluti nassis in alto iactis. Inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos uidemus. Has semineces, sed redditas mari auido hiatu reuiuescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant. At illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque mordentia. Ita pendentes auiditate sua purpurae tolluntur.
LXII
[133] Capi eas post canis ortum aut ante uernum tempus utilissimum, quoniam, cum cerificauere, fluxos habent sucos. Sed id tinguentium officinae ignorant, cum summa uertatur in eo. Eximitur postea uena quam diximus, cui addi salem necessarium, sextarios ferme centenas in libras; macerari triduo iustum, quippe tanto maior uis, quanto recentior, feruere in plumbo, singulasque amphoras [centenas] atque quingentenas medicaminis libras aequari ac modico uapore torreri et ideo longinquae fornacis cuniculo. Ita despumatis subinde carnibus, quas adhaesisse uenis necesse est, decimo ferme die liquata cortina uellus elutriatum mergitur in experimentum et, donec spei satis fiat, uritur liquor. Rubens color nigrante deterior. [134] Quinis lana potat horis rursusque mergitur carminata, donec omnem ebibat saniem. Bucinum per se damnatur, quoniam fucum remittit; pelagio ad modum alligatur nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque qui quaeritur cocci. Ita permixtis uiribus alterum altero excitatur aut adstringitur. [135] Summa medicaminum in libras ... uellerum bucini ducenae et e pelagio CXI. Ita fit amethysti colos eximius ille. At Tyrius pelagio primum satiatur inmatura uiridique cortina, mox permutatur in bucino. Laus ei summa in colore sanguinis concreti, nigricans aspectu idemque suspectu refulgens, unde et Homero purpureus dicitur sanguis.
LXIII
[136] Purpurae usum Romae semper fuisse uideo, sed Romulo in trabea. Nam toga praetexta et latiore clauo Tullum Hostilium e regibus primum usum Etruscis deuictis satis constat. [137] Nepos Cornelius, qui Diui Augusti principatu obiit: "Me", inquit, "iuuene uiolacea purpura uigebat, cuius libra denariis centum uenibat, nec multo post rubra Tarentina. Huic successit dibapha Tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi. Hac P. Lentulus Spinther aedilis curulis primus in praetexta usus inprobabatur. Qua purpura quis non iam, inquit, tricliniaria facit?" Spinther aedilis fuit urbis conditae anno DCXCI Cicerone consule. Dibapha tunc dicebatur quae bis tincta esset, ueluti magnifico inpendio, qualiter nunc omnes paene commodiores purpurae tinguontur.
LXIV
[138] In conchyliata ueste cetera eadem sine bucino, praeterque ius temperatur aqua et pro indiuiso humani potus excremento. Dimidia et medicamina adduntur. Sic gignitur laudatus ille pallor saturitate fraudata tantoque dilutior, quanto magis uenera esuriunt. Pretia medicamento sunt quidem pro fertilitate litorum uiliora, non tamen usquam pelagii centenas libras quinquagenos nummos excedere et bucini centenos sciant qui ista mercantur inmenso.
LXV
[139] Sed alia e fine initia, iuuatque ludere inpendio et lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adulteria naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro confundere, ut electra fiant, addere his aera, ut Corinthia. Non est satis abstulisse gemmae nomen amethystum; rursum absolutum inebriatur Tyrio, ut sit ex utroque nomen inprobum simulque luxuria duplex, et cum confecere conchylia transire melius in Tyrium putant. [140] Paenitentia hoc primum debet inuenisse, artifice mutante quod damnabat. Inde ratio nata, uotum quoque factum e uitio portentosis ingeniis, et gemina demonstrata uia luxuriae, ut color alius operiretur alio, suauior ita fieri leniorque dictus; quin et terrena miscere coccoque tinctum Tyrio tinguere, ut fieret hysginum. Coccum Galatiae, [141] rubens granum, ut dicemus in terrestribus, aut circa Emeritam Lusitaniae in maxima laude est. Verum, ut simul peragantur nobilia pigmenta, anniculo grano languidus sucus, idem a quadrimo euanidus. Ita nec recenti uires neque senescenti. Abunde tractata est ratio qua se uirorum iuxta feminarumque forma credit amplissimam fieri.
