M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER VIII

I.

Scr. in Formiano XIV Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti quae sunt uobis nota, nec tamen tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus scripserat (ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer proficiscebatur; cras igitur mittam); sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu "Tu censeo Luceriam uenias; nusquam eris tutius". Id ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non parcere. [2] Ei statim rescripsi, hominemque certum misi de comitibus meis, non quaerere ubi tutissimo essem; si me uellet sua aut rei publicae causa Luceriam uenire, statim esse uenturum; hortatusque sum ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex prouinciis suppeditari uellet. Hoc me frustra scribere uidebam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. Sic enim parari uideo, ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus sit stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga. [3] Quo minus mirere si inuitus in eam causam descendo in qua neque pacis neque uictoriae ratio quaesita sit umquam sed semper flagitiosae et calamitosae fugae, eundum ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius cum iis qui dicuntur esse boni quam uidear a bonis dissentire. Etsi prope diem uideo bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis uero his relictis refertissimam; quo ego in numero essem, si hos lictores molestissimos non haberem, nec me M. Lepidi L. Vulcati Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius. [4] Vnus Pompeius me mouet, beneficio non auctoritate; quam enim ille habeat auctoritatem in hac causa? Qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere. Ibimus tamen Luceriam. Nec eum fortasse delectabit noster aduentus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere. Ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem. Tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane uelim.

II.

Scr. in Formiano XIII Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Mihi uero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas. Ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi, quibus ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, breuis sed beneuolentiam significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei; id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar. Eas si quo ille misit, in publico proponat uelim. Alteras eodem die dedi quo has ad te; non potui non dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus. [2] Earum exemplum ad te misi; nihil arbitror fore quod reprehendas; si qua erunt, doce me quo modo mempsin effugere possim. "Nihil" inquies "omnino scripseris". Qui magis effugiam eos qui uolent fingere? uerum tamen ita faciam, quoad fieri poterit. Nam quod me hortaris ad memoriam factorum dictorum scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum, sed mihi uideris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem. Mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse uidetur quam nostro amico factum est; cuius ego uicem doleo, qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit. [3] Ignorare mihi uideris haec quanta sit clades; es enim etiam nunc domi tuae, sed inuitis perditissimis hominibus esse diutius non potes. Hoc miserius, hoc turpius quicquam? Vagamur egentes cum coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus, non expulsi sed euocati ex patria; quam non seruandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. Ita multi nobiscum sunt! Non in suburbanis, non in hortis, non in ipsa urbe? Et, si non sunt, non erunt? Nos interea ne Capuae quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus, Afranium exspectabimus et Petreium; nam in Labieno parum est dignitatis. Hic tu in me ... illud desideras; nihil de me dico, alii uiderint; hic quidem quae est ... ? Domi uestrae estis et eritis omnes boni. Quis tum se mihi non ostendit? Quis nunc adest hoc bello (sic enim iam appellandum est)? [4] Vibulli res gestae sunt adhuc maximae; id ex Pompei litteris cognosces, in quibus animaduertito illum locum ubi erit diple: uidebis de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet. Quo igitur haec spectat oratio? Ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium hominum neminem; sed non, ut tu, uno in eo iudico spem de salute rei publicae. Significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam Italia si ille cedat putes cedendum; quod ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum. "Poterisne igitur uidere tyrannum?" Quasi intersit audiam an uideam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates, qui, cum XXX tyranni essent, pedem porta non extulit. Est mihi praeterea praecipua causa manendi; de qua utinam aliquando tecum loquar! Ego XIII Kal., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace ageretur, profecturus; si de bello, quid ero?

III.

