M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD QVINTVM FRATREM - LIBER I

I

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimaui a me quoque tibi huius molestiae nuntium perferri oportere. Nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem. Nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio quicquam proficere possemus, est omnino difficile non grauiter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet. Et quoniam ea molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum quam tibi; factum est enim mea culpa, contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras, ut priore anno non succederetur; quod ego, dum sociorum saluti consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua uirtute augeri expeto, feci non sapienter, praesertim cum id commiserim, ut ille alter annus etiam tertium posset adducere. Quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me prouisum diligentia tua corrigatur. Ac si te ipse uehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, gloriam uero etiam posteris nostris adferet. Quapropter hoc te primum rogo, ne contrahas ac demittas animum neue te obrui tamquam fluctu sic magnitudine negoti sinas contraque erigas ac resistas siue etiam ultro occurras negotiis; neque enim eius modi partem rei publicae geris in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia. Quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium uiderem, tremerem animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam. Nunc uero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua uirtute ac moderatione animi posita esse uideatur. Nullas, ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus; quae persaepe sapientissimis uiris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi uim tempestatis, sic illi impetum fortunae superare non possent. Tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem uel obruere, uigilantem etiam delectare possit; constat enim ea prouincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere ciuium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur. II. At enim inter hos ipsos exsistunt graues controuersiae, multae nascuntur iniuriae, magnae contentiones consequuntur. Quasi uero ego id putem, non te aliquantum negoti sustinere. Intellego permagnum esse negotium et maximi consili, sed memento consili me hoc esse negotium magis aliquanto quam fortunae putare; quid est enim negoti continere eos quibus praesis, si te ipse contineas? Id autem sit magnum et difficile ceteris, sicut est difficillimum: tibi et fuit hoc semper facillimum et uero esse debuit, cuius natura talis est ut etiam sine doctrina uideatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est quae uel uitiosissimam naturam excolere possit. Tu cum pecuniae, cum uoluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprimere non possis! Nam Graeci quidem sic te ita uiuentem intuebuntur ut quendam ex annalium memoria aut etiam de caelo diuinum hominem esse in prouinciam delapsum putent. Atque haec nunc non ut facias, sed ut te facere et fecisse gaudeas scribo; praeclarum est enim summo cum imperio fuisse in Asia triennium sic ut nullum te signum, nulla pictura, nullum uas, nulla uestis, nullum mancipium, nulla forma cuiusquam, nulla condicio pecuniae, quibus rebus abundat ista prouincia, ab summa integritate continentiaque deduxerit. Quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam uirtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae prouinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam? non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non aduentu commoueri? esse, quocumque ueneris, et publice et priuatim maximam laetitiam, cum urbs custodem, non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem recepisse uideatur? III. His autem in rebus iam te usus ipse profecto erudiuit nequaquam satis esse ipsum has te habere uirtutes, sed esse circumspiciendum diligenter ut in hac custodia prouinciae non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et ciuibus et rei publicae praestare uideare. Quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae; de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos uelit et possit imitari, Allienus autem noster est cum animo et beneuolentia tum uero etiam imitatione uiuendi. Nam quid ego de Gratidio dicam? quem certo scio ita laborare de existimatione sua ut propter amorem in nos fraternum etiam de nostra laboret. Quaestorem habes non tuo iudicio delectum sed eum quem sors dedit; hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis institutis ac praeceptis obtemperare. Quorum si quis forte esset sordidior, ferres eatenus quoad per se neglegeret eas leges quibus esset adstrictus, non ut ea potestate quam tu ad dignitatem permisisses ad quaestum uteretur; neque enim mihi sane placet, praesertim cum hi mores tantum iam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te omnis sordis, excutere unum quemque eorum, sed, quanta sit in quoque fides, tantum cuique committere. Atque inter hos eos, quos tibi comites et adiutores negotiorum publicorum dedit ipsa res publica, dumtaxat finibus iis praestabis quos ante praescripsi; quos uero aut ex domesticis conuictionibus aut ex necessariis apparitionibus tecum esse uoluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt. IV. Sed habes eos tecum quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime coercere. A quibus, rudis cum esses, uidetur potuisse tua liberalitas decipi (nam ut quisque est uir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur); nunc uero tertius hic annus habeat integritatem eandem quam superiores, cautiorem etiam ac diligentiorem. Sint aures tuae quae id quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et simulate quaestus causa insusurretur. Sit anulus tuus non ut uas aliquod