I
Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta contra physicos et saepe cum P. Nigidio Carneadeo more et modo disputata. Fuit enim uir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer inuestigator et diligens earum rerum quae a natura inuolutae uidentur; denique sic iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla in Italia Siciliaque uiguisset, hunc extitisse qui illam renouaret. Qui cum me in Ciliciam proficiscentem Ephesi exspectauisset Romam ex legatione ipse decedens, uenissetque eodem Mytilenis mei salutandi et uisendi causa Cratippus Peripateticorum omnium, quos quidem ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et Nigidium uidi et cognoui Cratippum. Ac primum quidem tempus salutationis in percunctatione consumpsimus ...
II
Quid est quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper est; alterum quod adfert ad opinionem sensum rationis expers, quod totum opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse uere potest. Omne autem quod gignitur ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest. Quocirca si is qui aliquod munus efficere molitur eam speciem, quae semper eadem, intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam quae gignitur, numquam illam quam expetet pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum siue mundus siue quo alio uocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit - de quo id primum consideremus quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit [an] ab aliquo temporis principatu. Ortus est, quando quidem cernitur et tangitur et est undique corporatus, omnia autem talia sensum mouent, sensusque mouentia quae sunt, eadem in opinatione considunt, quae ortum habere gignique diximus, autem gigni posse sine causis. Atque illum quidem quasi parentem huius uniuersitatis inuenire difficile, et cum iam inuenerit indicare in uulgus nefas. Rursus igitur uidendum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne quod semper unum idem et sui simile an id quod generantum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitati imitari maluit; sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus. Non igitur dubium quin aeternitatem maluerit exsequi, quando quidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo generatus ad it est effectus quod ratione sapientiaque conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. Ex quo efficitur ut sit necesse hunc quem cernimus mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium; de his igitur quae diximus haec sit prima distinctio.
III
Omni orationi cum is rebus, de quibus explicat, uidetur esse cognatio. Itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio talis fit qualis illa: neque redargui neque conuinci potest; cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene agi putat si similitudinem ueri consequatur: quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes minus id quod auemus animo consequimur, ut tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis si probabilia dicentur; aequum est enim meminisse et me qui disseram hominem esse et uos qui iudicetis, ut si probabilia dicentur ne quid ultra requiratis. Quaeramus igitur causam quae impulerit eum qui haec machinatus sit ut originem rerum et molitionem nouam quaereret. Probitate uidelicet praestabat, probus autem inuidet nemini; itaque omnia sui similia generauit. Haec nimirum gignendi mundi causa iustissima. Nam cum constituisset deus bonis omnibus explere mundum mali nihil admiscere quoad natura pateretur, quicquid erat quod in cernendi sensum caderet id sibi adsumpsit, non tranquillum et quietum sed inmoderate agitatum et fluitans, idque ex inordinato in ordinem adduxit; hoc enim iudicabat esse praestantius; fas autem nec est nec umquam fuit quicquam nisi pulcherrimum facere ei qui esset optumus. Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil esse eorum quae natura cernerentur inintellegens intellegente in toto genere praestantius. Quocirca intellegentiam in animo, animum inclusit in corpore: sic ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum. Quam ob causam non est cunctandum profiteri - si modo inuestigari aliquid coniectura potest - hunc mundum animal esse idque intellegens et diuina prouidentia constitutum.
