L. ANNAEI SENECAE - DE BENEFICIIS LIBER II

I.

Inspiciamus, Liberalis uirorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium; cuius rei expeditissimam uideor monstraturus uiam: sic demus, quomodo uellemus accipere. Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter dantis manus haesit, quod quis aegre dimittere uisus est et sic dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid interuenit morae, euitemus omni modo, ne deliberasse uideamur; proximus est a negante, qui dubitauit, nullamque init gratiam. Nam cum in beneficio iucundissima sit tribuentis uoluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed aduersus ducentem male retinuit; multi autem sunt, quos liberalis facit fors et infirmitas. Gratissima sunt beneficia parata, facilia occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis uerecundia. Optimum est antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi; illud melius occupare antequam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. Non tulit gratis qui, cum rogasset, accepit, quoniam quidem, ut maioribus nostris grauissimis uiris uisum est, nulla aulla carius constat, quam quae precibus empta est. Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.

II

Molestum uerbum est, onerosum, demisso uultu dicendum: "Rogo". Huius facienda est gratia amico et cuiuiscumque quem amicum sis promerendo facturus; properet licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit Ideo diuinanda cuiusque uoluntas et, cum intellecta est, necessitate grauissima rogandi liberanda est; illud beneficium iucundum uicturum in animo scias, quod obuiam uenit. Si non contigit praeuenire, plura rogantis uerba intercidamus; ne rogati uideamur sed certiores facti, statim promittamus facturosque nos, etiam antequam interpellemur, ipsa festinatione adprobemus. Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestiue data remedii locum optinuit, ita, quamuis leue et uulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris uincit. Qui tam parate facit; non est dubium, quin libenter faciat; itaque laetus facit et induit sibi animi sui uultum.

III

Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata grauitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent uoltu negantium; quanto melius adicere bona uerba rebus bonis et praedicatione humana benignaque commendare, quae praestes! Vt ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam: "Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me uoluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego uero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges; semel rusticitati tuae ignoscitur". Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet quam illud, quidquid est, ad quod petendum uenerat. Tunc est summa uirtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi: "Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem inueni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo loquebar, alia uia peruenisset; huic eius animo numquam parem gratiam referam".

IV

At plerique sunt, qui beneficia asperitate uerborum et supercilio in odium adducunt, eo sermone usi, ea superbia, ut inpetrasse paeniteat Aliae deinde post rem promissam secuntur morae; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque inpetrasti, rogandum esse. Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam inpetrare. Hic rogandus,est, ut admoneat, ille, ut consummet; interim unum munus per multorum manus teritur, ex quo gratiae minimum aput promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est. Hoc itaque curae habebis, si grate aestimari, quae praestabis, uoles, ut beneficia tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perueniant sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat; nemo in eo, quod daturus es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat.

V

Nihil aeque amarum quam diu pendere; aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam quam trahi. Plerisque autem hoc uitium est ambitione praua differendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt; iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt. Quare uerissimum existima, quod ille comicus dixit:

Quid? Tu non intellegis

tantum te gratiae demere, quantum morae adicis?

Inde illae uoces, quas ingenuus dolor exprimit: "Fac, si quid facis" et: "Nihil tanti est; malo mihi iam neges". Vbi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum exspectat, potest ob id gratus re uera esse? Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam, et misericordiae genus est cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod antecedit tempus, maxima uenturi supplicii pars est, ita maior est muneris gratia, quo minus diu pependit. Est enim etiam bonarum rerum sollicita, quid salutis exspectatio, et cum plurima beneficia remedium alicuius rei adferant, ut aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardius gaudere, beneficio suo manus adfert. Omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis cito facere; qui tarde et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus et argumentum amicae uoluntatis; tarde uelle nolentis est.

VI

In omni negotio, Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur aut fiat. Multum celeritas fecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem ferri uis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo uenerit, refert; idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur. Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est! Nam corripere eum, cui cum maxime aliquid praestes, dementia est et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia nec quicquam illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo uelis admonere, aliud tempus eligito.

