P. CORNELII TACITI - AB EXCESSV DIVI AVGVSTI ANNALIVM LIBER III

I

Nihil intermissa nauigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam aduehitur, litora Calabriae contra sitam. Illic paucos dies componendo animo insumit, uiolenta luctu et nescia tolerandi. [2] Interim aduentu eius audito intimus quisque amicorum et plerique militares, ut quique sub Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti uicinis e municipiis, pars officium in principem rati, plures illos secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod nauiganti celerrimum fidissimumque adpulsu erat. [3] Atque ubi primum ex alto uisa classis, complentur non modo portus et proxima maris, sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an uoce aliqua egredientem exciperent. Neque satis constabat quid pro tempore foret, cum classis successit, non alacri, ut adsolet, remigio sed cunctis ad tristitiam compositis. [4] Postquam duobus cum liberis, feralem urnam tenens, egressa naui defixit oculos, idem omnium gemitus; neque discerneres proximos alienos, uirorum feminarumue planctus, nisi quod comitatum Agrippinae longo maerore fessum obuii et recentes in dolore anteibant.

II

Miserat duas praetorias cohortis Caesar, addito ut magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga memoriam filii sui munera fungerentur. [2] Igitur tribunorum centurionumque umeris cineres portabantur; praecedebant incompta signa, uersi fasces; atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci uestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant. Etiam quorum diuersa oppida, tamen obuii et uictimas atque aras dis Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus dolorem testabantur. [3] Drusus Tarracinam progressus est cum Claudio fratre liberisque Germanici, qui in urbe fuerant. Consules M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi uiam compleuere, disiecti et ut cuique libitum flentes; aberat quippe adulatio, gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari.

III

Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium oculis uultum eorum scrutantibus falsi intelleg‹er›entur. [2] Matrem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna actorum scriptura reperio ullo insigni officio functam, cum super Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint, seu ualetudine praepediebatur seu uictus luctu animus magnitudinem mali perferre uisu non tolerauit. [3] Facilius crediderim Tiberio et Augusta, qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et matris exemplo auia quoque et patruus attineri uiderentur.

IV

Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium uastus, modo ploratibus inquies; plena urbis itinera, conlucentes per campum Martis faces. Illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium crederes. [2] Nihil tamen Tiberium magis penetrauit quam studia hominum accensa in Agrippinam, cum decus patriae, solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen appellarent uersique ad caelum ac deos integram illi subolem ac superstitem iniquorum precarentur.

V

Fuere qui publici funeris pompam requirerent compararentque quae in Drusum patrem Germanici honora et magnifica Augustus fecisset. Ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum neque abscedentem a corpore simul urbem intrauisse; circumfusas lecto Claudiorum Iuliorumque imagines; defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri inuenerint cumulata: at Germanico ne solitos quidem et cuicumque nobili debitos honores contigisse. [2] Sane corpus ob longinquitatem itinerum externis terris quoquo modo crematum: sed tanto plura decora mox tribui par fuisse quanto prima fors negauisset. Non fratrem nisi unius diei uia, non patruum saltem porta tenus obuium. Vbi illa ueterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam uirtutis carmina et laudationes et lacrimas uel doloris imitamenta?

VI

Gnarum id Tiberio fuit; utque premeret uulgi sermones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob rem publicam obisse, neminem tam flagranti desiderio celebratum. Idque et sibi et cunctis egregium si modus adiceretur. Non enim eadem decora principibus uiris et imperatori populo quae modicis domibus aut ciuitatibus. [2] Conuenisse recenti dolori luctum et ex maerore solacia; sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam diuus Iulius amissa unica filia, ut diuus Augustus ereptis nepotibus abstruserint tristitiam. [3] Nil opus uetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus cladis exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobilis familias constanter tulerit. Principes mortalis, rem publicam aeternam esse. Proin repeterent sollemnia, et quia ludorum Megalesium spectaculum suberat, etiam uoluptates resumerent.

VII

Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod uagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subuerteret. [2] Nam uulgatum erat missam, ut dixi, a Cn. Sentio famosam ueneficiis Martinam subita morte Brundisii extinctam, uenenumque nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa sumpti exitii reperta.

VIII

At Piso praemisso in urbem filio datisque mandatis per quae principem molliret ad Drusum pergit, quem haud fratris interitu trucem quam remoto aemulo aequiorem sibi sperabat. Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuuenem sueta erga filios familiarum nobilis liberalitate auget. [2] Drusus Pisoni, si uera forent quae iacerentur, praecipuum in dolore suum locum respondit: sed malle falsa et inania nec cuiquam mortem Germanici exitiosam esse. Haec palam et uitato omni secreto; neque dubitabantur praescripta ei a Tiberio, cum incallidus alioqui et facilis iuuenta senilibus tum artibus uteretur.

IX

Piso Delmatico mari tramisso relictisque apud Anconam nauibus per Picenum ac mox Flaminiam uiam adsequitur legionem, quae e Pannonia in urbem, dein praesidio Africae ducebatur: eaque res agitata rumoribus ut in agmine atque itinere crebro se militibus ostentauisset. [2] Ab Narnia, uitandae suspicionis an quia pauidis consilia in incerto sunt, Nare ac mox Tiberi deuectus auxit uulgi iras, quia nauem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comitatu Plancina et uultu alacres incessere. [3] Fuit inter inritamenta inuidiae domus foro imminens festa ornatu conuiuiumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.

X

Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulauit. Contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni; neque se accusatores sed rerum indices et testis mandata Germanici perlaturos. Ille dimissa eius causae delatione, ut priorem uitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe cognitionem exciperet. [2] Quod ne reus quidem abnuebat, studia populi et patrum metuens: contra Tiberium spernendis rumoribus ualidum et conscientiae matris innexum esse; ueraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et inuidiam apud multos ualere. [3] Haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur. Igitur paucis familiarium adhibitis minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.

XI

Atque interim Drusus rediens Illyrico, quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas ut ouans iniret, prolato honore urbem intrauit. [2] Post quae reo L. Arruntium, P. Vinicium, Asinium Gallum, Aeserninum Marcellum, Sex. Pompeium patronos petenti iisque diuersa excusantibus M. Lepidus et L. Piso et Liuineius Regulus adfuere, affecta omni ciuitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia reo; satin cohiberet ac premeret sensus suos Tiberius. Haud alias intentior populus plus sibi in principem occultae uocis aut suspicacis silentii permisit.