LXVI
[142] Concharum generis et pina est. Nascitur in limosis, subrecta semper nec umquam sine comite, quem pinoteren uocant, alii pinophylacem; id est squilla parua, aliubi cancer dapis adsectator. Pandit se pina, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. Adsultant illi protinus et, ubi licentia audacia creuit, implent eam. Hoc tempus speculatus index morsu leui significat. Illa conpressu quicquid inclusit exanimat partemque socio tribuit.
LXVII
[143] Quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. Nouit torpedo uim suam ipsa non torpens, mersaque in limo se occultat, piscium qui securi supernatantes obtorpuere corripiens. - Huius iecori teneritas nulla praefertur. - Nec minor sollertia ranae, quae in mari piscatrix uocatur. Eminentia sub oculis cornicula turbato limo exserit, adsultantibus pisciculis retrahens, donec tam prope accedant, ut adsiliat. [144] Simili modo squatina et rhombus abditi pinnas exsertas mouent specie uermiculorum, item quae uocantur raiae. Nam pastinaca latrocinatur ex occulto transeuntes radio, quod telum est ei, figens. Argumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem uelocissimum omnium habentes in uentre reperiuntur. [145] Scolopendrae, terrestribus similes, qua centipedes uocant, hamo deuorato omnia interanea euomunt, donec hamum egerant, dein resorbent. At uolpes marinae simili in periculo gluttiunt amplius usque ad infirma lineae, quae facile praerodant. Cautius qui glanis uocatur auersus mordet hamos nec deuorat, sed esca spoliat. Grassatur aries ut latro et nunc grandiorum nauium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi uoluptas inuitet, exspectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cumbas speculatur occultusque adnatans mergit.
LXVIII
[146] Equidem et his inesse sensum arbitror, quae neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex utroque naturam habent, urticis dico et spongeis. Vrticae noctu uagantur locumque mutant. Carnosae frondis his natura, et carne uescuntur. Vis pruritu mordax eademque quae terrestris urticae. Contrahit ergo se quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem suam spargit conplectensque deuorat. [147] Alias marcenti similis et iactari se passa fluctu algae uice, contactos piscium attrituque petrae scalpentes pruritum inuadit. Eadem noctu pectines et echinos perquirit. Cum admoueri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. Tacta uredinem ‹e›mittit, paulumque si fuit interuallum, absconditur. Ora ei in radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula reddi.
LXIX
[148] Spongearum tria genera accepimus: spissum ac praedurum et asperum tragos [id] uocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. Nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. Intellectum inesse his apparet, quia, ubi auulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu pulsante faciunt. [149] Viuere esca manifesto conchae minutae in his repertae ostendunt. Circa Toronen uesci illis auulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae generantur in Syrtibus. Maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa Lyciam, in profundo autem nec uentoso molliores; in Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. Putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. Viuentibus idem qui madentibus nigricans colos. [150] Adhaerent nec parte nec totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. Sunt et aliae, sed superne concretae, et subesse membrana quaedam radicibus earum intellegitur. Viuere constat longo tempore. Pessimum omnium genus est earum quae aplysiae uocantur, quia elui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua densitas spissa.
LXX
[151] Canicularum maxime multitudo circa eas urinantes graui periculo infestat. Ipsi ferunt et nubem quandam crassescere super capita, animali [planorum piscium] similem, prementem eos arcentemque a reciprocando et ob id stilos praeacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi perfossae ita non recedant, caliginis et pauoris, ut arbitror, opere. Nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum appellant, inter animalia haud ulla conperit quisquam. Cum caniculis atrox dimicatio. Inguina et calces omnemque candorem corporum appetunt. [152] Salus una in aduersas eundi ultroque terrendi, pauet enim hominem aeque ac terret, et sors aequa in gurgite. Vt ad summa aquae uentum est, ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum conetur emergere, et salus omnis in sociis. Funem illi religatum ab umeris eius trahunt; hunc dimicans, ut sit periculi signum, laeua quatit, dextera adprehenso stilo in pugna est. [153] Modicus alias tractus; ut prope carinam uentum est, nisi praeceleri ui repente rapuit, absumi spectant. Ac saepe iam subducti e manibus auferuntur, si non trahentium opem conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuuere. Protendunt quidem tridentes alii, sed monstro sollertia est nauigium subeundi atque ita e tuto proeliandi. Omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insumitur. Certissima est securitas uidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos.
