M. TVLLII CICERONIS - CVM SENATVI GRATIAS EGIT ORATIO

I

Si, patres conscripti, pro uestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum uobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae potius quam magnitudini uestrorum beneficiorum id tribuendum putetis. Quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam diuinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit uestra in nos uniuersa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando? qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius, qui denique nosmet ipsos nobis reddidistis. Quod si parentes carissimos habere debemus, quod ab iis nobis uita, patrimonium, libertas, ciuitas tradita est, si deos immortalis, quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum quiddam et infinitum est quod uobis debeamus, qui uestro singulari studio atque consensu parentum beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, uestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis, ut, cum multa uobis, magna populo Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea singula per illos habuerimus, nunc uniuersa per uos reciperarimus.

II

Itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per uos esse adepti uidemur. Quod enim tempus erit umquam cum uestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? Qui illo ipso tempore cum ui ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me uniuersi reuocauistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo uiro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam uobis decernendi potestas non est permissa per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit, numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui uendiderant flagitauistis. Itaque uestro studio atque auctoritate perfectum est ut ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octo tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad uos saepe numero referrent. Nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam meus inimicus promulgauit ut, si reuixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus est, et se illorum uitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae reuixissent, ego non reuertissem. Idemque illo ipso tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem ciuitatis non legum praesidio sed parietum uitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis uerum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.

III

Postea uero quam singulari et praestantissima uirtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi uiri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium uirtus et fides rei publicae subuenisset, cum uirtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se uenire in senatum arbitraretur, tantus uester consensus de salute mea fuit ut corpus abesset meum, dignitas iam in patriam reuertisset. Quo quidem mense quid inter me et meos inimicos interesset existimare potuistis. Ego meam salutem deserui, ne propter me ciuium uulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercludendum putauerunt. Itaque postea nihil uos ciuibus, nihil sociis, nihil regibus respondistis; nihil iudices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declarauit; mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam ciuitatem uidebatis. Quo quidem tempore, cum is excessisset qui caedi et flammae uobis auctoribus restiterat, cum ferro et facibus homines tota urbe uolitantis, magistratuum tecta impugnata, deorum templa inflammata, summi uiri et clarissimi consulis fascis fractos, fortissimi atque optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non tactum ac uiolatum manu sed uulneratum ferro confectumque uidistis. Qua strage non nulli permoti magistratus partim metu mortis, partim desperatione rei publicae paululum a mea causa recesserunt; reliqui fuerunt quos neque terror nec uis, nec spes nec metus, nec promissa nec minae, nec tela nec faces a uestra auctoritate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent.

IV

Princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae uitae fortunae memoriae nominis, hoc specimen uirtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putauit, si me mihi, si meis, si uobis, si rei publicae reddidisset. Qui ut est designatus, numquam dubitauit sententiam de salute mea se et re publica dignam dicere: cum a tribuno plebis uetaretur, cum praeclarum caput recitaretur ne quis ad uos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem non legem putauit, qua ciuis optime de re publica meritus nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset ereptus. Vt uero iniit magistratum, non dicam quid egit prius, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conseruato uestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret? Di immortales, quantum mihi beneficium dedisse uidemini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuit! quanto maius dedissetis si superiore anno fuisset! Nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari uulnere concidissem. Audieram ex sapientissimo homine atque optimo ciui et uiro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo uero numquam excepto illo Cinnano tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum uel unus in re publica consul esset; quod uere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. Quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset [inimicus], dubitatis quo animo fuerit in me conseruando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque uideatis? Sed fuerunt ii consules quorum mentes angustae humiles prauae, oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt, - non consules, sed mercatores prouinciarum ac uenditores uestrae dignitatis; quorum alter a me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt omni auxilio non solum suo sed etiam uestro ceterorumque ordinum spoliatum esse uoluerunt. Quorum alter tamen neque me neque quemquam fefellit.

V

Quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis libidines diuulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem domestico lenocinio sustentauit? qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque uim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? qui in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque uersatus est? quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne ualeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse uoluerunt? Idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata uenisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo uultu cincinnatus ganeo non solum ciuium lacrimas uerum etiam patriae preces repudiauit! Neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius uir Catilina reuixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent cliuique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. Neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellauit, Lucium uero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit. Et cum uos uestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem uestrum et luctum gratissimae ciuitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte uestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.

VI

Cum uero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate uir! uini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, grauibus oculis, fluentibus buccis: pressa uoce et temulenta, quod in ciuis indemnatos esset animaduersum, id sibi dixit grauis auctor uehementissime displicere. Vbi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia uirtus tam diu cessauit? Nam ille alter Caesoninus Caluentius ab adulescentia uersatus est in foro, cum eum praeter simulatam uersutamque tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas. Quem praeteriens cum incultum horridum maestumque uidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares. Cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege uenalium diceres. Idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis uoluptatibus! Cum uero etiam litteris studere incipit et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno uerbo uoluptatis. Habet autem magistros non ex istis ineptis qui dies totos de officio ac de uirtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos qui disputent horam nullam uacuam uoluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque uersari. His utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi uoluptates omnis uestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque conuiui, idem expendunt atque aestimant uoluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse uideatur. Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam ciuitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo uultum importunum in forum detulisset.

