I
1. Hoc miserae nostrorum captiuitatis euentu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio uenit. 2. cumque primum aurora fulgeret, uniuersa quae uideri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos oppleuit et colles. 3. insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans, multiplici uertice dignitatum et gentium diuersarum comitatu sublimis. satisque eum constabat conloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem. 4. uerum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem credentemque, quod uiso statim obsessi omnes metu exanimati supplices uenirent in preces, 5. portis obequitabat comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam uultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris ob decora petitus insignia corruisset, ni puluere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa editurus postea strages innumeras euasisset. 6. hinc quasi in sacrilegos uiolati saeuiens templi temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus, ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus postridie quoque super deditione moneri decreuerat defensores. 7. Ideoque cum prima lux aduenisset, rex Chionitarum Grumbates fidenter suam operam nauaturus tendebat ad moenia cum manu promptissima stipatorum, quem ubi uenientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus aduertisset, contorta ballista filium eius primae pubis adulescentem lateri paterno haerentem thorace cum pectore perforato perfodit proceritate et decore corporis aequalibus antestantem. 8. cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes moxque, ne raperetur, ratione iusta regressi numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde conuolantibus telis atrox committitur pugna. 9. et post interneciua certamina ad usque finem diei protenta cum iam noctis esset initium, per aceruos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi acies Marte acerrimo conflixerunt 10. quo funere regia maesta et optimatibus uniuersis cum parente subita clade perculsis indicto iustitio iuuenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis propriae lugebatur. itaque ut armari solebat elatus in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur figmenta uehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, uiri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant saltando et cantando tristia quaedam genera naeniarum regium iuuenem lamentantes. 11. feminae uero miserabili planctu in primaeuo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.
II
1. Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam conlecta, quae ad gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum placuerat busto urbis subuersae expiare perempti iuuenis manes; nec enim Grumbates inulta unici pignoris umbra ire ultra patiebatur. 2. biduoque ad otium dato ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues cultosque uastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum cingitur ciuitas ac tertiae principio lucis corusci globi turmarum impleuerunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca diuisa clementi gradu incedentes ordines occuparunt. 3. Persae omnes murorum ambitus obsidebant. pars, quae orientem spectabat, Chionitis euenit qua funestus nobis ceciderat adulescens.... meridiano lateri sunt destinati, tractum seruabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus leniter incedebant armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe. 4. Cernentes populos tam indimensos ad orbis Romani incendium diu quaesitos in nostrum conuersos exitium, salutis rata desperatione gloriosos uitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos. 5. a sole itaque orto usque diei ultimum acies immobiles stabant ut fixae nullo uariato uestigio nec sonitu uel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi qua uenerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum clangore ductante urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt. 6. uixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans inuolat muros confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu in procinctum alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum. 7. Proinde diffractis capitibus multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant, uulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant. 8. nec minores in ciuitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, uulnera inferentibus plura. 9. namque uiribus collectis propugnatores omissa uicissim certamina repetentes in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati uoluendo stantes proxime subuertebant, aut certe spicula membris infixa uiuentes adhuc uellendi peritos quaeritabant. 10. ita strages stragibus inplicatas et ad extremum usque diei productas ne uespertinae quidem hebetauerunt tenebrae ea re, quod obstinatione utrimque magna decernebatur. 11. agitatis itaque sub onere armorum uigiliis resultabant altrinsecus exortis clamoribus colles nostris uirtutes Constanti Caesaris extollentibus ut domini rerum et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus imperans et bellorum uictor interpretatur. 12. Ac priusquam lux occiperet, signo per lituos dato ad feruorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alitum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat campis et conuallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus. 13. moxque clamore sublato cunctis temere prorumpentibus telorum uis ingens uolabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum cadentia densitatem. tot enim nos circumstantibus malis non obtinendae causa salutis, ut dixi, sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram neutrubi proelio inclinato ferocius quam consultius pugnabatur. exurgebant enim ruentium ferientiumque clamores ut prae alacritate consistere sine uulnere uix quisquam possit. 14. tandemque nox finem caedibus fecit et satias aerumnarum indutias partibus dederat longiores. ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant uires continuus cum insomnia labor absumpsit sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra ciuitatis ambitum non nimium amplae legionibus septem et promiscua aduenarum ciuiumque sexus utriusque plebe et militibus aliis paucis ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis. 15. medebatur ergo suis quisque uulneribus pro possibilitate uel curantium copia, cum quidam grauiter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus prostratique humi animis in uentum solutis proiciebantur extincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti uetabant ne offensionibus cassis animae uexarentur adflictae, non nulli uellendis sagittis in ancipiti curatione grauiora morte supplicia perferebant.
