M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER II

I.

Scr. Romae mense Iun. an. 60.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Kal. Iun. eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti uenit obuiam tuus puer; is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. In quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. Quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta uisa sunt (sed tamen erant ornata hoc ipso, quod ornamenta neglexerant, et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant uidebantur), meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. Quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti; quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probauissem. Quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud hypomnema cum legeret quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. Quid quaeris? Conturbaui Graecam nationem. Ita uulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent iam exhibere mihi molestiam destiterunt. Tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae; uidetur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre. Oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. Fuit enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat tuus ille ciuis Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερός τις et πολιτικώτερος uideretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur. Quarum una est in senatu Kal. Ian., altera ad populum de lege agraria, tertia de Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis, sexta cum prouinciam in contione deposui, septima cum Catilinam emisi, octaua quam habui ad populum postridie quam Catilina profugit, nona in contione quo die Allobroges indicarunt, decima in senatu Non. Dec.; sunt praeterea duae breues, quasi apospasmatia legis agrariae. Hoc totum soma curabo ut habeas; et quoniam te cum scripta tum res meae delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae dixerim; aut ne poposcisses; ego enim tibi me non offerebam. Quod quaeris quid sit quo te arcessam, ac simul impeditum te negotiis esse significas neque recusas quin non modo si opus sit sed etiam si uelim accurras, nihil sane est necesse, uerum tamen uidebare mihi tempora peregrinationis commodius posse discribere. Nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis; neque nos te fruimur et tu nobis cares. Ac nunc quidem otium est, sed si paulo plus furor Pulchelli progredi posset, ualde ego te istim excitarem. Verum praeclare Metellus impedit et impediet; quid quaeris? Est consul philopatris et, ut semper iudicaui, natura bonus. Ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. Qua de re cum in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam eius reprehendi, qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia aedilitatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum. Iam cum se ille septimo die uenisse a freto neque sibi obuiam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei noui dixi accidisse. "Ex Sicilia septimo die Romam? Ante tribus horis Roma Interamnam. Noctu introisti? Item ante. Non est itum obuiam? Ne tum quidem cum iri maxime debuit". Quid quaeris? Hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua grauitate orationis sed etiam hoc genere dictorum. Itaque iam familiariter cum ipso etiam cauillor ac iocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare. Negaui. "At ego" inquit "nouus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat". "Noli" inquam "de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas". Non consulare inquies dictum; fateor, sed ego illam odi male consularem. "Ea est" enim "seditiosa, ea cum uiro bellum gerit", neque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †nihil† esset moleste fert. Quod de agraria lege quaeris, sane iam uidetur refrixisse. Quod me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse, sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias uersari esset necesse. Quod a me ita praecautum atque prouisum est non ut ego de optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari leuitate deponeret. Quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conseruatae rei publicae dat testimonium. Hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei publicae certe prodest. Quid? Si etiam Caesarem, cuius nunc uenti ualde sunt secundi, reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae? Quin etiam si mihi nemo inuideret, si omnes, ut erat aequum, fauerent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret uitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret; nunc uero, cum equitatus ille quem ego in cliuo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse uideor si perficio ut ii nolint obesse qui possunt? Nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείᾳ, non tamquam in Romuli faece sententiam. Quid uerius quam in iudicium uenire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? Censuit hoc Cato et adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. Quid impudentius publicanis renuntiantibus? Fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura; restitit et peruicit Cato. Itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspirauit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. "Quid ergo? istos" inquies "mercede conductos habebimus?" Quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam seruis seruiamus? Sed, ut tu ais, ἅλις σπουδῆς. Fauonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei perdidit. Accusauit Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi uideretur molis potius quam Moloni operam dedisse; mihi quod defendissem leuiter suscensuit. Nunc tamen petit iterum rei publicae causa. Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem uidero, qui aderit biduo. Quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis Seruilio. Quid? Ea plaga nonne ad multos bonos uiros pertinet? Sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur. Amalthea mea te exspectat et indiget tui; Tusculanum et Pompeianum ualde me delectant, nisi quod me, illum ipsum uindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. In Gallia speramus esse otium. "Prognostica" mea cum oratiunculis prope diem exspecta; et tamen quid cogites de aduentu tuo scribe ad nos. Nam mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili Romae fore; id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat. Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donauit. Hoc illius munus in tua diligentia positum est: si me amas, cura ut conseruentur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius. Et cum Graecos tum uero Latinos diligenter ut conserues uelim. Tuum esse hoc munusculum putabo. Ad Octauium dedi litteras. Cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia prouincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. Sed scripsi, ut debui, diligenter.

II.

Scr. in uilla mense (ut uid.) Dec. an. 60.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cura, amabo te, Ciceronem nostrum; συννοσεῖν uidemur. Πελληναῖον in manibus tenebam et hercule magnum aceruum Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. O magnum hominem et unde multo plura didiceris quam de Procilio! Κορίνθιον et Ἀθηναῖον puto me Romae habere. Mihi crede (scilicet ego te hoc doceo), mirabilis uir est. Herodes si homo esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet; qui me epistula petiuit, ad te, ut uideo, comminus accessit; coniurasse mallem quam restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem. De lolio sanus non es; de uino laudo. Sed heus tu, ecquid uides Kalendas uenire, Antonium non uenire? Iudices cogi? Nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum. Velim tamen si quid est de Antoni aduentu quod audieris scribas ad me et, quoniam huc non uenis, cenes apud nos utique prid. Kal.; caue aliter facias. Cura ut ualeas.