VII

Fabius Verrucosus beneficium ab homine duro aspere datum panem lapidosum uocabat, quem esurienti accipere necessarium sit [sit], esse acerbum. Ti. Caesar rogatus a Nepote Mario praetorio, ut aeri alieno eius succurreret, edere illum sibi nomina creditorum iussit; id non est donare sed creditores conuocare. Cum edita essent, scripsit Nepoti iussisse se pecuniam solui adiecta contumeliosa admonitione; effecit, ut Nepos nec aes alienum haberet nec beneficium: liberauit illum a creditoribus, sibi non obligauit. Aliquid Tiberius secutus est; puto, noluit plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum inprobas cupiditatis pudore reprimendas, beneficium uero danti tota alia sequenda est uia. Omni genere, quod des, quo sit acceptatius, adornandum est; hoc uero non est beneficium dare, deprehendere est.

VIII

Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa. "Tamen" inquit "effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quod uitabat, potuit; nam aliquot postea, qui idem rogarent, inuenti sunt, quos omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit". Non est illud liberalitas, censura est; auxilium est, principale tributum est, beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum. Ad iudicem missus sum; ut inpetrarem, causam dixi.

IX

Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto: palam, quae consequi gloriosum, militaria dona aut honores et quidquid aliud notitia pulcrius fit; rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus prosunt.

X

Interdum etiam ipse, qui iuuatur, uel fallendus est, ut habeat nec a quo acceperit. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam sibi dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse; puluino eius ignorantis saccellum subiecit, ut homo inutiliter uerecundus, quod desiderabat, inueniret potius quam acciperet. "Quid ergo? Ille nesciet, [et] a quo acceperit?" Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem. "Denique ille nesciet accepisse se"; ego sciam me dedisse. "Parum est" inquis. Parum, si fenerare cogitas; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste; alioqui non bene facere delectat sed uideri bene fecisse. "Volo utique sciat". Debitorem quaeris. "Volo utique sciat." Quid? Si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis? "Volo sciat". Ita tu hominem non seruabis in tenebris? Non nego, quotiens peditur res, respiciendum gaudium ex accipientis uoluntate; sin adiuuari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni ego illi non sim indicaturus me dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est: alter statim obliuisci debet dati, alter accepti numquam.

XI

Lacerat animum et premit frequens meritorum conmemoratio. Libet exclamare, quod ille triumuirali proscriptione seruatus a quodam Caesaris amico exclamauit, cum superbiam eius ferre non posset: "Redde me Caesari!" Quousque dices: "Ego te seruaui, ego eripui morti"? Istud, si meo arbitrio memini, uita est, si tuo, mors est; nihil tibi debeo, si me seruasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis? Quousque obliuisci fortunae meae non sinis? Semel in triumpho ductus essem". Non est dicendum, quid tribuerimus: qui admonet, repetit; non est instandum, non est memoria renouanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod ille ubique iactanti beneficium suum: "Non negabis", inquit, "te recepisse"; et cum respondisset: "Quando?" "Saepe quidem", inquit, "Et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti". Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium? Est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo sciturus est. Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit: "Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis uelle me scio omnia illi praestare quam adhuc praestitisse"; et haec ipsa non uerniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se uolunt adtrahere. Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem; nihil in fructum peruenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est. Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae in liberos patres conferunt? Haec tamen inrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est: nisi ulla adiuueris, perdes; parum est dedisse, fouenda sunt. Si gratos uis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, parcamus auribus; admonitio taedium facit, exprobratio odium. Nihil aeque in beneficio dando uitandum est quam superbia. Quid opus adrogantia uoltus, quid tumore uerborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed inuisum est beneficium superbe datum.

XII

G. Caesar dedit uitam Pompeio Poeno, si dat, qui non aufert; deinde absoluto et agenti gratias porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant et negant id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum uoluisse. Ita prosus: quid hic contumeliosum est, si uir consularis aurum et margaritas osculatus est, scilicet alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur? Homo natus in hoc, ut mores liberae ciuitatis Persica seruitute mutaret, parum iudicauit, si senator, senex, summis usus honoribus in conspectu principum supplex sibi eo more iacuisset, quo hostes uicti hostibus iacuere; inuenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet. Non hoc est rem p. calcare, et quidem, licet id aliquis non putet ad rem pertinere, sinistro pede? Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis uiri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos.