IV
Hoc posito quod sequitur uidendum est, cuiusnam animantium deus in fingendo mundo similitudinem secutus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota animantia: sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata, nulla ex parte perfecta; inperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest. Cuius ergo omne animal quasi particula quaedam est - siue in singulis siue in uniuerso genere cernatur - eius similem mundum esse ducamus. Omnes igitur qui animo cernuntur et ratione intelleguntur animantes conplexu rationis et intellegentiae, sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia quae sub aspectum cadunt, comprehenduntur. Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi potest et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus similem mundum efficere uellet, animal unum aspectabile, in quo omnia animalia continerentur, efficit. Rectene igitur unum mundum diximus an fuit pluris aut innumerabiles dictu melius et uerius? Vnus profecto, si quidem factum est ad exemplum. Quod enim omnis animantis eos qui ratione intelleguntur conplectitur id non potest esse cum altero: rursus enim alius animans qui eum contineat sit necesse est, cuius partes sint animantes superiores, caelumque hoc simulacrum illius ultimi sit, non proximi. Quorum ne quid accideret atque ut hic mundus esset animanti absolutio simillimus hoc ipso quod solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam procreauit. Corporeum autem et aspectabile idemque tractabile omne necesse est esse quod natum est. Nihil porro igni uacuum aspici ac uideri potest, nec uero tangi quod careat solido, solidum autem nihil quod terrae sit expers. Quam ob rem mundum efficere moliens deus terram primum ignemque iungebat. Omnia autem duo ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi nodum uinculumque desiderant. Sed uinculorum id est aptissimum atque pulcherrumum, quod ex se atque de is quae stringit quam maxime unum efficit. Id optime adsequitur quae Graece analogia, Latine - audendum est enim, quoniam haec primum a nobis nouantur - conparatio pro portione dici potest.
V
Quando enim trium uel numerorum uel figurarum uel quorumcumque generum contigit ut quod medium sit ut ei primum pro portione ita id postremo conparetur, uicissimque ut extremum cum medio sic medium cum primo conferatur, id quod medium est tum primum fit tum postremum, postrema autem et prima media fiunt: ita necessitas cogit ut eadem sint ea quae deuincta fuerint; eadem autem cum facta sint, efficitur ut omnia sint unum. Quod si uniuersi corpus planum et aequabile explicaretur neque in eo quicquam esset ... requisitum; unum enim interiectum medium et sepse et ea quibus esset interpositum conligaret. Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem omnia uno medio numquam, duobus semper copulentur, ita contigit ut inter ignem atque terram aquam deus animanque poneret eaque inter se conpareret et pro portione coniungeret, ut quem ad modum ignis animae sic anima aquae, quodque anima aquae id aqua terrae pro portione redderet; qua ex coniunctione caelum ita aptum est ut sub aspectum et tactum cadat. Itaque et ob eam causam et ex is rebus numero quattuor mundi est corpus effectum, ea constrictum conparatione qua dixi; ex quo ipse se concordi quadam amicitia et caritate complectitur atque ita apte cohaeret ut dissolui nullo modo queat nisi ab eodem a quo est conligatus. Earum autem quattuor rerum quas supra dixi sic in omni mundo partes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce generis excederet extra atque ut in hoc uniuerso inessent genera illa uniuersa; id ob eas causas, primum ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse perfectus, deinde ut unus esset, nulla parte unde alter gigneretur relicta, postremo ne qui morbus eum posset aut senectus adtingere: omnis enim coagmentatio corporis uel caloris ui uel frigoris uel aliqua inpulsione uehementi labefactatur et frangitur et ad morbos senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit rationem effector mundi et molitor deus, ut unum opus totum atque perfectum ex omnibus totis atque perfectis absolueret, quod omni morbo et senio uacaret.
VI
Formam autem ei maxime cognatam et decoram dedit. A quo enim animanti omnis reliquas contineri uellet animantes, hunc ea forma figurauit qua una omnes formae reliquae concluduntur, et globosum est fabricatus, quod sphairoeides Graeci uocat, cuius omnis extremitas paribus a medio radiis adtingitur, idque ita tornauit ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis ut haberet nihil offensionis, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum - omnesque partes simillimae omnium, quod eius iudicio praestabat dissimilitudini similitudo. Omni autem totam figuram mundi leuitate circumdedit. Nec enim oculis egebat, quia nihil extra quod cerni posset relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, ut respirationem requireret; nec uero desiderabat aut alimenta corporis aut detractionem confecti et consumpti cibi: neque enim ulla decessio fieri poterat neque accessio, nec uero erat unde; itaque se ipse consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a se et pateretur et faceret omnia; sic enim ratus est ille qui ista iunxit et condidit ipsum se contentum esse mundum neque egere altero. Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut aliqua membra quibus ingressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo eum qui figurae eius esset aptissumus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime; itaque una conuersione atque eadem ipse circum se torquetur et uertitur; sex autem reliquos motus ab eo separauit itaque ab omni erratione eum liberauit. Ad hanc igitur conuersionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit. Haec deus is qui erat de aliquando futuro deo cogitans leuem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis. Animum autem ut in eo medio conlocauit ita per totum tetendit; deinde eum circumdedit corpore et uestiuit extrinsecus caeloque soliuago uolubili et in orbem incitato conplexus est, quod secum ipsum propter uirtutem facile esse posset nec desideraret alterum, satis sibi ipsum notum et familiare. Sic deus ille aeternus hunc perfecte beatum deum procreauit. Sed animum haud ita ut modo locuti sumus tum denique cum corpus ei effecisset inchoauit: neque enim esset rectum minori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac temere dicimus.
