I
Noctis gallicinio uenit quidam iuuenis e proxima ciuitate, ut quidem mihi uidebatur, unus ex famulis Charites, puellae illius, quae mecum aput latrones pares aerumnas exanclauerat. Is de eius exitio et domus totius infortunio mira ac nefanda, ignem propter adsidens, inter conseruorum frequentiam sic annuntiabat: Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Charite nobis, fuit misella et quidem casu grauissimo, nec uero incomitata Manis adiuit. Sed ut cuncta noritis, referam uobis a capite quae gesta sunt quaeque possint merito doctiore, quibus stilos fortuna subministrat, in historiae speciem chartis inuoluere. Erat in proxima ciuitate iuuenis natalibus praenobilis quo clarus et pecuniae fuit satis locuples, sed luxuriae popinalis scortisque et diurnis potationibus exercitatus atque ob id factionibus latronum male sociatus nec non etiam manus infectus humano cruore, Thrasyllus nomine. Idque sic erat et fama dicebat.
II
Hic, cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus obierat et quanquam ceteris omnibus id genus uiris antistaret eximiisque muneribus parentum inuitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus. Ac dum erilis puella in boni Tlepolemi manum uenerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum. Nactus denique praesentiae suae tempestiuam occasionem, sceleri, quod diu cogitarat, accingitur. Ac die quo praedonum infestis mucronibus puella fuerat astu uirtutibusque sponsi sui liberata, turbae gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli nouorum maritorum gaudibundus ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostram receptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur. Iamque sermonibus assiduis et conuersatione frequenti nonnumquam etiam cena proculoque communi carior cariorque factus in profundam ruinam cupidinis sese paulatim nescius praecipitauerat. Quidni, cum flamma saeui amoris parua quidem primo uapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans inmodicis ardoribus totos amburat homines?
III
Diu denique deliberauerat secum Thrasyllus quod nec clandestinis colloquiis opportunum reperiret locum et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus [copia custodientium] cerneret nouaeque atque gliscentis affectionis firmissimum uinculum non posse dissociari perspiceret, et puellae, si uellet, quanquam uelle non posset, [copia custodientum] furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum; et tamen ad hoc ipsum quod non potest contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur. Quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile uidetur effectu. Spectate denique, sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperit impetus.
IV
Die quadam uenatum Tlepolemus assumpto Thrasyllo petebat indagaturus feras, quod tamen in capreis feritatis est; nec enim Charite maritum suum quaerere patiebatur bestias armatas dente uel cornu. Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum prospectu uestigatorum obseptis capreis canes uenationis indagini generosae, mandato cubili residentes inuaderent bestias, immittuntur statimque sollertis disciplinae memores partitae totos praecingunt aditus tacitaque prius seruata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus feruidis dissonisque miscent omnia. Nec ulla caprea nec pauens dammula nec prae ceteris feris mitior cerua, sed aper immanis atque inuisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus, dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saeuo frementis oris totus fulmineus. Et primum quidem canum procaciores, quae comminus contulerant uestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit.
V
Et nos quidem cuncti pauore deterriti et alioquin innoxiis uenationibus consueti, tunc etiam inermes atque inmuniti tegumentis frondis uel arboribus latenter abscondimus, Thrasyllus uero nactus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat: "Quid stupore confusi uel etiam cassa formidine similes humilitati seruorum istorum uel in modum pauoris feminei deiecti tam opimam praedam mediis manibus amittimus? Quin equos inscendimus? Quin ocius indipiscimur? En cape uenabulum et ego sumo lanceam." Nec tantillum morati protinus insiliunt equos ex summo studio bestiam insequentes. Nec tamen illa genuini uigoris oblita retorquet impetum et incendio feritatis ardescens dentium compulsu quem primum insiliat cunctabunda rimatur. Sed prior Tlepolemus iaculum quod gerebat insuper dorsum bestiae contorsit. At Thrasyllus ferae quidem pepercit, set equi quo uehebatur Tlepolemus postremos poplites lancea feriens amputat. Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus inuitus dominum suum deuoluit ad terram. Nec diu, sed eum furens aper inuadit iacentem ac primo lacinias eius, mox ipsum resurgentem multo dente laniauit. Nec coepti nefarii bonum piguit amicum uel suae saeuitiae litatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso ac frustra uulnera contegenti suumque auxilium miseriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri uulnera similia futura prosectu dentium. Nec non tamen ipsam quoque bestiam facili manu transadigit.
