CVRTII RVFI - HISTORIAE ALEXANDRI MAGNI - LIBER IV

I

Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis magis quam dimicantis more curru sublimis inierat proelium, per loca, quae prope inmensis agminibus inpleuerat, iam inania et ingenti solitudine uasta, fugiebat. Pauci regem sequebantur: nam nec eodem omnes fugam intenderant, et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant. Onchas deinde peruenit, ubi excepere eum Graecorum quattuor milia. Iam rectius tum ad Euphraten contendit, id demum credens fore ipsius, quod celeritate praecipere potuisset. At Alexander Parmenionem, per quem apud Damascum recepta erat praeda, iussum eam ipsam et captiuos diligenti adseruare custodia, Syriae, quam Coelen uocant, praefecit. Nouum imperium Syri, nondum belli cladibus satis domiti, aspernabantur: sed celeriter subacti oboedienter imperata fecerunt. Aradus quoque insula deditur regi. Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulae Strato possidebat: quo in fidem accepto, castra mouit ad urbem Marathon. Ibi illi litterae a Dareo redduntur, quibus ut superbe scriptis uehementer offensus est: praecipue eum mouit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adsciuerat. Postulabat autem magis quam petebat, ut, accepta pecunia quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi ac coniugem liberosque restitueret, de regno aequo, si uellet, Marte contenderet: "si saniora consilia tandem pati potuisset, contentus patrio cederet alieni imperii finibus, socius amicusque esset. In ea se fidem et dare paratum et accipere." Contra Alexander in hunc maxime modum rescripsit: "Rex Alexander Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Graecos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque Graecorum Ionias omni clade uastauit, cum magno deinde exercitu mare traiecit, inlato Macedoniae et Graeciae bello. Rursus Xerxes, gentis eiusdem, ad oppugnandos nos cum inmanium Barbarorum copiis uenit; qui, nauali proelio uictus, Mardonium tamen reliquit in Graecia, ut absens quoque popularetur urbes, agros ureret. Philippum uero parentem meum quis ignorat ab iis interfectum esse, quos ingentis pecuniae spe sollicitauerant uestri? inpia enim bella suscipitis, et, cum habeatis arma, licemini hostium capita, sicut tu proxime talentis mille, tanti exercitus rex, percussorem in me emere uoluisti. Repello igitur bellum non infero. Et di quoque pro meliore stantes causa: magnam partem Asiae in dicionem redegi meam, te ipsum acie uici. Quem etsi nihil a me inpetrare oportebat, utpote qui ne belli quidem in me iura seruaueris, tamen, si ueneris supplex, et matrem et coniugem et liberos sine pretio recepturum esse promitto: et uincere et consulere uictis scio. Quod si te committere nobis times, dabimus fidem inpune uenturum. De cetero cum mihi scribes, memento non solum regi te, sed etiam tuo scribere." Ad hanc perferendam Thersippus est missus. In Phoenicen inde descendit et oppidum Byblon traditum recepit. Inde ad Sidona uentum est, urbem uetustate famaque conditorum inclitam. Regnabat in ea Strato, Darei opibus adiutus; sed, quia deditionem magis popularium quam sua sponte fecerat, regno uisus indignus, Hephaestionique permissum ut, quem eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur, constitueret regem. Erant Hephaestioni duo hospites, clari inter suos iuuenes, qui facta ipsis potestate regnandi negauerunt quemquam patrio more in id fastigium recipi nisi regia stirpe ortum. Admiratus Hephaestion magnitudinem animi spernentis quod alii per ignes ferrumque peterent: "Vos quidem macte uirtute" inquit, "estote, qui primi intellexistis quanto maius esset regnum fastidire, quam accipere. Ceterum date aliquem regiae stirpis, qui meminerit a uobis acceptum habere se regnum." Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent, singulis amicorum Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe. Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat. Intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat. Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiae uestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles herbas eligens Abdalonymus repurgabat. Tum rege eo salutato, alter ex his: "Habitus", inquit, "hic uestis quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est. Ablue corpus inluuie aeternisque sordibus squalidum: cape regis animum, et in eam fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer. Et cum in regali solio residebis uitae necisque omnium ciuium dominus, caue obliuiscaris habitus, in quo accipis regnum, immo hercule, propter quem." Somnio similis res Abdalonymo uidebatur; interdum, satisne sani essent qui tam proterue sibi inluderent, percontabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est et iniecta uestis purpura auroque distincta et fides a iurantibus facta, serio iam rex, iisdem comitantibus, in regiam peruenit. Fama, deinde ut solet, strenue tota urbe discurrit. Aliorum studium, aliorum indignatio eminebat; diuitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur. Admitti eum rex protinus iussit diuque contemplatus: "Corporis", inquit, "habitus famae generis non repugnat, sed libet scire inopiam qua patientia tuleris?" Tum ille: "Vtinam", inquit, "eodem animo regnum pati possim! hae manus suffecere desiderio meo; nihil habenti nihil defuit." Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdalonymi cepit; itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui ei iussit, sed pleraque etiam ex persica praeda, regionem quoque urbi adpositam dicioni eius adiecit. Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro transfugisse diximus, cum quattuor milibus Graecorum ipsius ex acie persecutis fugam Tripolin peruenit. Inde, in naues militibus inpositis, Cyprum transmisit, et, cum in illo statu rerum id quemque, quod occupasset, habiturum arbitraretur uelut certo iure possessum, Aegyptum petere decreuit, utrique regi hostis, et semper ex ancipiti mutatione temporum pendens. Hortatusque milites ad spem tantae rei, docet Sabacen praetorem Aegypti cecidisse in acie, Persarum praesidium et sine duce esse et inualidum, Aegyptios, semper praetoribus eorum infestos, pro sociis ipsos non pro hostibus aestimaturos. Omnia experiri necessitas cogebat: quippe cum primas spes fortuna destituit, futura praesentibus uidentur esse potiora. Igitur conclamant duceret quo uideretur. Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus ad Pelusii ostium penetrat, simulans a Dareo se esse praemissum. Potitus ergo Pelusii, Memphim copias promouit; ad cuius famam Aegyptii, uana gens et nouandis quam gerendis aptior rebus, ex suis quisque uicis urbibusque hoc ipsum concurrunt ad delenda praesidia Persarum. Qui territi tamen spem retinendi Aegyptum non omiserunt. Sed eos Amyntas proelio superatos in urbem conpellit; castrisque positis uictores ad populandos agros. Velut in medio positis bonis hostium, cuncta agebantur. Itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognouerat, tamen palantes et uictoriae fiducia incautos ostentans perpulit ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare. Id consilium non ratione prudentius, quam euentu felicius fuit: ad unum omnes cum ipso duce occisi sunt. Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem deseruerat. Darei praetores, qui proelio apud Isson superfuerant, cum omni manu, quae fugientes secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuuentute Lydiam recuperare temptabant. Antigonus, praetor Alexandri, Lydiae praeerat: qui, quamquam plerosque militum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen barbaris spretis in aciem suos eduxit. Eadem illic quoque fortuna partium fuit: tribus proeliis alia atque alia regione commissis, Persae funduntur. Eodem tempore classis Macedonum ex Graecia accita Aristomene, qui ad Hellesponti oram reciperandam a Dareo erat missus, captis eius aut euersis nauibus superat. A Milesiis deinde Pharnabazus, praefectus persicae classis, pecunia exacta et praesidio in urbem Chium introducto, centum nauibus Andrum et inde Siphnum petiit. Has quoque insulas praesidiis occupat, pecunia multat. Magnitudo belli, quod ab opulentissimis Europae Asiaeque regibus in spem totius orbis occupandi gerebatur, Graeciae quoque et Cretae arma commouerat. Agis, Lacedaemoniorum rex, octo milibus Graecorum, qui ex Cilicia profugi domos repetierant, contractis bellum Antipatro, Macedoniae praefecto, moliebatur. Cretenses has aut illas partes secuti nunc Sparanorum, nunc Macedonum praesidiis occupabantur. Sed leuiora inter illos fuere discrimina, unum certamen, ex quo cetera pendebant, intuente fortuna.