LXXI
[154] Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. Multis eadem natura quae frutici, ut holothuriis, pulmonibus, stellis, adeoque nihil non gignitur in mari, ut cauponarum etiam aestiua animalia, pernici molesta saltu, aut quae capillus maxime celat, existant et circumglobata escae saepe extrahantur, quae causa somnum piscium in mari noctibus infestare existimatur. Quibusdam uero ipsis innascuntur, quo in numero chalcis accipitur.
LXXII
[155] Nec uenena cessant dira, ut in lepore, qui in Indico mari etiam tactu pestilens uomitum dissolutionemque stomachi protinus creat, in nostro offa informis, colore tantum lepori similis, in Indis et magnitudine et pilo, duriore tantum. Nec uiuus ibi capitur. Aeque pestiferum animal araneus, spinae in dorso aculeo noxius. Sed nullum usquam exsecrabilius quam radius super caudam eminens trygonis, quam nostri pastinacam appellant, quincunciali magnitudine: arbores infixus radici necat, arma ut telum perforat ui ferri et ueneni malo.
LXXIII
[156] Morbos uniuersa genera piscium, ut cetera animalia etiam fera, non accipimus sentire. Verum aegrotare singulos manifestum facit aliquorum macies, cum in eodem genere praepingues alii capiantur.
LXXIV
[157] Quonam modo generent, desiderium et admiratio hominum differri non patitur. Pisces attritu uentrium coeunt tanta celeritate, ut uisum fallant, delphini et reliqua cete simili modo et paulo diutius. Femina piscis coitus tempore marem sequitur, uentrem eius rostro pulsans; sub partu mares feminas similiter, oua uescentes earum. Nec satis est generationi per se coitus, nisi editis ouis interuersando mares uitale adsperserint uirus. Non omnibus id contingit ouis in tanta multitudine; alioqui replerentur maria et stagna, cum singuli uteri innumerabilia concipiant. [158] Piscium oua in mari crescunt, quaedam summa celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. Plani piscium, quibus cauda non obest aculeatique, et testudines in coitu superueniunt, polypi crine uno feminae naribus adnexo, sepiae et lolligines linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes; ore et pariunt. Sed polypi in terram uerso capite coeunt, reliqua mollium tergis ut canes, item locustae et squillae, cancri ore. [159] Ranae superueniunt, prioribus pedibus alas feminae mare adprehendente, posterioribus clunes. Pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos uocant, oculis tantum et cauda insignes, mox pedes figurantur cauda findente se in posteriores. Mirumque, semestri uita resoluuntur in limum nullo cernente, et rursus uernis aquis renascuntur quae fuere natae, perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eueniat. [160] Et mituli, pectines sponte naturae in harenosis proueniunt; quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, saliuario lentore, sicut acescente umore culices; apua spuma maris incalescente, cum admissus est imber; quae uero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa nauigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. Nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. Anguillae atterunt se scopulis; ea strigmenta uiuescunt, nec alia est earum procreatio. [161] Piscium diuersa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos trahit. [162] Quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in terra, uere pectines, limaces, hirudines; eadem tempore euanescunt. Piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes; mulli ter et chalcis, cyprini sexiens, scorpaenae bis ac sargi, uere et autumno, ex planis squatina bis sola, autumno, occasu Vergiliarum, plurimi piscium tribus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae autumno, sargi, torpedo, squati circa aequinoctium, molles uere, sepia omnibus mensibus. Oua eius glutino atramenti ad speciem uuae cohaerentia masculus prosequitur adflatu; alias sterilescunt. [163] Polypi hieme coeunt, pariunt uere oua tortili uibrata pampino, tanta fecunditate ut multitudinem ouorum occisi non recipiant cauo capitis quo praegnantes tulere; excludunt L die, e quibus multa propter numerum intercidunt. [164] Locustae et reliqua tenuioris crustae ponunt oua super oua atque ita incubant. Polypus femina modo in ouis sedet, modo cauernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. Sepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. Lolligines in alto conserta oua edunt ut sepiae. Purpurae, murices eiusdemque generis uere pariunt. Echini oua pleniluniis habent hieme; et cocleae hiberno tempore nascuntur.