VI
Ad hunc modum definito iuuene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus. At ille quanquam perfecti uoto prostrato inimico laetus ageret, uultu tamen gaudium tegit et frontem adseuerat et dolorem simulat et cadauer, quod ipse fecerat, auide circumplexus omnia quidem lugentium officia sollerter adfinxit, sed solae lacrimae procedere noluerunt. Sic ad nostri similitudinem, qui uere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat. Necdum satis scelere transacto fama dilabitur et cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit. Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et uecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arua rurestria fertur insana uoce casum mariti quiritans. Confluunt ciuium maestae cateruae, secuntur obuii dolore sociato, ciuitas cuncta uacuatur studio uisionis. Et ecce mariti cadauer accurrit labantique spiritu totam se super corpus effudit ac paenissime ibidem, quam deuouerat, ei reddidit animam. Sed aegre manibus erepta suorum inuita remansit in uita, funus uero toto feralem pompam prosequente populo deducitur ad sepulturam.
VII
Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere et quas in primo maerore lacrimas non habebat iam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis nominibus Veritatem ipsam fallere. Illum amicum, coaetaneum, contubernalem, fratrem denique addito nomine lugubri ciere, nec non interdum manus Charites a pulsandis uberibus amouere, luctum sedare, heiulatum cohercere, uerbis palpantibus stimulum doloris obtundere, uariis exemplis multiuagi casus solacia nectere, cunctis tamen mentitae pietatis officiis studium contrectandae mulieris adhibere odiosumque amorem suum perperam delectando nutrire. Sed officiis inferialibus statim exactis puella protinus festinat ad maritum suum demeare cunctasque prosus pertemptat uias, certe illam lenem otiosamque nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimilem: inedia denique misera et incuria squalida, tenebris imis abscondita, iam cum luce transegerat. Sed Thrasyllus instantia peruicaci partim per semet ipsum, partim per ceteros familiares ac necessarios, ipso denique puellare parentes extorquet tandem iam lurore et inluuie paene conlapsa membra lauacro, cibo denique confoueret. At illa, parentum suorum alioquin reuerens, inuita quidem, uerum religiosae necessitati subcumbens, uultu non quidem hilaro, uerum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, uiuentium munia, prorsus in pectore, immo uero penitus in medullis luctu a maerore carpebat animum; diesque totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imaginem defuncti, quas ad habitum dei Liberi formauerat, adfixo seruito diuinis percolens honoribus ipso se solacio cruciabat.
VIII
Sed Thrasyllus, praeceps alioquin et de ipso nomine temerarium, priusquam dolorem lacrimae satiarent et percitae mentis resideret furor et in sese nimietatis senio lassesceret luctus, adhuc flentem maritum, adhuc uestes lacerantem, adhuc capillos distrahentem non dubitauit de nuptiis conuenire et imprudentiae labe tacita pectoris sui secreta fraudesque ineffabiles detegere. Sed Charite uocem nefandam et horruit et detestata est et uelut graui tonitru procellaque sideris uel etiam ipso diali fulmine percussa corruit corpus et obnubilauit animam. Sed interuallo reualescente paulatim spiritu, ferinos mugitus iterans et iam scaenam pessimi Thrasylli perspiciens, ad limam consili desiderium petitoris distulit. Tunc inter moras umbra illa misere trucidati Tlepolemi sanie cruentam et pallore deformem attollens faciem quietem pudicam interpellat uxoris: "Mi coniux, quod tibi prorsus ab alio dici iam licebit: etsi in pectore tuo non permanet nostri memoria uel acerbae mortis meae casus foedus caritatis intercidit. - quouis alio felicius maritare, modo ne in Thrasylli manum sacrilegam conueniam neue sermonem conferas nec mensam accumbas nec toro adquiescas. Fuge mei percussoris cruentam dexteram. Noli parricidio nuptias auspicari. Vulnera illa, quorum sanguinem tuae lacrimae perluerunt, non sunt tota dentium uulnera: lancea mali Thrasylli me tibi fecit alienum" et addidit cetera omnemque scaenam sceleris inluminauit.