XII

Die senatus Caesar orationem habuit meditato temperamento. Patris sui legatum atque amicum Pisonem fuisse adiutoremque Germanico datum a se auctore senatu rebus apud Orientem administrandis. Illic contumacia et certaminibus asperasset iuuenem exituque eius laetatus esset an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum. [2] "Nam si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero seponamque a domo mea et priuatas inimicitias non ui principis ulciscar: sin facinus in cuiuscumque mortalium nece uindicandum detegitur, uos uero et liberos Germanici et nos parentes iustis solaciis adficite. [3] Simulque illud reputate, turbide et seditiose tractauerit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita prouincia, an falsa haec in maius uulgauerint accusatores. [4] Quorum ego nimiis studiis iure suscenseo. Nam quo pertinuit nudare corpus et contrectandum uulgi oculis permittere differrique etiam per externos tamquam ueneno interceptus esset, si incerta adhuc ista et scrutanda sunt? [5] Defleo equidem filium meum semperque deflebo: sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius subleuari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, uosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis. [6] Si quos propinquus sanguis aut fides sua patronos dedit, quantum quisque eloquentia et cura ualet, iuuate periclitantem: ad eundem laborem, eandem constantiam accusatores hortor. [7] Id solum Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte eius anquiritur: cetera pari modestia tractentur. Nemo Drusi lacrimas, nemo maestitiam meam spectet, nec si qua in nos aduersa finguntur."

XIII

Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque sex dierum spatio interiecto retis per triduum defenderetur. Tum Fulcinius uetera et inania orditur, ambitiose auareque habitam Hispaniam; quod neque conuictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis. [2] Post quem Seruaeus et Veranius et Vitellius consimili studio et multa eloquentia Vitellius obiecere odio Germanici et rerum nouarum studio Pisonem uulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur; contra in optimum quemque, maxime in comites et amicos Germanici saeuisse; postremo ipsum deuotionibus et ueneno peremisse; sacra hinc et immolationes nefandas ipsius atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus agi posset, acie uictum.

XIV

Defensio in ceteris trepidauit; nam neque ambitionem militarem neque prouinciam pessimo cuique obnoxiam, ne contumelias quidem aduersum imperatorem infitiari poterat: solum ueneni crimen uisus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in conuiuio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes. [2] Quippe absurdum uidebatur inter aliena seruitia et tot adstantium uisu, ipso Germanico coram, id ausum; offerebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat. [3] Sed iudices per diuersa implacabiles erant, Caesar ob bellum prouinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse. ** Scripsissent expostulantes, quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere. [4] Simul populi ante curiam uoces audiebantur: non temperaturos manibus si patrum sententias euasisset. Effigiesque Pisonis traxerant in Gemonias ac diuellebant, ni iussu principis protectae repositaeque forent. [5] Igitur inditus lecticae et a tribuno praetoriae cohortis deductus est uario rumore custos saluti an mortis exactor sequeretur.

XV

Eadem Plancinae inuidia, maior gratia; eoque ambiguum habebatur quantum Caesari in eam liceret. Atque ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam et ciuscumque fortunae et si ita ferret comitem exitii promittebat: ut secretis Augustae precibus ueniam obtinuit, paulatim segregari a marito, diuidere defensionem coepit. [2] Quod reus postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis durat mentem senatumque rursum ingreditur; redintegratamque accusationem, infensas patrum uoces, aduersa et saeua cuncta perpessus, nullo magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione, sine ira, obstinatum clausumque uidit, ne quo adfectu perrumperetur. [3] Relatus domum, tamquam defensionem in posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et liberto tradit; tum solita curando corpori exsequitur. Dein multam post noctem, egressa cubiculo uxore, operiri foris iussit; et coepta luce perfosso iugulo, iacente humi gladio, repertus est.

XVI

Audire me memini ex senioribus uisum saepius inter manus Pisonis libellum quem ipse non uulgauerit; sed amicos eius dictitauisse, litteras Tiberii et mandata in Germanicum contineri, ac destinatum promere apud patres principemque arguere, ni elusus a Seiano per uana promissa foret; nec illum sponte extinctum uerum immisso percussore. Quorum neutrum adseuerauerim: neque tamen occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuuentam durauerunt. [2] Caesar flexo in maestitiam ore suam inuidiam tali morte quaesitam apud senatum ‹conquestus M. Pisonem vocari iubet› crebrisque interrogationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque exegisset. Atque illo pleraque sapienter quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc ferme modum compositos: [3] "conspiratione inimicorum et inuidia falsi criminis oppressus, quatenus ueritati et innocentiae meae nusquam locus est, deos inmortalis testor uixisse me, Caesar, cum fide aduersum te neque alia in matrem tuam pietate; uosque oro liberis meis consulatis, ex quibus Cn. Piso qualicumque fortunae meae non est adiunctus, cum omne hoc tempus in urbe egerit, M. Piso repetere Syriam dehortatus est. Atque utinam ego potius filio iuueni quam ille patri seni cessisset. [4] Eo impensius precor ne meae prauitatis poenas innoxius luat. Per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam diuo Augusto parenti tuo probatus et tibi amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis filii rogo." De Plancina nihil addidit.

XVII

Post quae Tiberius adulescentem crimine ciuilis belli purgauit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti grauem casum miseratus. Pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant. [2] Id ergo fas auiae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere senatui. Quod pro omnibus ciuibus leges obtineant uni Germanico non contigisse. Vitellii et Veranii uoce defletum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Plancinam. Proinde uenena et artes tam feliciter expertas uerteret in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque auiam ac patruum sanguine miserrimae domus exsatiaret. [3] Biduum super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio liberos Pisonis matrem uti tuerentur. Et cum accusatores ac testes certatim perorarent respondente nullo, miseratio quam inuidia augebatur. [4] Primus sententiam rogatus Aurelius Cotta consul (nam referente Caesare magistratus eo etiam munere fungebantur) nomen Pisonis radendum fastis censuit, partem bonorum publicandam, pars ut Cn. Pisoni filio concederetur isque praenomen mutaret; M. Piso exuta dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces Augustae.

XVIII

Multa ex ea sententia mitigata sunt a principe: ne nomen Pisonis fastis eximeretur, quando M. Antonii qui bellum patriae fecisset, Iulli Antonii qui domum Augusti uiolasset, manerent. Et M. Pisonem ignominiae exemit concessitque ei paterna bona, satis firmus, ut saepe memoraui, aduersum pecuniam et tum pudore absolutae Plancinae placabilior. [2] Atque idem, cum Valerius Messalinus signum aureum in aede Martis Vltoris, Caecina Seuerus aram ultioni statuendam censuissent, prohibuit, ob externas ea uictorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia operienda. [3] Addiderat Messalinus Tiberio et Augustae et Antoniae et Agrippinae Drusoque ob uindictam Germanici gratis agendas omiseratque Claudii mentionem. Et Messalinum quidem L. Asprenas senatu coram percontatus est an prudens praeterisset; ac tum demum nomen Claudii adscriptum est. [4] Mihi quanto plura recentium seu ueterum reuoluo tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis obuersantur. Quippe fama spe ueneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.

XIX

Paucis post diebus Caesar auctor senatui fuit Vitellio atque Veranio et Seruaeo sacerdotia tribuendi: Fulcinio suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam uiolentia praecipitaret. [2] Is finis fuit ulciscenda Germanici morte, non modo apud illos homines qui tum agebant etiam secutis temporibus uario rumore iactata. Adeo maxima quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro compertis habent, alii uera in contrarium uertunt, et gliscit utrumque posteritate. [3] At Drusus urbe egressus repetendis auspiciis mox ouans introiit. Paucosque post dies Vipsania mater eius excessit, una omnium Agrippae liberorum miti obitu: nam ceteros manifestum ferro uel creditum est ueneno aut fame extinctos.