LXXV
[165] Torpedo octogenos fetus habens inuenitur eaque intra se parit, oua praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. Simili modo omnia quae cartilaginea appellauimus. Ita fit ut sola piscium et animal pariant et oua concipiant. Silurus mas solus omnium edita custodit oua, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. Ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit.
LXXVI
[166] Acus siue belone unus piscium dehiscente propter multitudinem utero parit. A partu coalescit uulnus, quod et in caecis serpentibus tradunt. Mus marinus in terra scrobe effosso parit oua et rursus obruit terra, tricensimo die refossa aperit fetumque in aquam ducit.
LXXVII
Erythini et channae uoluas habere traduntur; qui trochos appellatur a Graecia, ipse se inire. Fetus omnium aquatilium inter initia uisu carent.
LXXVIII
[167] Aeui piscium memorandum nuper exemplum accepimus. Pausilypum uilla est Campaniae haud procul Neapoli; in ea in Caesaris piscinis a Pollione Vedio coniectum piscem sexagensimum post annum exspirasse scribit Annaeus Seneca, duobus aliis aequalibus eius ex eodem genere etiam tunc uiuentibus. Quae mentio piscinarum admonet ut paulo plura dicamus hac de re prius quam digrediamur ab aquatilibus.
LXXIX
[168] Ostrearum uiuaria primus omnium Sergius Orata inuenit in Baiano aetate L. Crassi oratoris ante Marsicum bellum, nec gulae causa, sed auaritiae, magna uectigalia tali ex ingenio suo percipiens, ut qui primus pensiles inuenerit balineas, ita mangonicatas uillas subinde uendendo. Is primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicauit, quando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora, [169] sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes, rhombus Rauennae, murena in Sicilia, elops Rhodi, et alia genera similiter, ne culinarum censura peragatur. Nondum Britannica seruiebant litora, cum Orata Lucrina nobilitabat. Postea uisum tanti in extremam Italiam petere Brundisium ostreas, ac, ne lis esset inter duos sapores, nuper excogitatum famem longae aduectionis a Brundisio conpascere in Lucrino.
LXXX
[170] Eadem aetate prior Lucinius Murena reliquorum piscium uiuaria inuenit, cuius deinde exemplum nobilitas secuta est Philippi, Hortensi. Lucullus exciso etiam monte iuxta Neapolim maiore inpendio quam uillam exaedificauerat euripum et maria admisit, qua de causa Magnus Pompeius Xerxen togatum eum appellabat. Quadragies centena milia HS e piscina ea defuncto illo ueniere pisces.
LXXXI
[171] Murenarum uiuarium priuatim excogitauit ante alios C. Hirrius, qui cenis triumphalibus Caesaris dictatoris sex milia numero murenarum mutua appendit. Nam permutare quidem pretio noluit aliaue merce. Huius uillam infra quam modicam quadragies centena milia HS piscinae uendiderunt. [172] Inuasit dein singulorum piscium amor. Apud Baulos in parte Baiana piscinam habuit Hortensius orator, in qua murenam adeo dilexit, ut exanimatam flesse credatur. In eadem uilla Antonia Drusi murenae, quam diligebat, inaures addidit, cuius propter famam nonnulli Baulos uidere concupiuerunt.
LXXXII
[173] Coclearum uiuaria instituit Fuluius Lippinus in Tarquiniensi paulo ante ciuile bellum quod cum Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albae, quae in Reatino agro nascuntur, separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae, quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas. [174] Quin et saginam earum commentus est sapa et farre aliisque generibus ut cocleae quoque altiles ganeam implerent; cuius artis gloria in eam magnitudinem perductas, ut LXXX quadrantes caperent singularum calices, auctor est M. Varro.