VII
Deus autem et ortu et uirtute antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque imperantem oboedienti praefecit corpori; idque molitus tali quodam est modo. Ex ea materia quae indiuidua est et quae semper unius modi suique similis et ex ea quae ex corporibus diuidua gignitur tertium materiae genus ex duobus in medium admiscuit, quod esset eiusdem naturae et quod alterius, idque interiecit inter indiuiduum atque id quod diuiduum esset in corpore; ea cum tria sumpsisset in unam speciem temperauit, naturamque illam quam alterius diximus ui cum eadem coniunxit fugientem et eius copulationis alienam; quae permiscens cum materia cum ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea quae decuit membra partitus est. Iam partis singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperauit. Fuit autem talis illa partitio. Vnam principio partem detraxit ex toto, secundam autem primae partis duplam, deinde tertiam, quae esset secunda sesquealtera, prima [de] tripla, deinde quartam quae secundae dupla esset, quintam inde quae tertiae tripla, tum sextam octuplam primae, postremo septimam quae septem et uiginti partibus antecederet primae. Deinde instituit dupla et tripla interualla explere partis rursus ex toto desecans; quas in interuallis ita locabat ut in singulis essent bina media - uix enim audeo dicere medietates, quas Graeci mesotetas appellant, sed quasi ita dixerim intellegatur, erit enim planius -,earum alteram eadem parte praestantem extremis eademque superatam [eadem partem praestant in extremis eademque superatam] alteram pari numero praestantem extremis parique superatam. Sequealteris autem interuallis et sequetertiis et sequeoctauis sumptis ex his conligationibus in primis interuallis sesqueoctauis interuallo sesquetertia omnia explebat, cum particulam singulorum relinqueret; eius autem particulare interuallo relicto habebat numerus ad numerum eandem pro contione comparationem in extremis quam habent ducenta quinquaginta sex cum ducentis quadraginta tribus. Atque ita permixtum illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. Hanc igitur omnem coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediamque accommodans ad mediam quasi decusauit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se, ex commissura qua e regione essent, iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus. Atque ita cum alterum esset exteriorem alterum interiorem amplexus orbem, illum eiusdem naturae, hunc alterius motauit. Eamque quae erat eiusdem detorsit a latere in dexteram partem, hanc autem citimam a mediana linea direxit ad laeuam. Sed principatum dedit superiori, quam solam indiuiduam reliquit; interiore autem cum in sex partis caeli diuisisset, septem orbis disparis duplo et triplo interuallo moueri iussit contrariis inter se cursibus. Eorum autem trium fecit pares celeritates, set quattuor et inter se dispares et dissimilis trium reliquorum.