XX

Eodem anno Tacfarinas, quem priore aestate pulsum a Camillo memoraui, bellum in Africa renouat, uagis primum populationibus et ob pernicitatem inultis, dein uicos excindere, trahere grauis praedas; postremo haud procul Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit. Praeerat castello Decrius impiger manu, exercitus militia et illam obsidionem flagitii ratus. [2] Is cohortatus milites, ut copiam pugnae in aperto faceret aciem pro castris instruit. Primoque impetu pulsa cohorte promptus inter tela occursat fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut desertoribus miles Romanus terga daret; simul exceptat uulnera et quamquam transfosso oculo aduersum os in hostem intendit neque proelium omisit donec desertus suis caderet.

XXI

Quae postquam L. Apronio (nam Camillo successerat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis anxius, raro ea tempestate et e uetere memoria facinore decumum quemque ignominiosae cohortis sorte ductos fusti necat. [2] Tantumque seueritate profectum ut uexillum ueteranorum, non amplius quingenti numero, easdem Tacfarinatis copias praesidium cui Thala nomen adgressas fuderint. [3] Quo proelio Rufus Heluius gregarius miles seruati ciuis decus rettulit donatusque est ab Apronio torquibus et hasta. Caesar addidit ciuicam coronam, quod non eam quoque Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis quam offensus. [4] Sed Tacfarinas perculsis Numidis et obsidia aspernantibus spargit bellum, ubi instaretur cedens ac rursum in terga remeans. Et dum ea ratio barbaro fuit, inritum fessumque Romanum impune ludificabatur: postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda statiuis castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus cum equite et cohortibus auxiliariis, quis uelocissimos legionum addiderat, prosperam aduersum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.

XXII

At Romae Lepida, cui super Aemiliorum decus L. Sulla et Cn. Pompeius proaui erant, defertur simulauisse partum ex P. Quirinio diuite atque orbo. Adiciebantur adulteria uenena quaesitumque per Chaldaeos in domum Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre. Quirinius post dictum repudium adhuc infensus quamuis infami ac nocenti miserationem addiderat. [2] Haud facile quis dispexerit illa in cognitione mentem principis: adeo uertit ac miscuit irae et clementiae signa. Deprecatus primo senatum ne maiestatis crimina tractarentur, mox M. Seruilium e consularibus aliosque testis inlexit ad proferenda quae uelut reicere uoluerat. [3] Idemque seruos Lepidae, cum militari custodia haberentur, transtulit ad consules neque per tormenta interrogari passus est de iis quae ad domum suam pertinerent. [4] Exemit etiam Drusum consulem designatum dicendae primo loco sententiae; quod alii ciuile rebantur, ne ceteris adsentiendi necessitas fieret, quidam ad saeuitiam trahebant: neque enim cessurum nisi damnandi officio.

XXIII

Lepida ludorum diebus qui cognitionem interuenerant theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione flebili maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea monimenta et adstantes imagines uisebantur, tantum misericordiae permouit ut effusi in lacrimas saeua et detestanda Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscurissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari ac diuo Augusto nurus dederetur. [2] Dein tormentis seruorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi a quo aqua atque igni arcebatur. Huic Drusus adsensit quamquam alii mitius censuissent. Mox Scauro, qui filiam ex ea genuerat, datum ne bona publicarentur. Tum demum aperuit Tiberius compertum sibi etiam ex P. Quirinii seruis ueneno eum a Lepida petitum.

XXIV

Inlustrium domuum aduersa (etenim haud multum distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii Lepidam amiserant) solacio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus. [2] Casum eius paucis repetam. Vt ualida diuo Augusto in rem publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte aut fuga puniuit. Nam culpam inter uiros ac feminas uulgatam graui nomine laesarum religionum ac uiolatae maiestatis appellando clementiam maiorum suasque ipse leges egrediebatur. [3] Sed aliorum exitus simul cetera illius aetatis memorabo si effectis in quae tetendi plures ad curas uitam produxero. D. Silanus in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saeuitum quam ut amicitia Caesaris prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem et eloquentiam praecellebat. [4] Sed Tiberius gratis agenti Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod frater eius e peregrinatione longinqua reuertisset, idque iure licitum quia non senatus consulto non lege pulsus foret: sibi tamen aduersus eum integras parentis sui offensiones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus uoluisset. Fuit posthac in urbe neque honores adeptus est.

XXV

Relatum dein de moderanda Papia Poppaea, quam senior Augustus post Iulias rogationes incitandis caelibum poenis et augendo aerario sanxerat. Nec ideo coniugia et educationes liberum frequentabantur praeualida orbitate: ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnis domus delatorum interpretationibus subuerteretur, utque antehac flagitiis ita tunc legibus laborabatur. [2] Ea res admonet ut de principiis iuris et quibus modis ad hanc multitudinem infinitam ac uarietatem legum peruentum sit altius disseram.

XXVI

Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant. Neque praemiis opus erat cum honesta suopte ingenio peterentur; et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum uetabantur. [2] At postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et uis incedebat, prouenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere. [3] Quidam statim aut postquam regum pertaesum leges maluerunt. Hae primo rudibus hominum animis simplices erant; maximeque fama celebrauit Cretensium, quas Minos, Spartanorum, quas Lycurgus, ac mox Atheniensibus quaesitiores iam et plures Solo perscripsit. [4] Nobis Romulus ut libitum imperitauerat: dein Numa religionibus et diuino iure populum deuinxit, repertaque quaedam a Tullo et Anco. Sed praecipuus Seruius Tullius sanctor legum fuit quis etiam reges obtemperarent.

XXVII

Pulso Tarquinio aduersum patrum factiones multa populos parauit tuendae libertatis et firmandae concordiae, creatique decemuiri et accitis quae usquam egregia compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris. Nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros uiros aliaque ob praua per uim latae sunt. [2] Hinc Gracchi et Saturnini turbatores plebis nec minor largitor nomine senatus Drusus; corrupti spe aut inlusi per intercessionem socii. Ac ne bello quidem Italico, mox ciuili omissum quin multa et diuersa sciscerentur, donec L. Sulla dictator abolitis uel conuersis prioribus, cum plura addidisset, otium eius rei haud in longum parauit, statim turbidis Lepidi rogationibus neque multo post tribunis reddita licentia quoquo uellent populum agitandi. [3] Iamque non modo in commune sed in singulos homines latae quaestiones, et corruptissima re publica plurimae leges.

