‹PRAEFATIO›.
Venio nunc ad tutelam pecudum siluestrium et apium educationem, quas et ipsas, Publi Siluine, uillaticas pastiones iure dixerim, siquidem mos antiquus lepusculis capreisque ac subus feris iuxta uillam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat uiuaria, ut et conspectu sui clausa uenatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, uelut e cella promeretur. [2] Apibus quoque dabantur sedes adhuc nostra memoria uel in ipsis uillae parietibus excisis uel in protectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli quem p‹rae›scripsimus huic disputationi ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.
I
DE VIVARIIS FACIVNDIS ET INCLVDENDIS PECVDIBVS FERIS.
Ferae pecudes, ut capreoli dammaeque nec minus orygum ceruorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac uoluptatibus dominorum seruiunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui uenationem uoluptati suae claudunt contenti sunt, utcumque conpetit proximus aedificio loci situs, munire uiuarium semperque de manu cibos et aquam praebere. Qui uero quaestum reditumque desiderant, cum est uicinum uillae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini), sine cunctatione praedictis animalibus destinatur. [2] Et si naturalis defuit aqua, uel inducitur fluens uel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluuiatilem contineant. Modus siluae pro cuiusque facultatibus occupatur, ac si lapidis et operae uilitas suadet, haut dubie caementis et calce formatus circumdatur murus, sin aliter crudo latere ac luto constructus. [3] Vbi uero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat uacerris includi (sic enim appellatur genus clatrorum), idque fabricatur ex robore querceo uel subereo; nam oleae rara est occasio. Quicquid denique sub iniuria pluuiarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et siue ter‹e›s arboris truncus, siue, ut crassitudo postulauit, fissilis stipes conpluribus locis per latus efforatur, et in circuitu uiuarii certis interuenientibus spatiis defixus erigitur, deinde per transuersa laterum cau[e]a transmittuntur amites, qui exitus ferarum obserent. [4] Satis est autem uacerras inter pedes octonos figere, serisque transuersis ita clatrare ne spatiorum laxitas quae foraminibus interuenit pecudi praebeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec non et in aliis quibusdam prouinciis locorum uastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est materiae uacerris copia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum, quod est maxime praedictis generibus salutare; [5] tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat; praecipueque saltus eliguntur, qui et terrenis fetibus et arboreis abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est. Maximeque laudantur qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae nec minus cerreae, tum et arbuti ceterorumque pomorum siluestrium, quae diligentius persecuti sumus cum de cohortalibus subus disputaremus. nam eadem fere sunt pecudum siluestrium pabula quae domesticarum. [6] Contentus tamen non debet esse diligens paterfamiliae cibis quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni quibus siluae pabulis carent condita messe clausis succurrere hordeoque alere uel adoreo farre aut faba, plurimumque etiam uinaceis, quidquid denique uilissime constiterit dare. Idque ut intellegant ferae praeberi, unam uel alteram domi mansuefactam conueniet immittere, quae peruagata totum uiuarium cunctantis ad obiecta cibaria pecudes perducat. [7] Nec solum istud per hiemis penuriam fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educent natos. Itaque custos uiuarii frequenter speculari debebit si iam effetae sunt, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec uero patiendus est oryx aut aper aliusue quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum uiridis aetas pulchritudinem corporis conseruat, aere mutandi sunt. [8] Ceruus tamen conpluribus annis sustineri potest. Nam diu iuuenis possidetur, quod aeui longioris uitam sortitus est. De minoris autem incrementi animalibus, qualis est lepus, haec praecipiemus, ut in his uiuariis quae maceria munita sunt farragini‹s› et holerum ferae intubi lactucaeque semina paruulis areolis per diuersa spatia factis iniciantur, itemque Punicum cicer uel hoc uernaculum, nec minus hordeum et cicercula condita ex horreo promantur et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis adpetuntur. [9] Haec porro animalia uel similia his, etiam silente me, facile intellegitur quam non expediat conferre in uiuarium quod uacerris circumdatum est, siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt et liberos nanct‹a› egressus fugam moliuntur.
II
DE APIBVS.
Venio nunc ad aluorum curam, de quibus neque diligentius quicquam praecipi potest quam ab Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus ueterum auctorum placita secretis dispersa monimentis industrie colligit, Vergilius poeticis floribus inluminauit, Celsus utriusque memorati adhibuit modum. [2] Quare ne adtemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne uniuersitas inchoati operis nostri, uelut membro aliquo reciso, mutila atque imperfecta conspiceretur. Atque ea quae Hyginus fabulose tradita de originibus apium non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim. [3] Nec sane rustico dignum est sciscitari fueritne mulier pulcherrima specie Melissa, quam Iuppiter in apem conuertit, an ut Euhemerus poeta dicit crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educauerint, mox Dictaeo specu Iouis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas, quibus ipsae paruom educauerunt alumnum. Ista enim quamuis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo uersiculo leuiter attigit Vergilius cum sic ait: Dictaeo caeli regem pauere sub antro. [4] Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natae sunt, utrum in Thessalia sub Aristaeo, an in insula Cea, ut scribit Euhemerus, an Erechthei temporibus in monte Hymetto, ut Eu‹p›hronius, an Cretae Saturni temporibus, ut Nicander; non magis quam utrum examina, tamquam cetera uidemus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod adfirmat noster Maro; et utrum euomant liquorem mellis, an alia parte reddant. [5] Haec enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras quam rusticorum est inquirere. Studiosis quoque litterarum gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis, quoniam neque in opere neque in re familiari quicquam iuuant. Quare reuertamur ad ea quae alueorum cultoribus magis apta sunt.