III
1. Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Vrsicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tunc in regendo milite potioris Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem crebro monebat, ut compositis uelitaribus cunctis per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo leuium armorum auxilio, siqua fors iuuisset, stationibus interceptis nocturnas hostium adgrederentur excubias, quae ingenti circumitu uallauerant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes. 2. quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam uero corde altissimo retinens saepe in comitatu sibi mandatum ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret etiam ex re publica processuram. 3. adeo uel cum exitio prouinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis alicuius facinoris auctor nuntiaretur aut socius. ideoque his attonitus malis exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura nihil proficiens uisebatur ut leo magnitudine corporis et toruitate terribilis inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens unguibus ademptis et dentibus.
IV
1. Sed in ciuitate ubi sparsorum per uias cadauerum multitudo humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit uerminantium corporum lue tabifica, uaporatis aestibus uarioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breuiter explicabo. 2. Nimietatem frigoris aut caloris uel umoris uel siccitatis pestilentias gignere philosophi et illustres medici tradiderunt. unde accolentes loca palustria uel humecta tusses et oculares casus et similia perferunt, contra confines caloribus tepore febrium arescunt. sed quanto ignis materies ceteris est efficacior, tanto ad perimendum celerior siccitas. 3. hinc cum decennali bello Graecia desudaret ne peregrinus poenas dissociati regalis matrimonii lucraretur, huius modi grassante pernicie telis Apollinis periere conplures, qui sol aestimatur. 4. atque ut Thucydides exponit, clades illa, quae in Peloponnesiaci belli principiis Athenienses acerbo genere morbi uexauit, ab usque feruenti Aethiopiae plaga paulatim proserpens Atticam occupauit. 5. aliis placet auras, ut solent, aquasque uitiatas faetore cadauerum uel similibus salubritatis uiolare maximam partem, uel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere leuiores. 6. adfirmant etiam aliqui terrarum halitu densiore crassatum aera emittendis corporis spiraminibus resistentem necare non nullos, qua causa animalia praeter homines cetera iugiter prona Homero auctore et experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante nouimus interire. 7. et prima species luis pandemus adpellatur, quae efficit in aridioribus locis agentes caloribus crebris interpellari, secunda epidemus, quae tempore ingruens acies hebetat luminum et concitat periculosos humores, tertia loemodes, quae itidem temporaria est sed uolucri uelocitate letabilis. 8. Hac exitiali peste quassati, paucis intemperanti aestu consumptis, quos multitudo angebat, tandem nocte, quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato sospitas retenta est corporum firma.
V
1. Verum inter haec inquies Persa uimineis ciuitatem pluteis circumdabat et erigi aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, leuia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem breui cessabant. 2. erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut praediximus, uirorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad eas uero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuuarent aliquem, stolidius erumpentes dimicantesque fidentissime minuto numero reuertebant, tantum proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua unius hominis manu adgesta. 3. postremo obseratis portis praecauentibusque tribunis egredi nequeuntes frendebant ut bestiae. uerum secutis diebus efficacia eorum eminuit ut docebimus. 4. In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluuium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes abscisae ut despici sine uertigine horrenda non posset, unde cauatis fornicibus subterraneis per radices montis scalae ad usque ciuitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alueo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis, quae contingunt flumina, uidimus, fabre politae. 5. per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diuersam partem desciuerat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati mane sago punicei coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumueniri urbem suis copiis inundantibus aduertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea ciuitatem. 6. inter incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, diuiditur opera, et translatae leuiores quinque ballistae contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars grauiter uulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis corporibus interibant. 7. quibus hac celeritate confectis relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur. 8. et quoniam augebat curas militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum ita iaculantes diuersa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut uergente in meridiem die gentes uulnerum acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent metu.