sed tamquam ipse tu, non minister alienae uoluntatis sed testis tuae. Accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse uoluerunt, qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac seruis imperabant. Sit lictor non suae * * * sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis. Toti denique sit prouinciae cognitum tibi omnium quibus praesis salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas. Denique haec opinio sit, non modo iis qui aliquid acceperint sed iis etiam qui dederint te inimicum, si id cognoueris, futurum; neque uero quisquam dabit cum erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te multum posse abs te solere impetrari. Nec tamen haec oratio mea est eius modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum uelim: nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem auaritiae uenerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognoui existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem; sed si quis est in quo iam offenderis, de quo aliquid senseris, huic nihil credideris, nullam partem existimationis tuae commiseris. V. In prouincia uero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit uide; non quin possint multi esse prouinciales uiri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est. Multis enim simulationum inuolucris tegitur et quasi uelis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura; frons, oculi, uultus persaepe mentiuntur, oratio uero saepissime. Quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos diuulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? mihi quidem permagnum uidetur, praesertim si idem homines priuatum non fere quemquam, praetores semper omnis amant. Quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc uero ad tuum numerum libenter adscribito; sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cauendum magis, propterea quod et omnis uias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et, quicum uicturi non sunt, eius existimationi consulere non curant. Atque etiam e Graecis ipsis diligenter cauendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt uetere Graecia digni; sic uero fallaces sunt permulti et leues et diuturna seruitute ad nimiam adsentationem eruditi. Quos ego uniuersos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere: nimiae familiaritates eorum neque * * * tam fideles sunt (non enim audent aduersari nostris uoluntatibus, et [non] inuident non nostris solum uerum etiam suis). VI. Iam qui in eius modi rebus, in quibus uereor etiam ne durior sim, cautus esse uelim ac diligens, quo me animo in seruis esse censes? quos quidem cum omnibus in locis tum praecipue in prouinciis regere debemus. Quo de genere multa praecipi possunt, sed hoc et breuissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia uia faceres, neue interesse quicquam putent utrum Trallis an Formias uenerint. Ac si quis est ex seruis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et priuatis: quae res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat; multa enim quae recte committi seruis fidelibus possunt tamen sermonis et uituperationis uitandae causa committenda non sunt. Sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset; quid enim ei praecipiam quem ego in hoc praesertim genere intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu uero etiam superiorem? Sed tamen si ad ea quae faceres auctoritas accederet mea, tibi ipsi illa putaui fore iucundiora. Qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae: tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, dilectus in familiaritatibus et prouincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae grauis et constans disciplina. Quae cum honesta sint in his priuatis nostris cottidianisque rationibus, in tanto imperio, tam deprauatis moribus, tam corruptrice prouincia diuina uideantur necesse est. Haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam seueritatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus; nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moueri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, uocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate. VII. Haec et cetera plena seueritatis quae statuisti in ista prouincia non facile sine summa integritate sustineremus; qua re sit summa in iure dicendo seueritas, dum modo ea ne uarietur gratia sed conseruetur aequabilis. Sed tamen parui refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. Ac mihi quidem uidetur non sane magna uarietas esse negotiorum in administranda Asia, sed ea tota iuris dictione maxime sustineri; in qua scientiae praesertim prouincialis ratio ipsa expedita est, constantia est adhibenda et grauitas quae resistat non solum gratiae uerum etiam suspicioni. Adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia. His rebus nuper C. Octauius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quieuit, tacuit accensus, quotiens quisque uoluit dixit et quam uoluit diu; quibus ille rebus fortasse nimis lenis uideretur, nisi haec lenitas illam seueritatem tueretur. Cogebantur Sullani homines quae per uim et metum abstulerant reddere; qui in magistratibus iniuriose decreuerant, eodem ipsis priuatis erat iure parendum. Haec illius seueritas acerba uideretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur. Quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia, denique tot magistratus, tot auxilia, tanta uis plebis, tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse! in qua tanta multitudo ciuium, tanta sociorum, tot urbes, tot ciuitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio. Qua re †cum permagni† hominis est et cum ipsa natura moderati tum uero etiam doctrina atque optimarum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate ut nulla alia potestas ab iis quibus is praesit desideretur. VIII. Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus sed ad effigiem iusti imperi, cuius summa grauitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniungitur; quos quidem libros non sine causa noster ille Africanus de manibus ponere non solebat; nullum est enim praetermissum in iis officium diligentis et moderati imperi eaque si sic coluit ille qui priuatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent, et ab iis legibus datum est ad quas reuertendum est? Ac mihi quidem uidentur huc omnia esse referenda iis qui praesunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam beatissimi; quod tibi et esse antiquissimum et ab initio fuisse, ut primum Asiam attigisti, constanti fama atque omnium sermone celebratum est. Est autem non modo eius qui sociis et ciuibus, sed etiam eius qui seruis, qui mutis pecudibus praesit, eorum quibus praesit commodis utilitatique seruire. Cuius quidem generis constare inter omnis uideo abs te summam adhiberi diligentiam: nullum aes alienum nouum contrahi ciuitatibus, uetere autem magno et graui multas abs te esse liberatas; urbis compluris dirutas ac paene desertas, in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas; nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias; prouideri abs te ut ciuitates optimatium consiliis administrentur; sublata Mysiae latrocinia, caedis multis locis repressas, pacem tota prouincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latrocinia esse depulsa; remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletum illam acerbissimam ministram praetorum auaritiae, calumniam; sumptus et tributa ciuitatum ab omnibus qui earum ciuitatum fines incolant tolerari aequaliter; facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo; toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis. IX. Quantum uero illud est beneficium tuum quod iniquo et graui uectigali aedilicio cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti! Etenim si unus homo nobilis queritur palam te, quod edixeris ne ad ludos pecuniae decernerentur, HS CC milia sibi eripuisse, quanta tandem pecunia penderetur, si omnium nomine quicumque Romae ludos facerent (quod erat iam institutum) erogaretur? Quamquam has querelas hominum nostrorum illo consilio oppressimus (quod in Asia nescio quonam modo, Romae quidem non mediocri cum admiratione laudatur), quod, cum ad templum monumentumque nostrum ciuitates pecunias decreuissent, cumque id et pro meis magnis meritis et pro tuis maximis beneficiis summa sua uoluntate fecissent, nominatimque lex exciperet ut ad templum et monumentum capere liceret, cumque id quod dabatur non esset interiturum sed in ornamentis templi futurum, ut non mihi potius quam populo Romano ac dis immortalibus datum uideretur, tamen id in quo erat dignitas, erat lex, erat eorum qui faciebant uoluntas, accipiendum non putaui cum aliis de causis tum etiam ut animo aequiore ferrent ii quibus nec deberetur nec liceret. Quapropter incumbe toto animo et studio omni in eam rationem qua adhuc usus es, ut eos quos tuae fidei potestatique senatus populusque Romanus commisit et credidit diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos uelis. Quod si te sors Afris aut Hispanis aut Gallis praefecisset, immanibus ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis tuae consulere eorum commodis et utilitati salutique seruire; cum uero ei generi hominum praesimus, non modo in quo ipsa sit sed etiam a quo ad alios peruenisse putetur humanitas, certe iis eam potissimum tribuere debemus a quibus accepimus. Non enim me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea uita atque iis rebus gestis in quibus non potest residere inertiae aut leuitatis ulla suspicio, nos ea quae consecuti sumus iis studiis et artibus esse adeptos quae sint nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita. Qua re praeter communem fidem quae omnibus debetur, praeterea nos isti hominum generi praecipue debere uidemur, ut, quorum praeceptis sumus eruditi, apud eos ipsos quod ab iis didicerimus uelimus expromere. X. Atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putauit, si aut docti ac sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia conlocassent; hanc coniunctionem uidelicet potestatis et sapientiae saluti censuit ciuitatibus esse posse. Quod fortasse aliquando uniuersae rei publicae nostrae, nunc quidem profecto isti prouinciae contigit, ut is in ea summam potestatem haberet cui in doctrina, cui in uirtute atque humanitate percipienda plurimum a pueritia studi fuisset et temporis. Qua re cura ut hic annus qui ad laborem tuum accessit idem ad salutem Asiae prorogatus esse uideatur: quoniam in te retinendo fuit Asia felicior quam nos in deducendo, perfice ut laetitia prouinciae desiderium nostrum leniatur. Etenim si in promerendo ut tibi tanti honores haberentur quanti haud scio an nemini fuisti omnium diligentissimus, multo maiorem in his honoribus tuendis adhibere diligentiam debes. Equidem de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante: semper eos putaui, si uulgares essent, uilis, si temporis causa constituerentur, leuis; si uero, id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus tuendis operam esse ponendam. Qua re quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate uersaris in quibus tuas uirtutes consecratas et in deorum numero conlocatas uides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas cogitabis; id autem erit eius modi ut consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, prouideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi uelis. XI. Atque huic tuae uoluntati ac diligentiae difficultatem magnam adferunt publicani: quibus si aduersamur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum re publica coniunctum et a nobis