III
QVOT GENERA SVNT APIVM, ET QVOD EX HIS OPTIMVM.
Peripateticae sectae conditor Aristoteles in his libris quos de animalibus conscripsit examinum genera conplura demonstrat, e‹o›rumque alia quae uastas sed glomerosas easdemque nigras et hirsutas apis habent, alia minores quidem sed aeque rutundas et infusci coloris horridique pili; [2] alia magis exiguas nec tam rutundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi, nonnulla minimas gracilisque et acuti aluei, ex aureolo uarias atque leues. Eius auctoritatem sequens Vergilius maxime probat paruolas, oblongas, leues, nitidas, ardentis auro et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis atque etiam est rutundior, tanto peior; si uero saeuior, maxime pessima est. [3] Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delinitur adsiduo interuentu eorum qui curant [aluearia]. Nam cum saepius tractantur celerius mansuescunt, durantque, si diligenter excultae sunt, in annos decem. Nec ullum examen hanc aetatem potest excedere, quamuis in demortuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decumo ad internecionem anno gens uniuersa totius aluei consumitur. [4] Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit suboles, obseruandumque uere, cum se noua profundent examina, ut excipiantur et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet suo loco dicetur.
IV
QVALES PABVLATIONES ET QVI SITVS EARVM ESSE DEBEAT.
Interim per has notas quas iam diximus probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae et, ut noster praecepit Maro, uiduae pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: quo neque sit uentis aditus, nam pabula uenti ferre domum prohibent, neque oues haedique petulci floribus insultent, aut errans bucula campo decutiat rorem, et surgentis atterat herbas. [2] Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae uel nostratis cunilae, quam satureiam rustici uocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinum et utraque cytisus (est enim satiua et altera suae spontis), itemque semper uirens pinus et minor ilex, nam prolixior ab omnibus inprobatur; ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur, sed quia praebent plurimum mellis. [3] Arborum uero sunt probatissimae rutila atque alba zizip‹h›us, nec minus amaracus, tum etiam amygdalae [et] persicique ac piri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac siluestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus et odorata cedrus ac tilia. Solae ex omnibus ut nocentes taxi repudiantur. [4] Mille praeterea semina uel crudo caespite uirentia uel subacta sulco flores amicissimos apibus creant, ut sint in uirgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia nec his sordidiora leucoia, tum Punicae rosae luteolaeque et Sarranae uiolae, nec minus caelestis luminis hyacinthus; Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret inodoretque mella. [5] Iam uero notae uilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae fauorum ceras exuberant, ut uulgares lapsanae nec his pretiosior armoracia rapistrique holus et intibi siluestris ac nigri papaueris flores, tum agrestis pastinaca et eiusdem nominis edomita, quam Graeci staphylion uocant. [6] Verum ex cunctis quae proposui quaeque omisi temporum compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymum, eximio deinde proximum thymbra serpillumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinum ros et nostras cunela, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus amaracini ac ziziphi flores, reliqua‹que› quae proposuimus cibaria. [7] Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur nemorense, quod sparto atque arbu[s]to prouenit, uillaticum, quod nascitur in holeribus et stercorosis herbis. Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
V
DE SEDIBVS APIVM ELIGENDIS.
Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco nec frigido, nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte uallis, et ut uacuae cum prodeunt pabulatum apes facilius editioribus aduolent, et collectis utensilibus cum onere per procliuia non aegre deuolent. Si uillae situs ita conpetit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circumdemus, sed in ea parte quae tetris latrinae stercilinique et a balinei libera est odoribus. [2] Vel et si positio repugnabit, nec maxime tamen incommoda congruent, sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe uicina uallis occupetur, quo saepius descendere non sit graue possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat, quae quoniam rarissima est, interuentu domini tutius custoditur. Neque ea curatorem fraudulentum tantum sed etiam segnitiae inmundae perosa est. Aeque enim dedignatur si minus pure habita est ac si tractetur fraudulenter. [3] Sed ubicumque fuerint aluaria non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus exiguis in ordinem fenestellis apibus sit peruius; iungaturque tugurium, quod et custodes habitent et condatur instrumentum; sitque maxime repletum praeparatis aluis ad usum nouorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et si qua sunt alia quae languentibus adhibentur. [4] Palmaque uestibulum aut ingens oleaster obumbret, ut cum uere nouo ducent examina reges, uicina inuitet decedere ripa calori, obuiaque hospitiis teneat frondentibus arbos. [5] Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur uel extracta manu detur, sine qua neque faui neque mella nec pulli denique figurari queunt. Siue igitur, ut dixi, praeterfluens unda uel putealis canalibus inmissa fuerit, uirgis ac lapidibus aggeretur apium causa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestiuum solem, si forte morantis sparserit aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus. [6] Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parui, maximeque propter salubritatem. Nam sunt etiam remedio languentibus cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinum, quin etiam cunelae et thymi frutices, item uiolarum uel quae utiliter deponi patitur qualitas terrae. Grauis et taetri odoris non solum uirentia sed et quaelibet res prohibeantur, sic uti cancri nidor cum est ignibus adustus aut odor palustris coeni. Nec minus uitentur cauae rupes aut uallis argutiae, quas Graeci uocant echous.
VI
DE VASIS ALVEORVM PROBANDIS.
Igitur ordinatis sedibus aluaria fabricanda sunt pro conditione regionis. Siue illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas aluos faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent nec candent aestate, siue ferulis exuberat, his quoque, quoniam sunt naturae corticis similes, aeque commode uasa texuntur. Si neutrum aderit, opere uitorio salicibus connectentur, uel si nec haec suppetent, ligno cauae arboris aut in tabulas desectae fabricabuntur. [2] Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis uaporibus et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt aluorum genera duo, ut ex fimo fingantur uel lateribus exstruantur. quorum alterum iure damnauit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium, alterum probauit, quamuis incommodum eius praecipuum non dissimulauerit, quod si res postulet, transferri non possit. [3] Itaque non adsentior ei, qui putat nihilo minus eius generis habendas esse aluos. Neque enim solum id repugnat rationibus domini quod inmobiles sint, cum uendere aut alios agros instruere uelit (hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patrisfamiliae), sed (quod ipsarum apium causa fieri debet), cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum uexatas conueniet in aliam regionem mitti, nec propter praedictam causam moueri poterunt. Hoc maxime uitandum est. Itaque quamuis doctissimi uiri auctoritatem reuerebar, tamen ambitione summota quid ipse censerem non omisi. Nam quod maxime mouet Celsum, ne sint stabula uel igni uel furibus obnoxia, potest uitari latericio circumstructis aluis, ut inpediatur rapina praedonis et contra flammarum uiolentiam proteg‹a›ntur, easdemque, cum fuerint mouendae, resolutis structurae conpagibus licebit transferre. Sed quoniam plerisque uidetur istud operosum, qualiacumque uasa placuerint conlocari debebunt.
VII
QVEMADMODVM ALVI CONLOCANDAE SINT.
Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in tres pedes altitudinis totidemque crassitudinis exstructus, isque diligenter opere tectorio leuigatur, ita ne ascensus lacertis aut anguibus aliisue noxiis animalibus praebeatur. [2] Superponuntur deinde siue, ut Celso placet, lateribus facta domicilia, siue, ut nobis, aluaria praeterquam tergo et frontibus circumstructa; seu, quod paene omnium in usu est qui modo diligenter ista curant, per ordinem uasa disposita ligantur uel laterculis uel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt nonnumquam patefaciendae sint, et multo magis a tergo qua subinde curantur examina. [3] Sin autem nulli parietes aluis interuenient, sic tamen conlocandae erunt ut paulum altera ab altera distet, nec cum inspiciuntur, ea quae in curatione tractatur haerentem sibi alteram concutiat uicinasque apes conterreat, quae omnem motum inbecillis ut cereis scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem uasorum superinstructos in altitudinem tris esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit. [4] Ora cauearum, quae praebent apibus uestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint, non inmorentur sed per aditum effluant. Propter quos conuenit aluaria porticu supermuniri, sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegumen cum frigora et pluuias tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi caloris ut hiemis halitus. Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod aquilonis excipiat iniuriam stabulisque praebeat teporem. [5] Nec minus ipsa domicilia, quamuis aedificio proteguntur, obuersa tamen ad hibernum orientem conponi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum et sint experrectiores; nam frigus ignauiam creat. Propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant. Eaque satis est ita forari ne possint capere plus unius apis incrementum. Sic neque uenenatus stelio nec obscenum scarabaei uel papilionis genus lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae fauos populabuntur. [6] Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos uel tres aditus in eodem operculo distantis inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui uelut custos uestibuli prodeuntibus inhians apibus adfert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum liceat uitare pestis obsidia per aliud uolantibus effugium.
VIII
DE CONPARANDIS APIBVS QVAE EMVNTVR.