VII

Is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed uos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit. Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non uita, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae? Non te illius unguentorum odor, non uini anhelitus, non frons calamistri notata uestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? Cum hoc coire ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut ciuis optime meriti fortunas prouinciarum foedere addiceres? Te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac uestitu rei publicae subuenire? Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore, an Romae, in qua ciuitate omnes ante uos consules senatui paruerunt? Tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper misericordem fuisse? quo uerbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent, crudelis demonstrabas fuisse. Tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis praerogatiuae primum custodem praefeceras, quem kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis rei publicae tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis uerbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis! Nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris soluebantur: uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad uicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item uicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, uacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu uero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium prouinciae legiones imperia donabantur.

VIII

Horum consulum ruinas uos consules uestra uirtute fulsistis, summa tribunorum plebis praetorumque fide et diligentia subleuati. Quid ego de praestantissimo uiro, T. Annio, dicam, aut quis de tali ciue satis digne umquam loquetur? Qui cum uideret sceleratum ciuem aut domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia uis impediret ac tolleret, audaciam uirtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiis, uim ui esse superandam, primo de ui postulauit; postea quam ab eodem iudicia sublata esse uidit, ne ille omnia ui posset efficere curauit; qui docuit neque tecta neque templa neque forum nec curiam sine summa uirtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi; qui primus post meum discessum metum bonis, spem audacibus, timorem huic ordini, seruitutem depulit ciuitati. Quam rationem pari uirtute animo fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro uestra auctoritate, pro statu ciuitatis nullas sibi inimicitias, nullam uim, nullos impetus, nullum uitae discrimen uitandum umquam putauit; qui causam senatus, exagitatam contionibus improborum, sic sua diligentia multitudini commendauit ut nihil tam populare quam uestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam uestra auctoritas uideretur; qui me cum omnibus rebus quibus tribunus plebis potuit defendit, tum reliquis officiis, iuxta ac si meus frater esset, sustentauit; cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, uerum etiam socius uideretur. Iam ceterorum officia ac studia uidistis, quam cupidus mei C. Cestilius, quam studiosus uestri, quam non uarius fuerit in causa. Quid M. Cispius? cui ego ipsi parenti fratrique eius sentio quantum debeam; qui, cum a me uoluntas eorum in priuato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria priuatam offensionem oblitterauerunt. Iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit, M. Curtius, cuius ego patri quaestor fui, studio amore animo huic necessitudini non defuerunt. Multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit: legem separatim initio de salute mea promulgauit. Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est, ea contra uim et ferrum perficere potuisset, mense Ianuario nostrum statum reciperassemus; quem ad salutem meam uoluntas impulit, uis retardauit, auctoritas uestra reuocauit.

IX

Iam uero praetores quo animo in me fuerint uos existimare potuistis, cum L. Caecilius priuatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua quam esset cara sibi mea salus declarauit. Omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt. Quae cum libenter commemoro, tum non inuitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. Non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, tamen obliuisci mallem: alio transferenda mea tota uita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler. Quod si mihi nullum aliud esset officium in omni uita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae uitae tempus non modo ad referendam uerum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. Quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent? Quae memoria, quae uis ingeni, quae magnitudo obseruantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad uitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem uocauit, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo leuaret sed etiam honestaret. Quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente uos decreuistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam saluam uellent, ad me unum, hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum uenirent? ut, qua uoce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro uniuersa re publica apud eos solum qui eius uocem exaudire possent, eadem uoce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis ciuis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.

X

Quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui ciuis me non defendisset, eum rem publicam saluam noluisse? Itaque tantum uestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas ualuit ut dedecus et flagitium se committere putaret, si qui non ueniret. Idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa uenisset, uos frequentissimos in Capitolium conuocauit. Quo tempore quantam uim naturae bonitas haberet et uera nobilitas, intellegere potuistis. Nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta uestra uoluntate omnia priuata odia deposuit: quem P. Seruilius, uir cum clarissimus tum uero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae diuina quadam grauitate ad sui generis communisque sanguinis facta uirtutesque reuocauit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis, socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos ciuis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum [Metellum], cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen uisus est. Itaque diuinitus exstitit non modo salutis defensor, qui ante hoc unum beneficium fuerat inimicus, uerum etiam adscriptor dignitatis meae. Quo quidem die cum quadringenti decem septem essetis, magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. Atque illo die cum rem publicam meis consiliis conseruatam grauissimis uerbis et plurimis iudicassetis, idem consul curauit ut eadem a principibus ciuitatis in contione postero die dicerentur; cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi uocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.