II

Iam tota Syria, iam Phoenice quoque excepta Tyro Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit. Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura uidebatur quam imperium. Coronam igitur auream donum legati adferebant, commeatusque large et hospitaliter ex oppido aduexerant. Ille dona ut ab amicis accipi iussit, benigneque legatos adlocutus Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrificare uelle se dixit: "Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se uero ut id faceret etiam oraculo monitum." Legati respondent esse templum Herculis extra urbem in ea sede quam Palaetyron ipsi uocent: ibi regem deo sacrum rite facturum. Non tenuit iram Alexander, cuius alioqui potens non erat. Itaque: "Vos quidem", inquit, "fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed breui ostendam in continenti uos esse. Proinde sciatis licet aut intraturum me urbem aut oppugnaturum." Cum hoc responso dimissi suos monere coeperunt, ut regem quem Syria, quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur. At illi loco satis fisi obsidionem ferre decreuerant. Namque urbem a continenti quattuor stadiorum fretum diuidit. Africo maxime obiectum, crebros ex alto fluctus in litus euoluit, nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille uentus obstabat. Quippe uix leni et tranquillo mari moles agi possunt; Africus uero prima quaeque congesta, pulsu inlisa mari subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae. Praeter hanc difficultatem haud minor alia erat: muros turresque urbis praealtum mare ambiebat; non tormenta, nisi e nauibus procul excussa mitti, non scalae moenibus adplicari poterant; praeceps in salum murus pedestre interceperat iter; naues nec habebat rex et, si admouisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant. Inter quae parua dictu res Tyriorum fiduciam accendit. Carthaginiensium legati ad celebrandum sacrum anniuersarium more patrio tunc uenerant: quippe Carthaginem Tyrii condiderunt, semper parentum loco culti. Hortari ergo Poeni coeperunt, ut obsidionem forti animo paterentur: breui Carthagine auxilia uentura. Namque ea tempestate magna ex parte punicis classibus maria obsidebantur. Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus diuidunt, opifices quorum copia urbs abundabat in officinas distribuunt. Omnia belli apparatu strepunt. Ferreae quoque manus, harpagonas uocant, quas operibus hostium inicerent, coruique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur. Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis riui sub ipsis flammis exstitisse dicuntur: idque omen in Macedonum malum uerterunt Tyrii. Apud Macedonas quoque cum forte panem quidam militum frangerent, manantis sanguinis guttas notauerunt, territoque rege Aristander peritissimus uatum, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id triste futurum ait: contra, cum ab interiore parte manauerat, urbi, quam obsidere destinassent, exitium portendere. Alexander cum et classem procul haberet, et longam obsidionem magno sibi ad cetera inpedimento uideret fore, caduceatores, qui ad pacem eos conpellerent, misit; quos Tyrii contra ius gentium occisos praecipitauerunt in altum. Atque ille, suorum tam indigna morte commotus, urbem obsidere statuit. Sed ante iacienda moles erat, quae continenti urbem committeret. Ingens ergo animis militum desperatio incessit, cernentibus profundum mare, quod uix diuina ope posset inpleri: quae saxa tam uasta, quas tam proceras arbores posse reperiri? exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur; exaestuare semper fretum, quoque artius uolutetur inter insulam et continentem, hoc acrius furere. At ille, haudquaquam rudis pertractandi militares animos, speciem sibi Herculis in somno oblatam esse pronuntiat dextram porrigentis: illo duce, illo aperiente in urbem intrare se uisum. Inter haec, caduceatores interfectos, gentium iura uiolata, referebat: unam esse urbem, quae cursum uictoris morari ausa esset. Ducibus deinde negotium datur, ut suos quisque castiget; satisque omnibus stimulatis, opus orsus est. Magna uis saxorum ad manum erat, Tyro uetere praebente; materies ex Libano monte ratibus et turribus faciendis aduehebatur. Iamque a fundo maris in altitudinem modicam opus creuerat, nondum tamen aquae fastigium aequabat, cum Tyrii paruis nauigiis admotis per ludibrium exprobrabant illos armis inclitos dorso sicut iumenta onera gestare: interrogabant etiam, num maior Neptuno Alexander esset. Haec ipsa insectatio alacritatem militum accendit. Iamque paulum moles aqua eminebat, et simul aggeris latitudo crescebat urbique admouebatur, cum Tyrii magnitudine molis, cuius incrementum eos antea fefellerat, conspecta leuibus nauigiis nondum commissum opus circumire coeperunt, missilibus eos quoque qui pro opere stabant incessere. Multis ergo inpune uulneratis, cum et remouere et adpellere scaphas in expedito esset, ad curam semet ipsos tuendi ab opere conuerterant, et quo longius moles agebatur a litore, hoc magis quidquid ingerebatur praealtum absorbebat mare. Igitur rex munientibus coria uelaque iussit obtendi, ut extra teli iactum essent, duasque turres ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas tela ingeri possent. Contra Tyrii nauigia procul a conspectu hostium litori adpellunt, expositisque militibus eos qui saxa gestabant obtruncant. In Libano quoque Arabum agrestes, incompositos Macedonas adorti XXX fere interficiunt, paucioribus captis.