Atque haec de pabulationibus domiciliisque et sedibus eligendis abunde diximus, quibus prouisis sequitur ut examina desideremus. Ea porro uel aere parta uel gratuita contingunt. Sed quas pretio parabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam mercemur apertis aluearibus consideremus. [2] Vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet notabimus, an in uestibulo ianuae conplures consistant et uehemens sonus intus murmurantium exaudiatur. Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis et inflato spiritu ex respondente earum subito fremitu poterimus aestimare uel multitudinem uel paucitatem. [3] Praecipue autem custodiendum est ut ex uicinia potius quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli nouitate lacessiri. Quod si non contingit ac necesse habuerimus longinquis itineribus aduehere, curabimus ne salebris sollicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur. [4] Mox cum perlatae domum fuerint, si dies superuenerit, nec aperiri nec conlocari oportebit aluum nisi uesperi, ut apes placidae mane post totius noctis requiem egrediantur. Specularique debebimus fere triduo, numquid uniuersae se profundant, quod cum faciunt, fugam meditantur. Ea remediis quibus debeat inhiberi mox praecipiemus. [5] At quae dono uel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur, quamquam ne sic quidem uelim nisi optimas possidere, cum et inpensam et eandem operam custodis postulent bonae atque inprobae quoque. Maxime refert ut non sint degeneres intermiscendae, quae infament generosas. Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora interueniunt examina. [6] Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum uel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam uestigandis examinibus hac ratione adhibebimus.
QVEMADMODVM SILVESTRIA EXAMINA CAPIANTVR.
[7] Vbicumque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes quam quibus utantur uicinos eligunt fontes. Eos itaque conuenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumuolant (nisi tamen conplura capita riuorum diductas faciunt rariores) intellegenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur. [8] At si commeant frequentes, spem quoque aucupandi examina maiorem faciunt, eaque sic inueniuntur: primum quam longe sint explorandum est, praeparand‹a›que in hanc rem liquida rubrica, qua cum festucis inlitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntis agnoscere poteris. Ac si non tarde id facient, scies eas in uicino consistere, sin autem serius, pro mora temporis aestimabis distantiam loci. [9] Sed cum animaduerteris celeriter redeuntis, non aegre persequens iter uolantium ad sedem perduceris examinis. In his autem quae longius meare uidebuntur, sollertior adhibebitur cura, quae talis est: harundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea, per quod foramen exiguo melle uel defruto instillato ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis conplures apes inrepserunt, tollitur talea et inposito foramini pollice non emittitur nisi una, quae cum euasit, fugam suam demonstrat obseruanti, atque is, dum sufficit, persequitur euolantem. [10] Cum deinde conspicere desi‹i›t apem, tum alteram emittit, et si eandem petit caeli partem, uestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam quoque atque aliam foramine adaperto patitur egredi, regionemque notat in quam plures reuolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis. Quod siue est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit aeris strepitu coercetur. Nam statim sono territum uel in frutice uel in editiore siluae fronde considit, et a uestigatore praeparato uaso reconditur. [11] Sin autem sedem habet arboris cauae, et aut exstat ramus quem obtinent, aut ipsius trunci, si in eo sunt, mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus uacat, deinde inferior, quatenus uidetur habitari. Tum recisus utraque parte mundo uestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat inlitis ad locum perfertur, relictisque paruis, ut iam dixi, foraminibus more ceterarum aluorum conlocatur. [12] Sed indagatorem conueniet matutina tempora uestigandi eligere, ut spatium diei habeat quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam cum in propinquo sunt iustis operum peractis se recipiunt nec remeant ad aquam, quo euenit ut uestigator ignoret quam longe a fonte distet examen. [13] Sunt qui per initia ueris apiastrum atque, ut ille uates ait, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita aluos perfricent ut odor ac sucus uasis inhaereat. quae deinde emundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, domum referant. [14] Sed hoc nisi locis quibus abundant apes facere non expedit. Nam saepe uel inania uasa nancti qui forte praetereunt secum auferunt, neque est tanti uacua perdere complura, ut uno uel altero potiare pleno. At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus adquiritur. Atque haec ratio est capiendi siluestria examina. Deinceps talis altera est uernacula retinendi.
IX
QVEMADMODVM VERNACVLA NOVA EXAMINA OBSERVENTVR ET IN ALVOS CONDANTVR.