Scr. in Caleno noctu XII-XI Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio uolui. Deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes; et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem ueniat explicabo breui. [2] Cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi uel consilium meum cum illius consilio uel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda esse uideatur. Accedit illud: si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum ciuium desero, cadendum est in unius potestatem; qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante prouisum), tamen utrumque considerandum est, et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne uiri fortis et boni ciuis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus sit qui fuerit, subeundumque periculum sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit. [3] In hac parte haec sunt. Vide nunc quae sint in altera. Nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. Omitto illa uetera, quod istum in rem publicam ille aluit auxit armauit, ille legibus per uim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille gener, ille in adoptando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille prouinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti prouincias Gallias Kalendarum Martiarum die restitit - sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius hoc ab urbe discessu siue potius turpissima fuga? Quae condicio non accipienda fuit potius quam relinquenda patria? Malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? [4] At reciperabit rem publicam. Quando? Aut quid ad eam spem est parati? Non ager Picenus missus? Non patefactum iter ad urbem? Non pecunia omnis et publica et priuata aduersario tradita? Denique nulla causa, nullae uires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam uelint; Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas uisa quaeri desperatione. Inuite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus priuatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet et ut ipse sensi, multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia; [5] itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio uidi nihil quaeri praeter fugam. Eam si nunc sequor, quonam? Cum illo non; ad quem cum essem profectus, cognoui in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam uenire non possem. Infero mari nobis incerto cursu hieme maxima nauigandum est. Age iam, cum fratre an sine eo? Et cum filio an non? Quo modo? In utraque enim re summa difficultas erit, summus animi dolor. Qui autem illius impetus erit in nos absentis fortunasque nostras! Acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis uiolandis aliquid se habere populare. Age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos efferre ex Italia quam molestum est! Qui autem locus erit nobis tutus, ut iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum uenerimus? Qua autem aut quo nihil scimus. [6] At si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in Cinnae dominatione L. Philippus, quod L. Flaccus, quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere solebat, se id fore uidere quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere. Aliter Thrasybulus, et fortasse melius, sed est certe quaedam illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et, cum sit necesse, seruire tempori et non amittere tempus cum sit datum. Sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam; sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet triumphum; non accipere uereor ne periculosum sit, accipere inuidiosum ad bonos. "O rem" inquis "difficilem et inexplicabilem!" Atqui explicanda est; quid enim fieri potest? Ac ne me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem uerba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res uerbosior haec fuerit, illa uerior. Quam ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti, ita mihi des consilium uelim. Nauis et in Caieta est parata nobis et Brundisi. [7] Sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. Non puto etiam hoc Gnaeum nostrum commissurum, ut Domitium relinquat; etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules; sed turpe Domitium deserere erit implorantem eius auxilium. Est quaedam spes, mihi quidem non magna sed in his locis firma, Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis aduentare; id si est, in Italia fortasse manebitur. Ego autem, cum esset incertum iter Caesaris quod uel ad Capuam uel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium et litteras; ipse, ne quo loco inciderem, reuerti Formias. Haec te scire uolui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum.

IV.

Scr. in Formiano ante lucem VIII Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimonium, quod ei saepe apud me dederas, ueritus superbum se praebuit in fortuna quam putauit nostram fore; cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus. Cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? Vt meum iudicium reprehendi a Quinto fratre uulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferrem laudibus, Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum. [2] "Sed est memoria bona". Me dicet esse meliore. Quibus litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem; semper enim "si potero", "si ante suscepta causa non impediar"; numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negaui quam hic mihi plane sine ulla exceptione praecidit. Nihil cognoui ingratius; in quo uitio nihil mali non inest. Sed de hoc nimis multa. [3] Ego nauem paraui. Tuas litteras tamen exspecto, ut sciam quid respondeant consultationi meae. Sulmone C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde fugisse scis, Gnaeum ire Brundisium, Domitium desertum? Confecta res est.

V.

Scr. in Formiano VIII aut VII Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum ante lucem VIII Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, uesperi ad nos eodem die uenit ipse Dionysius, auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? Etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. Numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. Nam quod ad te non scripseram postea audiui: a tertio miliario tum eum isse "polla maten keraessin es eera thymenanta", multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. Sed uide meam mansuetudinem: conieceram in fasciculum una cum tua uementem ad illum epistulam; hanc ad me referri uolo, nec ullam ob aliam causam Pollicem seruum a pedibus meis Romam misi; eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perueniret. [2] Noui si quid esset scripsissem. Pendeo animi exspectatione de re Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. Tu fasciculum qui est "M. Curio" inscriptus uelim cures ad cum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.