XIII

O Superbia, magnae fortunae stultissimum malum! Vt a te nihil accipere iuuat! Vt omne beneficium in iniuriam conuertis! Vt te omnia dedecent! Quoque altius te subleuasti, hoc depressior es ostendisque tibi non datum adagnoscere ista bona, quibus tantum inflaris; quidquid das, corrumpis. Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid uultum habitumque oris peruertat, ut malit personam habere quam faciem? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultauit supra me, -sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aecum et detraxit muneri suo pompam, sic obseruauit idoneum tempus, ut in occasione potius quam in necessitate succurreret. Vno modo istis persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo uideri maiora, quod tumultuosius data sunt; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse maiores uideri; uanam esse superbiae magnitudinem et quae in odium etiam amanda perducat.

XIV

Sunt quaedam nocitura inpetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est; aestimabimus itaque utilitatem potius quam uoluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat affectus; sed cum subsedit cupiditas, cum inpetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Vt frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amantibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino, quae nocitura sunt, inpense ac submisse, non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseuerabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt, qui dicant: "Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam? Rogat, resistere precibus eius non possum; uiderit: de se, non de me queretur". Falsum est: immo de te et merito quidem; cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit, quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est? Exorari in perniciem rogantium saeua bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam inuitos nolentesque seruare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est. Beneficium demus, quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam in malum uertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, nec in societate turpis facti aut consilii inueniar; si potero, reuocabo, si minus, non adiuuabo scelus. Siue illum ira, quo non debebit, inpellet, siue ambitionis calor abducet a tutis, in nullum malum uires asserere sibi nisi a semet ipso patiar nec committam, ut possit quandoque dicere: "Ille amando me occidit". Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium uota; quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiua indulgentia inpellit atque instruit. Quid autem turpius quam quod euenit frequentissime, ut nihil intersit inber odium et beneficium?

XV

Numquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus. Cum summa amicitiae sit amicum sibi aequare, utrique simul consulendum est: dabo egenti, sed ut ipse non egeam; succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magnae rei merces. Nullum beneficium dabo, quod turpiter peterem. Nec exiguum dilatabo nec magna pro paruis accipi patiar; nam ut qui, quod inputat, adgerat gratiam destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum commendat, non exprobrat. Respiciendae sunt cuique facultates suae uiresque, ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus: aestimanda est eius persona, cui damus: quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis uiris debeant, quaedam accipiente maiora sunt. Vtriusque itaque personam confer et ipsum inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti graue sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est, aut fastidiat aut non capiat.

XVI

Vrbem cuidam Alexander donabat, uesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris inuidiam refugisset dicens non conuenire fortunae suae: "Non quaero" inquit "quid te accipere deceat, sed quid me dare". Animosa uox uidetur et [cum] regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet; refert qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit. Tumidissimum animal! Si illum accipere hoc non decet nec te dare; habetur personarum ac dignitatum portio et, cum sit ubique uirtus modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere!): est tamen aliquis minor, quam in sinu eius condenda sit ciuitas.

XVII

Ab Antigono Cynicus petit talentum: respondit plus esse, quam quod Cynicus petere deberet; repulsus petit denarium: respondit minus esse, quam quod regem deceret dare. "Turpissima eiusmodi cauillatio est: inuenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, in talento Cynicum respexit, cum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex. Vt sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat". Si me interrogas, probo; est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam induisti: agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adquirere. Aspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam eius, de quo iuuando quis cogitat. Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu; quam cadere non est dubium aut mittentis uitio aut excipientis; tum cursum suum seruat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta uersatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter breui mittat. Eadem beneficii ratio est: nisi utrique personae dantis et accipientis aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perueniet, ut debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus; utcumque enim uenerit, manus illam expedita et agidis repercutiet; si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis: quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent, si uolunt. Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint fauemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit, ut malignis lusoribus propositum est conlusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, nisi consentitur, extendi. Multi sunt tam prauae naturae, ut malint perdere, quae praestiterunt, quam uideri recepisse, superbi et inputatores. Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et fauere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc ut, quem obligauit, etiam exsolui uelit! Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit. Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum. Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gauisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.