VIII
Animum igitur cum ille procreator mundi deus ex suae mente et uoluntate genuisset, tum denique omne quod erat concretum atque corporeum substernebat animo interiusque faciebat atque ita medio medium accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu circumiecit seseque ipse uersans diuinum sempiternae sapientisque uitae induxit exordium. Et corpus quidem caeli aspectabile effectum est; animus autem oculorum effugit optutum, est autem unus ex omnibus rationis concentionisque, quae harmonia Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium compos et particeps; quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius procreatum: quippe qui ex eadem iunctus alteraque natura, adiuncta materia, temperatione trium partium quo portione conpacta, se ipsa conuersans, cum materiam mutabilem arripuit et cum rusus indiuiduam atque simplicem, per se omnis mouetur discernique quid sit eiusdem generis quid alterius, et cetera diiudicat, quid quoique rei sit maxime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore contingat, quaeque distinctio sit inter ea quae gignantur et ea quae sint semper eadem. Ratio autem uera, quae uersatur in is quae sunt semper eadem et in is quae mutantur, cum in eodem et in altero mouetur ipsa per sese sine uoce et sine ullo sono, cum eandem partem adtingit qua sensus cieri potest, et orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omni[a] animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae ueraeque gignuntur; cum autem in illis rebus uertitur quae manentes semper eadem non sensu sed intellegentia continentur ... gaudio elatus
IX
ratione igitur et mente diuina ad originem temporis [curris] curriculum inuentum est solis et lunae ... ... alterius natura conuerteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret, eique supra terram proxima solis circumuectio esset; lucifer deinde et sancta Mercuri stella cursum habent solis celeritati parem sed uim quandam contrariam, eaque inter se concursationes habent lucifer Mercurius sol, aliique alios uincunt uicissimque uincuntur. Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit quaeque eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo quod adtingendum fuit quam in eo quoius causa id adtingimus longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quidque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat motus temporis consignandus, conligatisque corporibus uinculis animalibus cum animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tunc ex alterius naturae motione transuersa in eiusdem naturae motum incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem alia minorem, tardius quae maiorem celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae uelocissume mouebantur ea celeritate uinci a tardioribus et cum superabant superari uidebantur; omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione uertebat, qua bifariam contrariae simul procedentia efficiebant ut quod esset tardissimum id proximum fieri uideretur celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam euidens quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eo, quod simile esset, numerorum naturam uimque cognoscerent. Nox igitur et dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum atque optimum, mensis autem quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus ubi sol suum totum confecit et peragrauit orbem. Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomen appellant neque inter se numero commetiuntur; itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse quod rite dicitur tempus, multitudine infinita uarietate admirabili praeditos; ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tunc conpleri denique cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput retulerunt cumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis. Has igitur ob causas nata astra sunt quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali reuocatione conuerterent, ut hoc omne animal quod uidemus esset illi animali quod sentimus ad aeternitatis imitationem simillimum.
X
Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis quae imitabatur ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitauit effingere. Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum diuinum atque caeleste, alterum pinnigerum et aerium, tertium aquatile, pedestre et terrestre quartum. Diuinae animationis maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus; cumque eum similem uniuersi naturae efficere uellet, ad uolubilitatem rotundauit comitemque eum sapientiae quam optimae mentis efficit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc uarietate distinctum bene Graeci kosmon, nos lucentem mundum nominaremus. Dedit autem diuinis duo genera motus, unum quod semper esset in eodem †de quo et idem de omnibus atque uno modo cogitaret, alterum quod in antiquam partem a conuersione eiusdem et similis pelleretur, quinque autem reliquis montibus orbum eum uoluit esse et expertem, immobilem et stantem. Ex quo genere ea sunt sidera quae infixa caelo non mouentur loco, quae sunt animantia eaque diuina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo manent. Quae autem uaga et mutabili erratione labuntur ita generata sunt ut supra diximus. Iam uero terram altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium uoluit esse eorum qui intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conuersiones quaeque antecessiones eueniant, cumque inter se paene contingant, eos qui prope copulentur contrariaque regione, et pone quos aut ante labantur, quisque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si uerbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum qui cernuntur quique sunt orti natura praefati sumus habeant hunc terminum.