VI.

Scr. in Formiano X kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam uesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum uenit ad M. Lepidum, uicinum nostrum, cuius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit: [2] "Litterae mihi a L. Domitio a. d. XIII kal. Mart. adlatae sunt; earum exemplum infra scripsi. Nunc, ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore conuenire. Tu, si tibi uidebitur, dabis operam ut quam primum ad nos uenias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas". [3] Deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. Di immortales, qui me horror perfudit! Quam sum sollicitus quidnam futurum sit! Hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in aduentu terrorem. Spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit nisi timiditas et neglegentia, hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule ... [4] ... modo enim audiui quartanam a te discessisse; moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse uestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. V. Sed eum uideo in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram; malo Tironis uerecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.

VII.

Scr. in Formiano IX Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Vnum etiam restat amico nostro ad omne dedecus, ut Domitio non subueniat. "At nemo dubitat quin subsidio uenturus sit". Ego non puto. "Deseret igitur talem ciuem is et eos quos una scis esse, cum habeat praesertim XX ipse cohortis, XXX Domitius?" Nisi me omnia fallunt, deseret; incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam; cui tu (uideo enim quid sentias) me comitem putas debere esse. Ego uero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. [2] Quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio uinci quam cum istis uincere, ego uero malo, sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse uidebatur; cum hoc uero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit: uictus sum. Quod superest, nec ista uidere possum, quae numquam timui ne uiderem, nec me hercule istum, propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est. [3] Ad Philotimum scripsi de uiatico siue a Moneta (nemo enim soluit) siue ab Oppiis tuis contubernalibus. Cetera adposita tibi mandabo.

VIII.

Scr. in Formiano VI kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

O rem turpem et ea re miseram! Sic enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. Aluerat Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos aprosphonetous, expertis sui tanti tam inusitati consili relinquebat. [2] Ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules; fulsisse mihi uidebatur to kalon ob oculos eius, et exclamasse ille uir qui esse debuit "pros tauth'ho ti chre kai palamasthon kai pant'ep'emoi tektainesthon; to gar eu met'emou". At ille tibi polla chairein toi kaloi dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. O rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam; tuas litteras exspecto.

IX.

Scr. in Formiano IV aut III Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Epistulam meam quod peruulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam; ea enim et acciderunt iam et impendent ut testatum esse uelim de pace quid senserim. Cum autem ad eam hortarer eum praesertim hominem, non uidebar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer conuenire eius sapientiae dicerem. Eam si "admirabilem" dixi, quoniam eum ad salutem patriae hortabar non sum ueritus ne uiderer adsentari, cui tali in re libenter me ad pedes abiecissem. Qua autem est is "aliquid impertias temporis", non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. Nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam eius probo. [2] Sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! Ne ego istas litteras in contione recitari uelim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est "pro tuis rebus gestis amplissimis" (amplioribusne quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat?), si quidem etiam uos duo tales ad quintum miliarium, quo nunc ipsum unde se recipienti, quid agenti, quid acturo? Quanto autem ferocius ille causae suae confidet, cum uos, cum uestri similis non modo frequentis sed laeto uultu gratulantis uiderit! "Num igitur peccamus?" Minime uos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus uoluntas a simulatione distingui possit. Quae uero senatus consulta uideo? Sed apertius quam proposueram. [3] Ego Arpini uolo esse prid. Kal., deinde circum uillulas nostras errare, quas uisurum me postea desperaui.

IX A

Scr. in Formiano V Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Eugene tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi ualde probantur. Lepido quidem (nam fere syndiemereuomen, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus; crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. Sed me illorum sententiae minus mouebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. Tua me hercule auctoritas uehementer mouet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi. Sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausui in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? Alterum existimari conseruatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? Et me hercule quamuis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc, quod talibus uiris non subuenit, laudare non possum; nam siue timuit, quid ignauius? Siue, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putauit, quid iniustius? Sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando. [2] VI Kal. uesperi Balbus minor ad me uenit occulta uia currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione prouinciae, Romam ut redeat; cui persuaderi posse non arbitror, si erit conuentus. Idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam (id non credo, et metuo ne omnis haec clementia ad Cinnanam illam crudelitatem conligatur). Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu uiuere; tu, puto, hoc credis. Sed cum haec scribebam V Kal., Pompeius iam Brundisium uenisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones XI Kal. Luceria. Sed hoc teras horribili uigilantia celeritate diligentia est. Plane quid futurum sit nescio.

X.

Scr. in Formiano IV Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM

Dionysius cum ad me praeter opinionem meam uenisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogaui ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab ipso inuito contendere. Respondit se quod in nummis haberet nescire quo locis esset; alios non soluere, aliorum diem nondum esse. Dixit etiam alia quaedam de seruulis suis qua re nobiscum esse non posset. Morem gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non inuitus. Volui id te scire, et quid ego de eius facto iudicarem.

XI.

Scr. in Formiano III Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem, sed non tam magno quam tibi fortasse uideor; leuatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. Lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed uereor ne, nihil cum proficiam, etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. Consumo igitur omne tempus considerans quanta uis sit illius uiri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem uidemur, expressimus. Tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre uolumus omnia? Nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio: "Vt enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori uictoria, sic huic moderatori rei publicae beata ciuium uita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, uirtute honesta sit; huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem uolo". [2] Hoc Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitauit; dominatio quaesita ab utroque est, non id actum, beata et honesta ciuitas ut esset. Nec uero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitauit, omnis terras, omnia maria mouere, reges barbaros incitare, gentis feras in Italiam armatas adducere, exercitus conficere maximos; genus illud Sullani regni iam pridem appetitur, multis qui una sunt cupientibus. An censes nihil inter eos conuenire, nullam pactionem fieri potuisse? Hodie potest. Sed neutri skopos est ille, ut nos beati simus; uterque regnare uult. [3] Haec a te inuitatus breuiter exposui; uoluisti enim me quid de his malis sentirem ostendere. Prothespizo igitur, noster Attice, non hariolans, ut illa cui nemo credidit, sed coniectura prospiciens: "iamque mari magno..."; non multo, inquam, secus possum uaticinari; tanta malorum impendet Ilias. Atque hoc nostra grauior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi qui alterum metuunt, nos utrumque. [4] "Cur igitur" inquis "remansimus?" Vel tibi paruimus uel ‹non occurrimus› uel hoc fuit rectius. Conculcari, inquam, miseram Italiam uidebis proxima aestate aut alterius aut utriusque immanibus copiis ex omni genere conlectis, nec tam singulorum proscriptio pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam uniuersae rei publicae interitus; tantas in confligendo utriusque uiris uideo futuras. Habes coniecturam meam. Tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti; nihil inuenio, nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius. [5] Quod quaeris quid Caesar ad me, scripsit quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseuerem. Balbus minor haec eadem mandata; iter autem erat eius ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam reuertisset; uerum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conueniri. [6] Epistularum Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo diligentiam uolui tibi notam esse; earum exempla ad te misi. [7] Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto; utinam aliquid simile Parthicis rebus! Simul aliquid audiero, scribam ad te; tu ad me uelim bonorum sermones; Romae frequentes esse dicuntur. Scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. Memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum peri homonoias: eum mihi uelim mittas. Vides quam causam mediter.

XI A

Scr. Luceriae IV Id. Febr. an. 49.

CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.

Q. Fabius ad me uenit a. d. IIII Id. Febr. Is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus XII et cum cohortibus XIIII quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in animo proficisci Corfinio a. d. u Id. Febr.; C. Hirrum cum V cohortibus subsequi. Censeo ad nos Luceriam uenias; nam te hic tutissime puto fore.

XI B

Scr. in Formiano XV Kal. Mart. an. 49.

M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.

A. d. XV Kal. Mart. Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno gesta erant cognoui commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum, Vibullique uirtutem industriamque libenter agnoui. Nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut nauem paratam haberemus; ea enim audiebamus et ea uerebamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. Nunc quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt; nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium, quem ego Minturnis esse uolui, uigilantem hominem et industrium. Nam L. Torquatum, uirum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus; ad te profectum arbitramur. [2] Ego omnino, ut tibi proxime placuerat, Capuam ueni eo ipso die quo tu Teano Sidicino es profectus; uolueras enim me cum M. Considio pro praetore illa negotia tueri. Cum eo uenissem, uidi T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate. Fui Capuae quoad consules. Iterum, ut erat edictum a consulibus, ueni Capuam ad Non. Febr.; cum fuissem triduum, recepi me Formias. [3] Nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. Si tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et ciuis egregios et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia unum in locum contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim ueniam, quo mihi nihil optatius est, idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. Ego si cui adhuc uideor segnior fuisse, dum ne tibi uidear non laboro, et tamen si, ut uideo, bellum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum. M. Tullium, meum necessarium, ad te misi cui tu, si tibi uideretur, ad me litteras dares.

XI C

Scr. Canusi X Kal. Mart. an. 49.

CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.

S.u.b. Tuas litteras libenter legi; recognoui enim tuam pristinam uirtutem etiam in salute communi. Consules ad eum exercitum quem in Apulia habui uenerunt. Magno opere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas, ut communi consilio rei publicae adflictae opem atque auxilium feramus. Censeo uia Appia iter facias et celeriter Brundisium uenias.

XI D

Scr. in Formiano III Kal. Mart. an. 49.

M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.

Cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum, eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius uidebatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. Interim nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio ad consules dederas certior tui consili factus non exspectaui dum mihi a te litterae redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi. [2] Cum Teanum Sidicinum uenissem, C. Messius, familiaris tuus, mihi dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae. Sane sum commotus quod, si ita esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam; itaque tum Cales processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Aesernia de eo quod audieram referretur. [3] At mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad Lentulum consulem misisses. Hae scriptae sic erant, litteras tibi a L. Domitio a. d. XIII Kal. Mart. adlatas esse (earumque exemplum subscripseras); magnique interesse rei publicae scripseras omnis copias primo quoque tempore in unum locum conuenire, et ut praesidio quod satis esset Capuae relinqueret. His ego litteris lectis in eadem opinione fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse uenturum; quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non arbitrabar. Cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul audiuimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio Apuliaque ueniebant admoniti sumus ut caueremus ne exciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet uenturus esset. Quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus. [4] Interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. X kal. Mart. datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium ueniamus. Quas cum accepissemus a. d. III Kal. Mart., non dubitabamus quin tu iam Brundisium peruenisses, nobisque iter illud omnino interclusum uidebamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini fuissent; neque enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma aliena uenissent. [5] Quod cum ita sit, maxime uellem primum semper tecum fuisse, quod quidem tibi ostenderam cum a me Capuam reiciebam; quod feci non uitandi oneris causa sed quod uidebam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam quod doleo uiris fortissimis accidisse. Quoniam autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! Nam suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa in Italia non posset duce te consistere. Neque uero nunc consilium tuum reprehendo, sed fortunam rei publicae lugeo; nec, si ego quid tu secutus sis non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse. [6] Mea quae semper fuerit sententia primum de pace uel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te arbitror. Sed mihi non sumo ut meum consilium ualere debuerit; secutus sum tuum, neque id rei publicae causa, de qua desperaui, quae et nunc adflicta est nec excitari sine perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum esse cupiebam, neque eius rei facultatem, si qua erit, praetermittam. [7] Ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere. Primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quae illi sed ea bello ciuili leuiora ducebam. Deinde suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri a teque ad ea honorifice et large responderi uiderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar. Memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer isdem procellis, ut mea persona semper ad improborum ciuium impetus aliquid uideretur habere populare. Neque haec non ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putaui, si honeste uitare possem. [8] Breuem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram uides, reliqui facultatem res ademit. Iis autem quibus non satis facio facile respondeo; neque enim ego amicior C. Caesari. umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. Hoc inter me et illos interest, quod, cum et illi ciues optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram uelle, illi armis disceptari maluerunt; quae quoniam ratio uicit, perficiam profecto ut neque res publica ciuis a me animum neque tu amici desideres.

XII.

Scr. in Formiano prid. Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Mihi molestior lippitudo erat etiam quam ante fuerat; dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fabio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. Nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum uaticinationem falsam esse cupio. Huius autem epistulae non solum ea causa est, ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras, sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis; quo quia tibi perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane uolo, ut penitus intellegam. [2] Omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. Nam certe neque tum peccaui cum imparatam Capuam non solum ignauiae dilectus sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et L. Fabatum adlatas caui ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret. [3] Nec uero haec extrema quisquam potest iure reprehendere, quod mare non transierim; id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui; neque enim suspicari debui, cum praesertim ex ipsius Pompei litteris, idem quod te uideo existimasse, non dubitarim quin is Domitio subuenturus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui. [4] Primum igitur haec qualia tibi esse uideantur, etsi significata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas uelim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia. [5] Atque ego, qui omnia officio metior, recordor tamen tua consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. Memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus. Qua re nunc saltem ad illos calculos reuertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus. Sed nihil praescribo; accurate uelim perscribas tuam ad me sententiam. [6] Volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num cui suscenseant quid dico num cui? num Pompeio. Omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. Haec igitur uidebis et, quod ante ad te scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia uelim mihi mittas.

XII A

Scr. Luceriae XIII aut XII Kal. Mart. an. 49.

CN. MAGNVS PROCOS. S. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.

Ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum ut ipse cum omni copia ad nos ueniret; si de se dubitaret, ut cohortis XVIIII quae ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. Quod ueritus sum factum est, ut Domitius implicaretur neque ipse satis l firmus esset ad castra facienda, quod meas XVIIII et suas XII cohortis in tribus oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocauit) neque se, si uellet, expedire posset. [2] Nunc scitote me esse in summa sollicitudine. Nam et tot et talis uiros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur; ex quibus tamen non amplius XIIII cohortis contrahere potui, quod duas Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putaui esse dimittendum. [3] D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut, si uobis uideretur, alter uter uestrum ad me ueniret, alter in Siciliam cum ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum XII suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium cogerentur et inde nauibus Dyrrachium transportarentur. Nunc cum hoc tempore nihilo magis ego quam uos subsidio Domitio ire possim ... se per montis explicare, non est nobis committendum ut ad has XIIII cohortis quas dubio animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit. [4] Quam ob rem placitum est mihi (nec aliter uideo censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium ducerem hanc copiam quam mecum habeo. Vos hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium ueniatis quam primum. Arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos uobiscum habetis; quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis deportaritis uehementer rei publicae profueritis. De hac re uelim nostros certiores faciatis. Ego ad P. Lupum et C. Coponium praetores misi ut se uobis coniungerent et militum quod haberent ad uos deducerent.

XII B

Scr. Luceriae III aut prid Id. Febr. an. 49.

CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.

Valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re publica me certiorem fieri. Nos disiecta manu pares aduersariis esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse. Quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. V Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me uenire, miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris. Nam illa causa quam mihi Vibullius scribit leuis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum uenisse; quanto enim magis appropinquare aduersarius coepit, eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset. [2] Quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam ad me uenires, ante quam copiae quas instituit Caesar contrahere in unum locum coactae uos a nobis distrahant. Sed si erunt qui te impediant ut uillas suas seruent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino uenerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias.

XII C

Scr. Luceriae XIV kal. Mart. an. 49.

CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.

Litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d. XIIII Kal. Mart.; in quibus litteris scribis tibi in animo esse obseruare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in Samnium ad me uenturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur, te ei, si propius accessisset, resistere uelle. Te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est uidendum ne distracti pares esse aduersario non possimus, cum ille magnas copias habeat et maiores breui habiturus sit. Non enim pro tua prouidentia debes illud solum animaduertere, quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar, sed quantas breui tempore equitum et peditum copias contracturus sit. Cui rei testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in Vmbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere. Quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis, neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas. [2] Quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis huc uenias; consules constituerunt idem facere. Ego M. Tuscilio ad te mandata dedi prouidendum esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus in conspectum Caesaris committerentur. Quam ob rem nolito commoueri si audieris me regredi, si forte Caesar ad me ueniet; cauendum enim puto esse ne implicatus haeream. Nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam; itaque non amplius XIIII cohortis Luceriam coegi. [3] Consules praesidia omnia deducturi sunt aut in Siciliam ituri; nam aut exercitum firmum habere oportet quo confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus, id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar occupauit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille. Itaque nobis prouidendum est ut summam rei publicae rationem habeamus. Etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me uenias. Possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. Mihi hoc constitutum est. [4] His litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. Quod me hortare ut istuc ueniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.

XII D

Scr. Luceriae XIII Kal. Mart. an. 49.

CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.

Litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Mart., in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. Quod putaui et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium uelit et omnibus copiis conductis [per] te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum ciuium possis cum his legionibus de quarum uoluntate dubitamus. Quo etiam magis tuis litteris sum commotus; neque enim eorum militum quos mecum habeo uoluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus conuenerunt. [2] Qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, huc quam primum uenias, ante quam omnes copiae ad aduersarium conueniant. Neque enim celeriter ex dilectibus huc homines conuenire possunt et, si conuenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra ueteranas legiones non te praeterit.

XIII.

Scr. in Formiano Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa breuitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. Omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis; si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. Sed uidesne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam uigilantem, quam paratum? Si me hercule neminem occiderit neque cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur. [2] Multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi uillulas, nisi nummulos suos. Et uide quam conuersa res sit: illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. Id quantis nostris peccatis uitiisque euenerit non possum sine molestia cogitare. Quae autem impendere putarem scripseram ad te, et iam tuas litteras exspectabam.

XIV.

Scr. in Formiano VI Non. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cottidianae, cum praesertim neque noua de re aliqua certiorem te faciam neque nouam denique iam reperiam scribendi ullam sententiam. Sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus uero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum, et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis cum quasi tecum loquor, cum uero tuas epistulas lego, multo etiam magis. Omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur noui nec in his locis, quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen uertitur huius proximi temporis; qua quidem exspectatione torqueor. Sed omnia ante Nonas sciemus; eodem enim die uideo Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium; eo modo autem ambulat Caesar et iis congiariis militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit. [2] Dices, "Quid igitur proficis, qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?" Nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum uidebatur. Non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur; quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? Aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? Nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt, quamquam haec ferenda non erant; uideo enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit. Sed me mouet unus uir cuius fugientis comes, rem publicam reciperantis socius uideor esse debere. "Totiensne igitur sententiam mutas?" Ego tecum tamquam mecum loquor; quis autem est tanta quidem de re quin uarie secum ipse disputet? Simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar. [3] Omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius acturus sit, quid noster Lentulus. De Domitio uaria audimus: ... modo esse in Tiburti †aut Lepidi quo cum Lepidus accessisse† ad urbem, quod item falsum uideo esse; ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus ..., occultandi sui causa an maris adipiscendi - ne id quidem scit; ignorat etiam de filio. Addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam. De Lentulo autem nihil audiuimus. Haec uelim exquiras ad meque perscribas.

XV.

Scr. in Formiano V Non. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

A.d. V Non. Mart. epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam ueterem, IIII kal. quam te scribis dedisse Pinario, quem non uidimus; in qua exspectas quidnam praemissus agat Vibullius, qui omnino non est uisus a Caesare (id altera epistula uideo te scire ita esse), et quem ad modum redeuntem excipiam Caesarem, quem omnino uitare cogito, et †aut hemonis† fugam intendis commutationemque uitae tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit; quod cum scies, facies ut sciamus. Habes primam epistulam. [2] Secutae sunt duae prid. Kal. ambae datae, quae me conuellerunt de pristino statu, iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. Nec me mouet quod scribis "Ioui ipsi iniquum"; nam periculum in utriusque iracundia positum est, uictoria autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse uideatur. Nec me consules mouent, qui ipsi pluma aut folio facilius mouentur. Offici me deliberatio cruciauit cruciatque adhuc. Cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio; malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. De Lepido et Tullo quod quaeris, illi uero non dubitant quin Caesari praesto futuri in senatumque uenturi sint. [3] Recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas congressum pacemque non desperas; sed ego cum haec scribebam, nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. Quod uideris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oportet, certe transeunt uel, quo modo nunc est, transierunt. Sed memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi; nam aut cum imperio sunt, ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules, quibus more maiorum concessum est uel omnis adire prouincias, aut legati sunt eorum. Sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego. Plura scriberem, si ipse possem; sed, ut mihi uideor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam uicem doleres, cum me derideri uideres.

XV A

Scr. Romae c. Kal. Mart. an. 49.

BALBVS CICERONI IMP. SALVTEM.

Obsecro te, Cicero, suscipe curam et cogitationem dignissimam tuae uirtutis, ut Caesarem et Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam reducas. Crede mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si huc te reicis. Velim idem Pompeius faciat; qui ut adduci tali tempore ad ullam condicionem possit magis opto quam spero; sed cum constiterit et timere desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum ualituram. [2] Quod Lentulum meum uoluisti hic remanere, Caesari gratum, mihi uero gratissimum me dius fidius fecisti; nam illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. Qui si passus esset nos secum, ut consueueramus, loqui et non se totum etiam et etiam ab sermone nostro auertisset, minus miser quam sum essem; nam caue putes hoc tempore plus me quemquam cruciari, quod eum, quem ante me diligo, uideo in consulatu quiduis potius esse quam consulem. Quod si uoluerit tibi obtemperare et nobis de Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere, incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium et Caesarem coniungi posse; quod si factum erit, satis me uixisse putabo. [3] Factum Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio et, quo modo in eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret. Balbi mei tuique aduentu te delectatum ualde gaudeo. Is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit, uerissime scripsisse.

XVI.

Scr. in Formiano IV Non. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Omnia mihi prouisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare superum; hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni. Illuc autem quo spectat animus et quo res uocat qua ueniam? Cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger. Nec uero ille me ducit qui uidetur; quem ego hominem apolitikotaton omnium iam ante cognoram, nunc uero etiam astrategetotaton. Non me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur; is enim me ab optimatibus ait conscindi. Quibus optimatibus, di boni! Qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se uenditant Caesari! Municipia uero †ad eum†, nec simulant, ut cum de illo aegroto uota faciebant. Sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum est quam si alium facere prohibuerit; hunc propitium sperant, illum iratum putant. Quas fieri censes apanteseis ex oppidis, quos honores? "Metuunt" inquies. Credo, sed me hercule illum magis; huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. Iudices de CCCLX, qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cottidie aliquem uideo, nescio quas eius Lucerias horrent. Itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant; sed tamen, quicumque sunt, "aideomai Troas". Etsi qua spe proficiscar uideo coniungoque me cum homine magis ad uastandam Italiam quam ad uincendum parato dominumque exspecto. Et quidem cum haec scribebam IIII Non. iam exspectabam aliquid a Brundisio. Quid autem "aliquid?" quam inde turpiter fugisset, et uictor hic qua se referret et quo; quod ubi audissem, si ille Appia ueniret, ego Arpinum cogitabam.