et a re publica diiungemus; sin autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur quorum non modo saluti sed etiam commodis consulere debemus. Haec est una, si uere cogitare uolumus, in toto imperio tuo difficultas; nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem, facilem te in rebus cognoscendis, in hominibus audiendis admittendisque praebere praeclarum magis est quam difficile; non est enim positum in labore aliquo sed in quadam inductione animi et uoluntate. Illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex ciuibus qui nuper in portoriis Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur; qua re non ignoro quid sociis accidat in ultimis terris, cum audierim in Italia querelas ciuium. Hic te ita uersari ut et publicanis satis facias praesertim publicis male redemptis, et socios perire non sinas, diuinae cuiusdam uirtutis esse uidetur, id est tuae. Ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt uectigales, non ita acerbum uideri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt; nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi uectigal sine publicano non potuerint quod iis aequaliter Sulla discripserat; non esse autem leniores in exigendis uectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intellegi potest, quod Caunii nuper omnesque ex insulis quae erant a Sulla Rhodiis attributae confugerunt ad senatum, nobis ut potius uectigal quam Rhodiis penderent. Qua re nomen publicani neque ii debent horrere qui semper uectigales fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere uectigal non potuerunt, neque ii recusare qui postulauerunt. Simul et illud Asia cogitet, nullam ab se neque belli externi neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur; id autem imperium cum retineri sine uectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium. XII. Quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt, poterunt iis consilio et prudentia tua reliqua uideri mitiora; possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae; potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac ui potestatis et fascium publicanos cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas [sed] et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis cum publicanis obtinere et conseruare patiantur. Sed quid ego te haec hortor quae tu non modo facere potes tua sponte sine cuiusquam praeceptis sed etiam magna iam ex parte perfecisti? Non enim desistunt nobis agere cottidie gratias honestissimae et maximae societates; quod quidem mihi idcirco iucundius est quod idem faciunt Graeci; difficile est autem ea quae commodis utilitate et prope natura diuersa sunt uoluntate coniungere. At ea quidem quae supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuae uirtutis delectauit; quamquam in his litteris longior fui quam aut uellem aut quam me putaui fore. XIII. Vnum est quod tibi ego praecipere non desinam, neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari. Omnes enim qui istinc ueniunt ita de tua uirtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam; quod uitium cum in hac priuata cottidianaque uita leuis esse animi atque infirmi uidetur, tum uero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere. Qua re illud non suscipiam, ut quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere: illud, quod est epistulae proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas ignorat certior fiat, praetermittendum esse non puto. Sic ad nos omnes fere deferunt: nihil, cum absit iracundia, [dicere solent] te fieri posse iucundius, sed, cum te alicuius improbitas peruersitasque commouerit, sic te animo incitari ut ab omnibus tua desideretur humanitas. Qua re quoniam in eam rationem uitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae quam res ipsa ac fortuna deduxit ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caueamus, quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne uitium fuisse dicatur. Neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et, si quid est penitus insitum moribus, id subito euellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plane uitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam prouidere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares cottidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moueat tum tibi esse diligentissime linguam continendam; quae quidem mihi uirtus interdum non minor uidetur quam omnino non irasci. Nam illud est non solum grauitatis sed non numquam etiam lentitudinis; moderari uero et animo et orationi cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingeni. Atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant: nullae tuae uehementiores animi concitationes, nulla maledicta ad nos, nullae contumeliae perferuntur, quae cum abhorrent a litteris, ab humanitate, tum uero contraria sunt imperio ac dignitati; nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa leuitas, quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est. XIV. Sed quoniam primus annus habuit de hac reprehensione plurimum sermonis, credo propterea quod tibi hominum iniuriae, quod auaritia, quod insolentia praeter opinionem accidebat et intolerabilis uidebatur, secundus autem multo melior, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror, meae quoque litterae te patientiorem lenioremque fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere. Ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis sed precibus tecum fraternis ago totum ut animum curam cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique conligenda. Quod si [in] mediocris tantum sermonis ac praedicationis nostrae res essent, nihil abs te eximium, nihil praeter aliorum consuetudinem postularetur; nunc uero propter earum rerum in quibus uersati sumus splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista prouincia adsequimur, uix uidemur summam uituperationem posse uitare. Ea nostra ratio est ut omnes boni cum faueant tum etiam omnem a nobis diligentiam uirtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, uel minima re ad reprehendendum contenti esse uideantur. Qua re quoniam eius modi theatrum totius Asiae uirtutibus tuis est datum, celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum, iudicio eruditissimum, natura autem ita resonans ut usque Romam significationes uocesque referantur, contende, quaeso, atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse uideare; XV. et quoniam mihi casus urbanam in magistratibus administrationem rei publicae, tibi prouincialem dedit, [et] si mea pars nemini cedit, fac ut tua ceteros uincat. Simul et illud cogita, nos non de reliqua et sperata gloria iam laborare sed de parta dimicare, quae quidem non tam expetenda nobis fuit quam tuenda est. Ac si mihi quicquam esset abs te separatum, nihil amplius desiderarem hoc statu qui mihi iam partus est; nunc uero sic res sese habet ut, nisi omnia tua facta atque dicta nostris rebus istinc respondeant, ego me tantis meis laboribus tantisque periculis quorum tu omnium particeps fuisti nihil consecutum putem. Quod si ut amplissimum nomen consequeremur unus praeter ceteros adiuuisti, certe idem ut id retineamus praeter ceteros elaborabis. Non est tibi his solis utendum existimationibus ac iudiciis qui nunc sunt hominum sed iis etiam qui futuri sunt; quamquam illorum erit uerius iudicium obtrectatione et maleuolentia liberatum. Denique etiam illud debes cogitare, non te tibi soli gloriam quaerere; quod si esset, tamen non neglegeres, praesertim cum amplissimis monumentis consecrare uoluisses memoriam nominis tui. Sed ea tibi est communicanda mecum, prodenda liberis nostris; in qua cauendum est ne, si neglegentior fueris, tibi parum consuluisse sed etiam tuis inuidisse uidearis. XVI. Atque haec non eo dicuntur ut te oratio mea dormientem excitasse sed potius ut currentem incitasse uideatur; facies enim perpetuo quae fecisti, ut omnes aequitatem tuam, temperantiam, seueritatem integritatemque laudarent. Sed me quaedam tenet propter singularem amorem infinita in te auiditas gloriae. Quamquam illud existimo, cum iam tibi Asia sicuti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et tibi non sine cuiusquam hortatione in mentem ueniat cottidie. Sed ego quia, cum tua lego, te audire, et quia, cum ad te scribo, tecum loqui uideor, idcirco et tua longissima quaque epistula maxime delector et ipse in scribendo sum saepe longior. Illud te ad extremum et oro et hortor ut, tamquam poetae boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negoti tui diligentissimus sis, ut hic tertius annus imperi tui tamquam tertius actus perfectissimus atque ornatissimus fuisse uideatur. Id facillime facies, si me, cui semper uni magis quam uniuersis placere uoluisti, tecum semper esse putabis et omnibus iis rebus quas dices et facies interesse. Reliquum est ut te orem ut ualetudini tuae, si me et tuos omnis ualere uis, diligentissime seruias.

II

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Statius ad me uenit a. d. VIII Kal. Nou. Eius aduentus, quod ita scripsisti, direptum iri te a tuis dum is abesset, molestus mihi fuit; quod autem exspectationem tui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet neque antea uisus esset sustulit, id mihi non incommode uisum est accidisse; exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eius modi uoces, "all'aiei tina phota megan", quae te absente confecta esse laetor. Quod autem idcirco a te missus est mihi ut se purgaret, id necesse minime fuit. Primum enim numquam ille mihi fuit suspectus, neque ego, quae ad te de illo scripsi, scripsi meo iudicio, sed cum ratio salusque omnium nostrum qui ad rem publicam accedimus non ueritate solum sed etiam fama niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea iudicia perscripsi. Qui quidem quam frequentes essent et quam graues aduentu suo Statius ipse cognouit; etenim interuenit non nullorum querelis quae apud me de illo ipso habebantur, et sentire potuit sermones iniquorum in suum potissimum nomen erumpere. Quod autem me maxime mouere solebat, cum audiebam illum plus apud te posse quam grauitas istius aetatis, imperi, prudentiae postularet - quam multos enim mecum egisse putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum aphelos mecum in sermone ita posuisse, "id mihi non placuit", "monui", "suasi", "deterrui"? quibus in rebus etiam si fidelitas summa est (quod prorsus credo, quoniam tu ita iudicas), tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut serui dignitatem habere nullam potest. Atque hoc sic habeto (nihil enim nec temere dicere nec astute reticere debeo), materiam omnem sermonum eorum qui de te detrahere uelint Statium dedisse; antea tantum intellegi potuisse iratos tuae seueritati esse non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non defuisse. II. Nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Caesius, cui, quoniam ita te uelle intellego, nullo loco deero; quarum altera est de Blaundeno Zeuxide, quem scribis certissimum matricidam tibi a me intime commendari. Qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in Graecos tam ambitiosum factum esse mirere, pauca cognosce. Ego cum Graecorum querelas nimium ualere sentirem propter hominum ingenia ad fallendum parata quoscumque de te queri audiui quacumque potui ratione placaui. Primum Dionysopolitas, qui erant inimicissimi [mei], leniui; quorum principem Hermippum non solum sermone meo sed etiam familiaritate deuinxi. Ego Apamensem Hephaestium, ego leuissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate sum complexus, Nymphonem etiam Colophonium. Quae feci