LXXXIII
[175] Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. Circa Babylonis rigua decedentibus fluuiis in cauernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque uenantes refugere in suas cauernas et in his obuersos stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus. [176] Circa Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cauernasque sibi faciat in terra atque in his uiuat, etiam reciprocis amnibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum uiuere eos adprobante. [177] Circa eandem Heracleam [eodemque] Lyco amne decedente ouis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, quo fieri non indigos umoris, propter quod et anguillas diutius uiuere exemptas aquis, oua autem in sicco maturari id testudinum. Eadem in Ponti regione adprehendi glacie piscium maxime gobiones non nisi patinarum calore uitalem motum fatentes. [178] Est in his quidem, tametsi mirabilis, aliqua ratio. Idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in his locis, in quibus nullae restagnent aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu; umoris quidem uim aliquam inesse quam puteis arbitratur, ceu uero in ullis reperiantur pisces. Quicquid est hoc, certe minus admirabilem talparum facit uitam, subterranei animalis, nisi forte uermium terrenorum et his piscibus natura inest.
LXXXIV
[179] Verum omnibus his fidem Nili inundatio affert omnia excedente miraculo. Quippe detegente eo musculi reperiuntur inchoato opere genitalis aquae terraeque, iam parte corporis uiuentes, nouissima effigie etiamnum terrena.
LXXXV
[180] Nec de anthia pisce sileri conuenit quae plerosque aduerto credidisse. Chelidonias insulas diximus Asiae scopulosi maris ante promunturium sitas; ibi frequens hic piscis et celeriter capitur uno genere. Paruo nauigio et concolori ueste eademque hora per aliquot dies continuos piscator enauigat certo spatio escamque proicit. Quicquid ex eo mutetur, suspecta fraus praedae est, cauetque quod timuit. Cum id saepe factum est, unus aliquando consuetudine inuitatus anthias escam adpetit. [181] Notatur hic intentione diligenti ut auctor spei conciliatorque capturae; neque est difficile, cum per aliquot dies solus accedere audeat. Tandem et aliquos inuenit paulatimque comitatior postremo greges adducit innumeros, iam uetustissimis quibusque adsuetis piscatorem agnoscere et e manu cibum rapere. Tum ille paulum ultra digitos in esca iaculatus hamum singulos inuolat uerius quam capit, ab umbra nauis breui conatu rapiens ita ne ceteri sentiant, alio intus excipiente centonibus raptum, ne palpitatio ulla aut sonus ceteros abigat. [182] Conciliatorem nosse ad hoc prodest, ne capiatur, fugituro in reliquum grege. Ferunt discordem socium duci insidiatum pulchre noto cepisse malefica uoluntate; agnitum in macello a socio, cuius iniuria erat, et damni formulam editam condemnatumque addit Mucianus aestimata lite. Idem anthiae, cum unum hamo teneri uiderint, spinis, quas in dorso serratas habent, lineam secare traduntur, eo qui teneatur extendente, ut praecidi possit. At inter sargos ipse qui tenetur ad scopulos lineam terit.
LXXXVI
[183] Praeter haec claros sapientia auctores uideo mirari stellam in mari. Ea figura est, parua admodum caro intus, extra duriore callo. Huic tam igneum feruorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. Quibus sit hoc cognitum experimentis haud facile dixerim, multoque memorabilius duxerim id cuius experiendi cotidie occasio est.
LXXXVII
[184] Concharum e genere sunt dactyli, ab humanorum unguium similitudine appellati. His natura in tenebris remoto lumine alio fulgere claro et, quanto magis umorem habeant, lucere in ore mandentium, lucere in manibus atque etiam in solo ac ueste decidentibus guttis, ut procul dubio pateat suci illam naturam esse quam miraremur etiam in corpore.
LXXXVIII
[185] Sunt et inimicitiarum atque concordiae miracula. Mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. Polypum in tantum locusta pauet, ut, si iuxta uideat omnino, moriatur, locustam conger; rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est praerodere caudam mugili lupum, eodemque statis mensibus concordes esse; omnes autem uiuere quibus caudae sic amputentur. [186] At e contrario amicitiae exempla sunt, praeter illa quorum diximus societatem, ballaena et musculus, quando praegraui superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia magnitudinem uada praenatans demonstrat oculorumque uice fungitur. Hinc uolucrum naturae dicentur.