Semper quidem custos sedule circumire debet aluaria; neque enim ullum tempus est quo non curam desiderent. Sed eam postulant diligentiorem cum uernant et exundant nouis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt diffugiunt. quippe talis est apium natura ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi euolandi uires adepti sunt, consortia dedignantur uetustiorum, multoque magis imperia, quippe cum rationabili gener‹i› mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus nulla sit regni societas. [2] Itaque noui duces procedunt cum sua iuuentute, quae uno aut altero die in ipso domicilii uestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit, eaque tamquam patria contenta est, si procurator protinus adsignetur. Sin autem defuit custos, uelut iniuria repulsa peregrinam regionem petit. [3] Quod ne fiat, boni curatoris est uernis temporibus obseruare aluos in octauam fere diei, post quam horam non temere se noua proripiunt agmina, eorumque egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito euaserunt, sine cunctatione se proripere. [4] Poterit exploratam fugam praesciscere uespertinis temporibus aurem singulis alueis admouendo. Siquidem fere ante triduum quam eruptionem facturae sunt, uelut militaria signa mouentium tumultus ac murmur exoritur, ex quo, ut uerissime dicit Vergilius, corda licet uulgi praesciscere, namque morantis Martius ille aeris rauci canor inuocat, et uox auditur fractos sonitus imitata tubarum. [5] Itaque maxime obseruari debent quae istud faciunt, ut siue ad pugnam eruperint (nam inter se tamquam ciuilibus bellis et cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur), siue fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus custos. [6] Pugna quidem uel unius inter se dissidentis uel duorum examinum discordantium facile conpescitur; nam, ut idem ait, pulueris exigui iactu conpressa quiescit, aut aqua mulsea passoue et alio quo liquore simplici respersa, uidelicet familiari dulcedine saeuientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentis reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partis diducitur, quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur. [7] Itaque si constat principibus gratia, maneat pax incruenta. Sin autem saepius acie dimicantis notaueris, duces seditionum interficere curabis; dimicantium uero proelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animaduertito an totum examen in speciem unius uuae dependeat. Idque signum erit aut unum regem inesse aut certe plures bona fide reconciliatos, paterisque dum in suum reuolet domicilium. [8] Sin autem duobus aut etiam conpluribus uelut uberibus ductum fuerit examen, ne dubitaueris et pluris proceres et adhuc iratos esse, atque in his partibus quibus maxime uideris apes glomerari requirere duces debebis. Itaque suco praedictarum herbarum, id est melisphylli uel apiastri, manu inlita, ne ad tactum diffugiant, leuiter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
X
Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, leuesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum quem in uentre gerunt aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium. [2] Nam duo sunt regum facies, duo corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens et rutilis clarus squamis insignis et ore. Atque hinc maxime probatur qui est melior, nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est quam puluere ab alto cum uenit et sicco terram spuit ore uiator, et, ut idem ait, desidia latamque trahens inglorius aluum. Omnes igitur duces notae deterioris dede neci, melior uacua sine regnet in aula. [3] Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere. Nam uelut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius euagari.
XI
Sed nonnumquam idem necandus est, cum uetus alueare numero apium destituitur, atque infrequentia eius ali‹o› quo examine replenda est. Itaque cum primo uere in eo uase nata est pullities, nouus rex eligitur, ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conuersetur. Quod si nullam progeniem tulerint faui, duas uel tres aluorum plebes in unam contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore, tum demum includere, et posito cibo, dum conuersari consuescant, exiguis spiramentis relictis, triduo fere clausas habere.
QVEMADMODVM FREQVENTANDAE SINT ALVI QVAE EXIGVA HABENT EXAMINA.
[2] Sunt qui seniorem potius regem summouent, quod est contrarium, quippe turba uetustior uelut quidam senatus minoribus parere non cense[n]t, atque imperia ualidiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficitur. [3] Illi quidem incommodo, quod iuueniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tamquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur. Nam ex iis aluis quae plures habent principes dux unus eligitur, isque translatus ad eas quae sine imperio sunt rector constituitur. Potest autem minore molestia in his domiciliis quae aliqua peste uexata sunt paucitas apium emendari. [4] Nam ubi cognita est clades, frequentis alui si quos habet fauos oportet considerare, tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum uelut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, quibus popularis notae pulli detinentur. [5] Celsus quidem adfirmat in extremis fauis transuersas fistulas esse, quae contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat ex uermiculo, ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu fauorum paulo maiora quam sunt plebei seminis inueniri recta foramina, repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
XII
Est et illa uernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione patriam fastidiens sedem longiorem fugam denuntiauit. id autem significat, cum sic apis euadit uestibulum ut nulla intro reuolet sed se confestim leuet sublimius. [2] Crepitaculis aeris aut testarum plerumque uulgo iacentium terreatur fugiens iuuentus, eaque uel pauida cum repetierit aluum maternam et in eius aditu glomerata pependerit, uel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos nouum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis, deinde guttis mellis respersum admoueat, tum manibus aut etiam trulla congregatas apes recondat. [3] Atque uti debet adhibita cetera cura, diligenter conpositum et inlitum uas interim patiatur in eodem loco esse, dum aduesperascat. Primo deinde crepusculo transferat et reponat in ordinem reliquarum aluorum. [4] Oportet autem etiam uacua domicilia conlocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina quae cum processerunt statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque occupent quam uacantem reppererunt. Haec fere adquirendarum atque etiam retinendarum apium traditur cura.
XIII
REMEDIA MORBO LABORANTIVM.