III.

Scr. in uilla mense Dec. an. 60.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Primum, ut opinor, εὐαγγέλια: Valerius absolutus est Hortensio defendente. Id iudicium †Hatilio† condonatum putabatur, et Iphicratem suspicor, ut scribis, lasciuum fuisse; etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant. Quid sit sciemus cum ueneris. Fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Κύρου παιδείαν reprehendere. Nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat uiridariorum diaphaseis latis luminibus non tam esse suauis; etenim ἔστω ὄψις μὲν ἡ Α, τὸ δὲ ὁρώμενον <τὸ> ΒΓ, ἀκτῖνες δὲ †ΑΙΤΑ† - uides autem cetera; nam si κατ' εἰδώλων ἐμπτώσεις uideremus, ualde laborarent eidola in angustiis; nunc fit lepide illa ekchysis radiorum. Cetera si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si, quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit. Venio nunc ad mensem Ianuarium et ad ὑπόστασιν nostram ac πολιτείαν, in qua Σωκρατικῶς εἰς ἑκάτερον sed tamen ad extremum, ut illi solebant, τὴν ἀρέσκουσαν. Est res sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam adiuuandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non dubitet. Nam fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris familiarem; is adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio Crassum coniungeret. Hic sunt haec: coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senectutis otium. Sed me κατακλεὶς mea illa commouet quae est in libro tertio: "interea cursus quos prima a parte iuuentae quosque adeo consul uirtute animoque petisti, hos retine atque auge famam laudesque bonorum". Haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶς (Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum quin semper nobis uideatur Εἷς οἰωνὸς ἂριστος, ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης. Sed haec ambulationibus Compitaliciis reseruemus. Tu pridie Compitalia memento; balneum calfieri iubebo. Et Pomponiam Terentia rogat; matrem adiungemus. Θεοφράστου περὶ φιλοτιμίας adfer mihi de libris Quinti fratris.

IV.

Scr. Anti priore parte mensis Apr. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem uix intellego; pro eo tibi praesentem pecuniam solui imperaui, ne tu expensum muneribus ferres. Sed quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum Titinio quoquo modo poteris transigas. Si in eo quod ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si uoluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam ullus sit scrupulus. Valde hoc uelim ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias. Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem! Velim †sirpiae† condicione. Sed facile patior; accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus illud cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste sacerdos Bonae deae cuius modi futurus sit scierimus. Interea quidem cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo uero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam ueniet in mentem Crasso inuidere neque paenitere quod a me ipse non desciuerim. De geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor. Magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet. Tu quicquid indagaris de re publica, et maxime quos consules futuros putes, facito ut sciam. Tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re publica cogitare. Terentiae saltum perspeximus. Quid quaeris? Praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam possidere uideamur. Nos circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in Pompeiano. Tu, si in Formiano non erimus, si nos amas, in Pompeianum uenito; id et nobis erit periucundum et tibi non sane deuium. De muro imperaui Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod tibi uideretur; censeo tamen adhibeas Vettium. His temporibus tam dubia uita optimi cuiusque, magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus uelim quam Pomponiam et puerum uersari in timore ruinae.

V.

Scr. Anti priore parte mensis Apr. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cupio equidem et iam pridem cupio Alexandriam reliquamque Aegyptum uisere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum aliquo desiderio reuerti; sed hoc tempore et his mittentibus "αἰδέομαι Τρῶας καὶ Τρῳάδας ἑλκεσιπέπλους". Quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? An me aliquo praemio de sententia esse deductum? Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήσει, Cato ille noster, qui mihi unus est pro centum milibus. Quid uero historiae de nobis ad annos DC praedicabunt? Quas quidem ego multo magis uereor quam eorum hominum qui hodie uiuunt rumusculos. Sed, opinor, excipiamus et exspectemus. Si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et tum deliberabimus; etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria. Qua re si quid Theophanes tecum forte contulerit ne omnino repudiaris. De istis rebus exspecto tuas litteras: quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat; et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus, an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Seruius Sulpicius; et num quae nouae leges et num quid noui omnino; et quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab istis capi possum; uide leuitatem meam. Sed quid ego haec, quae cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν? Sic inquam in animo est; uellem ab initio; nunc uero, quoniam quae putaui esse praeclara expertus sum quam essent inania; cum omnibus Musis rationem habere cogito. Tu tamen de †Cutio† ad me rescribe certius, et nunc quis in eius locum paretur, et quid de P. Clodio fiat; et omnia, quem ad modum polliceris, ἐπὶ σχολῆς scribe; et quo die Roma te exiturum putes uelim ad me scribas, ut certiorem te faciam quibus in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis rebus de quibus ad te scripsi; ualde enim exspecto tuas litteras.

VI.

Scr. Anti priore parte mensis Apr. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quod tibi superioribus litteris promiseram, fore ut opus exstaret huius peregrinationis, nihil iam magno opere confirmo; sic enim sum complexus otium ut ab eo diuelli non queam. Itaque aut libris me delecto, quorum habeo Anti festiuam copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas tempestates non sunt idoneae): a scribendo prorsus abhorret animus. Etenim geographika quae constitueram magnum opus est; ita ualde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a Serapione et ab Hipparcho reprehenditur (quid censes si Tyrannio accesserit?); et hercule sunt res difficiles ad explicandum et homoeideis nec tam possunt antherographeisthai quam uidebantur; et, quod caput est, mihi quaeuis satis iusta causa cessandi est, qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duum uirum quam Romae fuisse. Tu uero sapientior Buthroti domum parasti; sed, mihi crede, proxima est illi municipio haec Antiatium ciuitas. Esse locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam uiderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex uiginti uiris uiuum et saluum uelit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes! Hic, hic nimirum politeuteon; nam istic non solum non licet sed etiam taedet. Itaque anekdota a nobis quae tibi uni legamus Theopompio genere aut etiam asperiore multo pangentur; neque aliud iam quicquam politeuomai nisi odisse improbos, et id ipsum nullo cum stomacho sed potius cum aliqua scribendi uoluptate. Sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio; uide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus. Praeterea de muro statue quid faciendum sit. Aliud quid? Etiam: quando te proficisci istinc putes fac ut sciam.

VII.

Scr. Anti priore parte mensis Apr. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

De geographia etiam atque etiam deliberabimus. Orationes autem a me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere †qui absciram†, alteram ne laudarem eum quem non amabam; sed id quoque uidebimus. Denique aliquid exstabit, ne tibi plane cessasse uideamur. De Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam uelim omnibus uestigiis indagata ad me adferas cum uenies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. Equidem ante quam tuas legi litteras, hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo uadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed uidebatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus. "Quid enim? ad plebem transisti ut Tigranem ires salutatum? Narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non solent?" Quid quaeris? Acueram me ad exagitandam hanc eius legationem; quam si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commouet et latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium. Et hercule, uerum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster Publius, primum qui, cum in domo Caesaris quondam unus uir fuerit, nunc ne in uiginti quidem esse potuerit; deinde alia legatio dicta erat, alia data est: illa opima ad exigendas pecunias Druso, ut opinor, Pisaurensi an epuloni Vatinio reseruatur, haec ieiuna tabellari legatio datur ei cuius tribunatus ad istorum tempora reseruatur. Incende hominem, amabo te, quod potest. Vna spes est salutis istorum inter ipsos dissensio; cuius ego quaedam initia sensi ex Curione. Iam uero Arrius consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et haec sanguinaria iuuentus inimicissima est. Accedat uero, accedat etiam ista rixa auguratus. Spero me praeclaras de istis rebus epistulas ad te saepe missurum. Sed illud quid sit scire cupio, quod iacis obscure, iam etiam ex ipsis quinque uiris loqui quosdam. Quidnam id est? si est enim aliquid, plus est boni quam putaram. Atque haec sic uelim existimes non me abs te κατὰ τὸ πρακτικὸν quaerere, quod gestiat animus aliquid agere in re publica. Iam pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat; nunc uero cum cogar exire de naui non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles, κἂν ὑπὸ στέγῃ πυκνῆς ἀκούειν ψακάδος εὑδούσῃ φρενί." De muro quid opus sit uidebis. Castricianum mendum nos corrigemus, et tamen ad me Quintus HS MMDCC scripserat, †non ad sororem tuam HS XXX at†. Terentia tibi salutem dicit. Cicero tibi mandat ut Aristodemo idem de se respondeas quod de fratre suo, sororis tuae filio, respondisti. De Amalthea quod me admones non neglegemus. Cura ut ualeas.

VIII.

Scr. Anti XVI aut XV Kal. Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Epistulam cum a te auide exspectarem ad uesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros uenisse Roma. Voco, quaero ecquid litterarum. Negant. "Quid ais?" inquam "nihilne a Pomponio?" Perterriti uoce et uultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in uia. Quid quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suaui uenerat. Nunc si quid in ea epistula quam a.d. XVI Kal. Mai. dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. Et scito Curionem adulescentem uenisse ad me salutatum. Valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse uero mirandum in modum "reges odisse superbos". Peraeque narrabat incensam esse iuuentutem neque ferre haec posse. Bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. Ego me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse, nihil me est inertius. Sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos uisurus sis. In Formianum uolumus uenire Parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore Cratera illum delicatum, Kal. Mai. de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. V Non. Mai. (ludi enim Anti futuri sunt ex a.d. IIII [kal.] ad prid. Non. Mai.; eos Tullia spectare uult); inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iun. Te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut uideamus. Epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid noui.

IX.

Scr. Anti XIV aut XIII kal. Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim. †Vt† tuos mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere * * *; illum uero qui nondum habitus est, quem illa βοῶπις, cum e Solonio redierit, ad te est relatura - sic uelim putes, nihil hoc posse mihi esse iucundius. Si uero, quae de me pacta sunt, ea non seruantur, in caelo sum; tum sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis praestantissimis orationibus gratiam rettulerit; quarum exspecta diuinam palinoidian. Etenim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare; non enim poterimus ulla esse in inuidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. Sin autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos inuehi. Verum tamen inuehatur. Festiue, mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica est conuersus, citius omnino quam †potuit†; id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna † qui praedia † tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt. Video iam quo inuidia transeat et ubi sit habitatura. Nihil me existimaris neque usu neque a Theophrasto didicisse, nisi breui tempore desiderari nostra illa tempora uideris; etenim si fuit inuidiosa senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit, quid iam censes fore? Proinde isti licet faciant quos uolent consules tribunos pl., denique etiam Vatini strumam sacerdoti dibaphoi uestiant, uidebis breui tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccauit Catonem. Nam nos quidem, si per istum tuum sodalem Publium licebit, sophisteuein cogitamus, si ille ‹cogitat tantum›, dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, ἐπαγγέλλομαι 'ἄνδρ’ ἀπαμύνεσθαι ὅτε τις πρότερος χαλεπήνῃ'. Patria propitia est; habet a nobis, etiam si non plus quam debitum est, plus certe quam postulatum est. Male uehi malo alio gubernante quam tam ingratis uectoribus bene gubernare. Sed haec coram commodius. Nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito a. d. u Non. Mai.; Antio uolo Non. Mai. proficisci in Tusculanum. Sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad prid. Kal. Mai. uolo), faciam statim te certiorem. Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τῖτον τὸν Ἀθηναῖον.

X.

Scr. Appi Foro XI Kal. Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Volo ames meam constantiam. Ludos Anti spectare non placet; est enim ὑποσόλοικον, cum uelim uitare omnium deliciarum suspicionem, repente ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem. Qua re usque ad Non. Mai. te in Formiano exspectabo. Nunc fac ut sciam quo die te uisuri simus. Ab Appi Foro hora quarta. Dederam aliam paulo ante a Tribus Tabernis.

XI.

Scr. in Formiano c. IX Kal. Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Narro tibi, plane relegatus mihi uideor postea quam in Formiano sum. Dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae; etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret uerum etiam quid futurum esset indicabant. Nunc nisi si quid ex praetereunte uiatore exceptum est, scire nihil possumus. Qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero, quem ad me statim iussi recurrere, da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. Nos in Formiano esse uolumus usque ad prid. Non. Mai.; eo si ante eam diem non ueneris, Romae te fortasse uidebo; nam Arpinum quid ego te inuitem?

τρηχεῖ', ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος· οὔ τι ἐγώ γε

ἧς γαίης δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι.

Haec igitur, et cura ut ualeas.

XII.

Scr. Tribus Tabernis XII kal. Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Negent illi Publium plebeium factum esse? Hoc uero regnum est et ferri nullo pacto potest. Mittat ad me Publius qui obsignent: iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi Ati, mihi narrasse se in auspicio fuisse. O suauis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio, deberi quidem plane fateor. Sed uide συγκύρημα. Emersam commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma ueniens Curio meus; ibidem ilico puer abs te cum epistulis. Ille ex me, nihilne audissem noui. Ego negare. "Publius" inquit "tribunatum pl. petit". "Quid ais?" "Et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia" inquit "ista rescindat". "Quid Caesar?" inquam. "Negat se quicquam de illius adoptione tulisse". Deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. Complexus iuuenem dimisi properans ad epistulas. Vbi sunt qui aiunt ζώσης φωνῆς? quanto magis uidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur! de rumorum mutatione cottidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδος, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti conuiui istius ἀσελγοῦς! Sum in curiositate ὀξύπεινος, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo. Quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ’ ὀπώρην τρύξ; quae si desederit, magis erunt mihi liquata quae scribam. Quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus. Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et ciuis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. Litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putabam, postridie ei qui mihi primus obuiam uenisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ φιλόσοφος τὸν πολιτικὸν Τῖτον ἀσπάζεται.

XIII.

Scr. in Formiano c. VIII Kal. Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Facinus indignum! epistulam authorei, tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suauissimas epistulas neminem reddidisse! At scito eum fasciculum quo illam conieceram domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse. Itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum idae gratae fuissent. Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum uestrum ferre possunt. Si uero in hanc Τηλέπυλον ueneris Λαιστρυγονίην, Formias dico, qui fremitus hominum! Quam irati animi! Quanto in odio noster amicus Magnus! Cuius cognomen una cum Crassi Diuitis cognomine consenescit. Credas mihi uelim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret; qua re, mihi crede, φιλοσοφῶμεν. Iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti. Tu si litteras ad Sicyonios habes, aduola in Formianum, unde nos prid. Non. Mai. cogitamus.

XIV.

Scr. in Formiano inter VII et prid. Kal Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quantam tu mihi moues exspectationem de sermone Bibuli, quantam de conloquio βοώπιδος, quantam etiam de illo delicato conuiuio! Proinde ita fac uenias ut ad sitientis auris. Quamquam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, cum se omnium sermonibus sentiet uapulare et cum has actiones euanatreptous uidebit, ruere incipiat. Ego autem usque eo sum eneruatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare. De pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. Basilicam habeo, non uillam, frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†. Sed omitto uulgus, post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est uicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur; ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. Quo me uertam? Statim me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari uiderem dumtaxat ad prid. Non. Mai.; uides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc, dum hi apud me sunt, emere de me fundum Formianum uelit! Et tamen illud probem "magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti?" Sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.

XV.

Scr. in inter VII et prid. Kal. Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Vt scribis, ita uideo non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me uarietas sermonum opinionumque delectat; Romae enim uideor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. Illud tamen explicare non possum, quidnam inueniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam. Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium sine ulla correctione rei publicae? Nimirum in Publio spes est; fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro reuertare; nam ut illo tu careas non uideo posse fieri, praesertim si mecum aliquid uolet disputare. Sed id quidem non dubium est quin, si quid erit eius modi, sis aduolaturus. Verum ut hoc non sit, tamen, siue ruet ... get rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat. Cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! Nondum plane ingemueram, "salue" inquit Arrius. Hoc est Roma decedere! Quos ego homines effugi cum in hos incidi? Ego uero "in montis patrios et ad incunabula nostra" pergam. Denique si solus non potuero, ero cum rusticis potius quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu nihil certi scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad III Non. Mai. Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controuersia Muluiana. Nescit omnino te communem causam defendere eorum qui agros publicos possideant; sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id recusat. Ea tibi igitur et Κικέρων, ἀριστοκρατικώτατος παῖς, salutem dicunt.

XVI.

Scr. in Formiano e. kal. Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cenato mihi et iam dormitanti prid. Kal. Mai. epistula est illa reddita in qua de agro Campano scribis. Quid quaeris? primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia; cogitanti autem haec fere succurrebant. Primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram; hoc mihi eius modi non uidebatur. Deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum uidetur esse deriuata, qui ager, ut dena iugera sint, non amplius hominum quinque milia potest sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse est. Praeterea si ulla res est quae bonorum animos, quos iam uideo esse commotos, uehementius possit incendere, haec certe est, et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diuiso, quod uectigal superest domesticum praeter uicesimam? Quae mihi uidetur una contiuncula clamore pedisequorum nostrorum esse peritura. Gnaeus quidem noster iam plane quid cogitet nescio:

φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοις ἔτι,

ἀλλ’ ἀγρίαις φύσαισι φορβειᾶς ἄτερ',

qui quidem etiam istuc adduci potuerit. Nam adhuc haec ἐσοφίζετο: se leges Caesaris probare, actiones ipsum praestare debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquando confici, Bibulus de caelo tum seruasset necne sibi quaerendum non fuisse; de publicanis uoluisse illi ordini commodare, quid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset se diuinare non potuisse. Nunc uero, Sampsicerame, quid dices? Vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri Campani abstulisse? Quid? Hoc quem ad modum obtinebis? "Oppressos uos" inquit "Tenebo exercitu Caesaris". Non me hercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam fructum ullum aut gratiam rettulerunt. Quod si in eam me partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi uiam. Nunc prorsus hoc statui, ut, quoniam tanta controuersia est Dicaearcho familiari tuo cum Theophrasto amico meo ut ille tuus τὸν πρακτικὸν βίον longe omnibus anteponat, hic autem ton theoretikon, utrique a me mos gestus esse uideatur. Puto enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit sed reprehendit quia non semper quierim. Qua re incumbamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia et eo unde discedere non oportuit aliquando reuertamur. Quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit "πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ ..." - quid dicam nescio; nam ita deplorat primis uersibus mansionem suam ut quemuis mouere possit, ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam. Illud tamen quod scribis animaduertas uelim de portorio circumuectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum reiecisse; nondum uidelicet meas litteras legerat quibus ad eum re consulta et explorata perscripseram non deberi. Velim si qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa uenerunt uideas et, si tibi uidebitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam. Si possum discedere, ne causa optima in senatu pereat ego satis faciam publicanis; ei de me -. Vere tecum loquar, in hac re malo uniuersae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque uehementer interest. Hoc ego sentio ualde nobis opus esse; sed tu id uidebis. Quaestores autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubitant? Nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne illud quidem contemnam, quod extremum est. Te in Arpinati uidebimus et hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti.

XVII.

Scr. in Formiano in. mense Mai. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Prorsus, ut scribis, ita sentio: turbat Sampsiceramus. Nihil est quod non timendum sit; ὁμολογουμένως τυραννίδα συσκευάζεται. Quid enim ista repentina adfinitatis coniunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant? Quae si essent extrema, tamen esset nimium mali, sed ea natura rei est ut haec extrema esse non possint; quid enim eos haec ipsa per se delectare possunt? Numquam huc uenissent nisi ad alias res pestiferas aditus sibi compararent. Verum, ut scribis, haec in Arpinati a. d. VI circiter Id. Mai. non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae perierit, sed conferemus. Quam sum tranquillo animo, di immortales! Neque tam me euelpistia consolatur, ut antea, quam adiaphoria, qua nulla in re tam utor quam in hac ciuili et publica. Quin etiam quod est subinane in nobis et non aphilodoxon (bellum est enim sua uitia nosse), id adficitur quadam delectatione. Solebat enim me pungere ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora uiderentur quam nostra; hac quidem cura certe iam uacuus sum; iacet enim ille sic ut †phocis curiana† stare uideatur. Sed haec coram. Tu tamen uideris mihi Romae fore ad nostrum aduentum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin, ut scribis, ita uenies, uelim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches. Quaeres scilicet kata to kedemonikon et ad me ab eo quasi hypothekas adferes quem ad modum me geram; aliquid ex eius sermone poterimus peri ton holon suspicari.