III

Ea res Alexandrum diuidere copias coegit, et, ne segniter adsidere uni urbi uideretur, operi Perdiccan Crateronque praefecit; ipse cum expedita manu Arabiam petiit. Inter haec Tyrii nauem magnitudine eximia saxis arenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis concitauerunt, et, cum magnam uim uenti uela quoque concepissent, celeriter ad molem successit. Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur; nauis autem, igne concepto, latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit. At qui desiluerant in parua nauigia, faces et quidquid alendo igni aptum erat in eadem opera ingerunt. Iamque non imae modo Macedonum turres, sed etiam summa tabulata conceperant ignem, cum ii, qui in turribus erant, partim haurirentur incendio, partim armis omissis in mare semetipsi inmitterent. At Tyrii, qui capere eos quam interficere mallent, natantium manus stipitibus saxisque lacerabant, donec debilitati inpune nauigiis excipi possent. Nec incendio solum opera consumpta, sed forte eodem die uehementior uentus motum ex profundo mare inlisit in molem, crebrisque fluctibus conpages operis uerberatae laxauere, saxaque interfluens unda medium opus rupit. Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque molis uix ulla uestigia inuenit Arabia rediens Alexander. Hic, quod in aduersis rebus solet fieri, alius in alium culpam referebant, cum omnes uerius de saeuitia maris queri possent. Rex, noui operis molem orsus, in aduersum uentum non latere sed recta fronte direxit; ea cetera opera uelut sub ipsa latentia tuebatur: latitudinem quoque aggeri adiecit, ut turres in medio excitatae procul teli iactu abessent. Totas autem arbores cum ingentibus ramis in altum iaciebant, deinde saxis onerabant, rursusque cumulo eorum alias arbores iniciebant, tum humus aggerebatur; superque alia strue saxorum arborumque cumulata, uelut quodam nexu continens opus iunxerant. Nec Tyrii, quidquid ad inpediendam molem excogitari poterat, segniter exsequebantur. Praecipuum auxilium erat, qui procul hostium conspectu subibant aquam occultoque lapsu ad molem usque penetrabant, falcibus palmites arborum eminentium ad se trahentes; quae ubi secutae erant, pleraque secum in profundum dabant; tum leuatos onere stipites truncosque arborum haud aegre moliebantur, deinde totum opus, quod stipitibus fuerat innixum, fundamento lapso sequebatur. Aegro animi Alexandro nec perseueraret an abiret satis certo classis Cypro aduenit, eodemque tempore Cleander cum Graecis militibus in Asiam nuper aduectis. C et XC nauigia in duo diuidit cornua: laeuum Pnytagoras, rex Cypriorum, cum Cratero tuebatur; Alexandrum in dextro quinqueremis regia uehebat. Nec Tyrii, quamquam classem habebant, ausi nauale inire certamen, tris omnino ante ipsa moenia opposuerunt; quibus rex inuectus ipsas demersit. Postera die, classe ad moenia admota undique tormentis et maxime arietum pulsu muros quatit: quos Tyrii raptim obstructis saxis refecerunt, interiorem quoque murum, ut, si prior fefellisset, illo se tuerentur, undique orsi. Sed undique uis mali urguebat: moles intra teli iactum erat, classis moenia circumibat, terrestri simul naualique clade obruebantur. Quippe binas quadriremes Macedones inter se ita iunxerant, ut prorae cohaererent, puppes interuallo, quantum capere possent, distarent; hoc puppium interuallum antemnis asseribusque ualidis deligatis superque eos pontibus stratis, qui militem sustinerent, inpleuerant. Sic instructas quadriremes ad urbem agebant: inde missilia in propugnantes ingerebantur tuto, quia proris miles tegebatur. Media nox erat, cum classem sic uti dictum est paratam circumire muros iubet; iamque naues urbi undique admouebantur, et Tyrii desperatione torpebant, cum subito spissae nubes intendere se coelo, et, quidquid lucis internitebat, offusa caligine extinctum est. Tum inhorrescens mare paulatim leuari, deinde acriore uento concitatum fluctus ciere et inter se nauigia conlidere. Iamque scindi coeperant uincula quibus conexae quadriremes erant, ruere tabulata et cum ingenti fragore in profundum secum milites trahere. Neque enim conserta nauigia ulla ope in turbido regi poterant: miles ministeria nautarum, remex militis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu accidit, periti ignaris parebant: quippe gubernatores, alias imperare soliti, tum metu mortis iussa exsequebantur. Tandem remis pertinacius euerberatum mare ueluti eripientibus nauigia classicis cessit, adpulsaque sunt litori, lacerata pleraque. Isdem forte diebus Carthaginiensium legati XXX superueniunt, magis obsessis solacium quam auxilium; quippe domestico bello Poenos inpediri, nec de imperio sed pro salute dimicare nuntiabant. Syracusani tum Africam urebant et haud procul Carthaginis muris locauerant castra. Non tamen defecere animis Tyrii, quamquam ab ingenti spe destituti erant; sed coniuges liberosque deuehendos Carthaginem tradiderunt, fortius quidquid accideret laturi, si carissimam sui partem extra sortem communis periculi habuissent. Cumque unus e ciuibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Macedonibus in salo iactam in siluestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor leuis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena deuinxere simulacrum, araeque Herculis, cuius numini urbem dicauerant, inseruere uinculum, quasi illo deo Apollinem retenturo. Syracusis id simulacrum deuexerant Poeni, et in maiore locauerant patria multisque aliis spoliis urbium a semet captarum non Carthaginem magis quam Tyrum ornauerant. Sacrum quoque, quod equidem dis minime cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur, - quod sacrilegium uerius quam sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur, - ac, nisi seniores obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira superstitio uicisset. Ceterum, efficacior omni arte necessitas non usitata modo praesidia, sed quaedam etiam noua admouit. Namque ad inplicanda nauigia, quae muros subibant, ualidis asseribus harpagonas inligauerant, ut, cum romento asseres promouissent, subito laxatis funibus inicerent. Vnci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa nauigia lacerabant. Clipeos uero aereos multo igne torrebant, quos repletos feruida arena caenoque decocto e muris subito deuoluebant. Nec ulla pestis magis timebatur: quippe, ubi loricam corpusque feruens arena penetrauerat, nec ulla ui excuti poterat, et quidquid attigerat perurebat, iacientesque arma laceratis omnibus, quis protegi poterant, uulneribus inulti patebant. Corui uero et ferreae manus tormento remissae plerosque rapiebant.

IV

Hic rex fatigatus statuerat soluta obsidione Aegyptum petere. Quippe cum Asiam ingenti uelocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat, tot maximarum rerum opportunitate dimissa. Ceterum, tam discedere inritum quam morari pudebat, famam quoque, qua plura quam armis euerterat, ratus leuiorem fore, si Tyrum quasi testem se posse uinci reliquisset. Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naues admoueri iubet, delectosque militum inponi. Et forte belua inusitatae magnitudinis, super ipsos fluctus dorso eminens, ad molem quam Macedones iecerant ingens corpus adplicuit, diuerberatisque fluctibus adleuans semet utrimque conspecta est: deinde a capite molis rursus alto se mersit, ac, modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita, haud procul munimentis urbis se mersit. Vtrisque laetus fuit beluae aspectus: Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati maris uindicem, abripuisse beluam, ac molem breui profecto ruituram; laetique omine eo ad epulas dilapsi onerauere se uino; quo graues, orto sole nauigia conscendunt redimita floribus coronisque. Adeo uictoriae non omen modo, sed etiam gratulationem praeceperant! Forte rex classem in diuersam partem agi iusserat, XXX minoribus nauigiis relictis in litore; e quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt metu, donec suorum clamore audito Alexander classem litori, a quo fremitus acciderant, admouit. Prima e Macedonum nauibus quinqueremis uelocitate inter ceteras eminens occurrit; quam ut conspexere Tyriae, duae ex diuerso in latera eius inuectae sunt, in quarum alteram quinqueremis eadem concitata, et ipsa rostro icta est, et illam inuicem tenuit. Iamque ea, quae non cohaerebat, libero impetu euecta in aliud quinqueremis latus inuehebatur, cum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi inminebat, tanta ui ruit, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi. Plures deinde Macedonum naues superueniunt, et rex quoque aderat, cum Tyrii inhibentes remis aegre euellere nauem quae haerebat, portumque omnia simul nauigia repetunt. Confestim rex insecutus portum quidem intrare non potuit, cum procul e muris missilibus summoueretur, naues autem omnes fere aut demersit aut cepit. Biduo deinde ad quietem dato militibus iussique et classem et machinas pariter admouere, ut undique territis instaret, ipse in altissimam turrem ascendit ingenti animo, periculo maiore; quippe regio insigni et armis fulgentibus conspicuus, unus praecipue telis petebatur; et digna prorsus spectaculo edidit: multos e muris propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam comminus gladio clipeoque inpulsos praecipitauit: quippe turris, ex qua dimicabat, muris hostium propemodum cohaerebat. Iamque crebris arietibus saxorum conpage laxata munimenta defecerant et classis intrauerat portum et quidam Macedonum in turres hostium desertas euaserant, cum Tyrii, tot simul malis uicti, alii supplices in templa confugiunt, alii foribus aedium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem, haud inulti tamen perituri, magna pars summa tectorum obtinebat saxa, et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus. Alexander, exceptis qui in templa confugerant, omnes interfici ignemque tectis inici iubet. His per praecones pronuntiatis, nemo tamen armatus opem a dis petere sustinuit; pueri uirginesque templa conpleuerant, uiri in uestibulo suarum quisque aedium stabant, parata saeuientibus turba. Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem inter uictores intrauerant; sed cognationis cum Tyriis memores, - quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant, - multos Tyriorum clam protegentes, ad sua perduxere nauigia; quibus occultati, Sidona deuecti sunt. XV milia hoc furto subducta saeuitiae sunt. Quantumque sanguinis fusum sit, uel ex hoc existimari potest, quod intra munimenta urbis VI milia armatorum trucidata sunt. Triste deinde spectaculum uictoribus ira praebuit regis: duo milia, in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt. Carthaginiensium legatis pepercit, addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur. Tyrus septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et uetustate originis, et crebra fortunae uarietate ad memoriam posteritatis insignis. Condita ab Agenore, diu mare non uicinum modo, sed, quidcumque classes eius adierunt, dicionis suae fecit; et, si famae libet credere, haec gens litteras prima aut docuit, aut didicit. Coloniae certe eius paene orbe toto diffusae sunt: Carthago in Africa, in Boeotia Thebae, Gades ad Oceanum. Credo libero commeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuuentuti, qua tunc abundabant, seu quia crebris motibus terrae, - nam hoc quoque traditur, - cultores eius fatigati noua et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur. Multis ergo casibus defuncta, et post excidium renata, nunc tandem longa pace cuncta refouente sub tutela romanae mansuetudinis adquiescit.

V

Isdem ferme diebus Darei litterae adlatae sunt tandem ut regi scriptae: petebat uti filiam suam, - Statirae erat nomen, - nuptiis Alexander sibi adiungeret: dotem fore omnem regionem inter Hellespontum et Halyn amnem sitam; inde Orientem spectantibus terris contentum. Si forte dubitaret, quod offerretur, accipere, nunquam diu eodem uestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, inuidiam tamen sentire maiorem. Vereri se ne, auium modo, quas naturalis leuitas ageret ad sidera, inani ac puerili mente se efferret: nihil difficilius esse, quam in illa aetate tantam capere fortunam. Multas se adhuc reliquias habere, nec semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphratem Tigrimque et Araxen et Hydaspen, magna munimenta regni sui; ueniendum in campos, ubi paucitate suorum erubescendum sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra; et Indos Oceani accolas, quando aditurum? ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes. Senescendum fore tantum terrarum uel sine proelio obuenti. Se uero ad ipsum uocare desineret: namque illius exitio se esse uenturum. Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit Dareum sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, uelle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, uictoriae suae praemia. Leges autem a uictoribus dici, accipi a uictis. In utro statu ambo essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret. Se quoque, cum transiret mare, non Ciliciam aut Lydiam, - quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem, - sed Persepolim caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio suo destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse. Reges quidem inuicem haec scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat, Philota regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat, bello quod supererat interfuturus. Rex, Hephaestione Phoenices oram classe praeteruehi iusso, ad urbem Gazam cum omnibus copiis uenit. Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum Isthmiorum, quod conuentu totius Graeciae celebratur. In eo concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt, ut XV legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum uictoriae ferrent. Idem paulo ante incertae famae captauerant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset fortuna, sequerentur. Ceterum, non ipse modo rex obibat urbes adhuc iugum imperii recusantes, sed praetores quoque ipsius, egregii duces, pleraque inuaserant, Calas Paphlagoniam, Antigonus Lycaoniam; Balacrus Idarne, praetore Darii, superato denuo Miletum cepit, Amphoterus et Hegelochus CLX nauium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium incolis ultro uocantibus statuerant occupare; sed Pharnabazus, Darei praetor, conprehensis qui res ad Macedonas trahebant, rursus Apollonidi et Athanagorae, suarum partium uiris, urbem cum modico praesidio militum tradit. Praefecti Alexandri in obsidione urbis perseuerabant, non tam suis uiribus quam ipsorum qui obsidebantur uoluntate. Nec fefellit opinio: namque inter Apolloniden et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem occasionem dedit; cumque porta effracta cohors Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho, Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide et Athanagora uincti traduntur, XII triremes cum suo milite ac remige, praeter eas XXX inanes et piratici lembi, Graecorumque III milia a Persis mercede conducta. His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis, captiuos remiges adiecere classi suae. Forte Aristonicus, Methymnaeorum tyrannus, cum piraticis nauibus, ignarus omnium, quae ad Chium acta erant, prima uigilia ad portus claustra successit, interrogatusque a custodibus quis esset, Aristonicum ad Pharnabazum uenire respondit. Illi Pharnabazum quidem iam quiescere, et non posse tum adiri, ceterum patere socio atque hospiti portum, et postero die Pharnabazi copiam fore adfirmant. Nec dubitauit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adplicant nauigia crepidini portus, obicitur a uigilibus claustrum, et qui proximi excubabant ab isdem excitantur. Nullo ex iis auso repugnare, omnibus catenae iniectae sunt, Amphotero deinde Hegelochoque traduntur. Hinc Macedones transiere Mytilenen, quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat; sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus ut incolumi abire liceret, Imbrum petit; deditis Macedones pepercerunt.

VI

Dareus, desperata pace quam per litteras legatosque inpetrari posse crediderat, ad reparandas uires bellumque inpigre renouandum intendit animum. Duces ergo copiarum Babyloniam conuenire, Bessum quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset exercitu coacto, descendere ad se iubet. Sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi, horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus; siti haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto uiuere adsueta semper in armis erant. Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum adfectaret, proditio, qua sola id adsequi poterat, timebatur. Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura uestigans tamen explorare non poterat, more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide: non metus, non spes elicit uocem, qua prodantur occulta; uetus disciplina regum silentium uitae periculo sanxerat; lingua grauius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo cui tacere graue sit, quod homini facillimum uoluerit esse natura. Ob hanc causam Alexander, omnium quae apud hostem gererentur ignarus, urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis, eximiae in regem suum fidei, modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur. Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit, facili ac leui humo acceptante occultum opus: quippe multam arenam uicinum mare euomens; nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant. Igitur, ab ea parte quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius auerteret, turres muris admoueri iubet. Sed eadem humus mouendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata, et tabulata turrium perfringebat, multique uulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admouendis turribus labor eos fatigaret. Ergo, receptui signo dato, postero die muros corona circumdari iussit, ortoque sole, priusquam admoueret exercitum, opem deum exposcens, sacrum patrio more faciebat: forte praeteruolans coruus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit; quae, cum regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem auis in proxima turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adleuare conatus a circumstantibus capitur. Digna res uisa de qua uates consuleret; et erat non intactae a superstitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis quidem excidium augurio illo portendi, ceterum periculum esse ne rex uulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die inciperet. Ille, quamquam unam urbem sibi, quominus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit uati signumque receptui dedit. Hinc animus creuit obsessis, egressique porta recedentibus inferunt signa, cunctationem hostium suam fore occasionem rati. Sed acrius quam constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa circumagi uidere, repente sistunt gradum. Iamque ad regem proeliantium clamor peruenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor loricam tamen, quam raro induebat, amicis orantibus sumpsit et ad prima signa peruenit. Quo conspecto Arabs quidam, Darei miles, maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens quasi transfuga genibus regis aduoluitur. Ille adsurgere supplicem recipique inter suos iussit. At Barbarus, gladio strenue in dextram translato, ceruicem

VII

Aegyptii olim Persarum opibus infensi, - quippe auare et superbe imperitatum sibi esse credebant, - ad spem aduentus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio uenientem laeti recepissent. Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus uidebatur, conuenerat. Atque ille, septimo die postquam a Gaza copias mouerat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri uocant, peruenit. Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis, ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne uectus est. Nec sustinuere aduentum eius Persae, defectione quoque perterriti. Iamque haud procul Memphi erat; in cuius praesidio Mazaces, praetor Darei, relictus autum omne supra octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit. A Memphi eodem flumine uectus ad interiora Aegypti penetrat, conpositisque rebus ita ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iouis Hammonis oraculum statuit. Iter expeditis quoque et paucis uix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles arenae iacent, quas ubi uapor solis accendit, feruido solo et urente uestigia, intolerabilis aestus existit; luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et uestigio cedens aegre moliuntur pedes. Haec Aegyptii uero maiora iactabant; sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iouem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali fastigio aut credebat esse aut credi uolebat. Ergo cum his quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere, pacem et ut adiret urbes suas petentes. Ille, donis acceptis amicitiaque coniuncta, destinata exsequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor uisus, nondum tam uastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra. Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi, terram oculis requirebant: nulla arbor, nullum culti soli occurrebat uestigium; aqua etiam defecerat, quam utribus cameli uexerant, et in arido solo ac feruido sabulo nulla erat. Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente, siue illud deorum munus siue casus fuit, obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium. Enimuero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum, quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per uastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corui agmini occurrunt, modico uolatu prima signa antecedentes; et modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis leuabant, cedentium iterque monstrantium ritu. Tandem ad sedem consecratam deo uentum est. Incredibile dictu, inter uastas solitudines sita undique ambientibus ramis, uix in densam umbram cadente sole contecta est, multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt siluas. Coeli quoque mira temperies, uerno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit. Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethiopum; in meridiem uersam Arabes spectant, - Trogodytis cognomen est -: horum regio usque ad Rubrum mare excurrit. At qua uergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt, quos Simuos uocant; a septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, nauigiorum spoliis quaestuosa: quippe obsident litora, et aestu destituta nauigia notis sibi uadis occupant. Incolae nemoris, quom Hammonios uocant, dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum. Prima munitio tyrannorum ueteres regiam clausit; in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant, - hic quoque dei oraculum est; ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant. Est et aliud Hammonis nemus; in medio habet fontem: Solis aquam uocant; sub lucis ortum tepida manat; medio die, cuius uehementissimus est calor, frigida eadem fluit; inclinato in uesperam calescit; media nocte feruida exaestuat; quoque nox propius uergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat. Id quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam uulgo diis artifices accommodauerunt. Vmbilico maxime similis est habitus, zmaragdo et gemmis coagmentatus. Hunc, cum responsum petitur, nauigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque nauigii latere pendentibus: sequuntur matronae uirginesque, patrio more inconditum quoddam carmen canentes quo propitiari Iouem credunt, ut certum edat oraculum. At tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat, hoc nomen illi parentem Iouem reddere adfirmans. Ille se uero, et accipere ait et adgnoscere, humanae sortis oblitus. Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaret pater; is aeque in adulationem conpositus terrarum omnium rectorem fore ostendit. Post haec institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse uiolari, Philippi autem omnes luisse supplicia; adiecit inuictum fore, donec excederet ad deos. Sacrificio deinde facto, dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iouem: nihil amplius quaesierunt, quam an auctor esset sibi diuinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Ioui uates respondet. Vera et salubri aestimanti ratione fidem oraculi uana profecto responsa ei uideri potuissent; sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte auidos gloriae magis quam capaces facit. Iouis igitur filium se non solum appellari passus est, sed etiam iussit, rerumque gestarum famam, dum augere uult tali appellatione, corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceterae gentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, auersati sunt. Sed haec suo quaeque tempori reseruentur. Nunc cetera exsequi pergam.

VIII

Alexander ab Hammone rediens ut Mareotin paludem haud procul insula Pharo sitam uenit, contemplatus loci naturam, primum in ipsa insula statuerat urbem nouam condere; inde, ut adparuit magnae sedis insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc est Alexandria, appellationem trahens ex nomine auctoris. Conplexus quidquid soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi praeessent relictis, Memphin petit. Cupido, haud iniusta quidem, ceterum intempestiua, incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam inuisere; Memnonis Tithonique celebrata regia cognoscendae uetustatis auidum traheat paene extra terminos solis. Sed imminens bellum, cuius multo maior supererat moles, otiosae peregrinationi tempora exemerat. Itaque Aegypto praefecit Aeschylum Rhodium et Peucesten Macedonem, quattuor milibus militum in praesidium regionis eius datis, claustra Nili fluminis Polemonem tueri iubet: XXX ad hoc triremes datae; Africae deinde, quae Aegypto iuncta est, praepositus Apollonius, uectigalibus eiusdem Africae Aegyptique Cleomenes. Ex finitimis urbibus commigrare Alexandriam iussis, nouam urbem magna multitudine inpleuit. Fama est, cum rex orbem futuris muris polenta, ut Macedonum mos est, destinasset, auium greges aduolasse, et polenta esse pastas; cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse uates, magnam illam urbem aduenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram. Regem, cum secundo amni deflueret, adsequi cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in paucis Alexandro carus, paruum nauigium conscendit pluribus, quam capere posset, inpositis; itaque mersa nauis omnes destituit. Hector diu flumini obluctatus, cum madens uestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent, in ripam tamen semianimis euasit, et, ut primum fatigatus spiritum laxauit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuuante, - quippe in diuersum euaserant alii, - exanimatus est. Amissi eius desiderio uehementer adflictus est, repertumque corpus magnifico extulit funere. Onerauit hunc dolorem nuntius mortis Andromachi, quem praefecerat Syriae: uiuum Samaritae cremauerant. Ad cuius interitum uindicandum, quanta maxima celeritate potuit, contendit, aduenientique sunt traditi tanti sceleris auctores. Andromacho deinde Memnona substituit, adfectisque supplicio qui praetorem interemerant tyrannos, inter quos Methymnaeorum Aristonicum et Ersilaum, popularibus uis tradidit; quos illi ob iniurias tortos necauerunt. Atheniensium deinde, Rhodiorum, et Chiorum legatos audit. Athenienses uictoriam gratulabantur et, ut captiui Graecorum suis restituerentur, orabant; Rhodii et Chii de praesidio querebantur. Omnes, aequa desiderare uisi inpetrauerunt. Mytilenaeis quoque, ob egregiam in partes fidem, et pecuniam, quam in bellum inpenderant, reddidit, et magnam regionem finibus adiecit. Cypriorum quoque regibus, qui a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est. Amphoterus deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus, - namque et Persarum et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur, - ante omnia mare a piraticis classibus uindicare iussus: quippe obnoxium praedonibus erat, bello utrimque in regem conuerso. His conpositis, Herculi Tyrio ex auro crateram cum XXX pateris dicauit, inminensque Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.

IX

At Dareus, cum Aegypto deuertisse in Africam hostem conperisset, dubitauerat utrumne circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per praefectos suos moliebatur. Sed, ut idoneis auctoribus fama uulgauit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi conuenerant; iam et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt. Ceterum, cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant, quae summa cura conparabantur. Equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis; quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur, equorumque domandi greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus. Ingensque, ut crediderat, hostium terror, ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt; ex summo temone hastae praefixo ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerant gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in aduersum; aliae deinde falces summissae rotarum orbibus haerebant, et aliae in terram demissae, quidquid obuium concitatis equis fuisset amputaturae. Hoc modo instructo exercitu ac perarmato, Babylone copias mouit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluuius, laeuam tegebat Euphrates. Agmen Mesopotamiae campos inpleuerat. Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten equitum praefectum cum mille delectis praemisit. Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret; eidem mandatum ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret: quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset; ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subuehebantur. Iam peruenerat Arbela uicum nobilem sua clade facturus; hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit, et per dies quinque, sicut ante Euphraten, traiecit exercitum. Inde octoginta fere stadia progressus, ad alterum amnem, - Boumelo nomen est, - castra posuit. Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et uasta planities; ne stirpes quidem et breuia uirgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul recessere, permittitur. Itaque, si qua campi eminebant, iussit aequari totumque fastigium extendi. Alexandro, qui numerum copiarum eius, quantum procul coniectari poterat, aestimabant, uix fecerunt fidem, tot milibus caesis, maiores copias esse reparatas. Ceterum omnis periculi et maxime multitudinis contemptor undecimis castris ad Euphraten peruenit; quo pontibus iuncto, equites primos ire, phalangem sequi iubet, Mazaeo, qui ad inhibendum transitum eius cum sex milibus equitum occurrerat, non auso periculum sui facere. Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos, diebus datis militi, strenue hostem insequi coepit, metuens ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia uasta. Igitur, quarto die, praeter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat. Ac primo, caligine quam fumus effuderat obscurante lucem, insidiarum metu substiti, deinde, ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiauerunt, paucos equitum ad temptandum uadum fluminis praemisit. Cuius altitudo primo summa equorum pectora, mox ut in medium alueum uentum est, ceruices quoque aequabat. Nec sane alius ad Orientis plagam tam uiolentus inuehitur, multorum torrentium non aquas solum sed etiam saxa secum trahens. Itaque, a celeritate qua defluit, Tigri nomen est inditum, quia persica lingua Tigrim sagittam appellant. Igitur pedes uelut diuisus in cornua circumdato equitatu, leuatis super capita armis haud aegre ad ipsum alueum penetrat. Primus inter pedites rex egressus in ripam uadum militibus manu, quando uox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare uix poterant, cum modo saxa lubrica uestigium fallerent, modo rapidior unda subduceret. Praecipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant: quippe cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant. Rex monere ut satis heberent arma retinere, cetera se redditurum. Sed neque consilium neque imperium accipi poterat: obstrepebat hinc metus, praeter hunc inuicem luctantium mutuus clamor. Tandem, qua leniore tractu amnis aperit uadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est. Deleri potuit exercitus, si quis ausus esset uincere, sed perpetua fortuna regis auertit inde hostem. Sic Granicum, tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa, superauit, sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem hostium. Audaciae quoque, qua maxime uiguit, ratio minui potest, quia nunquam in discrimen uenit an temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen superuenisset, haud dubie oppressurus fuit incompositos, in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit. Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta, praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis inuehi iussit. Insignis eo die pugna equitum, et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten directa [in] gutturi hasta transfixit, fugientemque per medios hostes consecutus ex equo praecipitauit, et obluctanti gladio caput dempsit; quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.

X

Biduo ibi statiua rex habuit: in proximum deinde pronuntiari iter iussit. Sed prima fere uigilia, luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedauit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est. Dis inuitis in ultimas terras trahi se querebantur: iam nec flumina posse adiri nec sidera pristinum seruare fulgorem, uastas terras, deserta omnia occurrere; in unius hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi, fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem, caelum uanis cogitationibus petere. Iam pro seditione res erat, cum ad omnia interritus duces principesque militum frequentes adesse praetorio iubet, Aegyptiosque uates, quos caeli ac siderum peritissimos esse credebat, quid sentirent expromere iubet. At illi, qui satis scirent temporum orbes inplere destinatas uices lunamque deficere cum aut terram subiret aut sole premeretur, rationem quidem ipsis perceptam non edocent uulgus. Ceterum adfirmant solem Graecorum, lunam esse Persarum, quotiensque illa deficiat, ruinam stragemque illis gentibus portenti; ueteraque exempla percensent Persidis regum, quos aduersis dis pugnasse lunae ostendisset defectio. Nulla res multitudinem efficacius regit quam superstitio: alioqui inpotens, saeua, mutabilis, ubi uana religione capta est melius uatibus quam ducibus suis paret. Igitur, edita in uulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes. Rex impetu animorum utendum ratus secunda uigilia castra mouit: dextra Tigrim habebat, a laeua montes, quos Gordyaeos uocant. Hoc ingressus iter, - speculatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum Dareum aduentare nuntiauerunt. Instructo igitur milite et conposito agmine, antecedebat. Sed Persarum moratores erant, mille ferme, qui speciem magni agminis fecerant: quippe ubi explorari uera non possunt, falsa per metum augentur. His cognitis rex, cum paucis suorum adsecutus agmen refugientium ad suos, alios cecidit, cepit alios, equitesque praemisit speculatum, simul ut ignem, quo Barbari cremauerant uicos, extinguerent: quippe fugientes raptim tectis aceruisque frumenti iniecerant flammas; quae cum in summo haesissent, ad inferiora nondum penetrauerant. Extincto igitur igne plurimum frumenti repertum est: copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea res ipsa militi ad persequendum hostem animum incendit: quippe, urente et populante eo terram, festinandum erat ne incendio cuncta praeciperet. In rationem ergo necessitas uersa: quippe Mazaeus, qui antea per otium uicos incenderat, iam fugere contentus pleraque inuiolata hosti reliquit. Alexander, haud longius CL stadiis Dareum a se abesse conpererat. Itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit. Interceptae deinde Darei litterae sunt, quibus Graeci milites sollicitabantur ut regem aut interficerent aut proderent, dubitauitque an eas pro contione recitaret, satis confisus Graecorum quoque erga se beneuolentiae ac fidei. Sed et Parmenio deterruit, non esse talibus promissis inbuendas aurea militum adfirmans: patere uel unius insidiis regem, nihil nefas esse auaritiae. Secutus consilii auctorem, castra mouit. Iter facienti spado e captiuis, qui Darei uxorem comitabantur, deficere eam nuntiat et uix spiritum ducere. Itineris continui labore animique aegritudine fatigata, inter socrus et uirginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta: id ipsum nuntians alius superuenit; et rex, haud secus quam si parentis suae mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus, lacrimisque obortis qualis Dareus profudisset in tabernaculum, in quo mater erat Darei defuncto adsidens corpori, uenit. Hic uero renouatus est maeror, ut prostratam humi uidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas uirgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio. In conspectu erat nepos paruulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem ex maxima parte ad ipsum redundantem. Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere, et solacia non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit, omnemque honorem funeri patrio Persarum more seruauit, dignus, hercule, cui nunc quoque tantum mansuetudinis et continentiae ferat fructum. Semel omnino eam uiderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem uideret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat inuitamentum, sed gloriae. E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam porta, quae, quia ab hoste auersa erat, leuius custodiebatur, ad Darei castra peruenit, exceptusque a uitilibus in tabernaculum regis perducitur, gemens et ueste lacerata. Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris exspectatione commotus et quid potissimum timeret incertus, "Vultus", inquit, "tuus, nescio quod ingens malum praefert, sed caue miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium est nosse sortem suam. Num, quod maxime suspicor, et loqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?" Ad haec Tyriotes: "Istud quidem procul abest," inquit; "quantuscumque enim reginis honos ab his qui parent haberi potest, tuis a uictore seruatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e uita." Tunc uero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebantur; nec dubitauit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque amens dolore: "Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necaui, ut hanc uicem restitueres saeuitiae meae? Odisti me, non quidem prouocatus; sed finge iustum intulisse te bellum: cum feminis ergo agere debueras?" Tyriotes adfirmare per deos patrios nihil in eam grauius esse consultum: ingemuisse etiam Alexandrum morti, et non parcius fleuisse, quam ipse lacrimaret. Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque reuolutus est, desiderium captiuae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans. Summotis igitur arbitris, uno dumtaxat Tyriote retento, iam non flens, sed suspirans: "Videsne", inquit, "Tyriote, locum mendacio non esse? tormenta iam hic erunt, sed ne exspectaueris per deos, si quid tibi tui regis reuerentiae est: num, quod et scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus, et iuuenis?" Ille questioni corpus offerre, deos testes inuocare, caste sancteque habitam esse reginam. Tandem, ut fides facta est uera esse, quae adfirmaret spado, capite uelato diu fleuit, manantibusque adhuc lacrimis, ueste ab ore reiecta, ad coelum manus tendens: "Di patrii", inquit, "primum mihi stabilite regnum; deinde, si de me iam transactum est, precor ne quis potius Asiae rex sit, quam iste tam iustus hostis, tam misericors uictor."