IX
At illa, ut primum maesta quieuerat, toro faciem impressa, etiamnunc dormiens,lacrimis emanantibus genas cohumidat et uelut quodam tormento inquieta quiete excussa luctu redintegrato prolixum heiulat discissaque interula decora brachia saeuientibus palmulis conuerberat. Nec tamen cum quoquam participatis nocturnis imaginibus, sed indicio facinoris prorsus dissimulato, et nequissimum percussorem punire et aerumnabili uitate sese subtrahere tacita decernit, Ecce rursus inprouidae uoluptatis detestabilis petitor aures obseratas de nuptiis obtundens aderat. Sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti: "Adhuc" inquit "tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meius deuersatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formonsus Tlepolemus in meo uiuit pectore. Boni ergo et optimi consules, si luctui legitimo miserrimae feminae necessarium concesserit tempus, quoad residuis mensibus spatium reliquum compleatur anni, quae res cum meum pudorem, tum etiam tuum salutare commodum respicit, ne forte inmaturitate nuptiarum indignatione iusta manes acerbos mariti ad exitium salutis tuae suscitemus."
X
Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactum uel saltem tempestiua pollicitatione recreatus identidem pergit lingua satianti susurros improbos inurgere, quoad simulanter reuicta Charite suscipit: "Istud equidem certe magnopere deprecanti concedas necesse est mihi, Thrasylle, ut interdum taciti clandestinos coitus obeamus nec quisquam persentiscat familiarium, quoad reliquos dies metiatur annus." Promissioni fallaciosae mulieris oppressus subcubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtiuo concubitu noctemque et opertas exoptat ultro tenebras uno potiundi studio postponens omnia. "Sed heus tu," inquit Charite, quam prope uestre contectus omnique comite uiduatus prima uigilia tacitus fores meas accedas unoque sibilo contentus nutricem istam meam opperiare, quae claustris adhaerens excubabit aduentui tuo. Nec setius patefactis aedibus acceptum te nullo lumine conscio ad meum perducet cubiculum."
XI
Placuit Thrasyllo scaena feralium nuptiarum. Nec sequius aliquid suspicatus sed exspectatione turbidus de diei tantum spatio et uesperae mora querebatur. Sed ubi sol tandem nocti decessit, ex imperio Charites adest ornatus et nutricis captiosa uigilia deceptus inrepit cubiculum pronus spei. Tunc anus de iussu dominae blandiens ei furtim depromptis calcibus et oenophoro, quod inmixtum uino soporiferum gerebat uenenum, crebris potionibus auide ac secure haurientem mentita dominae tarditatem, quasi parentem adsideret aegrotum, facile sepeliuit ad somnum. Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato introuocata Charite masculis animis impetumque duro fremens inuadit ac supersistit sicarium.
XII
"En" inquit "fidus coniugis mei comes, en uenator egregius, en carus maritus. Haec est illa dextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnauit exitium, oculi isti quibus male placui, qui quodam modo tamen iam futuras tenebras auspicantes uenientes poenas antecedunt. Quiesce securus, beate somniare. Non ego gladio, non ferro petam; absit ut simili mortis genere cum marito meo coaequeris: uiuo tibi morientur oculi nec quicquam uidebis nisi dormiens. Faxo feliciorem necem inimici tui quam uitam tuam sentias. Lucem certe non tenebis, nuptias non frueris, nec mortis quiete recreaberis nec uitae uoluptate laetaberis, sed incertum simulacrum errabis inter Orcum et solem, et diu quaeres dexteram quae tuas expugnauit pupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies de quo queraris. At ego sepulchrum mei Tlepolemi tuo luminum cruore libato et sanctis manibus eius istis oculis parentabo. Sed quid mora temporis dignum cruciatum lucraris et meos forsitan tibi pestiferos imaginaris amplexus? Relictis somnulentis tenebris ad aliam poenalem euigila caliginem. Attolle uacuam faciem, uindictam recognosce, infortunium intellege, aerumnas computa. Sic pudicae mulieri tui placuerunt oculi, sic faces nuptiales tuos illuminarunt thalamos. Vltrices habebis pronubas et orbitatem comitem et perpetuae conscientiae stimulum."