XI
Reliquorum autem, quos Graeci daimonas appellant, nostri opinor lares, si modo hoc recte conuersum uideri potest, et nosse et nuntiare ortum eorum maius est quam ut profiteri nos scire audeamus. Credendum nimirum est ueteribus et priscis ut aiunt uiris, qui se progeniem deorum esse dicebant itaque eorum uocabula nobis prodiderunt; nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere: quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur, sed quia de suis nobis rebus uidentur loqui, ueteri legi morique parendum est. Sic igitur ut ab his est traditum horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu generatos editoque memoremus, ex is Saturnum et Opem, deinceps Iouem atque Iunonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque usurpari atque appellari uidemus, et eorum, ut utamur ueteri uerbo, prosapiam. Quando igitur omnes et qui mouentur palamque se ostendunt et qui ea tenus nobis declarantur qua ipsi uolunt creati sunt, tum ad eos is deus qui omnia genuit fatur haec: "Vos qui deorum satu orti estis adtendite. Quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta me inuito: quamquam omne conligatum solui potest, sed haud quaquam boni est ratione uictum uelle dissoluere. Sed quoniam estis orti, inmortales uos quidem esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissoluemini, neque uos ulla mortis fata perement nec fraus ualentior quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus estis tum cum gignebamini conligati. Quid sentiam igitur cognoscite. Tria genera nobis reliqua sunt eaque mortalia, quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit: omnia enim genera animalium conplexu non tenebit, teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit. Quae si a me ipso effecta sint, deorum uitam possint adaequare; ut igitur mortali condicione generentur, uos suscipite ut illa gignatis imiteminique uim meam, qua me in uestro ortu usum esse meministis. In quibus qui tales creantur ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant, diuini generis appellentur teneantque omnium animantum principatum uobisque iure et lege uolentes pareant. Quorum uobis initium satusque tradetur a me, uos autem ad id quod erit inmortale partem adtexitote mortalem: ita orientur animantes, quos et uiuos alatis et consumptos sinu recipiatis."
XII
Haec ille dixit; deinde ad temperationem superiorem reuertit, in qua omnem animum uniuersae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta ut ea quae semper *isdem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium. Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum uniuersitatis imposuit commonstrauitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum; satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum interuallis oreretur animal quod esset ad cultum deorum aptissimum. Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat ut praestantius genus esset eorum qui essent futuri uiri. Cum autem animis corpora necessitate inseuisset cumque ad corpora [necessitate] tum accessio fieret tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium uehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde uoluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi comites superiorum et his etiam contrarios dissidentes. "Quos qui ratione rexerit, iuste uixerit, qui autem iis se dederit, iniuste. Atque ille qui recte atque honeste curriculum uiuendi a natura datum confecerit ad illud astrum quocum aptus fuerit reuertetur; qui autem inmoderate et intemperate uixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et si ne tum quidem finem uitiorum faciet grauius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet quam illam sequi coeperit conuersionem quam habebit in se ipse eiusdem et †uni similis innatam et insitam: quod tum eueniet cum illa quae ex igni anima aqua terra turbulenta et rationis expertia insederint ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi peruenerit."
XIII
Quae cum ita designasset seseque, si quid postea fraudis aut uitii euenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios[que] in terram alios in lunam alios in reliquas mundi partes, quae sunt [ad] spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat. Post autem eam sationem dis ut ita dicam iunioribus permisit ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo quod deberet accedere, id omne et quae consequentia essent perpolirent et absoluerent, deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent uitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret. Atque is quidem qui cuncta conposuit constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognouissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et atque et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant, haud isdem uinclis quibus ipsi erant conligati, sed talibus quae cerni non possent propter paruitatem crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque affluente animi diuini ambitus inligabant. Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed ui magna tum ferebant tum ferebantur. Ita totum animal mouebantur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus ueheretur: nam et ante et pone et ad laeuam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc modo illuc ... urere lucere per oculos emicare defenstrix
XIV
... ii splendore consedit, tum uel eadem species uel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne qui est ob os effusus se confudit et contulit. Dextra autem uidentur quae laeua sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes adtingunt. Respondent autem dextra dexteris, laeua laeuis conuersione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt: id fit cum speculorum leuitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dexteram detrusit in laeuam partem oculorum laeuamque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum, quae conuertens inferiora reddit quae sunt superiora. Atque haec omnia ex eo genere sunt quae rerum adiuuant causas, quibus utitur ministeriis deus cum optimi speciem quoad fieri potest efficit; sed existimant plerique non haec adiuuantia causarum sed has ipsas esse omnium causas, [quae uim habeant frigoris et caloris] quae uim habeant refrigerandi calefaciendi concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur; animus autem sensum omnem effugit oculorum, at ignis aqua terra anima corpora sunt eaque cernuntur. Illum autem qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum quae necessario mouent alias cum ipsae ab aliis mouentur. Quocirca nobis sic cerno esse faciendum ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de is quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum et de is quae uacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt. Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam uim quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto; maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi adtulerunt. Nam haec quae est habita de uniuersitate oratio a nobis haud umquam esset inuenta, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent. Nunc uero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conuersiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae, et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur.