I
Quaedam, Liberalis, uirorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur et semper extra uitam iacent; quaedam et dum quaeruntur oblectamento sunt et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam; tu illa, utcumque tibi uisum erit, aut peragi iubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci. In his quoque abire protinus si iusseris, non nihil actum erit; nam etiam quae discere superuacuum est, prodest cognoscere. Ex uoltu igitur tuo pendebo; prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.
II
1 An beneficium eripi posset, quaesitum est. Quidam negant posse; non enim res est, sed actio. Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui nauigat, aliud nauigatio, et, quamuis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud, quod ad unumquemque nostrum beneficio peruenit. 2 Illud incorporale est, inritum non fit: materia uero eius huc et illuc iactatur et dominum mutat. Itaque cum eripis materiam, non eripis ipsam rem. Ipsa rerum natura reuocare, quod dedit, non potest. Beneficia sua interrumpit. non rescindit: qui moritur, tamen uixit; qui amisit oculos, tamen uidit. Quae ad nos peruenerunt, ne sint, effici potest, ne fuerint, non potest; pars autem beneficii et quidem certissima est, quae fuit. 3 Non numquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur. Licet omnes in hoc uires suas natura aduocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi domus et pecunia et mancipium et quidquid est, in quo haesit beneficii nomen; ipsum uero stabile et inmotum est; nulla uis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.
III
1 Egregie mihi uidetur M. Antonius aput Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio uideat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, si cito occupauerit, exclamare: "Hoc habeo, quodcumque dedi." O quantum habere potuit, si uoluisset! Hae sunt diuitiae certae in quacumque sortis humanae leuitate uno loco permansurae; quae cum maiores fuerint, hoc minorem habebunt inuidiam. Quid tamquam tuo parcis? procurator es. 2 Omnia ista, quae uos tumidos et supra humana elatos obliuisci cogunt uestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta uestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in auersos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, conlegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt uestra; in depositi causa sunt iam iamque ad alium dominum spectantia; aut hostis illa aut hostilis animi successor inuadet. 3 Quaeris, quomodo illa tua facias? dona dando. Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus. 4 Istud, quod suspicis, quo te diuitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet: domus est, seruus est, nummi sunt; cum donasti, beneficium est.
IV
1 "Fateris" inquit "non aliquando beneficium non debere ei, a quo accepimus; ergo ereptum est." Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per uim stupro uiolauit: non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam soluit me debito, et, si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in conparatione beneficii praeponderauit iniuria; ita, non aufertur beneficium, sed uincitur. 2 Quid? non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos auersari et eiurare ius fasque sit? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant? Minime, sed impietas sequentium temporum commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia, et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit: pensatum est creditum damno; nec reddidi illi, nec tamen debeo. 3 Eodem modo et hic, qui aliquid benigne aduersus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde liber aduersus eum essem, ac si nihil accepissem; uim beneficiis suis adtulit. 4 Colonum suum non tenet quamuis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcauit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit. 5 Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet, qui dicat: "Pecuniam credidisti. Quid ergo est? pecus abegisti, seruum eius occidisti, argentum, quod non emeras, possides; aestimatione facta debitor discede, qui creditor ueneras; inter beneficia quoque et iniurias ratio confertur. 6 Saepe, inquam, beneficium manet nec debetur; si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspirauit, uultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamuis non debeatur; sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.
V
1 Dedisti beneficium, iniuriam postea fecisti; et beneficio gratia debebatur et iniuriae ultio: nec ego illi gratiam debeo nec ille mihi poenam: alter ab altero absoluitur. 2 Cum dicimus: "Beneficium illi reddidi", non hoc dicimus illud nos, quod acceperamus, reddidisse, sed aliud pro illo. Reddere est enim rem pro re dare; quidni? cum omnis solutio non idem reddat, sed tantumdem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamuis numerauerimus pro argenteis aureos, quamuis non interuenerint nummi, sed delegatione et uerbis perfecta solutio sit. 3 Videris mihi dicere: "Perdi operam; quorsus enim pertinet scire me, an maneat, quod non debetur? Iuris consultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usu capi posse sed ea, quae in hereditate sunt, tamquam quicquam aliud sit hereditas quam ea, quae in hereditate sunt. 4 Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus uindicare ac ueluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud enim uideo in hoc foro fieri; quid in uestra schola iuris sit, uos sciatis. Separantur actiones, de eo, quod agimus, et de quo nobiscum agitur; non confunditur formula: si quis aput me pecuniam deposuerit, idem postea furtum mihi fecerit, et ego cum illo furti agam et ille mecum depositi."
VI
VI. 1 Quae proposuisti mihi, Liberalis, exempla certis legibus continentur, quas necesse est sequi. Lex legi non miscetur, utraque sua uia it; depositum habet actionem propriam tam mehercules quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est, me arbitro utitur; licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit, tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an debeam. 2 In illis nihil est nostrae potestatis, eundum est, qua ducimur; in beneficio tota potestas mea est, ego iudico. Itaque non separo illa nec diduco, sed iniurias et beneficia ad eundem iudicem mitto; alioqui iubes me eodem tempore et amare et odisse et queri et gratias agere, quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae uidebo, an mihi etiam ultro debeatur. 3 Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne inprimit uersus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superueniens iniuria adparere non patitur.
VII
1 Voltus tuus, quoi regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius exeam; uideris mihi dicere:
"Quo tantum mihi dexter abis? huc dirige cursum,
Litus ama."
Non possum magis. Itaque, si huic satis factum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis inuitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi proposito deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non uult, profuit, et an ei, qui, dum nescit. (2 Nam si quis coactus aliquid boni fecit, quin nos non obliget, manifestius est, quam ut ulla in hoc uerba impendenda sint.) Et haec quaestio facile expedientur et si qua similis huic moueri potest, si totiens illo cogitationem nostram conuerterimus beneficium nullum esse, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna. 3 Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamuis aut magna nauigia patiantur et ad subuehendas copias largo ac perenni alueo currant aut piscosa et amoena pinguibus aruis interfluant; nec quisquam Nilo beneficium debere si inundauit se iudicat, non magis quam odium, si inmodicus superfluxit tardeque decessit; nec uentus beneficium dat, licet lenis et secundus adspiret, nec utilis et salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non tantum prodesse, sed uelle. Ideo nec mutis animalibus quicquam debetur: et quam multos e periculo uelocitas equi rapuit! nec arboribus: et quam multos aestu laborantes ramorum opacitas texit! 4 Quid autem interest, utrum mihi, qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit, cum utrique uelle defuerit? Quid interest, utrum me iubeas naui aut uehiculo aut lanceae debere beneficium an ei, qui aeque quam ista propositum bene faciendi nullum habuit, sed profuit casu?
VIII
1 Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt et in flumen aliquoi cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam auertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est. sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt; non tamen ideo illis beneficium debemus. quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius. 2 An existimas me debere ei quicquam , cuius manus, cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, nisi errasset? Saepe testis, dum aperte perierat, etiam ueris testibus abrogauit fidem et reum uelut factione circumuentum miserabilem reddidit. 3 Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamuis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo peruenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non euentus sed animus. 4 Aduersarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere rem demittit, causam meam erexit; non quaero, an pro me errauerit: contra me uoluit.
IX
1 Nempe, ut gratus sim, uelle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, inpulsus est? atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat,cum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret? 2 Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit; et amicum et inimicum uoluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit! quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus uadimonio tenuit; ne in piratarum manus peruenirent, quidam naufragio consecuti sunt: nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis seruauit, dum uexat ac detinet. 3 Non est beneficium, nisi a bona uoluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo; profuit dum non uult: nihil illi debeo; profuit cum uellet nocere: imitabor ipsum.
X
1 Ad primum illum reuertamur. Vt gratiam referam, aliquid facere me uis? ipse ut beneficium mihi daret, nihil fecit. Vt ad alterum transeamus, uis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, uolens reddam? Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est? 2 Vt beneficium tibi debeam, parum est uoluisse te dare; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim uoluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae uoluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam uoluntas antecessit; non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.
XI
1 Cleanthes exemplo eiusmodi utitur: " Ad quaerendum" inquit "et accersendum ex Academia Platonem duos pueros misi; alter totam porticum perscrutatur est, alia quoque loca, in quibus illum inueniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam inritus rediit; 2 alter aput proximum circulatorem resedit et, dum uagus atque erro uernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, inuenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit; hunc feliciter inertem castigabimus. 3 Voluntas est, quae aput nos ponit officium; cuius uide quae condicio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi uelle, nisi profuit; parum est profuisse, nisi uoluit. Puta enim aliquem donare uoluisse nec donasse: animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et res et animus. 4 Quemadmodum ei, qui uoluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui uoluit mihi beneficium dare, sed non potuit amicus quidem ero sed non obligatus; et uolam illi aliquid praestare (nam et ille uoluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre debebit; hinc initium fiet, a me numerabitur.
XII
1 Intellego iam, quid uelis quaerere; non opus est te dicere; uoltus tuus loquitur. "Si quis sua nobis causa profuit, eine "inquis" debetur aliquid?" Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis inputant. Dicam, mi Liberalis; sed prius istam quaestiunculam diuidam et rem aequam ab iniqua separabo. 2 Multum enim interess, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est quo qui pecori suo hibernum et aestiuum pabulum prospicit; eo loco est, quo qui captiuos suos, ut commodius ueneant, pascit et ut opimos boues saginat ac defricat, quo, lanista, qui familiam, summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiato.
XIII
1 Rursus non sum tam iniquus, ut ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et sibi; non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum uel magis danti profuerit, dum modo id qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diuiserit. 2 Licet id ipse ex maiore parte parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitauit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est non uocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit. 3 Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo: "Vsus me, quare potius te mihi profuisse dicas quam me tibi?" "Puta" inquit "aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos ciues ex magno captiuorum numero redemero: nihil debebis mihi, cum te seruitute ac uinculis liberauero? Atqui mea id causa faciam." 4 Aduersus hoc respondeo: "Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea; tua, quod redimis, mea, quod me redimis; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse. Itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis; poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Vtilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. Praefers me aliis; hoc totum mea causa facis. 5 Itaque, si praetorem te factura esset decem captiuorum redemptio, decem autem soli captiui essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum inuidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tantum dari, sed et mihi."
XIV
1 "Quid ergo?" inquit; "si in sortem nomina uestra coici iussissem et tuum nomen inter redimendos exisset, nihil deberes mihi?" 2 Immo deberem, sed exiguum; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo, sed hoc impum tibi, quod fortunae debere potui. 3 Illos ex toto praeteribo, quorum mercennarium beneficium est, quod qui dat non conputat, quoi, sed quanti daturus sit, quod undique in se conuersum est. Vendit mihi aliquis frumentum; uiuere non possum, nisi emero; sed non debeo uitam, quia emi. 4 Nec quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo uicturus non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem; in quo inuehendo mercator non cogitauit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi. Quod emi, non debeo.
XV
1 "Isto modo" inquit "nec medio quicquam debere te nisi mercedulam dicis nec praeceptori, quia aliquid numeraueris; atqui omnium horum aput nos magna caritas, magna reuerentia est." 2 Aduersus hoc respondetur quaedam pluris esse, quam emuntur. Emis a medico rem inaestimabilem, uitam ac bonam ualetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum; itaque his non rei pretium, sed operae soluitur quod deseruiunt, quod a rebus suis auocati nobis uacant; mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt. 3 Aliud tamen dici potest uerius, quod statim ponam, si prius, quomodo istud refelli possit, ostendero. "Quaedam" inquit "pluris sunt, quam uenierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis, quamuis empta sunt, debes." 4 Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem uendentemque conuenerit? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. "Pluris est" inquis "quam uenit"; sed pluris uenire non potuit. Pretium autem rei cuiusque pro tempore est; cum bene ista laudaueris, tanti sunt, quanto pluris uenire non possunt; praeterea nihil uenditori debet, qui bene emit. 5 Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuue, sed ex consuetudine et annona aestimetur. 6 Quod tu pretium ponis traiciendi maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti uiam et prospicienti futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti uela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare? huic tamen tantae rei praemium uectura persoluit. 7 Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem? scio tamen, quanti ista consecuturus deuersorium subeam. Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit!certo tamen et leui pretio fultura conducitur. 8 Murus nos ab hostibus tutos et a subitis latronum incursionibus praestat; notum est tamen, illas turres pro securitate puplica propugnacula habituras excitaturus faber quid in diem mereat.
XVI
1 Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat paruo magna constare. Quid ergo? quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo nec aduersus illos mercede defungor? Quia ex medico praeceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam uendunt, obligant, sed benigna et familiari uoluntate. 2 Itaque medico, si nihil amplius quam menum tangit et me inter eos, quas perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut uitanda praecipiens nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum uidet, sed tamquam emptorem. 3 Ne praeceptorem quidem habeo cur uenerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putauit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. 4 Quid ergo est, quare istis multum debeamus? non quia pluris est, quod uendiderunt, quam emimus sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est; pro me, non pro fama artis extimuit; non fuit contentus remedia monstrare: et admouit inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora occurrit; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit; 5 gemitus meos non securus audiuit; in turba multorum inuocantium ego illi potissima curatio fui; tantum aliis uacauit, quantum mea ualetudo permiserat: huic ego non tamquam medico sed tamquam amico obligatus sum. 6 Alter rursus docendo eadem laborem et taedium tulit; praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillauit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam; tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu extraxit; nec, quae sciebat, maligne dispensauit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, uniersa transfundere: ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.
XVII
1 Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis illorum opera enixior uisa est; et gubernatori et opifici uilissimae mercis et in diem locanti manus suas corollarium aspersimus. In optimis uero artibus, quae uitam aut conseruant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est. 2 Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos; hoc cum factum est, tum medico quam praeceptori pretium operace soluitur, animi debetur.
XVIII
1 Platon cum flumen naue transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, (et) honori hoc suo datum credens dixit positum illi esse aput Platonem officium; deinde paulo post, cum alium atque alium gratis eadem sedulitate transueheret, negauit illi iam aput Platonem positum officium. 2 Nam ut tibi debeam aliquod pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tamquam mihi; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid ergo? nihil tibi debebitur pro hoc? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus soluam, quod cum omnibus debeo.
XIX
1 "Negas" inquit "ullum dare beneficium eum, qui me gratuita naue per flumen Padum tulit?" Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat; facit enim aut sua causa aut utique non mea; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei p. aut uiciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum exspectat, quam quod a singulis recepturus est. 2 "Quid ergo?" inquit "si princeps ciuitatem dederit omnibus Gallis, si inmunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt? Quidni debeant? Debebunt autem non tamquam proprium beneficium, sed tamquam publici partem. 3 "Nullam" inquit "habuit cogitationem illo tempore mei, quo uniuersis proderat; noluit mihi ciuitatem proprie dare nec in me dixerit animum; ita quare ei debeam, qui me sibi non substituit, cum facturus esset, quod fecit?" 4 Primum, cum cogitauit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitauit prodesse; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota conprendit. Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus; unus ex populo non tamquam pro me soluam, sed tamquam pro patria conferam. 5 Si quis (pro) patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus; ad exsoluendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris, quod uniuersis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit, sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo peruenit. Propter me debet factum esse, quod me obliget.
XX
1 "Isto" inquit "modo nec lunae nec soli quicquam debes; non enim propter te mouentur." Sed cum in hoc moueantur, ut uniuersa conseruent, et pro me mouentur; uniuersorum enim pars sum. 2 Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est; nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit; sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi; quid enim nos conferre illis possumus?
XXI
1 "Sciam" inquit "solem ac lunam nobis uelle prodesse, si nolle potuerint; illis autem non licet non moueri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." 2 Hoc uide quot modis refellatur. Non ideo minus uult? qui non potest nolle; hercule maximum argumentum est firmae ad normam uoluntatis ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit; non enim erit bonus, nisi fecerit; ergo nec bonus uir beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem non facere, quod debet. 3 Praeterea multum interest, utrum dicas: "Non ei licet hoc non facere", quia cogitur, an "Non potest nolle." Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est illi uelle ob hoc, quia nihil habet melius, quod uelit, ipse se cogit; ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo. 4 "Desinant" inquit "uelle". Hoc loco tibi illud occurrat: Quis tam demens est, ut eam neget uoluntatem esse, cui non est periculum desinendi uertendique se in contrarium, cum ex diuerso nemo aeque uideri debeat uelle, quam cuius uoluntas usque eo certa est, ut aeterna sit? An si is quoque uult, qui potest statim nolle, is non uidebitur uelle, in cuius naturam non cadit nolle?
XXII
"Agedum" inquit, "si possunt, resistant." Hoc dicis: "Omnia ista ingentibus interuallis diducta et in custodiam uniuersi disposita stationes suas deserant; subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam diuina labantur, contextusque uelocitatis citatissimae in tot saecula promissas uices in medio itinere destituat, et quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio et ex tanta uarietate soluantur atque eant in unum omnia; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda uorago tot deos sorbeat": est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere? Prosunt tibi etiam inuito euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac prior causa est.
XXIII
1 Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in legem aeterna uoluntas est.Statuerunt, quae non mutarent; itaque non possunt uideri facturi aliquid, quamuis nolint, quia, quidquid desinere non possunt, perseuerare uoluerunt, nec umquam primi consilii deos paenitet. 2 Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia uis sua illos in proposito tenet: nec inbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare et sic ire decretum est. 3 In prima autem illa constitutione, cum uniuersa disponerent, etiam nostra uiderunt rationemque hominis habuerunt; itaque non possunt uideri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus. Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuuant. Adice, quod ex destinato iuuant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt; et quamquam maius illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam seruare mortalia, tamen in nostras quoque utilitatis a principio rerum praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam. 5 Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant; dii non possunt uideri nescisse, quid effecturi essent, cum omnibus alimenta protinus et exin alia prouiderint, nec eos per neglegentiam generauere, quibus tam multa generabant. Cogitauit nos ante natura, quam fecit, nec tam leue opus sumus, ut illi potuerimus excidere. 6 Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines, humani inperii condicio sit; uide, in quantum corporibus uagari liceat, quae ne coercuit quidem, fine terrarum, sed in omnem partem sui misit; uide, animi quantum audeant, quemadmodum soli aut nouerint deos aut quaerant et mente in altum data diuina comitentur: scies non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. 7 Inter maxima rerum suarum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, cui glorietur; quantus iste furor est controuersiam dis muneris sui facere! quomodo aduersus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine inpendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam recepturi? 8 quanta autem peruersitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam seriemque beneficiorum argumentum uocare necessario dantis! "Nolo! sibi habeat! quis illum rogat?" et omnes alias inpudentis animi uoces his adstrue: non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te etiam, dum negas, peruenit, cuiusque beneficiorum uel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.
XXIV
1 Non uides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant? Flentium corpora ac repugnantium diligenti cura fouent et, ne membra libertas inmatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus; ad ultimum audacem iuuentam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam adplicant. 2 Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, uis adhibetur ac seueritas. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus accepimus, dum aut nescimus aut nolumus.
XXV
1 His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diuerso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid aduersi, in quo adfectum memorem accepti beneficii adprobent. 2 An hoc recte faciant et pia uoluntate, quaeritur; quorum animus simillimus est prauo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comitentur, optant inopiam, magis desideranti ut donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes uouent. Fere idem itaque exitus est odii et amoris insani. 3 Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria ueniunt, cum satius sit †els cessate, quam per scelus officio locum quaerere. 4 Quid, si gubernator a dis tempestatis infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua summo periculo fiat? quid, si imperator deos oret, ut magna uis hostium circumfusa castris fossas subito inpetu conpleat et uallum trepidante exercitu uellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis profligatisque succurrat? 5 Omnes isti beneficia sua detestabili uia ducunt, qui deos contra eum aduocant, cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi uolunt; inhumana ista peruerse grati animi natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.
XXVI
1 "Non nocet" inquit "illi uotum meum, quia simul opto et periculum et remedium." Hoc dicis non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est ut extrahas mergere, euertere ut suscites, ut emittas includere; non est beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat. 2 Non uulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia uulneratus sum, sanas, non, si uulneras, ut sanandus sim; numquam cicatrix nisi conlata uulneri placuit, quod ita coisse gaudemus ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat uotum; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes!
XXVII
1 "Simul" inquit "ut possim ferre illi opem, precor". Primum, ut te in media parte uoti tui occupem, iam ingratus es; nondum audio, quid illi uelis praestare, scio, quid illum uelis pati. Sollicitudinem illi et metum et maius aliquod inprecaris malum. Optas, ut ope indigeat: hoc contra illum est; optas, ut ope tua indigeat: hoc pro te est. Non succurrere uis illi, sed soluere: qui sic properat, solui uult, non soluere. 2 Ita, quod unum in uoto tuo honestum uideri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere. Optas enim, non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem inplorandae. Superiorem te facis et, quod nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis. Quanto satius est honesta uoluntate debere quam rationem per malam soluere! 3 Si infitiareris, quod acceperas, minus peccares; nihil enim, nisi quod dederat, amitteret; nunc uis illum subici tibi, iactura rerum suarum et status mutatione in id deuocari, ut infra beneficia sua iaceat. Gratum te putabo? coram eo, cui prodesse uis, opta. Votum tu istud uocas, quod inter gratum et inimicum potest diuidi, quod non dubites aduersarium et hostem fecisse, si extrema taceantur? 4 Hostes quoque optauerunt capere quasdam urbes, ut seruarent, et uincere quosdam, ut ignoscerent, nec ideo non hostilia uota, in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem uenit. 3 Denique qualia esse iudicas uota, quae nemo minus tibi uolet quam is, pro quo fiunt, succedere? Pessime cum eo agis, cui uis a dis noceri, a te succurri, inique cum ipsis diis; illis enim dirissimas partes inponis, tibi humanas; ut tu prosis, di nocebunt. 4 Si accusatorem, summitteres, quem deinde remoueres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret; quid interest utrum istuc fraude temptetur an uoto, nisi quod potentiores illi aduersarios quaeris? 5 Non est, quod dicas: "Quam enim illi iniuriam facio?" uotum tuum aut superuacuum est aut iniuriosum, immo iniuriosum, etiam si inritum. Quidquid non efficis, dei munus est; iniuria uero, quidquid optas. Optas, sat est; tibi non aliter debemus irasci, quam si profeceris.
XXVIII
1 "Si uota" inquit "ualuissent, et in hoc ualuissent, ut tutus esses." Primum certum mihi optas periculum sub incerto auxilio. Deinde utrumque certum puta: quod nocet, prius est. 2 Praeterea tu condicionem uoti tui nosti, me tempestas occupauit portus ac praesidii dubium. Quantum tormentum existimas, etiam si accepero, eguisse? etiam si seruatus fuero, trepidasse? etiam si absolutus fuero, causam dixisse? Nullius metus tam gratus est finis, ut non gratior sit solida et inconcussa securitas. 3 Opta, ut reddere mihi beneficium possis, cum opus erit, non, ut opus sit. Si esset in tua potestate, quod optas, ipse fecisses.
XXIX
1 Quanto hoc honestius uotum est: "Opto, in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, numquam desideret; sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi iuuandique; numquam illi sit dandorum beneficiorum inopia, datorum paenitentia; naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam inritet ac prouocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit; ipse nulli inplacabilis sit, ipsi nemo placandus; tam aequali in eum fortuna indulgentia perseueret, ut nemo in illum possit esse nisi conscientia gratus." 2 Quanto haec iustiora uota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt! Quid[quid] enim prohibet referre gratiam prosperis rebus? Quam multa felicibus possumus! Fidele consilium, adsidua conuersatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari uelit, diligentes, tutae, si credere, conuictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.
XXX
1 Ista tristis et omni uoto summouenda occasio ac procul repellenda; ut gratus esse possis, iratis diis opus est? Ne ex hoc quidem peccare te intellegis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es? Propone animo tuo carcerem, uincula, sordes,seruitutem, bellum, egestatem; haec sunt occasiones uoti tui; si quis tecum contraxit, per ista dimittitur. 2 Quin potius eum potentem esse uis, cui plurimum debes, beatumque? quid enim, ut dixi, uetat te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam? cuius plena tibi occurret et uaria materia. Quid? tu nescis debitum etiam locupletibus solui? 3 Nec te in multa distringam; omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit: scilicet ille, qui uerum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam ueri perductum uindicet a consensu concentuque falsorum. 4 Non uides, quemadmodum illos in praeceps agat extincta libertas et fides in obsequium seruile summissa? 5 Dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat, ignorauere uires suas, et, (dum) dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, adtraxere superuacua et in discrimen rerum omnium peruentura bella, utilem et necessariam, rupere concordiam, secuti iram, quam nemo reuocabat, multorum sanguinem hauserunt fusuri nouissime suum; 6 dum uindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam uinci et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt; nec intellexerunt in illa scaena uanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non aduersi exspectare debuisse, ex quo nihil ueri audire potuerunt.
XXXI
1 Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo non inpulit. Alius aiebat non laturos nuntium belli et ad primam aduentus famam terga uersuros; 2 alius nihil esse dubii, quin illa mole non uinci solum Graecia, sed obrui posset; magis uerendum, ne uacuas desertasque urbes inuenirent et profugis hostibus uastae solitudines relinquerentur non habituris, ubi tantas uires exercere possent; 3 alius uix illi rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, uix patere caelum satis ad emittenda omni manu tela. 4 Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et grauem metuendam esse ducenti; non enim uires habere, sed pondus; inmodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non potest. 5 "In primo" inquit "statim monte Lacones obiecti dabunt sui experimentum. Tot ista gentium milia trecenti morabuntur; haerebunt in uestigio fixi et commissas sibi angustias armis tuebuntur, corporibus obstruent; tota illos Asia non mouebit loco; tantas minas belli et paene totius generis humani ruentis impetum paucissimi sistent." 6 Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimabis futura damna, cum computaueris, quanti Thermopylarum angusta constiterint; scies te fugari posse, cum scieris posse retineri. 7 Cedent quidem tibi pluribus locis uelut torrentis motu ablati, cuius cum magno terrore prima uis defluit; deinde hinc atque illinc coorientur et tuis te uiribus prement. 8 Verum est, quod dicitur, maiorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas obpugnare constituis, sed haec res contra nos est; ob hoc ipsum te Graecia uincet, quia non capit: uti toto te non potes. 9 Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum inpetus et inclinatis opem ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia; multo ante uinceris, quam uictum esse te sentias. 10 Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia numerus eius duci quoque ignotus est; nihil tam magnum est, quod perire non possit; cui nascitur in perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua causa." 11 Acciderunt, quae Demaratus praedixerat; diuina atque humana inpellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret.Itaque Xerxes pudore quam damno miserior Demarato gratias egit, quod solus sibi uerum dixisset, et permisit petere, quod uellet. 12 Petit ille, ut Sardis, maximam Asiae ciuitatem, curru uetus intraret rectam capite tiaram gerens; id solis datum regibus. Dignus fuerat praemio ante quam peteret; sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui uerum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi!
XXXII
1 Diuus Augustum filiam ultra inpudicitiae maledictum inpudicam relegauit et flagitia principalis domus in publicum emisit: admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus ciuitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, [ad] cottidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quaestuariam uersa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. 2 Haec tam uindicanda principi quam tacenda, quia quarundam rerum turpitudo etiam ad uindicantem redit, parum potens irae publicauerat. Deinde, cum interposito tempore in locum irae subisset uerecundia, ingemens, quod non illa silentio pressisset, quae tam diu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamauit: "Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut Maecenas uixissent!" Adeo tot habenti milia hominum duos recuperare difficile est. 3 Caesae sunt legiones et protinus scriptae; fracta classis et intra [et intra] paucos dies natauit noua; saeuitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis: tota uita Agrippae et Maecenatis uacauit locus. Quid putem? Defuisse similes, qui adsumerentur, an ipsius uitium fuisse, quia maluit queri quam quaerere? 4 Non est, quod existimemus Agrippam et Maecenatem solitos illi uera dicere; qui si uixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii mos est in praesentium contumeliam amissa laudare et his uirtutem dare uera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.
XXXIII
1 Sed ut me ad propositum reducam, uides, quam facile sit gratiam referre felicibus et in summo humanarum opum positis. Dic illis, non quod uolunt audire, sed quod audisse semper uolent; plenas aures adulationibus aliquando uera uox intret; da consilium utile. Quaeris, qui felici praestare possis? 2 Effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam. Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam ueniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa peruentum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ultimam nihil interesse? 3 Nescis, quantum sit pretium amicitiae, si non intellegis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum singulis, sed saeculis raram, quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare. 4 Quid? istos tu libros, quos uix nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, amicorum existimas esse? Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur.
XXXIV
1 Consuetudo ista uetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludant. 2 Aput nos primi omnium G. Gracchus et mox Liuius Drusus instituerunt segregare turbam suam et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios uniuersos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, numquam ueros. 3 Amicum uocas, cuius disponitur salutatio? aut potest huius tibi fides patere, qui per fores maligne apertas non intrat, sed inlabitur? huic peruenire usque ad libertatem destringendam licet, cuius uulgare et publicum uerbum et promiscuum ignotis "haue!" non nisi suo ordine emittitur! 4 Ad quemcumque itaque istorum ueneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animaduerteris obsessos ingenti frequentia uicos et commeantium in utramque partem cateruis itinera conpressa, tamen uenire te in locum hominibus plenum, amicis uacuum. 5 In pectore amicus, non in atrio quaeritur: illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus recondendus. Hoc doce: gratus es.
XXXV
1 Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis superuacuum es. Quemadmodum te et in dubiis et in aduersis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, aduersa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes. Aduersa eius nec deserueris nec optaueris; multa nihilo minus, ut non optes, in tanta uarietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident. Quemadmodum, qui optat diuitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamuis pro illo uideatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus; exonerare enim se uult et graui sarcina liberare. 3 Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere uult, illius se commodo aptabit et idoneum illi uenire tempus uolet; qui nihil aliud quam ipse liberari uult, quo modo cumque ad hoc cupiet peruenire, quod est pessimae uoluntatis. , 4 "Ista" inquit "festinatio nimia ingrati est?" Id apertius exprimere non possum, quam si repetiuero, quod dixi: Non uis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere uideris: "Quando isto carebo? quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim." Si optares, ut illi de suo solueres, multum abesse uidereris a grato; hoc quod optas, iniquius est: exsecraris enim illum et caput sanctum dira precatione defigis. 5 Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captiuitatem, si famem ac metum inprecareris: atqui quid interest, utrum uox ista sit uoti tui an uis? aliquid enim horum optasti. I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem benefici perueniret!
XXXVI
1 Quis pium dicet Aenean, si patriam capi uoluerit ut captiuitati patrem eripiat? Quis Siculos iuuenes ut bona liberis exempla monstrabit, si optauerint, ut Aetna inmensam ignium uim super solitum ardens et incensa praecipitet datura ipsis occasionem exhibendae pietatis ex medio parentibus incendio raptis? 2 Nihil debet Scipioni Roma, si Punicum bellum, ut finiret, aluit; nihil Deciis, quod morte patriam seruauerunt, si prius optauerant, ut deuotioni fortissimae locum ultima rerum necessitas faceret. Grauissima infamia est medici opus quaerere; multi, quos auxerant morbos et inritauerant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum uexatione uicerunt.
XXXVII
1 Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa ciuitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum. 2 Rutilius noster animosius, cum quidam illum consolaretur et diceret instare arma ciuilia, breui futurum, ut omnes exules reuerterentur: "Quid tibi" inquit "mali feci, ut mihi peiorem reditum quam exitum optares? Vt malo, patria exilio meo erubescat, quam reditu maereat!" Non est istud exilium, cuius neminem non magis quam damnatum pudet. 3 Quemadmodum illi seruauerunt bonorum ciuium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo adfici quam omnes publico, ita non seruat grati hominis adfectum, qui bene se merentem distringi difficultatibus uult, quas ipse summoueat, quia, etiam si bene cogitat, male precatur. Ne in patrocinium quidem, nedum in gloriam cui dem incendium extinxisse, quod faceris.
XXXVIII
1 In quibusdam ciuitatibus inpium uotum sceleris uicem tenuit. Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus uenditabat, damnauit cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optauit, non ut multis uenderet, sed ut care, ut paruo sibi constarent, quae uenditurus esset. 2 Cum constet negotiatio eius ex empto et uendito, quare uotum eius in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes; omnes enim idem uolunt, id est, intra se optant. Magnam partem hominum damnabis; cui enim non ex alieno incommodo lucrum? 3 Miles bellum optat, si gloriam; agricolam annonae caritas erigit; eloquentiae pretium extentat litium numerus; medicis grauis annus in quaestu est; institores delicatarum mercium iuuentus corrupta locupletat; nulla tempestate tecta, nullo igne laedantur: iacebit opera fabrilis. Vnius uotum deprensum est, omnium simile est. 4 An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios uota? Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt; illorum damno nemo uiuit, hos, quisquis differt, exhaurit; optant ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi seruitate meruerunt, sed etiam, ut tributo graui liberentur. 5 Non est itaque dubium, quin hi magis, quod damnatum est in uno, optent, quibus, quisquis mortem profuturus est, uita nocet; omnium tamen istorum tam nota sunt uota quam inpunita. Denique se quisque consulat et in secretum pectoris sui redeat et inspiciat, quid tacitus optauerit: quam multa sunt uota, quae etiam sibi fateri pudet! quam pauca, quae facere coram teste possimus!
XXXIX
1 Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc uotum amici, quod in manibus est, male utentis bona uoluntate et in id uitium incidentis, quod deuitat; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est. 2 Hoc ait: "In potestatem meam reccidat, gratiam meam desideret, sine me saluus, honestus tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur." Haec diis audientibus: "Circumueniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et grauis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat et accusator."
XL
1 Vide, quam sis aequus: horum optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Vt alia taceam, quae grauiora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non exspectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo beneficium non semper recipiendum est, sic non utique reddendum. 2 Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses; quanto ingratior es, qui desiderare me cogis! Exspecta! Quare subsidere aput te munus meum non uis? quare obligatum moleste te fers? quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas? quid mihi negotium quaeris? quid in me deos immittis? quomodo exigeres, qui sic reddis?
XLI
1 Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum obseruare, non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem primo quoque tempore liberandi se meminerimus ingrati esse; nemo enim libenter reddit, quod inuitus debet, et, quod aput se esse non uult, onus iudicat esse, non munus. 2 Quanto melius ac iustius in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare, quoniam beneficium commune uinculum est et inter se duos alligat! Dic: "Nihil moror, quominus tuum reuertatur; opto, hilaris accipias. Si necessitas alterutri nostrum imminet fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere aut ego alterum accipere, det potius, qui solet. Ego paratus sum: "nulla mora in Turno est"; ostendam hunc animum, cum primum tempus aduenerit; interim dii testes sunt."
XLII
1 Soleo, mi Liberalis, notare hunc apud te adfectum et quasi manu prendere uerentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia ueri amoris dimissa omnis anxietas. Tam conuicium est "Recipe" quam "Debes". Hoc primum beneficii dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. 2 "At uereor, ne homines de me sequius loquantur." Male agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos istius rei iudices habes, illum, quem non debes timere, et te, quem non potes. "Qui ergo? si nulla interuenerit occasio, semper debebo?" Debebis; sed palam debebis, sed libenter debebis? sed cum magna uoluptate aput te depositum intueberis. Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget; quare, qui tibi dignus uisus est, a quo acciperes, indignus uideatur, cui diu debeas?
XLIII
1 In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi credunt proferre, donare, plurium sinum ac domum inplere, cum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna; nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere quam fundere. Nam, ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi uirtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam dare; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta quam dantur. 2 Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestiue, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi aput me; nec illius nomine nec meo timeo. Bene illi cautum est; non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem: egi illi gratias? id est rettuli. 3 Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat. Praestet se in utrumque facilem: si uult recipere beneficium, referamus reddamusque laeti; illud aput nos custodiri mauult? quid thensaurum eius eruimus? quid custodiam recusamus? dignus est, quoi, utrum uolet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed sequi debeat.