XVIII

Quidam non tantum dant beneficia superbe, sed etiam accipiunt, quod non est committendum; iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantumdem ab utroque exigit: qualis pater esse debeat, cum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium; sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris. In uicem ista, quantum exigunt, praestant et parem desiderant regulam, quae, ut ait Hecaton, difficilis est; omne enim honestum in arduo est, etiam quod uicinum honesto est; non enim tantum fieri debet sed ratione fieri. Hac duce per totam uitam eundum est, minima maximaque ex huius consilio gerenda; quomodo haec suaserit, dandum et accipiendum. Haec autem hoc primum censebit non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus? Vt breuiter tibi respondeam: ab his, quibus dedissemus. Videamus: num non etiam maiore dilectu quaerendus est, cui debeamus, quam cui praestemus? Nam ut non sequantur ulla incommoda (secuntur autem plurima), graue tamen tormentum est debere, cui nolis; contra iucundissimum ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam possis, ubi amicitiam aliqua atioqui iucundam causa fecit et iustam. Illud uero homini uerecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuuat. Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuuat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam uolunt, dicunt, quam dixerunt, seruant, sed de inperfectis hominibus honestam uiam sequi uolentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent? Itaque eligendum est, a quo beneficium accipiam; et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber; at illi et plus soluendum est, et nihilo minus etiam relata gratia cohaeremus; debeo enim, cum reddidi, rursus incipere, manetque amicitia; utque in amicitiam non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur. "Non semper" inquit "mihi licet dicere: "nolo"; aliquando beneficium accipiendum est et inuito. Dat tyrannus crudelis et iracundus qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est: non accipiam? Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac piratae habentem: quid faciam? Parum dignus est, cui debeam?" Cum eligendum dico, cui debeas, uim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum uelis an non, id aput te ipse perpendes; si necessitas tollet arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo in id accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit; si uis scire, an uelim, effice, ut possim nolle. "Vitam tamen tibi dedit". Non refert, quid sit, quod datur, nisi a uolente, nisi uolenti datur; si seruasti me, non ideo seruator es. Venenum aliquando pro remedio fuit; non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt nec obligant: tuber quidam tyranni gladio diuisit, qui ad occidendum eum uenerat; non ideo illi tyrannus gratias egit, quod rem, quam medicorum manus reformidauerant, nocendo sanauit.

XIX

Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non uidetur dedisse beneficium, qui a malo animo profuit; casus enim beneficium est, hominis iniuria. Leonem in amphitheatro spectauimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab inpetu bestiarum; num ergo beneficium est ferae auxilium? Minime, quia nec uoluit facere nec faciendi animo fecit. Quo loco feram posui, tyrannum pone: et hic uitam dedit et ira, nec hic nec illa beneficium. Quia non est beneficium accipere cogi, non est beneficium debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei, deinde beneficium.

XX

Disputari de M. Bruto solet, an debuerit accipere ab diuo Iulio uitam, cum occidendum eum iudicaret. Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus; mihi enim, cum uir magnus in aliis fuerit, in hae re uidetur uehementer errasse nec ex institutione Stoica se egisse; qui aut regis nomen extimuit, cum optimus ciuitatis status sub rege iusto sit, aut ibi sperauit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et inperandi et seruiendi, aut existimauit ciuitatem in priorem formam posse reuocari amissis pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem ciuilis iuris et staturas suo loco leges, ubi uiderat tot milia hominum pugnantia, non an seruirent, sed utri. Quanta uero illum aut rerum naturae aut urbis suae tenuit obliuio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem uellet, cum Tarquinius esset inuentus post tot reges ferro ac fulminibus occisos! Sed uitam accipere debuit, ob hoc tamen minus habere illum parentis loco, quia in ius dandi beneficii iniuria uenerat; non enim seruauit is, qui non interfecit, nec beneficium dedit, sed missionem.