XI

Ad haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis meae reliqua uos idem addidistis: decreuistis ne quis ulla ratione rem impediret; qui impedisset, grauiter molesteque laturos illum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque ciuium facturum, et ut ad uos de eo statim referretur; meque etiam, si diutius calumniarentur, redire iussistis. Quid? ut agerentur gratiae, qui e municipiis uenissent? quid? ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio conuenirent? quid? denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram uerum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique uoluerunt, arcessiuit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant consulatum meum comprobarent - eo die quis ciuis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut ualetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? Quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores diribitores custodesque uidistis? Itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque diuino non reducti sumus in patriam sicut non nulli clarissimi ciues, sed equis insignibus et curru aurato reportati. Possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus uideri? qui non solum apud uos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud uniuersum populum salutem populi Romani et conseruatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit; qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit, bonos excitarit; qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit, uerum etiam obsecrarit; qui cum ipse propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, iam a superioribus tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et referrent; qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, uim et crudelitatem priuilegi auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit, princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet elaborarit.

XII

Quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis inuicta defensio salutis meae. Quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me beniuolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis uulneribus ostendit. Vobis uero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: uniuersis egi initio, quantum potui, satis ornate agere nullo modo possum. Et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae sileri nullo modo possunt, tamen huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas quemquam praeterire. Ego uos uniuersos, patres conscripti, deorum numero colere debeo. Sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus et uenerari et precari, sic in hominibus de me diuinitus meritis omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de priuatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam uos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. Vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione uestis et prope luctu uestro, quoad licuit, defendistis. Nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare uestem solebant: in meo periculo senatus ueste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo suo praesidio sed etiam uestra deprecatione nudarunt. Quibus ego rebus obiectis, cum mihi priuato confligendum uiderem cum eodem exercitu quem consul non armis sed uestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputaui.

XIII

Dixerat in contione consul se cliui Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum; nominatim alii compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum erant non solum praesidiis et manu uerum etiam demolitione sublati. Alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet, pactionibus se suorum praemiorum obligarat. Erat alius ad portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu, quem ego inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio. Duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur. Qui autem me deposcere uidebantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt. Qua re cum uiderem senatum ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim derelictum, seruos simulatione conlegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnis Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse reuocatas, equites Romanos proscriptionis, municipia uastitatis, omnis caedis metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis uiris me ui armisque defendere, nec mihi ipsi ille animus idem meus uobis non incognitus defuit. Sed uidebam, si uicissem praesentem aduersarium, nimium multos mihi alios esse uincendos; si uictus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reseruari.

XIV

Nolui, cum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam priuatam armis defendere, bonosque uiros lugere malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solus essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae funestum fore uidebatur. Quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem. Sed cum uiderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, neque ego illa exterminata mihi remanendum putaui, et illa, simul atque reuocata est, me secum pariter reportauit. Mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt. Quae si semper abessent, magis uestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin aliquando reuocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse redeundum. Cuius mei sensus certissimus testis est hic idem qui custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus prouincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conseruando conlocauit. Qui si mihi quaestor imperatori fuisset, in fili loco fuisset; nunc certe erit in parentis, cum fuerit consors non imperi sed doloris mei. Quapropter, patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil minuam de libertate mea pristina, sed etiam adaugebo.

XV

Etenim si eam tum defendebam cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere oportet cum ego illi plurimum debeo? Nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam diuinorum in rem publicam beneficiorum testem esse uideatis? Nam importata est quia defenderam ciuitatem, et mea uoluntate suscepta est, ne a me defensa res publica per eundem me extremum in discrimen uocaretur. Pro me non ut pro P. Popilio, nobilissimo homine, adulescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non ut pro Q. Metello, summo et clarissimo uiro, spectata iam adulescentia filius, non L. et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli, Seruilii, Scipiones, Metellarum filii flentes ac sordidati populo Romano supplicauerunt; sed unus frater, qui in me pietate filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inuentus est, squalore et lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renouari et rerum gestarum memoriam usurpari coegit. Qui cum statuisset, nisi per uos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et uitae et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec uim inimicorum ac tela pertimuit. Alter fuit propugnator mearum fortunarum et defensor adsiduus, summa uirtute et pietate, C. Piso gener, qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit. Nihil umquam senatus de P. Popilio decreuit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est: tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter eorum senatui paruisset, alter uim caedemque fugisset. Nam C. quidem Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate ciuili expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum paene deleuit. Nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem publicam defendendam populi Romani conuocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt. Qua re, cum me uestra auctoritas arcessierit, populus Romanus uocarit, res publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam, patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta quae in potestate mea non fuerunt, ea non habeam quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa reciperarim, uirtutem et fidem numquam amiserim.