omnia, non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret; pertaesum est leuitatis, adsentationis, animorum non officiis sed temporibus seruientium. Sed ut ad Zeuxim reuertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito, quae tu scribis, ea ipsa loqueretur, obstiti eius sermoni et hominem in familiaritatem recepi. Tua autem quae fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte prouinciae edere exemplum seueritatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione uoluisse, quem adductum in iudicium fortasse an dimitti non oportuerit, conquiri uero et elici blanditiis, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, eum praesertim hominem quem ego et ex suis ciuibus et ex multis aliis cottidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam ciuitatem suam. At enim Graecis solis indulgeo. Quid? L. Caecilium nonne omni ratione placaui? quem hominem, qua ira, quo spiritu! quem denique praeter Tuscenium, cuius causa sanari non potest, non mitigaui? Ecce supra caput homo leuis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus; etiam is lenietur. Cuius tu in patrem quod fuisti asperior non reprehendo; certo scio te enim fecisse cum causa. Sed quid opus fuit eius modi litteris quas ad ipsum misisti, "illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses; te curaturum uiuus ut combureretur plaudente tota prouincia"? Quid uero ad C. Fabium nescio quem (nam eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat), "renuntiari tibi Licinium plagiarium cum suo pullo miluino tributa exigere"? deinde rogas Fabium ut et patrem et filium uiuos comburat si possit; si minus, ad te mittat uti iudicio comburantur. Hae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, inuidiosam atrocitatem uerborum habent. Ac si omnium mearum litterarum praecepta repetes, intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam. Quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua siue natura paulo acrior siue quaedam dulcedo iracundiae siue dicendi sal facetiaeque ualuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret. Et mediocri me dolore putas adfici cum audiam qua sit existimatione Vergilius, qua tuus uicinus, C. Octauius? nam si te interioribus uicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, ualde magnum facis! Atque is dolor est quod, cum ii quos nominaui te innocentia non uincant, uincunt tamen artificio beneuolentiae conligendae, qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum nouerint, quorum regum summo imperio nemo umquam uerbum ullum asperius audiuit. III. Sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim non ignoro; nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere uideris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam tui. Successorem habes perblandum; cetera ualde illius aduentu tua requirentur. In litteris mittendis (saepe ad te scripsi) nimium te exorabilem praebuisti; tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narrauit scriptas ad te solere adferri, a se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem; ante quam uero ipse ad te uenisset, nullum delectum litterarum fuisse; ex eo esse uolumina selectarum epistularum quae reprehendi solerent. Hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim, ac scire potes multa me uarie diligenterque monuisse); illud tamen quod Theopompo mandaui cum essem admonitus ab ipso, uide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum: primum iniquarum, deinde contrariarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. Atque ego haec tam esse quam audio non puto, et si sunt occupationibus tuis minus animaduersa nunc perspice et purga. Legi epistulam quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam; legi non nullas iracundas. Sed tempore ipso de epistulis. Nam, cum hanc paginam tenerem, L. Flauius, praetor designatus, ad me uenit, homo mihi ualde familiaris; is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi uisae sunt iniquissimae, ne quid de bonis quae L. Octaui Nasonis fuissent, cui L. Flauius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam soluissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis quae Octaui fuissent deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset. Haec mihi ueri similia non uidentur; sunt enim a prudentia tua remotissima. Ne deminuat heres? quid, si infitiatur? quid, si omnino non debet? quid? praetor solet iudicare deberi? Quid? ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moueor? Nemo magis; sed uia iuris eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae. Atque ita mihi dicebat Flauius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommodaturum. Quid multa? ferebat grauiter; [id] uehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem. Quod facio et te prorsus uehementer etiam atque etiam rogo ut et procuratoribus Flaui remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flauium sit, amplius. Et Flaui causa et scilicet Pompei facies omnia. Nolo medius fidius ex tua iniuria in illum tibi liberalem me uideri, sed et te oro ut tu ipse auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut litterarum tuarum relinquas quod sit ad Flaui rem et ad causam accommodatum; fert enim grauiter homo et mei obseruantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud te neque amicitia nec iure ualuisse; et, ut opinor, Flaui aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flauius et ego certe. Qua re, si ulla res est quam tibi me petente faciendam putes, haec ea sit. Si me amas, cura, elabora, perfice ut Flauius et tibi et mihi quam maximas gratias agat; hoc te ita rogo ut maiore studio rogare non possim. IV. Quod ad me de Hermia scribis mihi me hercule ualde molestum fuit. Litteras ad te parum fraterne scripseram; quas oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram, iracundius scripseram et reuocare cupiebam; huic tu epistulae non fraterne scriptae fraterne debes ignoscere. De Censorino, Antonio, Cassiis, Scaeuola te ab iis diligi, ut scribis, uehementer gaudeo. Cetera fuerunt in eadem epistula grauiora quam uellem, "orthan tan naun" et "hapax thanein". Maiora ista erunt; meae obiurgationes fuerunt amoris plenissimae; [quae] sunt non nulla, sed tamen mediocria et parua potius. Ego te numquam ulla in re dignum minima reprehensione putassem, cum te sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus. Quae ad te aliqua cum monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam cautionis meae, in qua et maneo et manebo et idem ut facias non desistam rogare. Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q. Publici statuam decretum est erogaretur; quod ego te et rogo et admoneo ne talis uiri tamque nostri necessari honorem minui per te aut impediri uelis. Praeterea Aesopi, nostri [tragoedi] familiaris, Licinus seruus tibi notus aufugit. Is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero fuit; inde in Asiam uenit. Postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinus eo uenisset [et], cum eum fugitiuum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicamne an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus. Tu, quoquo modo est, quoniam Ephesi est, hominem inuestiges uelim summaque diligentia uel * * * tecum deducas. Noli spectare quanti homo sit; parui enim preti est qui tam nihili sit. Sed tanto dolore Aesopus est adfectus propter serui scelus et audaciam ut nihil ei gratius facere possis quam si illum per te reciperarit. V. Nunc ea cognosce quae maxime exoptas. Rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen ciuis Romanus et Cato, uix uiuus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu uellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent uel potestatem sui facerent, in contionem ascendit et Pompeium "priuatum dictatorem" appellauit; propius nihil est factum quam ut occideretur. Ex hoc qui sit status totius rei publicae uidere potes. Nostrae tamen causae non uidentur homines defuturi: mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. Equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo: spe, ut superiores fore nos confidam; animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam. Sed tamen se res sic habet: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus; sin autem ui agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut ui resistamus. Omnes et se et suos amicos, clientis, libertos, seruos, pecunias denique suas pollicentur. Nostra antiqua manus bonorum ardet [et] studio nostri atque amore. Si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam. Tribuni pl. designati sunt nobis amici; consules se optime ostendunt; praetores habemus amicissimos et acerrimos ciuis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; bonos etiam alios, sed hos singularis. Qua re magnum animum fac habeas et spem bonam. De singulis tamen rebus quae cottidie gerantur faciam te crebro certiorem.

III

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Mi frater, mi frater, mi frater, tune id ueritus es, ne ego iracundia aliqua adductus pueros ad te sine litteris miserim aut etiam ne te uidere noluerim? ego tibi irascerer? tibi ego possem irasci? Scilicet, tu enim me adflixisti, tui me inimici, tua me inuidia ac non ego te misere perdidi. Meus ille laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi uelim ne quid eripuerit praeter unum me. Sed certe a te mihi omnia semper honesta et iucunda ceciderunt, a me tibi luctus meae calamitatis, metus tuae, desiderium, maeror, solitudo. Ego te uidere noluerim? Immo uero me a te uideri nolui; non enim uidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne uestigium quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui. Atque utinam me mortuum prius uidisses aut audisses, utinam te non solum uitae sed etiam dignitatis meae superstitem reliquissem! II. Sed testor omnis deos me hac una uoce a morte esse reuocatum, quod omnes in mea uita partem aliquam tuae uitae repositam esse dicebant. Qua in re peccaui scelerateque feci; nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile defenderet; nunc commisi ut uiuo me careres, uiuo me aliis indigeres, mea uox in domesticis periculis potissimum occideret, quae saepe alienissimis praesidio fuisset. Nam quod ad te pueri sine litteris uenerunt, quoniam uides non fuisse iracundiae causam, certe pigritia fuit et quaedam infinita uis lacrimarum et dolorum. III. Haec ipsa me quo fletu putas scripsisse? eodem quo te legere certo scio. An ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam sine lacrimis cogitare? cum enim te desidero, fratrem solum desidero? ego uero suauitate [prope] fratrem prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem; quid mihi sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? Quid quod eodem tempore desidero filiam? qua pietate, qua modestia, quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei. Quod filium uenustissimum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam uellem; sentiebat enim miser iam quid ageretur. Quod uero tuum filium, [quid] imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et iam ut maiorem fratrem uerebatur? Quid quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur? IV. Sed tamen, quoquo modo potui, scripsi et dedi litteras ad te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi postea redditas esse; in quibus idem te hortor et rogo quod pueri tibi uerbis meis nuntiarunt, ut Romam protinus pergas et properes. Primum enim te in praesidio esse uolui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata; deinde congressus nostri lamentationem pertimui; digressum uero non tulissem atque etiam id ipsum quod tu scribis metuebam, ne