XXI

Illud magis uenire in aliquam disputationem potest, quid faciendum sit captiuo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar me ab inpuro seruari? Seruatus deinde quam illi gratiam referam? Viuam cum obsceno? Non uiuam cum redemptore? Quid ergo placeat, dicam: etiam a tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam autem tamquam creditum, non tamquam beneficium; soluam illi pecuniam et, si occasio fuerit seruandi periclitantem, seruabo; in amicitiam, quae similis iungit, non descendam, nec seruatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi. Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum; inimicus sum, si, cum ille pro me periclitari uelit ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter. Ineptum et friuolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiae adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet; quid fecit laude dignum, quod furium non recepit, quod maluit non accipere quam reddere? Quae est enim alienam rem non accipere moderatio? Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, uiri egregii, quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior uir erat, quam esse quemquam tyranno expedit. Is cum ab amicis conferentibus ad inpensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non aestimant mittentis, sed missa, quod repudiasset: "Ego" inquit " ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sum?" Cum illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset instaretque, ut accipi iuberet: "Rogo" inquit "ignoscas; et a Persico non accepi". Vtrum hoc munera accipere non accipere est an senatum legere?

XXII

Cum accipiendum iudicauerimus, hilares accipiamus profitentes gaudium, et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat; iusta enim causa laetitiae est laetum amicum uidere, iustior fecisse; quam grate ad nos peruenisse indicemus effusis adfectibus, quos non ipso tantum audiente sed ubique testemur. Qui grate beneficium accipit, primam eius pensionem soluit.

XXIII

Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere; testem beneficii et conscium uitant; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est cui datur, ita accipienti adhibenda contio est; quod pudet debere, ne acciperes. Quidam furtiue gratias agunt et in angulo et ad aurem; non est ista uerecundia, sed infitiandi genus; ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores aduocari, chirographum dare; idem faciunt, qui dant operam, ut beneficium in ipsas collatum quam ignotissimum sit. Verentur palam ferre, ut sua potius uirtute quam alieno adiutorio consecuti dicantur, rariores in eorum officiis sunt, quibus uitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem clientium timent, grauiorem subeunt ingratorum.

XXIV

Alii pessime loquuntur de optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse; argumentum enim nihil debentium odio quaerunt: atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria in nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit, eam refert. Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter; nam qui neclegens est in accipiendo cum omne beneficium recens placeat, quid faciat, cum prima eius uoluptas refrixit? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat: "Non quidem mi opus est, sed quia tam ualde uis, faciam tibi mei potestatem"; alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit; alius uix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit. Loquendum est pro magnitudine rei inpensius et illa adicienda: "Plures, quam putas, obligasti" (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere); "Nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas" (statim gratus est, qui se onerat); "Numquam tibi referre gratiam potero; illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse".

XXV

Nullo magis Caesarem Augustum demeruit et ad odia inpetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, cum patri Antonianas partes secuto ueniam inpetrasset, dixit: "Hanc unam, Caesar, habeo iniuriam tuam: effecisti, ut et uiuerem et morerer ingratus". Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam beneficii beneficiis accedere? His atque eiusmodi uocibus id agamus, ut uoluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet: cum quemadmodum debemus, adfecti sumus, conscientia eminebit in uoltu. Qui gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo cogitet. Chrysippus quidem inquit illum uelut in certamen cursus conpositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod uelut dato signo prosiliat; et quidem magna illi contentione opus est, magna celeritate, ut consequatur antecedentem.

XXVI

Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati uitium se suaque mirandi aut auiditas aut inuidia. Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex; inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pro pretio se aestimatum putet. "Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed quot post labores! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me colere maluissem? Non hoc speraueram; in turbam coiectus sum; tam exiguo dignum me iudicauit? Honestius praeteriri fuit".

XXVII

Cn. Lentulus Augur, diuitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum uidit (proprie dixi; nihil enim amplius quam uidit), ingeni fuit sterilis, tam pusilli quam animi. Cum esset auarissimus, nummos citius emittebat quam uerba: tanta illi inopia erat sermonis. Hic cum omnia incrementa sua diuo Augusto deberet, ad quem adtulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam ciuitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisse relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque diuus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore inrito liberauerat. Non patitur auiditas quemquam esse gratum; numquam enim inprobae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora uenerunt, multoque concitatior est auaritia in magnarum opum congestu conlocata, ut flammae infinito acrior uis est, quo ex maiore incendio emicuit. Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit inpudens uotum: nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus; nec haec grata est, si dest consulatus; ne hoc quidem satiatur si unus est. Vltra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde uenerit, respicit, sed quo tendat.

XXVIII

Omnibus his uehementius et inportunius malum est inuidia, quae nos inquietat, dum conparat: "Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius"; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi fauet. Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti ab se ipso aestimari! "Plus accipere debui sed illi facile non fuit plus dare; in multos diuidenda liberalitas erat; hoc initium est, boni consulamus et animum eius grate excipiendo euocemus; parum fecit, sed saepius faciet; illum mihi praetulit, et me multis; ille non est mihi par uirtutibus nec officiis, sed habuit suam Venerem; querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt; quid ad rem? quam raro fortuna iudicat? Cottidie querimur malos esse felices; saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum uirorum segetem grando percussit; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis". Nullum est tam plenum beneficium, quod non uellicare malignitas possit nullum tam angustum, quod non tam bonus interpres extendat. Numquam deerunt causae querendi, si beneficia a deteriore parte spectaueris.

XXIX

Vide: quam iniqui sunt diuinorum munerum aestimatores et quidem professi sapientiam! Queruntur, quod non magnitudine corporum aequemus elephantos, uelocitate ceruos, leuitate aues, inpetu tauros, quod solida sit cutis beluis, decentior dammis, densior ursis, mollior fibris, quod sagacitate nos narium canes uincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corui, multa animalia nandi facilitate. Et cum quaedam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut uelocitatem corporum et uires, ex diuersis ac dissidentibus bonis hominem non esse conpositum iniuriam uocant et neglegentis nostri deos, quod non bona ualetudo etiam uitiis inexpugnabilis data sit, quod non futuri scientia. Vix sibi temperant, quin eo usque inpudentiae prouehantur, ut naturam oderint, quod infra deos sumus, quod non in aequo illis stetimus. Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reuerti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio uoluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt! Aliquis ea animalia conparat nobis, quorum potestas penes nos est? Quidquid nobis negatum est dari non potuit. Proinde, quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita, quanta nobis tribuerit parens noster, quanto ualentiora animalia sub iugum miserimus, quanto uelociora consequamur, quam nihil sit mortale non sub ictu nostro positum. Tot uirtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit, momento peruium est, sideribus uelociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias aceruatarum. Circumeas licet cuncta et, quia nihil totum inuenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari uelles: bene aestimata naturae indulgentia confitearis necesse est in deliciis te illi fuisse. Ita est: carissimos nos habuerunt dii inmortales habentque, et, qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocauerunt Magna accepimus, maiora non cepimus.

XXX

Haec, mi Liberalis, necessaria credidi, et quia loquendum aliquid de maximis beneficiis erat, cum de minutis loqueremur, et quia inde manat etiam in cetera huius detestabilis uitii audacia. Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut magnum aut reddendum, qui summa beneficia spernit? cui salutem, cui spiritum debebit, qui uitam accepisse se a dis negat, quam cottidie ab illis petit? Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis, extra desiderium referre nihilo minus gratiam possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia petat et dicat: "Quid enim faciam et quomodo? Quando superioribus dominisque rerum omnium gratiam referam? "Referre facile est, si auarus es, sine assis inpendio, si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si uis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.

XXXI

Hoc est paradoxis Stoicae sectae minime mirabile, ut mea fert opinio; aut incredibile est eum, qui libenter accipit, beneficium reddidisse. Nam cum omnia ad animum referamus, fecit quisque, quantum uoluit; et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique uirtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest uoluntate. Quotiens, quod proposuit, quisque consequitur, capit operis sui fructum. Qui beneficium dat, quid proponit? Prodesse ei, cui dat, et uoluptati esse. Si, quod uoluit, effecit peruenitque ad me animus eius ac mutuo gaudio adfecit, tulit, quod petit. Non enim in uicem aliquid sibi reddi uoluit; aut non fuit beneficium, sed negotiatio. Bene nauigauit, qui quem destinauit portum tenuit; teli iactus certae manus peregit officium, si petita percussit; beneficium qui dat, uult excipi grate: habet, quod uoluit, si bene acceptum est. Sed sperauit et emolumenti aliquid: non fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare. Quod accipiebam, eo animo accepi, quo dabatur: reddidi. Alioqui pessima optimae rei condicio est: ut gratus sim, ad fortunam mittor. Si illa inuita respondere non possum, sufficit animus animo. "Quid ergo? non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et inplere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi?" Sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet.

XXXII

"Qui accepit", inquit "beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummauit officium suum; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat." Exemplum hoc dissimile est; quare? quia huius rei laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit. "Sed quamuis" inquit "arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse inperfectus est, qui consummatur uicibus mittendi ac remittendi". Nolo diutius hoc refellere; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non lusori; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui pars alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo, quod uoluit, effecit.

XXXIII

Beneficium mihi dedit, accepi non aliter, quam ipse accipi uoluit: iam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum; hoc non inperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam; alius est fructus artis, alius artifici: artis est fecisse, quod uoluit, artificii fecisse cum fructu; perfecit opus suum Phidias, etiam si non uendidit. Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiae; hunc absoluto opere percipit; alter famae; tertius utilitatis, quem adlatura est aut gratia aut uenditio aut aliqua commoditas. Sic beneficii fructus primus ille est conscientiae: hunc percipit, qui, quo uoluit, munus suum pertulit; secundus est et tertius et famae et eorum, quae praestari in uicem possunt. Itaque cum benigne acceptum est beneficium, istud qui dedit, gratiam iam recepit, mercedem nondum; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolui.

XXXIV

"Quid ergo?" inquit "rettulit gratiam, qui nihil fecit?" Primum fecit: bono animo bonum optulit et, quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter beneficium, aliter creditum soluitur; non est, quod exspectes, ut solutionem tibi ostendam; res inter animos geritur. Quod dico, non uidebitur durum, quamuis primo contra opinionem tuam pugnet, si te commodaueris mihi et cogitaueris plures esse res quam uerba. Ingens copia est rerum sine nomine, quas, non propriis appellationibus notamus, sed alienis commodatisque: pedem et nostrum dicimus et lecti et ueli et carminis, canem et uenaticum et marinum et sidus; quia non sufficimus, ut singulis singula adsignemus; quotiens opus est, mutuamur. Fortitudo est pericula animus iusta contemnens aut scientia periculorum repellendorum, excipiendorum, prouocandorum; dicimus tamen et gladiatorem fortem uirum et seruum nequam, quem in contemptum mortis temeritas inpulit. Parsimonia est scientia uitandi sumptus superuacuos aut ars re familiari moderate utendi; parcissimum tamen hominem uocamus pusilli animi et contracti, cum infinitum intersit inter modum et angustias. Haec alia sunt natura, sed efficit inopia sermonis, ut et hunc et illum parcum uocemus, ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens et hic sine ratione in pericula excurrens. Sic beneficium est et actio, ut diximus, benefica et ipsum, quod datur per illam actionem, ut pecunia, ut domus, ut praetexta; unum utrique nomen est, uis quidem ac potestas longe alia.

XXXV

Itaque adtende, iam intelleges nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere: illi beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud beniuole excipimus; illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, set uolemus reddere. Voluntati uoluntate satis fecimus, rei rem debemus. Itaque, quamuis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit reddere. A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent, deinde alia uia ad consuetudinem redeunt: negamus iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur; negamus stulti esse assem, et tamen eum, qui rem aliquam stulto subripuit, furti condemnabimus; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus elleboro; his ipsis, quos uocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem committimus. Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus illum in aere alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit. Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne beneficia timeamus, ne uel intolerabili sarcina pressi deficiamus animo. "Bona mihi donata sunt et fama defensa, detractae sordes, spiritus seruatus et libertas spiritu potior: isti quomodo referre gratiam potero? Quando ille ueniet dies, quo illi animum meum ostendam?" Hic ipse est, quo ille suum ostendit. Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis; non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultatis, ne despondeas animo, ne laborum ac longae seruitutis exspectatione deficias; non differo te, de praesentibus fiat. Numquam eris gratus, nisi statim es. Quid ergo facies? non arma sumenda sunt: et fortasse erunt; non maria emetienda: fortasse etiam uentis minantibus solues. Vis reddere beneficium? Benigne accipe; rettulisti gratiam, non ut soluisse te putes, sed ut securior debeas.