XIII
Ad hunc modum uaticinata mulier acu crinali capite deprompta Thrasylli conuulnerat tota lumina eumque prorsus exosculatum relinquens, dum dolore nescio crapulam cum somno discutit, arrepto nudo gladio, quo se Tlepolemus solebat incingere, per mediam ciuitatem cursu furioso proripit se procul dubio nescio quod scelus gestiens et recta monimentum mariti contendit. At nos et omnis populus, nudatis totis aedibus, studiose consequimur hortati mutuo ferrum uesanis extorquere manibus. Sed Charite capulum Tlepolemi propter assistens gladioque fulgenti singulos abigens, ubi fletus uberes et lamentationes uarias cunctorum intuetur, "Abicite" inquit "importunas lacrimas, abicite luctum meis uirtutibus alienum. Vindicaui in mei mariti cruentum peremptorem, punita sum funestum mearum [mearum] nuptiarum praedonem. Iam tempus est ut isto gladio deorsus ad meum Tlepolemum uiam quaeram."
XIV
Et enarratis ordine singulis quae sibi per somnium nuntiauerat maritus quoque astu Thrasyllum inductum petisset, ferro sub papillam dexteram transadacto corruit et in suo sibi peruolutata sanguine postremo balbuttiens incerto sermone proflauit animam uirilem. Tunc propere familiares miserae Charites accuratissime corpus ablutum unita sepultura ibidem marito perpetuam coniugem reddidere. Thrasyllus uero cognitis omnibus, nequiens idoneum exitum praesenti (cladi nisi noua) clade reddere certusque tanto facinori nec gladium sufficere, sponte delatus ibidem ad sepulchrum "Vltronea uobis, infesti Manes, en adest uictima" saepe clamitans, ualuis super sese diligenter obseratis inedia statuit elidere sua sententia damnatum spiritum."
XV
Haec ille longos trahens suspiritus et nonnumquam inlacrimans grauiter adfectis rusticis adnuntiabat. Tunc illi mutati dominii nouitatem metuentes et infortunium domus erilis altius miserantes fugere conparant. Sed equorum magister, qui me curandum magna ille quidem commendatione susceperat, quidquid in casula pretiosum conditumque seruabat meo atque aliorum iumentorum dorso repositum asportans sedes pristinas deserit. Gerebamus infantulos et mulieres, gerebamus pullos, passeres, aedos, catellos, et quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostris quoque pedibus ambulabat. Nec me pondus sarcinae, quanquam enormis, urguebat, quippe gaudiali fuga detestabilem illum exsectorem uirilitatis meae relinquentem. Siluosi montis asperum permensi iugum rursusque reposita camporum spatia peruecti, iam uespera semitam tenebrante, peruenimus ad quoddam castellum frequens et opulens, unde nos incolae nocturna immo uero matutina etiam prohibebant egressione: lupos enim numerosos grandes et uastis corporibus sarcinosos ac nimia ferocitate saeuientes passim rapinis adsuetos infestare cunctam illam regionem iamque ipsas uias obsidere et in modum latronum praetereuntes adgredi, immo etiam uaesana fame rabidos finitimas expugnare uillas, exitiumque inertissimarum pecudum ipsis iam humanis capitibus imminere. Denique ob iter illud qua nobis erat commeadum iacere semesa hominum corpora suisque uisceribus nudatis ossibus cuncta candere ac per hoc nos quoque summa cautione uiam aggredi debere, idque uel in primis obseruitare ut luce clara et die iam prouecto et sole florido uitantes undique latentes insidias, cum et ipso lumine dirarum bestiarum repigratur impetus, non laciniatim disperso, sed cuneatim spirato commeatu difficultates illa transabiremus.
XVI
Sed nequissimi fugitiui ductores illi nostri caecae festinationis temeritate ac metu incertae insecutionis spreta salubri monitione nec exspectata luce proxuma circa tertiam ferme uigiliam noctis onustos nos ad uiam propellunt. Tunc ego metu praedicti periculi, quantum pote, iam turbae medius et inter conferta iumenta latenter absconditus clunibus meis ab adgressionibus ferinis consulebam iamque me cursu celeri ceteros equos antecellentem mirabantur omnes. Sed illa pernicitas non erat alacritatis meae, sed formidinis indicium; denique meum ipse reputabam Pegasum inclutum illum metu magis uolaticum ac per hoc merito pinnatum proditum, dum in altum at adusque caelum sussilit ac resultat, formidans scilicet igniferae morsum Chimaerae. Nam et illi pastores qui nos agebant in speciem proelii manus obarmauerant: hic lanceam, ille uenabulum, alius gerebat spicula, fustem alius, sed et saxa, quae salebrosa semita largiter subministrabat; erant qui sudes praeacutas attollerent; plerique tamen ardentibus facibus proterrebant feras. Nec quicquam praeter unicam tubam deerat quin acies esset proeliaris. Sed necquicquam frustra timorem illum satis inanem perfuncti longe peiores inhaesimus laqueos. Nam lupi, forsitan confertae iuuentutis strepitu uel certe nimia luce flammarum deterriti uel etiam aliorsum grassantes, nulli contra nos aditum tulerunt ac ne procul saltem ulli comparuerant.
XVII
Villae uero, quam tunc forte praeteribamus, coloni multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi, canes rabidos et immanes et quibusuis lupis et ursis saeuiores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiusce modi uocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultum suorum exasperati contra nos ruunt et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt. Cerneres non tam hercules memorandum quam miserandum etiam spectaculum: canes copiosos ardentibus animis alios fugientes arripere, alios stantibus inhaerere, quosdam iacentes inscendere, et per omnem nostrum commeatum morsibus ambulare. Ecce tanto periculo malum maius insequitur. De summis enim tectis ac de proxumo colle rusticani illi saxa super nos raptim deuoluunt, ut discernere prorsus nequiremus qua potissimum caueremus clade, comminus canum an eminus lapidum. Quorum quidem unus caput mulieris, quae meum dorsum residebat repente percussit. Quo dolore commota statim fletu cum clamore sublato maritum suum pastorem illum suppetiatum ciet.
XVIII
At ille deum fidem clamitans et cruorem uxoris abstergens altius quiritabat: "Quid miseros homines et laboriosos uiatores tam crudelibus animis inuaditis atque obteritis? Quas praedas inhiatis? Quae damna uindicatis? At non speluncas ferarum uel cautes incolitis barbarorum, ut humano sanguine profuso gaudeatis." Vix haec dicta et statim lapidum congestus cessauit imber et infestorum canum reuocata conquieuit procella. Vnus illinc denique de summo cupressus cacumine: "At nos" inquit "non uestrorum spoliorum cupidine latrocinamur, sed hanc ipsam cladem de uestris protelamus manibus. Iam denique pace tranquilla securi potestis incedere." Sic ille, sed nos plurifariam uulnerati reliquam uiam capessimus alius lapidis, alius morsus uulnera referentes, uniuersi tamen saucii. Aliquanto denique uiae permenso spatio peruenimus ad nemus quoddam proceris arboribus consitum et pratentibus uirectis amoenum, ubi placuit illis ductoribus nostris refectui paululum conquiescere corporaque sua diuerse laniata sedulo recurare. Ergo passim prostrati solo primum fatigatos animos recuperare ac dehinc uulneribus medelas uarias adhibere festinant, hic cruorem praeterfluentis aquae rore deluere, ille spongeis inacidatis tumores comprimere, alius fasciolis hiantes uincire plagas. Ad istum modum saluti suae quisque consulebat.
XIX
Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionem esse profecto clamabant. Eum rogauit unus e nostris, haberetne uenui lactem uel adhuc liquidum uel in caseum recentem inchoatum. At ille diu capite quassanti: "Vos autem" inquit "de cibo uel poculo uel omnino ulla refectione nunc cogitatis? an nulli scitis quo loco consederitis?", et cum dicto conductis ouiculis conuersus longe recessit. Quae uox eius et fuga pastoribus nostris non mediocrem pauorem incussit. Ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnum ille quidem, grauatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens uestigium ubertim lacrimans per uiam proximat uisisque nobis cum fletu maximo singulorum iuuenum genua contingens sic adorabat:
XX
"Per Fortunas uestrosque Genios, sic ad meae senectutis spatia ualidi laetique ueniatis, decepto seni subsistite meumque paruulum ab inferis ereptum canis meis reddite. Nepos namque meus et itineris huius suauis comes, dum forte passerem incantantem sepiculae consectatur arripere, delapsus in proximam foueam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam uitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac uoce ipsius auum sibi saepicule clamitantis uiuere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut uidetis, mei defectam ualetudinem opitulari nequeam. At uobis aetatis et robori beneficio facile est subpetiari miserrimo seni puerumque illum nouissimum successionis meae atque unicam stirpem sospitem mihi facere."
XXI
Sic deprecantis suamque canitiem distrahentis totos quidem miseruit. Sed unus prae ceteris et animo fortior et aetate iuuenior et corpore ualidior, quique solus praeter alios incolumis proelium superius euaserat, exsurgit alacer et percontatus quonam loci puer ille decidisset monstrantem digito non longe frutices horridos senem illum inpigre comitatur. Ac dum pabulo nostro suaque cura refecti sarcinulis quisque sumptis suis uiam capessunt, clamore primum nominatim cientes illum iuuenem frequenter inclamant, mox mora diutina commoti mittunt e suis arcessitorem unum, qui requisitum comitem tempestiuae uiae commonefactum reduceret. At ille modicum commoratum refert sese: buxanti pallore trepidus mira super conseruo suo renuntiat: conspicatum se quippe supinato illi et iam ex maxima parte consumpto immanem draconem mandentem insistere nec ullum usquam miserrimum senem comparere illum. Qua re cognita et cum pastoris sermone conlata, qui saeuum prorsus hunc illum nec alium locorum inquilinum praeminabatur, pestilenti deserta regione uelociori se fuga proripiunt nosque pellunt crebris tundentes fustibus.
XXII
Celerrime denique longo itinere confecto pagum quendam accedimus ibique totam perquiescimus noctem. Ibi coeptum facinus oppido memorabile narrare cupio. Seruus quidam, cui cunctam familiae tutelam dominus permiserat, suus quique possessionem maximam illam, in quam deuerteramus, uilicabat, habens ex eodem famulitio conseruam coniugam, liberae cuiusdam extrariaeque mulieris flagrabat cupidine. Quo dolore paelicatus uxor eius instricta cunctas mariti rationes et quicquid horreo reconditum continebatur admoto combussit igne. Nec tali damno tori sui contumeliam uindicasse contenta, iam contra sua saeuiens uiscera laqueum sibi nectit, infantulumque, quem de eodem marito iam dudum susceperat, eodem funiculo nectit seque per altissimum puteum adpendicem paruulum trahens praecipitat. Quam mortem dominus eorum aegerrime sustinens adreptum seruulum, qui causam tanti sceleris luxurie sua praestiterat, nudum ac totum melle perlitum firmiter alligauit arbori ficulneae, cuius in ipso carioso stipite inhabitantium formicarum nidificia bulliebant et ultro citro commeabant multiiuga scaturrigine. Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, paruis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis uisceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum uiduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
XXIII
Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi uias ciuitatem quandam populosam et nobilem iam fessi peruenimus. Inibi larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe quaesituris firmae latebrae uiderentur et annonae copiosae beata celebritas inuitabat. Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo uendibiliores uideremur, ad mercatum producimur magnaque uoce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur; at me relictum solum ac subsiciuum cum fastidio plerique praeteribant. Iamque taedio contrectationis eorum, qui de dentibus meis aetatem computabant, manum cuiusdam faetore sordentem, qui gingiuas identidem meas putidis scalpebat digitis, mordicus adreptam plenissime conterui. Quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos. Tunc praeco dirruptis faucibus et rauca uoce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos: "Quem ad finem cantherium istum uenui frustra subiciemus et uetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum? Atque adeo uel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non grauatur."
XXIV
Ad istum modum praeco ille cachinnos circumstantibus commouebat. Sed illa Fortuna mea saeuissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere uel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit. Scitote qualem: cinaedum, caluum quidem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, unum de triuiali popularium faece, qui per plateas et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt. Is nimio praestinandi studio praeconem rogat cuiatis essem; at ille Cappadocum me et satis forticulum denuntiat. Rursum requirit annos aetatis meae; sed praeco lasciuiens: "Mathematicus quidem, qui stellas eius disposuit, quintum ei numerauit annum, sed ipse scilicet melius istud de suis nouit professionibus. Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si ciuem Romanum pro seruo tibi uendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuuare?" Sed exinde odiosus emptor aliud de alio non desinit quaerere, denique de mansuetudine etiam mea percontatur anxie.
XXV
At praeco: "Veruecem" inquit "non asinum uides, ad usus omnes quietum, non mordacem nec calcitronem quidem, sed prorsus ut in asini corio modestum hominem inhabitare credas. Quae res cognitu non ardua. Nam si faciem tuam mediis eius feminibus immiseris, facile periclitaberis quam grandem tibi demonstret patientiam." Sic praeco lurchonem tractabat dicacule, sed ille cognito cauillatu similis indignanti: "At te" inquit "cadauer surdum et mutum delirumque praeconem omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabazius et Bellona et mater Idaea cum (suo Attide et cum) suo Adone Venus domina caecum reddant, qui scurrilibus iam dudum contra me uelitaris iocis. An me putas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut turbatum repente diuinum deiciat simulacrum egoque miseria cogar crinibus solutis discurrere et deae meae humi iacenti aliquem medicum quaerere?" Accepto tali sermone cogitabam subito uelut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret. Sed praeuenit cogitatum meum emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, septemdecim denarium, et illico me stomida spartea deligatum tradidit Philebo: hoc enim nomine censebatur iam meus dominus.
XXVI
At ille susceptum nouicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat: "Puellae, seruum uobis pulchellum en ecce mercata perduxi." Sed illae puellae chorum erat cinaedorum, quae statim exsultantes in gaudium fracta et rauca et effeminata uoce clamores absonos intollunt, rati scilicet uere quempiam hominem seruulum ministerio suo paratum. Sed postquam non ceruam pro uirgine sed asinum pro homine succidaneum uidere, nare detorta magistrum suum uarie cauillantur: non enim seruum, sed maritum illum scilicet sibi perduxisse. Et "heus," aiunt "caue ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnumquam inpertias." Haec et huius modi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant. Erat quidam iuuenis satis corpulentus, choraula doctissimus, conlaticia stipe de mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus deam cornu canens adambulabat, domi uero promiscuis operis partiarius agebat concubinus. Hic me simul domi conspexit, libenter adpositis largiter cibariis gaudens adloquitur: "Venisti tamen miserrimi laboris uicarius. Sed diu uiuas et dominis placeas et meis defectis iam lateribus consulas." Haec audiens iam meas futuras nouas cogitabam aerumnas.
XXVII
Die sequenti uariis coloribus indusiati et deformiter quisque formati facie caenoso pigmento delita et oculis obunctis graphice prodeunt, mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas, in modum lanciolarum quoquouersum fluente purpura depictas, cingulo subligati, pedes luteis induti calceis; deamque serico contectam amiculo mihi gerendam imponunt bracchiisque suis umero tenus renudatis, adtollentes immanes gladios ac secures, euantes exsiliunt incitante tibiae cantu lymphaticum tripudium. Nec paucis pererratis casulis ad quandam uillam possessoris beati perueniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice prouolant diuque capite demisso ceruices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes et nonnumquam morsibus suos incursantes musculos ad postremum ancipiti ferro, quod gerebant, sua quisque brachia dissicant. Inter haec unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis anhelitus crebros referens uelut numinis diuino spiritu repletus simulabat sauciam uecordiam, prorsus quasi deum praesentia soleant homines non sui fieri meliores, sed debiles effici uel aegroti.
XXVIII
Specta denique, quale caelesti prouidentia meritum reportauerit. Infit uaticinatione clamosa conficto mendacio semet ipsum incessere atque criminari, quasi contra fas sanctae religionis dissignasset aliquid, et insuper iustas poenas noxii facinoris ipse de se suis manibus exposcere. Arrepto denique flagro, quod semiuiris illis proprium gestamen est, contortis taenis lanosi uelleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ouium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat ictibus mire contra plagarum dolores praesumptione munitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae res incutiebat mihi non paruam sollicitudinem uidenti tot uulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. Sed ubi tandem fatigati uel certe suo laniatus satiati pausam carnificinae dedere, stipes aereas immo uero et argenteas multis certatim offerentibus sinu recepere patulo nec non et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus, auidis animis conradentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere grauatus et horreum simul et templum incederem.
XXIX
Ad istum modum palantes omnem illam depraedabantur regionem. Sed in quodam castello copia laetati largioris quaesticuli gaudiales instruunt dapes. A quodam colono fictae uaticinationis mendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque disposita cenula balneas obeunt, ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanum industria laterum atque imis uentris bene praeparatum comitem cenae secum adducunt paucisque admodum praegustatis olusculis ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad inlicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus efferantur, passimque circumfusi nudatum supinatumque iuuenem exsecrandis oribus flagitabant. Nec diu tale facinus mei oculis tolerantibus "Porro Quirites" proclamare gestiui, sed uiduatum ceteris syllabis ac litteris processit "O" tantum sane clarum ac ualidum et asino proprium, sed inopportuno plane tempore. Namque de pago proximo complures iuuenes abactum sibi noctu perquirentes asellum nimioque studio cuncta deuorsoria scrutantes, intus aedium audito ruditu meo, praedam absconditam latibulis aedium rati, coram rem inuasuri suam improuisi conferto gradu se penetrant palamque illos exsecrandas foeditates obeuntes deprehendunt; iamiamque uicinos undique percientes turpissimam scaenam patefaciunt, insuper ridicule sacerdotum purissimam laudantes castimoniam.
XXX
Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito inuisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta iam die claro solitudines auias nancti, nulla secum prius conlocuti, accingunt se meo funeri deaque uehiculo meo sublata et humi reposita cunctis stramentis me renudatum ac de quadam quercu destinatum flagro illo pecuinis ossibus catenato uerberantes paene ad extremam confecerant mortem; fuit unus, qui poplites meos eneruare secure sua comminaretur, quod de pudore illo candido scilicet suo tam deformiter triumphassem: sed ceteri non meae salutis, sed simulacri iacentis contemplatione in uita me retinendum censuere. Rursum itaque me refertum sarcinis planis gladiis minantes perueniunt ad quandam nobilem ciuitatem, Inibi uir principalis, et alias religiosus et eximie deum reuerens, tinnitu cymbalorum et sonu tympanorum cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus procurrit obuiam deamque uotiuo suscipiens hospitio nos omnis intra conseptum domus amplissimae constituit numenque summa ueneratione atque hostiis opimis placare contendit.
XXXI
Hic ego me potissimum capitis periclitatum memini. Nam quidam colonus partem uenationis immanis cerui pinguissimum femus domino illi suo numeri miserat, quod incuriose pone culinae fores non altiuscule suspensum canis adaeque uenaticus latenter inuaserat, laetusque praeda propere custodientes oculos euaserat. Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus iamiamque domino cenam flagitante maerens et utcumque metuens altius, filio paruulo suo consalutato adreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat. Nec tamen latuit fidam uxorem eius casus extremus mariti, sed funestum nodum uiolenter inuadens manibus ambabus: "Adeone" inquit "praesenti malo perterritus mente excidisti tua nec fortuitum istud remedium, quod deum prouidentia subministrat, intueris? Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite me ausculta et aduenam insitum asinum remoto quodam loco deductum iugula femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum adpone domino ceruini uicem." Nequissimo uerberoni sua placuit salus de mea morte et multum conseruae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.