XVIII.

Scr. Romae mense Iun. aut in. Quint. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire aueres quid esset noui. Tenemur undique neque iam quo minus seruiamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora quam hic status, qui una uoce omnium gemitur neque uerbo cuiusquam subleuatur. Scopos est, ut suspicor, illis qui tenent nullam cuiquam largitionem relinquere. Vnus loquitur et palam aduersatur adulescens Curio; huic plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea beneuolentiae permulta a bonis impertiuntur; Fufium clamoribus et conuiciis et sibilis consectantur. His ex rebus non spes sed dolor est maior, cum uideas ciuitatis uoluntatem solutam, uirtutem adligatam. Ac ne forte quaeras kata lepton de singulis rebus, uniuersa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo priuatos uerum etiam magistratus liberos fore. Hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conuiuiis est liberior quam fuit; uincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. Habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. Non dubitant iurare ceteri: Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne iuraret. Sed de re publica non libet plura scribere: displiceo mihi nec sine summo scribo dolore; me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter. A Caesare ualde liberaliter inuitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio uoti causa datur; sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris aduentu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim cum uelim; hanc ergo teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam. Non libet fugere, aueo pugnare; magna sunt hominum studia. Sed nihil adfirmo; tu hoc silebis. De Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui. Tu uehem ego uel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset. Sed ita te para ut, si inclamaro, aduoles.

XIX.

Scr. Romae medio mense Quint. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae mihi ipsi intenduntur; sescenta sunt, sed mihi nihil est molestius quam Statium manu missum: "nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam reuereri saltem!" Nec quid faciam scio neque tantum est in re quantus est sermo. Ego autem ne irasci possum quidem iis quos ualde amo; tantum doleo, ac mirifice quidem. Cetera in magnis rebus. Minae Clodi contentionesque quae mihi proponuntur modice me tangunt; etenim uel subire eas uideor mihi summa cum dignitate uel declinare nulla cum molestia posse. Dices fortasse "dignitatis halis, tamquam dryos: saluti, si me amas, consule". Me miserum! Cur non ades? Nihil te profecto praeteriret. Ego fortasse typhlotto et nimium toi kaloi prospepontha. Scito nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus generibus ordinibus aetatibus offensum quam hunc statum qui nunc est, magis me hercule quam uellem, non modo quam putarem; populares isti iam etiam modestos homines sibilare docuerunt. Bibulus in caelo est nec qua re scio, sed ita laudatur quasi qui "unus homo nobis cunctando restituit rem". Pompeius, nostri amores, quod mihi summo dolori est, ipse se adflixit. Neminem tenent uoluntate; ne metu necesse sit iis uti uereor. Ego autem neque pugno cum illa causa propter illam amicitiam neque adprobo ne omnia improbem quae antea gessi; utor uia media. Populi sensus maxime theatro et spectaculis perspectus est; nam gladiatoribus qua dominus qua aduocati sibilis conscissi; ludis Apollinaribus Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium petulanter inuectus est: "nostra miseria tu es magnus" miliens coactus est dicere; "eandem uirtutem istam ueniet tempus cum grauiter gemes" totius theatri clamore dixit, itemque cetera. Nam et eius modi sunt ii uersus ut in tempus ab inimico Pompei scripti esse uideantur; "si neque leges neque mores cogunt" et cetera magno cum fremitu et clamore sunt dicta. Caesar cum uenisset mortuo plausu, Curio filius est insecutus; huic ita plausum est ut salua re publica Pompeio plaudi solebat. Tulit Caesar grauiter; litterae Capuam ad Pompeium uolare dicebantur. Inimici erant equitibus, qui Curioni stantes plauserant, hostes omnibus; Rosciae legi, etiam frumentariae minitabantur. Sane res erat perturbata. Equidem malueram quod erat susceptum ab illis silentio transiri, sed uereor ne non liceat; non ferunt homines quod uidetur esse tamen ferendum; sed est iam una uox omnium magis odio firmata quam praesidio. Noster autem Publius mihi minitatur, inimicus est; impendet negotium, ad quod tu scilicet aduolabis. Videor mihi nostrum illum consularem exercitum bonorum omnium, etiam satis bonorum, habere firmissimum. Pompeius significat studium erga me non mediocre; idem adfirmat uerbum de me illum non esse facturum; in quo non me ille fallit sed ipse fallitur. Cosconio mortuo sum in eius locum inuitatus; id erat uocari in locum mortui. Nihil me turpius apud homines fuisset, neque uero ad istam ipsam asphaleian quicquam alienius; sunt enim illi apud bonos inuidiosi, ego apud improbos; meam retinuissem inuidiam, alienam adsumpsissem. Caesar me sibi uult esse legatum; honestior haec declinatio periculi, sed ego hoc non repudio. Quid ergo est? pugnare malo; nihil tamen certi. Iterum dico "Vtinam adesses!" sed tamen, si erit necesse, arcessemus. Quid aliud? Quid? Hoc opinor: certi sumus perisse omnia; quid enim akkizometha tam diu? Sed haec scripsi properans et me hercule timide. Posthac ad te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges. In iis epistulis me Laelium, te Furium faciam; cetera erunt en ainigmois. Hic Caecilium colimus et obseruamus diligenter. Edicta Bibuli audio ad te missa; iis ardet dolore et ira noster Pompeius.

XX.

Scr. Romae mense Quint. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Anicato, ut te uelle intellexeram, nullo loco defui. Numestium ex litteris tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. Caecilium quibus rebus possum tueor diligenter. Varro satis facit nobis. Pompeius amat nos carosque habet. "Credis?" inquies. Credo; prorsus mihi persuadet; sed quia uolo. Pragmatici homines omnibus historiis praeceptis uersibus denique cauere iubent et uetant credere: alterum facio, ut caueam; alterum, ut non credam, facere non possum. Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me uiolatum iri. Tractatur res. Simul et quid erit certi, scribam ad te. Si erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; si quies dabitur, ab Amalthea te non commouebo. De re publica breuiter ad te scribam; iam enim charta ipsa ne nos prodat pertimesco; itaque posthac, si erunt mihi plura ad te scribenda, allegoriais obscurabo. Nunc quidem nouo quodam morbo ciuitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt acta improbent querantur doleant, uarietas in re nulla sit, aperteque loquantur et iam clare gemant, tamen medicina nulla adferatur; neque enim resisti sine internecione posse arbitramur nec uidemus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit. Bibulus hominum admiratione et beneuolentia in caelo est; edicta eius et contiones describunt et legunt. Nouo quodam genere in summam gloriam uenit: populare nunc nihil tam est quam odium popularium. Haec quo sint eruptura timeo; sed si dispicere quid coepero scribam ad te apertius. Tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis, si inclamaro, ut accurras; sed do operam et dabo ne sit necesse. Quod scripseram me Furio scripturum, nihil necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te Atticum neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi litterae quas in alienum incidere nolim. Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse C milia. Comitia Bibulus cum Archilochio edicto in a. d. XV Kal. Nou. distulit. A Vibio libros accepi; poeta ineptus tamen et scit nihil, sed est non inutilis; describo et remitto.

XXI.

Scr. Romae paulo post VIII kal. Sext. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

De re publica quid ego tibi subtiliter? Tota periit atque hoc est miserior quam reliquisti, quod tum uidebatur eius modi dominatio ciuitatem oppressisse quae iucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. Nam iracundiam atque intemperantiam irorum sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti uidebantur uenenis ut posse uideremur sine dolore interire; nunc uero sibilis uulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae uereor ne exarserint. Equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conuersum ut uix sonitum audire, uix impressam orbitam uidere possemus; et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuissent; sed cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum uero loqui omnes et clamare coeperunt. Itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude uersatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit; progressum praecipitem, inconstantem reditum uidet; bonos inimicos habet, improbos ipsos non amicos. Ac uide mollitiem animi: non tenui lacrimas cum illum a. d. VIII Kal. Sext. uidi de edictis Bibuli contionantem; qui antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in loco summo cum amore populi, cunctis fauentibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum qui aderant, displicebat! O spectaculum uni Crasso iucundum, ceteris non item! Nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus uidebatur, et, ut Apelles si Venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum uideret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore uidi. Quamquam nemo putabat propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit amor ut exhauriri nulla posset iniuria. Itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam uehemens uir tamque acer in †ferro† et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat. Bibuli qui sit exitus futurus nescio; ut nunc res se habet, admirabili gloria est. Qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi uoluntatem offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime diceret, uocem exprimere non potuit. Quid quaeris? sentiunt se nullam unius partis uoluntatem tenere; eo magis uis nobis est timenda. Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me; mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro; studia spero me summa habiturum omnium ordinum. Te cum ego desidero, tum uero res ad tempus illud uocat; plurimum consili animi praesidi denique mihi, si te ad tempus uidero, accesserit. Varro mihi satis facit. Pompeius loquitur diuinitus. Spero nos aut certe cum summa gloria aut etiam sine molestia discessuros. Tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.

XXII.

Scr. Romae post VIII Kal. Sext., ante XV Kal. Nou. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quam uellem Romae mansisses (et mansisses profecto si haec fore putassemus)! Nam Pulchellum nostrum facillime teneremus, aut certe quid esset facturus scire possemus. Nunc se res sic habet: uolitat, furit; nihil habet certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit, id acturus uidetur; cum uidet quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus uidetur; cum autem rursus opes eorum, cum exercitus recordatur, conuertit se in nos, nobis autem ipsis tum uim tum iudicium minatur. Cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), uehementer egit, cum diceret in summa se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset; ‹sed› fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non seruaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. Haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra eius uoluntatem esse facturum. Sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui; quod si non faceret, tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus. Nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria uersamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera nostra sed etiam in uulgus gratum esse sentimus. Domus celebratur, occurritur, renouatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur, ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda uideatur. Nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide; qua re aduola. Expedita mihi erunt omnia si te habebo: multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam - sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia. Vnum illud tibi persuadeas uelim, omnia mihi fore explicata si te uidero; sed totum est in eo, si ante quam ille ineat magistratum. Puto Pompeio eum et Crasso urgente, si tu aderis qui per Boopin ex ipso intellegere possis qua fide ab illi agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros. Precibus nostris et cohortatione non indiges; quid mea uoluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis. De re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in eos qui tenent omnia. Mutationis tamen spes nulla; sed, quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium uehementerque paenitet. Non prouideo satis quem exitum futurum putem; sed certe uidentur haec aliquo eruptura. Libros Alexandri, neglegentis hominis et non boni poetae is sed tamen non inutilis, tibi remisi. Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem grauem et prudentem et dignum tua commendatione cognoui.