Sequitur ut morbo uel pestilentia laborantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nec tamen aliud quam quod in cetero pecore praecipimus quid fieri possit reperio, nisi ut longius alui transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur et inueniuntur medicinae. [2] Maximus[que uel minimus] annuus earum labor est initio ueris, quo tithymalli floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi nouis pomis ita his primitiuis floribus inlectae auide uescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali nocente cibo. Cum se adfatim repleuerunt, profluuio alui, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam tithymallus maiorum quoque animalium uentrem soluit et proprie ulmus apium. Eaque causa est cur in regionibus Italiae quae sunt eius generis arboribus consitae raro frequentes durent apes. [3] Itaque ueris principio si medicatos cibos praebeas, isdem remediis et prouideri potest ne tali peste uexentur, et cum iam laborant sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus adseuerare non audeo, uolentibus tamen licebit experiri. [4] Siquidem praecepit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub fauis aceruatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium uernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulneoque cinere obruere. Quo facto adfirmat intra duas horas, cum uiuido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum uas obiciatur, inrepere. [5] Nos magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus aegris examinibus adhibenda censemus. Nam uel grana mali Punici tunsa et uino Amineo consparsa uel uuae passae cum rore S‹y›ri‹ac›o pari mensura pinsitae et austero uino insucatae dari debent, uel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum leuigata et fictili uaso cum Amineo uino inferuefacta, mox etiam refrigerata, ligneis canalibus adponi. [6] Nonnulli rorem marinum aqua mulsea decoctum, cum gelauerit, imbricibus infusum praebent libandum. Quidam bubulam uel hominis urinam, sicut Hyginus adfirmat, aluis adponunt. [7] Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corpora domiciliis efferunt, aliae intra tecta, ut publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, harundineis infusi canalibus offeruntur cibi, maxime decocti mellis et cum galla uel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi conuenit, passoque et defruto uetere fessas sustinere. [8] Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus, purpureus flos. Ea cum uetere Amineo uino decocta exprimitur, et ita liquatus eius sucus datur. Hyginus quidem in eo libro quem de apibus scripsit, Aristomachus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat, primum ut omnes uitiosi faui tollantur, et cibus ex integro recens ponatur, deinde ut fumigentur. [9] Prodesse etiam putat apibus uetustate corruptis examen nouum contribuere; quamuis periculosum sit ne seditione consumantur, uerumtamen adiecta multitudine laeta‹n›tur. Sed ut concordes maneant, earum apium quae ex alio domicilio transferuntur quasi peregrinae plebis summoueri reges debent. Nec tamen dubium quin frequentissimorum examinum faui, qui iam maturos habent pullos, transferri et subici paucioribus debeant, ut tamquam nouae prolis adoptione domicilia confirmentur. [10] Sed id cum fiet, animaduertendum est ut eos fauos subiciamus quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et uelut opercula foraminum obductas ceras erodunt exserentes capita. Nam si fauos immaturo foetu transtulerimus, emorientur pulli cum foueri desierint. [11] Saepe etiam uitio quod phagedainan Graeci uocant intereunt; siquidem cum sit haec apium consuetudo ut prius tantum cerarum confingant quantum putent explere posse, nonnumquam euenit, consummatis operibus cereis, ut dum examen conquirendi mellis causa longius euagatur, subitis imbribus aut turbinibus in siluis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat. Quod ubi factum est, reliqua paucitas fauis conplendis non sufficit, tumque uacuae cerarum partes conputrescunt, et uitiis paulatim serpentibus corrupto melle ipsae quoque apes intereunt. [12] Id ne fiat, uel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere, uel si non est facultas alterius examinis, ipsos fauos, antequam putrescant, uacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert ne admotum hebes ferramentum, quia non facile penetret, uehementius inpressum fauos sedibus suis commoueat, quod si factum est apes domicilium derelinquunt. [13] Est et illa causa interitus quod interdum continuis annis plurimi flores proueniunt, et apes magis mellifici‹i›s quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quae et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuuentutis supplementis confrequentatae nouissime reliquae intereunt. [14] Itaque si tale uer incessit, ut et prata etiam parua floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis, per quae ‹non› possint ereper‹e›, aluorum exitus praecludi, ut ab opere mellificii auocatae apes, quoniam non sperent se posse ceras omnis liquoribus stipare, fetibus expleant.
XIV
QVID QVOQVE TEMPORE FACIANT APES, ET PER ANNI TEMPORA QVID CVRATOR FACERE DEBEAT.
Atque haec fere sunt examinum uitio laborantium remedia. Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo, quod mense Martio circa VIII Kalendas Aprilis in octaua parte Arietis conficitur, ad ortum Vergiliarum dies uerni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alueis, ut omnia purgamenta quae sunt hiberno tempore congesta eximantur, et araneis, qui fauos conrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo. Hic enim quasi quadam cognatione generis maxime est apibus aptus. [2] Vermiculi quoque, qui tiniae uocantur, item papiliones enecandi sunt. Quae pestes plerumque fauis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoueas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius operibus inseruient. [3] Verum maxime custodiendum est curatori qui apes nutrit, cum aluos tractare debebit, uti[que] pridie castus ab rebus ueneriis neue temulentus nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis, ut sunt salsamenta et eorum omnium liquamina, itemque foetentibus acrimoniis alii uel ceparum ceterarumque rerum similium. [4] Vndequinquagesimo die ab aequinoctio uerno, cum fit Vergiliarum exortus circa V Idus Maias, incipiunt examina uiribus et numero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quae paucas et aegras apes habent. Eodemque tempore progenerantur in extremis partibus fauorum amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Graecorum auctores oistrous appellant, ab eo quod exagitent nec patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos enecari. [5] Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octauam partem Cancri, fere examinant alui. Quo tempore uehementius custodiri debent, ne nouae suboles diffugiant. tumque peracto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui fere dies triginta sunt, pariter et frumenta et faui demetuntur. Sed hi quemadmodum tolli debeant mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus. [6] Ceterum hoc eodem tempore progenerare posse apes iuuenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem uentribus etiam bubulis idem fieri adfirmat, quam rationem diligentius prosequi superuacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait non tanto interitu pecus istud amitti ut sic requirendum sit. [7] Verum hoc tempore et usque in autumni aequinoctium decimo quoque die alui aperiendae et fumigandae sunt. Quod cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse conuenit. suffitas deinde et aestuantis apes refrigerare oportet, consparsis uacuis partibus aluorum et recentissimi rigoris aqua infusa; deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae uel etiam cuiuslibet uasti alitis, quae rigorem habent, emundari. [8] Praeterea ut tiniae uerrantur papilionesque necentur, qui plerumque intra aluos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras erodunt et stercore suo uermes progenerant, quos aluorum tinias appellamus. [9] Itaque quo tempore maluae florent, cum est earum maxima multitudo, si uas aeneum simile miliario uespere ponatur inter aluos, et in fundum eius lumen aliquod demittatur, undique papiliones concurrant, dumque circa flammulam uolitent adurantur, quoniam nec facile ex angusto susum euolent, nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumueniantur, ideoque propinquo ardore consumantur. [10] A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum inroratis floribus thymi et cunelae thymbraeque apes mella conficiunt, idque optimae notae emitescit autumni aequinoctio, quod est ante Kalendas Octobris, cum octauam partem Librae sol attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cauendum erit ne apes intercipiantur uiolentia crabronum, qui ante aluearia plerumque obsidiantur prodeuntibus. [11] Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae, sicut dixi, fauorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde, quod conficitur circa VIII Kalendas Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et siluestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae uelut desperatione rerum profugiant. [12] Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur circa VIII Kalendas Ianuarii in octaua parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet solstitia et aequinoctia non octauis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis, quia et notior est ista uetus agricolis concepta opinio, nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus, ut aiunt, rusticorum litteris necessaria est. [13] Ergo Vergiliarum occasu primo statim conueniat aperire aluos et depurgare quicquid immundi est diligentiusque curare, quoniam per tempora hiemis non expedit mouere aut patefacere uasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt, apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad fauos admouenda sunt, omni uacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cauearum per hiemem concalescant. Idque semper faciendum est etiam in his aluis quae paucitate plebis infrequentes sunt. [14] Quicquid deinde rimarum est aut foraminum luto et fimo bubulo mixtis inlinemus extrinsecus, nec nisi aditus quibus commeent relinquemus. Et quamuis porticu protecta uasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur a frigore et tempestatibus muniemus. [15] Quidam exemptis interaneis occisas aues intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitiscentibus apibus praebent teporem. Tum etiam, si sunt adsumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. Sin autem faui suffecer‹i›nt, permanent inlibatae, nec quamuis amantissimas munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen nos existimamus tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canaliculis uel contusam et aqua madefactam ficum aridam uel defrutum aut passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem sucum euocent. [16] Vuas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi, tithymallus atque ulmi florebunt, sustinendae sunt. [17] Post confectam brumam diebus fere quadraginta quicquid est reposit‹u›m mellis, nisi liberalius relictum, consumunt; saepe etiam uacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab Idibus Februariis, ieiunae fauis accubantes torpent more serpentium et quiete sua spiritum conseruant. Quem tamen ne amittant, si longior fames incesserit, optimum est per aditum uestibuli siphonibus dulcia liquamina inmittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis aduentus commodiores polliceantur futuras tempestates. [18] Itaque post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere audent in pascua. Nam ab aequinoctio uerno sine cunctatione iam passim uagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores atque intra tecta conportant. Haec obseruanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit. Ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur aestiua. [19] Itaque quibus locis post ueris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed uernis pastionibus adsumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transportantur S‹c›yrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblaeam conferuntur. [20] Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter aluos inspicere praecepit, ueteresque et tiniosos et labantis fauos eximere, nec nisi paucos et optimos reseruare, ut simul etiam ex meliore flore quam plurimi fiant, eaque uasa quae quis transferre uelit non nisi noctibus et sine concussione portare.