VI
1. Adspirauit auram quandam salutis fortuna innoxio die cum hostili clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum - spatio quippe decem stadiorum ambitur - promiscua confugerat multitudo. 2. nam etiam alia munimenta isdem diebus capta sunt et incensa, unde hominum milia extracta complura seruituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi et mulieres iam grandaeuae, cum ex uariis deficerent causis itineris longinquitate offensae, abiecta uiuendi cupiditate suris uel suffraginibus relinquebantur exsectis. 3. Has miserabiles turmas Galli milites contuentes rationabili quidem sed intempestiuo motu conserendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis uetantibus primisque ordinibus minitantes si deinceps prohiberent. 4. utque dentatae in caueis bestiae taetro paedore acerbius efferatae euadendi spe repagulis uersabilibus inliduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt. 5. Inopes nos consilii et quid opponi deberet saeuientibus ambigentes id potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis pergerent prorsus. apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas edituros. 6. quae dum parantur, per uaria certaminum genera defensabantur acriter muri laboribus et uigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa telaque dispositis. et expugnatio ciuitatis struebatur operibus lentis: duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio aduersae celsitudinis aequatae, propugnatorum uel nimia pondera duraturae. 7. Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti patefacta sunt egressi postica, obseruata nocte squalida et interluni, orantes caeleste praesidium ut propitium adesset et libens. atque ipsum spiritum reprimentes cum prope uenissent, conferti ualido cursu quibusdam stationariis interfectis exteriores castrorum uigiles ut in nullo tali metu sopitos obtruncantes superuenire ipsi regiae, si prosperior iuuisset euentus, occulte meditabantur. 8. uerum audito licet leui reptantium sonitu gemituque caesorum discusso somno, excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante steterunt milites uestigiis fixis progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde expergefactis, quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium cateruae Persarum in proelia uenirent accensae. 9. contra Galli corporum robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes aduersos, parte suorum strata uel sagittarum undique uolantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conuersam et currentium hostium agmina aduertissent, nullo terga uertente euadere festinabant et, uelut repedantes sub modulis, sensim extra uallum protrusi, cum manipulos confertius inuadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium discedebant. 10. et resultantibus e ciuitate lituis multis portae panduntur recepturae nostros si peruenire illuc usque ualuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes post interemptos socios, quae pone agerentur ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et porta viri fortes susciperentur innoxii. 11. hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto numero, quidam perniciose, pars leuiter uulnerati quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset uiolentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant. 12. horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis post ciuitatis excidium armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens seruantur intactae. 13. Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadauera optimates inuenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur arbitrantium per stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque ob haec tridui datis adsensu communi Ilos quoque spatium ad respirandum accepimus.
VII
1. Perculsae deinde nouitate rei efferataeque gentes omissa omni cunctatione operibus, quoniam uis minime procedebat, decernere iam censebant et concito extremo belli ardore omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum. 2. Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero operum uariae species cum turribus ferratis admouebantur, quorum in uerticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant. 3. et albescente iam die ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt densitataeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante nullis procursantibus incedebant machinarum operti tegminibus cratesque uimineas praetendentes. 4. cumque propinquantes ad coniectum uenere telorum, oppositis scutis Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius euitantes laxarunt aciem nullo paene iaculi genere in uanum cadente: etiam cataphracti hebetati et cedentes animos auxere nostrorum. 5. tamen quia hostiles ballistae ferratis inpositae turribus in humiliora ex supernis ualentes ut loco dispari ita euentu dissimili nostra multo cruore foedabant, ingruente iam uespera cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur. 6. Et tandem multa uersantibus [nobis] sedit consilium, quod tutius celeritas fecit, quattuor isdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione caute, quod artis est difficillimae, conlocantur, lux nobis aduenit maestissima Persarum manipulos formidatos ostentans adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore inmanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt. 7. cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides acti dissolutis turrium coagmentis ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra uulnerum noxas, alii obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis ui magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos iam corporibus tactis gradientesque retrorsus retinere magistri non poterant, postque exustis operibus nulla quies certaminibus data. 8. rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus nouo et nusquam antea cognito more proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus uisebatur, petitus crebritate telorum multis stipatoribus stratis abscessit alternans regibilis acies, et ad extremum diei nec mortium truci uisu nec uulnerum territus tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
VIII
1. Verum nocte proelia dirimente, somno per breue otium capto, nitescente iam luce ad potiunda sperata ira et dolore exundan,s nec fas ullum prae oculis habiturus gentes in nos excitabat. cumque crematis operibus, ut docuimus, pugna per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex adgestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis uiribus per ardua resistebant. 2. Et diu cruentum proelium stetit nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi remouebatur, eoque producta contentione cum sors partium euentu regeretur indeclinabili, diu laborata, moles illa nostrorum uelut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere uel superposito ponte conplanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum nullis obicibus inpeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa uel debilitata cessabat. 3. concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis inretientibus alios audacia hostium ipso successu crescebat. 4. accitis igitur regis imperio proeliatoribus uniuersis strictoque comminus ferro cum sanguis utrubique inmensis caedibus funderetur, oppletae sunt corporibus fossae latiorque uia ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam ciuitate oppleta cum omnis defendendi uel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et inbelles sine sexus discrimine truncabantur. 5. Itaque uespera tenebrante cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens obscurae praesidio noctis postica, per quam nihil seruabatur, euado et squalentum peritia locorum comitumque adiutus celeritate ad decimum lapidem tandem perueni. 6. in qua statione lenius recreati cum ire protinus pergeremus et incedendi nimietate iam superarer ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine graui leuamen impendio tempestiuum. 7. fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens, ne labi possit, ex more habenam, qua ductabatur, sinistra manu artius inligauit moxque decussus uinculi nodum abrumpere nequiens per auia saltusque membratim discerptus iumentum exhaustum cursu pondere cadaueris detinebat, cuius dorsuali conprensi seruitio usus in tempore cum isdem sociis ad fontes sulphureos aquarum suapte natura calentium aegre perueni. 8. et quia per aestum arida siti reptantes aquam diu quaeritando profundum bene uidimus puteum et neque descendendi prae altitudine nec restium aderat copia, necessitate docente postrema indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti centonem, quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptauimus summitati, qui per funem coniectus aquasque hauriens ad peniculi modum facile sitim, qua hauriebamur, extinxit 9. unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per nauem, quam transfretandi causa iumenta et homines in eo tractu diuturna consuetudo locarat. 10. ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum eminus cernimus, quod persequebatur multitudo Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga uiantum adgressa. 11. quo exemplo terrigenas illos non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per uaria uisebantur, spartoi uocitati humo exsiluisse, uetustate ut cetera fabulosius extollente, sunt aestimati. 12. hoc conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et siluas montes petimus celsiores exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum uenimus, ubi repertum ducem comitatumque iam profecturum Antiochiam reuisimus.
IX
1. Interea Sapor et Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti haedorumque sidere exorto prohibebantur, captiuos agentes et praedas remeare cogitabant ad sua. 2. inter haec tamen funera direptionesque ciuitatis excisae Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis Iacobus et Caesius numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores post terga uinctis manibus ducebantur, Transtigritanis, qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine ad unum omnibus contruncatis. 3. Vxor uero Craugasii quae retinens pudorem inuiolatum ut matrona nobilis colebatur, maerebat uelut orbem alium sine marito uisura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora. 4. in rem itaque consulens suam et accidentia longe ante prospiciens anxietate bifaria stringebatur uiduitatem detestans et nuptias. ideo familiarem suum perquam fidum regionumque Mesopotamiae gnarum per Izalam montem inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum Nisibin occulte dimisit mandatis arcanisque uitae secretioris maritum exorans ut auditis, quae contigerint, ueniret secum beate uicturus. 5. quibus contentus expeditus uiator per saltuosos tramites et frutecta Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam uisa et forsitan interempta data euadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut uilis neglectus docet Craugasium gesta: moxque accepta fide quod, si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, euasit exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicauerat regi ut, si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci. 6. Praeter spem itaque omnium digresso aduena repentino, qui postliminio reuersus statim sine ullius euanuit conscientia perculsus suspicione dux Cassianus praesidentesque ibi proceres alii minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius uoluntate uel uenisse uel abisse hominem clamitantes. 7. qui proditoris metuens crimen inpendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae uirginis adfectauit. et uelut paraturus necessaria conuiuio nuptiali egressus ad uillam octauo lapide ab urbe distantem, concito equo ad Persarum uastatorium globum, quem didicerat aduentare, confugit susceptusque auenter, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur quintum perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses amisit, erat secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus "longo proximus interuallo". 8. ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus consiliis ualidis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem peruulgati. et haec quidem haut diu postea contigerunt. 9. Rex uero licet securitatem praeferens uultu exultansque specie tenus urbis excidio uidebatur, profundo tamen animi grauiter aestuabat reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat uiuos, uel certe per diuersas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens euenit et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt hac discretione facilius, quod nostrorum cadauera mox caesorum fatiscunt et diffluunt adeo, ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum uero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris nec sanie perfusa madescant, quod uita parcior facit et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.
X
1. Dum haec per uarios turbines in orientis extimo festinantur, difficultatem aduentantis inopiae frumentorum urbs uerebatur aeterna, uique minacissimae plebis famem ultimum malorum omnium exspectantis subinde Tertullus uexabatur, ea tempestate praefectus, inrationabiliter plane, nec enim per eum steterat, quo m inus tempore congruo alimenta nauibus ueherentur, quas maris casus asperiores solitis uentorumque procellae reflantium delatas in proximos sinus introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant. 2. quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus ac plebe iam saeuiente inmanius, quam urebat inpendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo sed accidentia considerare sueto prudenter obiecit paruulos filios et lacrimans 3. "en" inquit "ciues uestri - procul omen dii caelestes auertant - eadem perlaturi uobiscum ni fortuna adfulserit laetior. si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt uestra". qua miseratione uulgus ad clementia suapte natura procliue lenitum conticuit aequanimiter uenturam operiens sortem. 4. moxque diuini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam perpetuamque fore respondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare molliuit, mutatoque in austrum placidum uento, uelificatione plena portum naues ingressae frumentis horrea referserunt.
XI
1. Inter haec ita ambigua Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem permouebant nuntii metuendi et graues indicantes id, quod tunc magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis auitisque sedibus dominos suos ante monstrauimus, paulatim posthabitis locis, quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne, ut sunt uersabiles, aliquid molirentur inicum, regiones confines limitibus occupasse uagarique licentius genuino more, ni pellerentur, omnia turbaturos. 2. Quae superbius incitando prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto uere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus aestate nuper emensa similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tunc per Illyricum praefecturam necessaria cuncta uel ante tempus coacta sine ullius dispendiis adfluebant. 3. nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae, ut inter omnes constat, ad praesens Arctoae prouinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium beniuola et sollerti, uehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras et censuali professione speciosa fiducia releuatae: indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium querelarum sopitis materiis uiuerent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis adtenuatis omnium opibus se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia peruenerunt. 4. Rem igitur emendaturus urgentem profectus cum instrumentis ambitiosis imperator, ut dictum est, Valeriam uenit, partem quondam Pannoniae, sed ad honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines barbaros obseruabat ante aduentum suum amicitiae uelamento Pannonias furtim uastandas inuadere hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae uernis caloribus niues amnem undique peruium faciunt nostrique pruinis subdiuales moras difficile tolerabant. 5. Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus singulis explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post pacem et foedera petentibus adtributis ita palarentur per uaria limitesque contra interdicta pulsarent. 6. qui uana quaedam causantes et inrita, pauore adigente mentiri, principem exorabant in ueniam obsecrantes ut simultate abolita transmisso flumine ad eum uenire permitterentur docturi, quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani, si id placuerit, terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio inuoluti et Quietem colentes tamquam salutarem deam tributariorum onera subirent et nomen. 7. His post reditum tribunorum conpertis imperator exultans ut negotio, quod rebatur inexplicabile, sine ullo puluere consummando cunctos admisit, auiditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat id sine modo strepentium, quod externis sopitis et ubique pace conposita proletarios lucrabitur plures et tirocinia cogere poterit ualidissima: aurum quippe gratanter prouinciales corporibus dabunt, quae spes rem Romanam aliquotiens adgrauauit. 8. proinde uallo prope Acimincum locato celsoque aggere in speciem tribunalis erecto naues uehentes quosdam legionarios expeditos alueum fluminis proximum ripis obseruare sunt iussae cum Innocentio quodam agrimensore huius auctore consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga peruaderent inprouisi. 9. quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tam praeceps fingentes stabant incurui, longe alia, quam quae gestu praeferebant et uerbis altis, mentibus perpensantes . 10. Visoque imperatore ex alto suggestu iam sermonem parante lenissimum, meditanteque adloqui uelut morigeros iam futuros, quidam ex illis furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto "marha marha", quod est apud eos signum bellicum, exclamauit eumque secuta incondita multitudo uexillo elato repente barbarico ululans ferum in ipsum principem ferebatur. 11. qui cum ex alto despiciens plena omnia discurrentis turbae cum missilibus uidisset, retectisque gladiis et uerrutis iam propinquam perniciem, externis mixtus et suis ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus neque cessandi, equo ueloci inpositus cursu effuso euasit. 12. stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut uulnerati interierunt aut ponderibus superruentium solis adflicti, sellaque regalis cum aureo puluinari nullo uetante direpta est. 13. Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuuare - nondum enim exemptum periculis aestimauit - salutis fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens barbarorum mori obstinatorum cateruis semet inmersit. 14. et quia uirtute dedecus purgatura ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obuia quaeque obtruncabat sine parsimonia uiuos conculcans et semineces et peremptos: et antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus, acerui constipati sunt mortuorum. 