XXIII.

Scr. Romae ante XV Kal. Nou. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam; ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. Nam cum uacui temporis nihil haberem, et cum recreandae uoculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictaui ambulans. Primum igitur illud te scire uolo, Sampsiceramum nostrum amicum uehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego posse inueniri nullam puto; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo aduersario consenescere, consensionem uniuersorum nec uoluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse. Nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus; ex quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque uersamur. Sed Boopidos nostrae consanguineus non mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat; quam ob rem, si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si uero ingrederis curre, si curris aduola. Credibile non est quantum ego in consiliis et prudentia tua et, quod maximum est, quantum in amore et fide ponam. Magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio uero nostrorum animorum breuitate contenta est: permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. Cura ut ualeas.

XXIV.

Scr. Romae ante XV Kal. Nou. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quas Numestio litteras dedi, sic te iis euocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset; ad illam celeritatem adde etiam si quid potes. Ac ne sis perturbatus (noui enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius) - sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam introitu. Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio filius adduceretur. Itaque insinuauit in familiaritatem adulescentis et cum eo, ut res indicat, saepe congressus est; rem in eum locum deduxit ut diceret sibi certum esse cum suis seruis in Pompeium impetum facere eumque occidere. Hoc Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium; res delata ad senatum est. Introductus Vettius primo negabat se umquam cum Curione constitisse, neque id sane diu; nam statim fidem publicam postulauit; reclamatum est. Tum exposuit manum fuisse iuuentutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et [Cn.] Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea C. Septimium scribam Bibuli pugionem sibi a Bibulo attulisse. Quod totum inrisum est, Vettio pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id eiectum est quod a. d. III Id. idem Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut caueret insidias; in quo ei Pompeius gratias egerat. Introductus Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo tum quidem Vettius est reprehensus quod dixerat adulescentium consilium ut in foro gladiatoribus Gabini Pompeium adorirentur, in eo principem Paulum fuisse, quem constabat eo tempore in Macedonia fuisse. Fit senatus consultum ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in uincula coniceretur; qui eum emisisset, eum contra rem publicam esse facturum. Res erat in ea opinione ut putarent id esse actum, ut Vettius in foro cum pugione et item serui eius comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum; idque ita actum esset nisi Curiones rem ante ad Pompeium detulissent. Tum senatus consultum in contione recitatum est. Postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret. Hic ille omnia quae uoluit de re publica dixit, ut qui illuc factus institutusque uenisset. Primum Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. Deinde quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione attigerat, eos nominauit: L. Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium, illum qui in P. Clodium subscripserat; L. Domitium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. Me non nominauit sed dixit consularem disertum uicinum consulis sibi dixisse Ahalam Seruilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri. Addidit ad extremum, cum iam dimissa contione reuocatus a Vatinio fuisset, se audisse ex Curione his de rebus conscium esse Pisonem generum meum et M. Laterensem. Nunc reus erat apud Crassum Diuitem Vettius de ui et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus; quod si impetrasset, iudicia fore uidebantur. Ea nos, utpote qui nihil contemnere soleamus, non contemnebamus sed non pertimescebamus. Hominum quidem summa erga nos studia significabantur, sed prorsus uitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. Modo caedem timueramus, quam oratio fortissimi senis, Q. Considi, discusserat; ea quam cottidie timere potueramus subito exorta est. Quid quaeris? Nihil mihi fortunatius est Catulo cum splendore uitae tum mortis tempore. Nos tamen in his miseriis erecto animo et minime perturbato sumus, honestatemque et dignitatem nostram magna cura tuemur. Pompeius de Clodio iubet nos esse sine cura et summam in nos beneuolentiam omni oratione significat. Te habere consiliorum auctorem, sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. Qua re, ut Numestio mandaui tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos aduoles; respiraro si te uidero.

XXV

Scr. Romae ante XV Kal. Nou. an. 59.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, uolam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi uoluptati esse. Sed ego mallem ad illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter enim moratus est, sicut nosti; "helikta kai ouden ...". Sed nos tenemus praeceptum illud, "tas ton kratounton ...". At hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! Sic habeto, nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici; ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane uolo. Sed quid tu scribas? Quem iam ego uenire atque adesse arbitror; ita enim egi tecum superioribus litteris. Valde te exspecto, ualde desidero, neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit. His de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? Re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. Nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima beneuolentia hominum muniti sumus. Qua re aduola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. Ideo sum breuior quod, ut spero, coram breui tempore conferre quae uolumus licebit. Cura ut ualeas.