XXVIII

Tum Cn. Pompeius, tertium consul corrigendis moribus delectus et grauior remediis quam delicta erant suarumque legum auctor idem ac subuersor, quae armis tuebatur armis amisit. Exim continua per uiginti annos discordia, non mos, non ius; deterrima quaeque impune ac multa honesta exitio fuere. [2] Sexto demum consulatu Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumuiratu iusserat aboleuit deditque iura quis pace et principe uteremur. [3] Acriora ex eo uincla, inditi custodes et lege Papia Poppaea praemiis inducti ut, si a priuilegiis parentum cessaretur, uelut parens omnium populus uacantia teneret. Sed altius penetrabant urbemque et Italiam et quod usquam ciuium corripuerant, multorumque excisi status. [4] Et terror omnibus intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens leuamentum fuere.

XXIX

Per idem tempus Neronem e liberis Germanici iam ingressum iuuentam commendauit patribus, utque munere capessendi uigintiuiratus solueretur et quinquennio maturius quam per leges quaesturam peteret non sine inrisu audientium postulauit. Praetendebat sibi atque fratri decreta eadem petente Augusto. [2] Sed neque tum fuisse dubitauerim qui eius modi preces occulti inluderent: ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis uetus mos, et priuignis cum uitrico leuior necessitudo quam auo aduersum nepotem. [3] Additur pontificatus et quo primum die forum ingressus est congiarium plebi admodum laetae quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat. Auctum dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae Drusi filiae. [4] Vtque haec secundo rumore ita aduersis animis acceptum quod filio Claudii socer Seianus destinaretur. Polluisse nobilitatem familiae uidebatur suspectumque iam nimiae spei Seianum ultra extulisse.

XXX

Fine anni concessere uita insignes uiri L. Volusius et Sallustius Crispus. Volusio uetus familia neque tamen praeturam egressa: ipse consulatum intulit, censoria etiam potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis domus illa immensum uiguit primus adcumulator. [2] Crispum equestri ortum loco C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adsciuit. Atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos triumphalium consulariumque potentia anteiit, diuersus a ueterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior. [3] Suberat tamen uigor animi ingentibus negotiis par, eo acrior quo somnum et inertiam magis ostentabat. Igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate prouecta speciem magis in amicitia principis quam uim tenuit. [4] Idque et Maecenati acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut illos cum omnia tribuerunt aut hos cum iam nihil reliquum est quod cupiant.

XXXI

Sequitur Tiberi quartus, Drusi secundus consulatus, patris atque filii collegio insignis. Nam triennio ante Germanici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque natura tam conexus fuerat. [2] Eius anni principio Tiberius quasi firmandae ualetudini in Campaniam concessit, longam et continuam absentiam paulatim meditans, siue ut amoto patre Drusus munia consulatus solus impleret. Ac forte parua res magnum ad certamen progressa praebuit iuueni materiem apiscendi fauoris. [3] Domitius Corbulo praetura functus de L. Sulla nobili iuuene questus est apud senatum quod sibi inter spectacula gladiatorum loco non decessisset. Pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant contra Mamercus Scaurus et L. Arruntius aliique Sullae propinqui nitebantur. [4] Certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum qui iuuentutis inreuerentiam grauibus decretis notauissent, donec Drusus apta temperandis animis disseruit; et satisfactum Corbuloni per Mamercum qui patruus simul ac uitricus Sullae et oratorum ea aetate uberrimus erat. [5] Idem Corbulo plurima per Italiam itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta et imperuia clamitando, executionem eius negotii libens suscepit; quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeuiebat.

XXXII

Neque multo post missis ad senatum litteris Tiberius motam rursum Africam incursu Tacfarinatis docuit, iudicioque patrum deligendum pro consule gnarum militiae, corpore ualidum et bello suffecturum. [2] Quod initium Sex Pompeius agitandi aduersus Marcum Lepidum odii nanctus, ut socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque etiam Asiae sorte depellendum incusauit, aduerso senatu qui Lepidum mitem magis quam ignauum, paternas ei angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam ignominiae habendam ducebat. Igitur missus in Asiam et de Africa decretum ut Caesar legeret cui mandanda foret.

XXXIII

Inter quae Seuerus Caecina censuit ne quem magistratum cui prouincia obuenisset uxor comitaretur, multum ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, seque quae in publicum statueret domi seruauisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse pluris per prouincias quadraginta stipendia expleuisset. [2] Haud enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur: inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus conuertant. [3] Non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saeuum, ambitiosum, potestatis auidum; incedere inter milites, habere ad manum centuriones; praesedisse nuper feminam exercitio cohortium, decursu legionum. [4] Cogitarent ipsi quotiens repetundarum aliqui arguerentur plura uxoribus obiectari: his statim adhaerescere deterrimum quemque prouincialium, ab his negotia suscipi, transigi; duorum egressus coli, duo esse praetoria, peruicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque legibus constrictae nunc uinclis exsolutis domos, fora, iam et exercitus regerent.

XXXIV

Paucorum haec adsensu audita: plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem. [2] Mox Valerius Messalinus, cui parens Messala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa duritiae ueterum ‹in› melius et laetius mutata; neque enim, ut olim, obsideri urbem bellis aut prouincias hostilis esse. Et pauca feminarum necessitatibus concedi quae ne coniugum quidem penatis, adeo socios non onerent; cetera promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum. Bella plane accinctis obeunda: sed reuertentibus post laborem quod honestius quam uxorium leuamentum? [3] At quasdam in ambitionem aut auaritiam prolapsas. Quid? ipsorum magistratuum nonne plerosque uariis libidinibus obnoxios? non tamen ideo neminem in prouinciam mitti. Corruptos saepe prauitatibus uxorum maritos: num ergo omnis caelibes integros? [4] Placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus rei publicae postulantibus: remissum aliquid postea et mitigatum, quia expedierit. Frustra nostram ignauiam alia ad uocabula transferri: nam uiri in eo culpam si femina modum excedat. [5] Porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum aduersarumque. Simul sexum natum inualidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. Vix praesenti custodia manere inlaesa coniugia: quid fore si per pluris annos in modum discidii oblitterentur? sic obuiam irent iis quae alibi peccarentur ut flagitiorum urbis meminissent. [6] Addidit pauca Drusus de matrimonio suo; nam principibus adeunda saepius longinqua imperii. Quoties diuum Augustum in Occidentem atque Orientem meauisse comite Liuia! Se quoque in Illyricum profectum et, si ita conducat, alias ad gentis iturum, haud semper aequo animo si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente diuelleretur. Sic Caecinae sententia elusa.

XXXV

Et proximo senatus die Tiberius per litteras, castigatis oblique patribus quod cuncta curarum ad principem reicerent, M'. Lepidum et Iunium Blaesum nominauit ex quis pro consule Africae legeretur. [2] Tum audita amborum uerba, intentius excusante se Lepido, cum ualetudinem corporis, aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, auunculum esse Seiani Blaesum atque eo praeualidum. [3] Respondit Blaesus specie recusantis sed neque eadem adseueratione et consensu adulantium adiutus est.