15. urgebantur enim rebelles aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem uitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis nostri quoque licet rari uidebantur exanimes, quos impetus conculcauerat uehemens aut furori resistentes hostili lateraque nudantes intecta ordo fatalis absumpsit. 16. mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia primus omnium in medios Sarmatarum globos se inmisit. 17. Post quae tam saeua, digestis pro securitate limitum, quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit ferens de hoste fallaci uindictam, et maturatis, quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut orienti iam proximus cladibus apud Amidam mederetur acceptis et redintegrato supplementis exercitu impetus regis Persarum pari uirium robore cohiberet, quem constabat, ni caelestis ratio inpensiorque repelleret cura multorum, Mesopotamia relicta post terga per extenta spatia signa moturum.
XII
1. Inter has tamen sollicitudines uelut ex recepto quodam antiquitus more ad uicem bellorum ciuilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae uel ludi, ipse quoque ex eculeo uel carnifice quaestum fructumque captabat. 2. ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis stipendiis uersaretur. 3. Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio uilis et parua. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm extrema. hic Besae dei localiter adpellati oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli. 4. et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur, chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa interdum remanebant in fano. 5. ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti pectoris, obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod aiunt, auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque ad orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas. 6. datumque est negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut lenioris ingenii spernebatur. 7. Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus plenus dataque calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope terrarum iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos uinculorum adflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt. 8. et electa est spectatrix suppliciorum feralium ciuitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione uisa magis omnibus oportuna, quod secretior et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur. 9. Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pi[et]ari dederat nec erratum, fato quodam arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est. 10. dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo deductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exilium, saepe auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras 2 Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta uiderat multa. 11. Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine carminum notus in iudicium introductus, cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semper et fidentius absolutus est. 12. Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaeuus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id nouerat adfectare. diu itaque adhaerens eculeo cum fiducia graui fundatus nequaquam uarians eadem oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur, innoxius abire permissus est. 13. Et hos quidem aliosque paucos aequa sors ueritatis adiutrix periculis eximit abruptis. criminibus uero serpentibus latius per inplicatos nexus sine fine distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum crudelium quasi e promptuaria cella fallaciarum et nocendi species suggerente conplures, cuius ex nutu prope dixerim pendebat incedentium omnium salus. 14. nam siqui remedia quartanae uel doloris alterius collo gestaret, siue per monumentum transisse uesperum maliuolorum argueretur indiciis, ut ueneficus sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens uana pronuntiatus reus capitis interibat. 15. et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas arbores et effata Delphorum olim sollemnia in imperatoris exitium sollicitauerint multi. 16 unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors exquisite confingens inmunem eum fore malorum communium adserebat, fatum eius uigens semper et praesens in abolendis aduersa conantibus eluxisse uocibus magnis exclamans. 17. Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat, reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae causa ualidius ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus uel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam. 18. sed exultare maestis casibus effrenate non decet, ne uideantur licentia regi subiecti, non potestate. imitandus sit Tullius cum parcere uel laedere potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium. 19. Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum uisu relatuque horrendum natum est monstrum infans ore gemino cum dentibus binis et barba quattuorque oculis et breuissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum uerti deformem. 20. nascuntur huius modi saepe portenta indicantia rerum uariarum euentus, quae quoniam non expiantur ut apud ueteres publice, inaudita praetereunt et incognita.
XIII
1. His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae ciuitatis obsidium paulatim reuiuiscentes, ut solent uerno tempore foueis exilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inuiis confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos adflictabant, praetenturas militum ut montani fallentes perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes. 2. ad quos ui uel ratione sedandos Lauricius adiecta comitis dignitate missus est rector, homo ciuilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu prouinciam obtinente nihil accideret quod animaduersione dignum aestimaretur.