a me distrahi non posses. His de causis hoc maximum malum quod te non uidi, quo nihil amantissimis et coniunctissimis fratribus acerbius ac miserius uidetur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam fuisset cum congressio tum uero digressio nostra. V. Nunc si potes, id quod ego qui tibi semper fortis uidebar non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio erit. Spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te ciuitatis et aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturam; sin eris ab isto periculo uacuus, ages scilicet si quid agere posse de nobis putabis. De quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant; sed ego quid sperem non dispicio, cum inimici plurimum ualeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint; qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescunt. Sed ista qualia sint tu uelim perspicias mihique declares. Ego tamen quam diu tibi opus erit, si quid periculi subeundum uidebis, uiuam; diutius in hac uita esse non possum; neque enim tantum uirium habet ulla aut prudentia aut doctrina ut tantum dolorem possit sustinere. VI. Scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius; sed non hoc solum, multa alia praetermisi, quae si queri uelim praeterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem tuum, indicem stultitiam meam. Illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi uita commorari, ut, qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac tam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim. VII. Qua re quid ad me scripsisti de permutatione? quasi uero nunc me non tuae facultates sustineant, qua in re ipsa uideo miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de uisceribus tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. Sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, (et) Caepioni tantundem solutum est; mihi ad id quod cogito hoc quod habeo satis est; siue enim restituimur siue desperamur, nihil amplius opus est. Tu, si forte quid erit molestiae, te ad Crassum et ad Calidium conferas censeo. VIII. Quantum Hortensio credendum sit nescio; me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cottidiana sceleratissime insidiosissimeque tractauit adiuncto Q. Arrio; quorum ego consiliis, promissis, praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi. Sed haec occultabis, ne quid obsint; illud caueto (et eo puto per Pomponium fouendum tibi esse ipsum Hortensium), ne ille uersus, qui in te erat conlatus cum aedilitatem petebas, de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur. Nihil enim tam timeo quam ne, cum intellegant homines quantum misericordiae nobis tuae preces et tua salus adlatura sit, oppugnent te uehementius. IX. Messalam tui studiosum esse arbitror; Pompeium etiam simulatorem puto. Sed haec utinam ne experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. Verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint; in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta. X. Filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, mi frater, tibi commendem? quin illud maereo, quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi; sed te incolumi orbi non erunt. Reliqua, ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi, ut me lacrimae non sinunt scribere! Etiam Terentiam uelim tueare mihique de omnibus rebus rescribas; sis fortis quoad rei natura patiatur. Id. Iun. Thessalonicae.

IV

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam imprudentiae miseriaeque adsignes. Nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar. Intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi inuidit. Ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum, cautum meum consilium defuit. II. Quod si te satis innocentia tua et misericordia hominum uindicat hoc tempore a molestia, perspicis profecto ecquaenam nobis spes salutis relinquatur. Nam me Pomponius et Sestius et Piso noster adhuc Thessalonicae retinuerunt, cum longius discedere propter nescio quos motus uetarent; uerum ego magis exitum illorum litteris quam spe certa exspectabam; nam quid sperem potentissimo inimico, dominatione obtrectatorum, infidelibus amicis, plurimis inuidis? III. De nouis autem tribunis pl. est ille quidem in me officiosissimus Sestius et (spero) Curtius, Milo, Fadius, Fabricius, sed ualde aduersante Clodio, qui etiam priuatus eadem manu poterit contiones concitare; deinde etiam intercessor parabitur. IV. Haec mihi proficiscenti non proponebantur, sed saepe triduo summa cum gloria dicebar esse rediturus. "Quid tu igitur?" inquies. Quid? multa conuenerunt quae mentem exturbarent meam, subita defectio Pompei, alienatio consulum, etiam praetorum, timor publicanorum, arma. Lacrimae meorum me ad mortem ire prohibuerunt; quod certe et ad honestatem et ad effugiendos intolerabilis dolores fuit aptissimum. Sed de hoc scripsi ad te in ea epistula quam Phaethonti dedi. Nunc tu, quoniam in tantum luctum laborem detrusus es quantum nemo umquam [a], si leuare potest communem casum misericordia hominum, scilicet incredibile quiddam adsequeris; sin plane occidimus, me miserum! ego omnibus meis exitio fuero, quibus ante dedecori non eram. V. Sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, uere perscribe. Ego uitam, quo ad aut putabo tua interesse aut [ad] spem seruandam esse, retinebo. Tu nobis amicissimum Sestium cognosces; credo tua causa uelle Lentulum, qui erit consul; quamquam sunt facta uerbis difficiliora. Tu et quid opus sit et quid sit uidebis. Omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit; sin te quoque inimici uexare coeperint, ne cessaris; non enim gladiis tecum sed litibus agetur. Verum haec absint uelim. Te oro ut ad me de omnibus rebus rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris uero et offici non minus.