XXXVI

Exim promptum quod multorum intimis questibus tegebatur. Incedebat enim deterrimo cuique licentia impune probra et inuidiam in bonos excitandi arrepta imagine Caesaris; libertique etiam ac serui, patrono uel domino cum uoces, cum manus intentarent, ultro metuebantur. [2] Igitur C. Cestius senator disseruit principes quidem instar deorum esse, sed neque a diis nisi iustas supplicum preces audiri neque quemquam in Capitolium aliaue urbis templa perfugere ut eo subsidio ad flagitia utatur. [3] Abolitas leges et funditus uersas, ubi in foro, in limine curiae ab Annia Rufilla, quam fraudis sub iudice damnauisset, probra sibi et minae intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem imperatoris oppositam. [4] Haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam conuictamque attineri publica custodia iussit.

XXXVII

Et Considius Aequus et Caelius Cursor equites Romani quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum praetorem petiuissent auctore principe ac decreto senatus puniti. [2] Vtrumque in laudem Drusi trahebatur: ab eo in urbe inter coetus et sermones hominum obuersante secreta patris mitigari. Neque luxus in iuuene adeo displicebat: huc potius intenderet, diem aedificationibus noctem conuiuiis traheret, quam solus et nullis uoluptatibus auocatus maestam uigilantiam et malas curas exerceret.

XXXVIII

Non enim Tiberius, non accusatores fatiscebant. Et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae postulauerat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium accusationum complementum erat. [2] Caesar Antistium Veterem e primoribus Macedoniae, absolutum adulterii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam retraxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, qua tempestate Cotye [fratre] interfecto bellum aduersus nos uoluerat. Igitur aqua et igni interdictum reo, adpositumque ut teneretur insula neque Macedoniae neque thraeciae opportuna. [3] Nam Thraecia diuiso imperio in Rhoemetalcen et liberos Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellenus Rufus, insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen quam Trebellenum incusans popularium iniurias inultas sinere. [4] Coelaletae Odrusaeque et Dii, ualidae nationes, arma cepere, ducibus diuersis et paribus inter se per ignobilitatem; quae causa fuit ne in bellum atrox coalescerent. Pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur ut remotos populos concirent; plurimi ac maxime compositi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo sitam, circumsidunt.

XXXIX

Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exercitum praesidebat), alarios equites ac leuis cohortium mittit in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis uagabantur, ipse robur peditum ad exsoluendum obsidium ducit. [2] Simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissensione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et aduentu legionis. Neque aciem aut proelium dici decuerit in quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.

XL

Eodem anno Galliarum ciuitates ob magnitudinem aeris alieni rebellionem coeptauere, cuius exstimulator acerrimus inter Treuiros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius Sacrouir. Nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque Romana ciuitas olim data, cum id rarum nec nisi uirtuti pretium esset. [2] Ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, Sacrouir propiores Gallos concire. [3] Igitur per conciliabula et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, grauitate faenoris, saeuitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito Germanici exitio. Egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, quam inbellis urbana plebes, nihil ualidum in exercitibus nisi quod externum, cogitarent.

XLI

Haud ferme ulla ciuitas intacta seminibus eius motus fuit: sed erupere primi Andecaui ac Turoni. Quorum Andecauos Acilius Auiola legatus excita cohorte quae Lugduni praesidium agitabat coercuit. [2] Turoni legionario milite quem Visellius Varro inferioris Germaniae legatus miserat oppressi eodem Auiola duce et quibusdam Galliarum primoribus, qui tulere auxilium quo dissimularent defectionem magisque in tempore efferrent. [3] Spectatus et Sacrouir intecto capite pugnam pro Romanis ciens ostentandae, ut ferebat, uirtutis: sed captiui ne incesseretur telis adgnoscendum se praebuisse arguebant. Consultus super eo Tiberius aspernatus est indicium aluitque dubitatione bellum.

XLII

Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam equitum, quae conscripta e Treuiris militia disciplinaque nostra habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum inciperet; paucique equitum corrupti, plures in officio mansere. [2] Aliud uulgus obaeratorum aut clientium arma cepit; petebantque saltus quibus nomen Arduenna, cum legiones utroque ab exercitu, quas Visellius et C. Silius aduersis itineribus obiecerant, arcuerunt. [3] Praemissusque cum delecta manu Iulius Indus e ciuitate eadem, discors Floro et ob id nauandae operae auidior, inconditam multitudinem adhuc disiecit. Florus incertis latebris uictores frustratus, postremo uisis militibus, qui effugia insederant, sua manu cecidit. Isque Treuirici tumultus finis.

XLIII

Apud Aeduos maior moles exorta quanto ciuitas opulentior et comprimendi procul praesidium. Augustodunum caput gentis armatis cohortibus Sacrouir occupauerat ‹ut› nobilissimam Galliarum subolem, liberalibus studiis ibi operatam, et eo pignore parentes propinquosque eorum adiungeret; simul arma occulte fabricata iuuentuti dispertit. [2] Quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis, ceteri cum uenabulis et cultris quaeque alia uenantibus tela sunt. Adduntur e seruitiis gladiaturae destinati quibus more gentico continuum ferri tegimen: cruppellarios uocant, inferendis ictibus inhabilis, accipiendis impenetrabilis. [3] Augebantur eae copiae uicinarum ciuitatum ut nondum aperta consensione, ita uiritim promptis studiis, et certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur utroque bellum sibi poscente. Mox Varro inualidus senecta uigenti Silio concessit.

XLIV

At Romae non Treuiros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum ciuitates desciuisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita. [2] Optumus quisque rei publicae cura maerebat: multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam. [3] An Sacrouirum maiestatis crimine reum in senatu fore? extitisse tandem uiros qui cruentas epistulas armis cohiberent. Miseram pacem uel bello bene mutari. [4] Tanto impensius in securitatem compositus, neque loco neque uultu mutato, sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et uulgatis leuiora.

XLV

Interim Silius cum legionibus duabus incedens praemissa auxiliari manu uastat Sequanorum pagos qui finium extremi et Aeduis contermini sociique in armis erant. Mox Augustodunum petit propero agmine, certantibus inter se signiferis, fremente etiam gregario milite, ne suetam requiem, ne spatia noctium opperiretur: uiderent modo aduersos et aspicerentur; id satis ad uictoriam. [2] Duodecimum apud lapidem Sacrouir copiaeque patentibus locis apparuere. In fronte statuerat ferratos, in comibus cohortis, a tergo semermos. Ipse inter primores equo insigni adire, memorare ueteres Gallorum glorias quaeque Romanis aduersa intulissent; quam decora uictoribus libertas, quanto intolerantior seruitus iterum uictis.

XLVI

Non diu haec nec apud laetos: etenim propinquabat legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani neque oculis neque auribus satis competebant. Contra Silius, etsi praesumpta spes hortandi causas exemerat, clamitabat tamen pudendum ipsis quod Germaniarum uictores aduersum Gallos tamquam in hostem ducerentur. [2] "Vna nuper cohors rebellem Turonum, una ala Treuirum, paucae huius ipsius exercitus turmae profligauere Sequanos. Quanto pecunia dites et uoluptatibus opulentos tanto magis imbellis Aeduos euincite et fugientibus consulite." [3] Ingens ad ea clamor et circumfudit eques frontemque pedites inuasere, nec cunctatum apud latera. Paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis aduersum pila et gladios; set miles correptis securibus et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina et corpora; quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur. [4] Sacrouir primo Augustodunum, dein metu deditionis in uillam propinquam cum fidissimis pergit illic sua manu, reliqui mutuis ictibus occidere: incensa super uilla omnis cremauit.

XLVII

Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum senatu scripsit; neque dempsit aut addidit uero, sed fide ac uirtute legatos, se consiliis superfuisse. [2] Simul causas cur non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, si una alteraue ciuitas turbet ** omissa urbe, unde in omnia regimen. Nunc quia non metu ducatur iturum ut praesentia spectaret componeretque. [3] Decreuere patres uota pro reditu eius supplicationesque et alia decora. Solus Dolabella Cornelius dum anteire ceteros parat absurdam in adulationem progressus, censuit ut ouans e Campania urbem introiret. [4] Igitur secutae Caesaris litterae quibus se non tam uacuum gloria praedicabat ut post ferocissimas gentis perdomitas, tot receptos in iuuenta aut spretos triumphos, iam senior peregrinationis suburbanae inane praemium peteret.

XLVIII

Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini publicis exsequiis frequentaretur petiuit a senatu. Nihil ad ueterem et patriciam Sulpiciorum familiam Quirinius pertinuit, ortus apud municipium Lanuuium: sed impiger militiae et acribus ministeriis consulatum sub diuo Augusto, mox expugnatis per Ciliciam Homonadensium castellis insignia triumphi adeptus, datusque rector C. Caesari Armeniam optinenti. Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat. [2] Quod tunc patefecit in senatu, laudatis in se officiis et incusato M. Lollio, quem auctorem Gaio Caesari prauitatis et discordiarum arguebat. Sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoraui, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.

XLIX

Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleuerat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio uulgaretur. Id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia coram multisque inlustribus feminis per uaniloquentiam legerat. [2] Vt delator extitit, ceteris ad dicendum testimonium exterritis, sola Vitellia nihil se audiuisse adseuerauit. Sed arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque Haterii Agrippae consulis designati indictum reo ultimum supplicium.

L

Contra M. Lepidus in hunc modum exorsus est: "si, patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria uoce Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit, neque carcer neque laqueus, ne seruiles quidem cruciatus in eum suffecerint. [2] Sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et uestra exempla temperant et uana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac seueritatis non paeniteat. Saepe audiui principem nostrum conquerentem si quis sumpta morte misericordiam eius praeuenisset. [3] Vita Clutorii in integro est, qui neque seruatus in periculum rei publicae neque interfectus in exemplum ibit. Studia illi ut plena uaecordiae, ita inania et fluxa sunt; nec quicquam graue ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum proditor non uirorum animis sed muliercularum adrepit. [4] Cedat tamen urbe et bonis amissis aqua et igni arceatur: quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur."

LI

Solus Lepido Rubellius Blandus e consularibus adsensit: ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in carcerem Priscus ac statim exanimatus. Id Tiberius solitis sibi ambagibus apud senatum incusauit, cum extolleret pietatem quamuis modicas principis iniurias acriter ulciscentium, deprecaretur tam praecipitis uerborum poenas, laudaret Lepidum neque Agrippam argueret. [2] Igitur factum senatus consultum ne decreta patrum ante diem decimum ad aerarium deferrentur idque uitae spatium damnatis prorogaretur. Sed non senatui libertas ad paenitendum erat neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur.

LII

C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta seueritate aduersum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur. Sed alia sumptuum quamuis grauiora dissimulatis plerumque pretiis occultabantur; uentris et ganeae paratus adsiduis sermonibus uulgati fecerant curam ne princeps antiquae parsimoniae durius aduerteret. [2] Nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem uetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant. [3] Sed Tiberius saepe apud se pensitato an coerceri tam profusae cupidines possent, num coercitio plus damni in rem publicam ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret uel retentum ignominiam et infamiam uirorum inlustrium posceret, postremo litteras ad senatum composuit quarum sententia in hunc modum fuit.

LIII

"Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica censeam: in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne, denotantibus uobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam uiderem eos ac uelut deprenderem. [2] Quod si mecum ante uiri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praeualida et adulta uitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus. [3] Sed illi quidem officio functi sunt, ut ceteros quoque magistratus sua munia implere uelim: mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partis sustineo. Maius aliquid et excelsius a principe postulatur; et cum recte factorum sibi quisque gratiam trahant, unius inuidia ab omnibus peccatur. [4] Quid enim primum prohibere et priscum ad morem recidere adgrediar? Villarumne infinita spatia? Familiarum numerum et nationes? Argenti et auri pondus? aeris tabularumque miracula? Promiscas uiris et feminis uestis atque illa feminarum propria, quis lapidum causa pecuniae nostrae ad externas aut hostilis gentis transferuntur?

LIV

Nec ignoro in conuiuiis et circulis incusari ista et modum posci: set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi ciuitatem uerti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt. Atqui ne corporis quidem morbos ueteres et diu auctos nisi per dura et aspera coerceas: corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus haud leuioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit. [2] Tot a maioribus repertae leges, tot quas diuus Augustus tulit, illae obliuione, hae, quod flagitiosius est, contemptu abolitae securiorem luxum fecere. Nam si uelis quod nondum uetitum est, timeas ne uetere: at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra neque pudor est. [3] Cur ergo olim parsimonia pollebat? Quia sibi quisque moderabatur, qu‹i›a unius urbis ciues eramus; ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus. Externis uictoriis aliena, ciuilibus etiam nostra consumere didicimus. [4] Quantulum istud est de quo aediles admonent! Quam, si cetera respicias, in leui habendum! at hercule nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod uita populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie uoluitur. Ac nisi prouinciarum copiae et dominis et seruitiis et agris subuenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque uillae tuebuntur. [5] Hanc, patres conscripti, curam sustinet princeps; haec omissa funditus rem publicam trahet. Reliquis intra animum medendum est: nos pudor, pauperes necessitas, diuites satias in melius mutet. Aut si quis ex magistratibus tantam industriam ac seueritatem pollicetur ut ire obuiam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem fateor. [6] Sin accusare uitia uolunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum auidum; quas cum grauis et plerumque iniquas pro re publica suscipiam, inanis et inritas neque mihi aut uobis usui futuras iure deprecor."

LV

Auditis Caesaris litteris remissa aedilibus talis cura; luxusque mensae a fine Actiaci belli ad ea arma quis Seruius Galba rerum adeptus est per annos centum profusis sumptibus exerciti paulatim exoleuere. Causas eius mutationis quaerere libet. [2] Dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur. Nam etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum; ut quisque opibus domo paratu speciosus per nomen et clientelas inlustrior habebatur. [3] Postquam caedibus saeuitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora conuertere. Simul noui homines e municipiis et coloniis atque etiam prouinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna uel industria plerique pecuniosam ad senectam peruenirent, mansit tamen prior animus. [4] Sed praecipuus adstricti moris auctor Vespasianus fuit, antiquo ipse cultu uictuque. Obsequium inde in principem et aemulandi amor ualidior quam poena ex legibus et metus. [5] Nisi forte rebus cunctis inest quidam uelut orbis, ut quem ad modum temporum uices ita morum uertantur; nec omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda posteris tulit. Verum haec nobis ‹in› maiores certamina ex honesto maneant.

LVI

Tiberius, fama moderationis parta quod ingruentis accusatores represserat, mittit litteras ad senatum quis potestatem tribuniciam Druso petebat. [2] Id summi fastigii uocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia praemineret. Marcum deinde Agrippam socium eius potestatis, quo defuncto Tiberium Neronem delegit ne successor in incerto foret. Sic cohiberi prauas aliorum spes rebatur; simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat. [3] Quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei admouit, cum incolumi Germanico integrum inter duos iudicium tenuisset. Sed principio litterarum ueneratus deos ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus adulescentis neque in falsum aucta rettulit. [4] Esse illi coniugem et tres liberos eamque aetatem qua ipse quondam a diuo Augusto ad capessendum hoc munus uocatus sit. Neque nunc propere sed per octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi.

LVII

Praeceperant animis orationem patres quo quaesitior adulatio fuit. Nec tamen repertum nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem principibus petiuit dixitque pro sententia ut publicis priuatisue monimentis ad memoriam temporum non consulum nomina praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem gererent. [2] At Q. Haterius cum eius diei senatus consulta aureis litteris figenda in curia censuisset deridiculo fuit senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus.

LVIII

Inter quae prouincia Africa Iunio Blaeso prorogata, Seruius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet postulauit, frustra uulgatum dictitans non licere Dialibus egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quirinaliumque flaminum: porro, si hi duxissent prouincias, cur Dialibus id uetitum? Nulla de eo populi scita, non in libris caerimoniarum reperiri. [2] Saepe pontifices Dialia sacra fecisse si flamen ualetudine aut munere publico impediretur. Quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessauisse religiones. Quod si per tot annos possit non creari nullo sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni proconsulare imperium? [3] Priuatis olim simultatibus effectum ut a pontificibus maximis ire in prouincias prohiberentur: nunc deum munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio aut priuatis adfectionibus obnoxium.

LIX

Aduersus quae cum augur Lentulus aliique uarie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur. [2] Tiberius dilata notione de iure flaminis decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias temperauit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureasque litteras contra patrium morem. Recitatae et Drusi epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur. [3] Huc decidisse cuncta ut ne iuuenis quidem tanto honore accepto adiret urbis deos, ingrederetur senatum, auspicia saltem gentile apud solum inciperet. Bellum scilicet aut diuerso terrarum distineri, litora et lacus Campaniae cum maxime peragrantem. [4] Sic imbui rectorem generis humani, id primum e paternis consiliis discere. Sane grauaretur aspectum ciuium senex imperator fessamque aetatem et actos labores praetenderet: Druso quod nisi ex adrogantia impedimentum?

LX

Sed Tiberius, uim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat postulata prouinciarum ad disquisitionem patrum mittendo. Crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi; complebantur templa pessimis seruitiorum; eodem subsidio obaerati aduersum creditores suspectique capitalium criminum receptabantur, nec ullum satis ualidum imperium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis. [2] Igitur placitum ut mitterent ciuitates iura atque legatos. Et quaedam quod falso usurpauerant sponte omisere; multae uetustis superstitionibus aut meritis in populum Romanum fidebant. [3] Magnaque eius diei species fuit quo senatus maiorum beneficia, sociorum pacta, regum etiam qui ante uim Romanam ualuerant decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero, ut quondam, quid firmaret mutaretue.

LXI

Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut uulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos: esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam partu grauidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iouis iram uitauisse. [2] Mox Liberum patrem, bello uictorem, supplicibus Amazonum quae aram insederant ignouisse. Auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia poteretur, caerimoniam templo neque Persarum dicione deminutum ius; post Macedonas, dein nos seruauisse.

LXII

Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis fidem atque uirtutem Magnetum decorauere, uti Dianae Leucophrynae perfugium inuiolabile foret. [2] Aphrodisienses posthac et Stratonicenses dictatoris Caesaris ob uetusta in partis merita et recens diui Augusti decretum adtulere, laudati quod Parthorum inruptionem nihil mutata in populum Romanum constantia pertulissent. Sed Aphrodisiensium ciuitas Veneris, Stratonicensium Iouis et Triuiae religionem tuebantur. [3] Altius Hierocaesarienses exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum; et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque alia imperatorum nomina qui non modo templo sed duobus milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant. [4] Exim Cyprii tribus ‹de› delubris, quorum uetustissimum Paphiae Veneri auctor Aerias, post filius eius Amathus Veneri Amathusiae et Ioui Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus, posuissent.

LXIII

Auditae aliarum quoque ciuitatium legationes. Quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus permisere ut perspecto iure, et si qua iniquitas inuolueretur, rem integram rursum ad senatum referrent. [2] Consules super eas ciuitates quas memoraui apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt: ceteros obscuris ob uetustatem initiis niti. [3] Nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperio, Stratonicidi Veneri templum dicauerint, Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem aedemque iussi sint. Propiora Sardianos: Alexandri uictoris id donum. Neque minus Milesios Dareo rege niti; set cultus numinum utrisque Dianam aut Apollinem uenerandi. Petere et Cretenses simulacro diui Augusti. [4] Factaque senatus consulta quis multo cum honore modus tamen praescribebatur, iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memoriam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur.

LXIV

Sub idem tempus Iuliae Augustae ualetudo atrox necessitudinem principi fecit festinati in urbem reditus, sincera adhuc inter matrem filiumque concordia siue occultis odiis. [2] Neque enim multo ante, cum haud procul theatro Marcelli effigiem diuo Augusto Iulia dicaret, Tiberi nomen suo postscripserat, idque ille credebatur ut inferius maiestate principis graui et dissimulata offensione abdidisse. [3] Sed tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimuiri septemuiris simul et sodalibus Augustalibus ederent. [4] Censuerat L. Apronius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent. Contra dixit Caesar, distincto sacerdotiorum iure et repetitis exemplis: neque enim umquam fetialibus hoc maiestatis fuisse. Ideo Augustalis adiectos quia proprium eius domus sacerdotium esset pro qua uota persoluerentur.

LXV

Exsequi sententias haud institui nisi insignis per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor ne uirtutes sileantur utque prauis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit. [2] Ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores ciuitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent. [3] Memoriale proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis uerbis in hunc modum eloqui solitum "o homines ad seruitutem paratos!" scilicet etiam illum qui libertatem publicam nollet tam proiectae seruientium patientiae taedebat.

LXVI

Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur. C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt obiectantque uiolatum Augusti numen, spretam Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione Africano, Seruium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos. [2] Videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proauum suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera dehonestabat. [3] Iunio Othoni litterarium ludum exercere uetus ars fuit: mox Seiani potentia senator obscura initia impudentibus ausis propolluebat .[4] Bruttedium artibus honestis copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum festinatio exstimulabat, dum aequalis, dein superiores, postremo suasmet ipse spes antire parat: quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate praematura uel cum exitio properant.

LXVII

Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus. Nec dubium habebatur saeuitiae captarumque pecuniarum teneri reum: [2] sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum super tot senatores aduersos facundissimis totius Asiae eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi nescius, proprio in metu qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret uoce uultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne frustra quaesiuisset. [3] Seruos quoque Silani ut tormentis interrogarentur actor publicus mancipio acceperat. Et ne quis necessariorum iuuaret periclitantem maiestatis crimina subdebantur, uinclum et necessitas silendi. [4] Igitur petito paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis ad Caesarem codicillis quibus inuidiam et preces miscuerat.

LXVIII

Tiberius quae in Silanum parabat quo excusatius sub exemplo acciperentur, libellos diui Augusti de Voleso Messala eiusdem Asiae pro consule factumque in eum senatus consultum recitari iubet. [2] Tum L. Pisonem sententiam rogat. Ille multum de clementia principis praefatus aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in insulam Gyarum relegandum. Eadem ceteri, nisi quod Cn. Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Atia parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio.

LXIX

At Cornelius Dolabella dum adulationem longius sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis uita probrosus et opertus infamia prouinciam sortiretur, idque princeps diiudicaret. Nam a legibus delicta puniri: quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, prouideri ne peccaretur? [2] Aduersum quae disseruit Caesar: non quidem sibi ignara quae de Silano uulgabantur, sed non ex rumore statuendum. Multos in prouinciis contra quam spes aut metus de illis fuerit egisse: excitari quosdam ad meliora magnitudine rerum, hebescere alios. [3] Neque posse principem sua scientia cuncta complecti neque expedire ut ambitione aliena trahatur. Ideo leges in facta constitui quia futura in incerto sint. Sic a maioribus institutum ut, si antissent delicta, poenae sequerentur. [4] Ne uerterent sapienter reperta et semper placita: satis onerum principibus, satis etiam potentiae. Minui iura quotiens gliscat potestas, nec utendum imperio ubi legibus agi possit. [5] Quanto rarior apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta. Atque ille prudens moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu hominum esse: darent Iuniae familiae et uiro quondam ordinis eiusdem ut Cythnum potius concederet. [6] Id sororem quoque Silani Torquatam, priscae sanctimoniae uirginem, expetere. In hanc sententiam facta discessio.

LXX

Post auditi Cyrenenses et accusante Anchario Prisco Caesius Cordus repetundarum damnatur. L. Ennium equitem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis promiscum ad usum argenti uertisset, recipi Caesar inter reos uetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per libertatem. [2] Non enim debere eripi patribus uim statuendi neque tantum maleficium impune habendum. Sane lentus in suo dolore esset: rei publicae iniurias ne largiretur. [3] Intellexit haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstititque intercedere. Capito insignitior infamia fuit quod humani diuinique iuris sciens egregium publicum et bonas domi artes dehonestauisset.

LXXI

Incessit dein religio quonam in templo locandum foret donum quod pro ualetudine Augustae equites Romani uouerant equestri Fortunae: nam etsi delubra eius deae multa in urbe, nullum tamen tali cognomento erat. Repertum est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur, cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris atque imperii Romani esse. [2] Ita donum apud Antium statuitur. Et quoniam de religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum aduersus Seruium Maluginensem flaminem Dialem prompsit Caesar recitauitque decretum pontificum, quotiens ualetudo aduersa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam bis eundem in annum; quae principe Augusto constituta satis ostendebant annuam absentiam et prouinciarum administrationem Dialibus non concedi. [3] Memorabaturque L. Metelli pontificis maximi exemplum qui Aulum Postumium flaminem attinuisset. Ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus erat conlata.

LXXII

Isdem diebus Lepidus ab senatu petiuit ut basilicam Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaretque. Erat etiam tum in more publica munificentia; nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuuias aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam conferre. Quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae modicus, auitum decus recoluit. [2] At Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar exstructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei. [3] Simul laudibus Seianum extulit tamquam labore uigilantiaque eius tanta uis unum intra damnum stetisset; et censuere patres effigiem Seiano quae apud theatrum Pompei locaretur. [4] Neque multo post Caesar, cum Iunium Blaesum pro consule Africae triumphi insignibus attolleret, dare id se dixit honori Seiani, cuius ille auunculus erat. Ac tamen res Blaesi dignae decore tali fuere.

LXXIII

Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae uenerat ut legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet aut bellum inexplicabile minitaretur. [2] Non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse Caesarem ferunt quam quod desertor et praedo hostium more ageret. Ne Spartaco quidem post tot consularium exercituum cladis inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum ut pacto in fidem acciperetur; nedum pulcherrimo populi Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur. [3] Dat negotium Blaeso ceteros quidem ad spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis quoquo modo poteretur. Et recepti ea uenia plerique. Mox aduersum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.

LXXIV

Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior, pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur. [2] Ex quis Cornelius Scipio legatus praefuit qua praedatio in Leptitanos et suffugia Garamantum; alio latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit: medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis imponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, in latere et saepe a tergo erat; multique eo modo caesi aut circumuenti. [3] Tunc tripertitum exercitum pluris in manus dispergit praeponitque centuriones uirtutis expertae. Nec, ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis ueteris prouinciae componit, sed ut in limine belli dispositis castellis per expeditos et solitudinum gnaros mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius capto regressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis per quos resurgeret bellum. [4] Sed Tiberius pro confecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene gesta re publica gaudio et impetu uictoris exercitus conclamabantur; erantque plures simul imperatores nec super ceterorum aequalitatem. Concessit quibusdam et Augustus id uocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum.

LXXV

Obiere eo anno uiri inlustres Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio auis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoraui, principem in ciuitate locum studiis ciuilibus adsecutus, sed auo centurione Sullano, patre praetorio. Consulatum ei adcelerauerat Augustus ut Labeonem Antistium isdem artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret. [2] Namque illa aetas duo pacis decora simul tulit: sed Labeo incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur. Illi quod praeturam intra stetit commendatio ex iniuria, huic quod consulatum adeptus est odium ex inuidia oriebatur.

LXXVI

Et Iunia sexagesimo quarto post Philippensem aciem anno supremum diem expleuit, Catone auunculo genita, C. Cassii uxor, M. Bruti soror. Testamentum eius multo apud uulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme cunctos proceres cum honore nominauisset Caesarem omisit. [2] Quod ciuiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur. Viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina. Sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies eorum non uisebantur.