XV
DE MELLE CONFICIENDO, ET QVEMADMODVM CASTRARI DEBEANT ALVI.
Mox uere transacto sequitur, ut dixi, mellis uindemia, propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intellegitur cum animaduertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignauum fucos pecus et immune, sine industria fauis adsidens. [2] Nam neque alimenta congerit, et ab aliis inuecta consumit. Verumtamen ad procreationem subolis conferre aliquid hi fuci uidentur, insidentes seminibus quibus apes figurantur. Itaque ad fouendam et educandam nouam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis extra tecta proturbantur, et, ut idem ait, praesepibus arcentur. [3] Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, uerum saeuitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores. Nec rursus multitudinem praedonum co‹nu›alescere patiendum est, ne uniuersas apes alienas diripiant. [4] Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi uideris, adapertas aluos inspicies, ut siue semipleni faui sint differantur, siue iam liquore conpleti et superpositis ceris tamquam operculis obliti demetantur. Dies uero castrandi fere matutinus occupandus est; neque enim conuenit aestu medio exasperatas apes lacessi. Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali uel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum scalprum, alterum prima fronte planum et acutissimum, quo melius hoc faui subsecentur, illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit attrahatur. [5] Sed ubi a posteriore parte, qua nullum est uestibulum, patefactum fuerit alueare, fumum admouebimus factum galbano uel arido fimo. Ea porro uase fictili prunis inmixta conduntur, idque uas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut pars altera sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet, altera latior et ore paulo patentiore, per quam possit adflari. [6] Talis olla cum est aluari obiecta, spiritu admoto fumus ad apes promouetur, quae confestim nidoris inpatientes in priorem partem domicilii et interdum extra uestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque fauorum inueniuntur. [7] Nam etiam in concordia suum quaeque plebs morem figurandi ceras fingendique seruant. Sed omnes faui semper cauearum tectis et paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum contingant, quoniam id praebet examinibus iter. [8] Ceterum figura cerarum talis est qualis et habitus domicilii. Nam et quadrata et rutunda spatia nec minus longa suam speciem uelut formae quaedam fauis praebent. Ideoque non semper eiusdem figurae reperiuntur faui. Sed hi qualescumque sunt, non omnes eximantur. nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars fauorum, posteriore, cum iam metuitur hiemps, tertia relinquenda est. [9] Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus, quoniam pro multitudine florum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento quod simile est cultro insecandi sunt faui, deinde subiectis duobus brachiis excipiendi atque ita promendi. Sin autem transuersi tectis cauearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut aduersa fronte inpressi desecentur. [10] Eximi autem debent ueteres uel uitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni et si qui tamen pullos continent, ut examini progenerando reseruentur. Omnis deinde copia fauorum conferenda est in eum locum in quo mel conficere uoles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, ne quid sit apibus peruium, quae uelut amissas opes suas pertinaciter uestigant et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare temptantis. [11] Castratae deinde alui si quae transuersos fauos in aditu habebunt conuertendae erunt, ut alterna uice posteriores partes uestibula fiant. Sic enim proxime cum castrabuntur, ueteres potius faui quam noui eximentur, ceraeque renouabuntur, quae tanto deteriores sunt quanto uetustiores. Quod si forte aluaria circumstructa et immobilia fuerint, curae erit nobis ut semper modo a posteriore modo a priore parte castrentur. Idque fieri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti uel post nonam uel postero mane. [12] Sed quotcumque faui sunt demessi, eodem die dum tepent conficere mel conuenit. Saligneus qualus uel tenui uimine rarius contextus saccus, inuersae metae similis, qualis est quo uinum liquatur, obscuro loco suspenditur. In eum deinde carptim congeruntur faui. Sed adhibenda cura est ut separentur eae partes cerarum quae uel pullos habent uel rubras sordes. Nam sunt mali saporis et suo suco mella corrumpunt. [13] Deinde ubi liquatum mel in subiectum alueum defluxit, transferetur in uasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint dum musteus fructus deferuescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina fauorum, quae in sacco retractata remanserunt, exprimuntur. Atque id secundae notae mel defluit et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.
XVI
DE CERA FACIENDA.
Cerae fructus quamuis aeris exigui non tamen omittendus est, cum sit eius usus ad multa necessarius. Expressae fauorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci perlutae sunt, in uas aeneum coiciuntur, adiecta deinde aqua liquantur ignibus. Quod ubi factum est, cera per stramenta uel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis uoluit formas aqua prius adiecta defunditur; eamque concretam facile est eximere, quoniam qui subest umor non patitur formis inhaerere. [2] Sed iam consummata disputatione de uillaticis pecudibus atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars superest, de cultu hortorum, Publi Siluine, deinceps ita ut et tibi et Gallioni nostro conplacuerat, in carmen conferemus.