XI

Itaque quamquam, frustra pace bis petita, omnia in bellum consilia conuerterat, uictus tamen continentia hostis ad nouas pacis condiciones ferendas X legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander, consilio aduocato, introduci iussit. E quibus maximus natu: "Dareum", inquit, "ut pacem a te iam hoc tertio peteret, nulla uis subegit, sed iustitia et continentia tua expressit. Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum quae supersunt curam haud secus quam parens agens, reginas appellas, speciam pristinae fortunae retinere pateris. Vltum tuum uideo, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo; et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Et quid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat; nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit. Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas uirgines filias redde: pro tribus corporibus XXX milia talentum auri precatur accipias. Nisi moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes. Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum petas. Periculosum est praegraue imperium: difficile est enim continere quod capere non possis. Videsne, ut nauigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio an Dareus ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt. Facilius quaedam uincere, quam tueri; quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt, quam continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit". Alexander, legatis excedere tabernaculo iussis, quid placeret ad consilium refert. Diu nemo quid sentiret ausus est dicere, incerta regis uoluntate. Tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captiuos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his qui multi uincti uirorum fortium occuparent manus. Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, XXX milibus talentum auri permutet. Opumum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphratem possedisse terras ingenti spatio interualloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur. Ingrata oratio regi fuit; itaque, ut finem dicendi fecit, "Et ego", inquit, "pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenio essem. Nunc Alexander de paupertate securus sum, et me non mercatorem memini esse, sed regem. Nihil quidem habeo uenale, sed fortunam meam utique non uendo. Captiuos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus." Introductis deinde legatis, ad hunc modum respondit: "Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae. Bellum cum captiuis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan an darem; uerum enimuero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor ueneficus. Condiciones uero pacis, quas fertis, si accepero, uictorem eum faciunt. Quae post Euphratem sunt liberaliter donat: ubi igitur me adfamini, nempe obliti estis; nempe ultra Euphraten sum; liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt. Hinc me depellite, ut sciam uestrum esse quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui seruorum suorum nupturam; multum uero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi uestro, et quae amisit, et quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod proximae lucis adsignatura fortuna est." Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter quod spe pacis non frustraretur; ipsos petere ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.

XII

Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, qua hostis petiturus erat, occupanda praemisit. Alexander, corpori uxoris eius iustis persolutis, omnique grauiore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto, ad hostem contendit. In duo cornua diuiserat peditem, utrimque lateri equite circumdato; inpedimenta sequebantur agmen. Praemissum deinde cum ducentis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat. Mazaeus quoque, conspectis procul exploratoribus, in castra se recepit, aduentus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet, aciemque disponit. In laeuo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis. Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant. Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat, a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque nobilissimum regem originem sui referens. Hoc aliae gentes, ne sociis quidem satis notae, sequebantur. Post quas, L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat. Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina uerius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae, et qui montes Cossaeorum incolebant, sequebantur. Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Partyaeorum deinde gens incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen. Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi; his quoque falcati currus L erant. Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleuerat. Hoc modo instructi X stadia procedunt, iussique subsistere armati hostem exspectabant. Alexandri exercitum pauor, cuius causa non suberat, inuasit: quippe lymphati trepidare coeperunt, omnium pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor tempore aestiuo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere, uelut inlati temere praesidiis, credebant. Quod si perculsis Mazaeus, qui praesidebat itineri, superuenisset, ingens clades accipi potuit; nunc, dum ille segnis in eo quem occupauerat tumulo sedet, contentus non lacessi, Alexander, cognito pauore exercitus, signum ut consisterent dari, ante ipsos arma deponere ac leuare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare. Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex praesentibus tutius uisum est, quam eodem loco castra munire. Postero die Mazaeus, - cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat, - siue metu, siue quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit. Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupauerunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat. Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, uniuersam equidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundauerat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleuerat. Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere; quippe eo uentum erat, unde recipi exercitus, nisi uictor, sine clade non posset. Itaque, dissimulato animo, mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet. Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque nitidior lux, discussa caligine, aciem hostium ostenderat, et Macedones siue alacritate, siue taedio exspectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora uallesque circumiectas terribili sono inpleuerat. Nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, uallum iaci iussit; strenueque opere perfecto, in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.

XIII

Tum uero uniuersa futuri discriminis facies in oculis erat: armis insignibus equi uirique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat; ac pleraque inania, sicut fremitus hominum, equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam exspectatione mentem turbauerant. Igitur, siue dubius animi siue ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset exquirens. Parmenio, peritissimus inter duces arium belli, furto, non proelio opus esse censebat: intempesta nocte opprimi posse hostes; discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inprouiso periculo territos, quando in nocturna trepidatione coituros? At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque: hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam uastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moueri. Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciae angustiis et inuiis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent. Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam uictoriam arbitrabatur. Quem intuens rex, - namque Parmenionem nuper acrius quam uellet increpitum rursus castigare non sustinebat, - "Latrunculorum", inquit, "et furum ista sollertia est quam praecipitis mihi, quippe illorum uotum unicum est fallere. Meae uero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar: palam luce adgredi certum est; malo me meae fortunae paeniteat, quam uictoriae pudeat. Ad haec, illud quoque accedit: uigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium uos parate." Sic incitatos ad corpora curanda dimisit. Darius illud, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans, frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac uigilias intentiore cura seruari iusserat; ergo ignibus tota eius castra fulgebant. Ipse cum cudibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum inuocans ignem, ut illis dignam uetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem inspirarent: et profecto, si qua diuinae opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes; expetere praesides Persarum imperii debitas e uaecordibus poenas. Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque, uelut in eam certamine edicto, metu egerunt. Alexander, non alias magis territus, ad uota et preces Aristandrum uocari iubet. Ille in candida ueste, uerbenas manu praeferens, capite uelato praeibat preces regi Iouem Mineruamque Victoriam propitianti. Tunc quidem sacrificio rite perpetrato, reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, an potius in laeuum detorqueret agmen. Tandem grauatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit. Iamque luce orta, duces ad accipienda imperia conuenerant, insolito circa praetorium silentio attoniti: quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueuerat. Tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur, et non somno quiescere, sed pauore marcere credebant. Non tamen quisquam e custodibus corporis intrare tabernaculum audebat; et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire. Diu Parmenio cunctatus cibum ut caperent ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum, saepiusque nomine conpellatum, cum uoce non posset, tactu excitauit. "Multa lux", inquit, "est; instructam aciem hostis admouit, tuus miles adhuc inermis exspectat imperium. Vbi est uigor ille animi tui? nempe excitare uigiles soles." Ad haec Alexander: "Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?", signumque pugnae tuba dari iussit. Et cum in eadem admiratione Parmenio adseueraret quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: "Minime", inquit, "mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, uicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram; nunc uero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, uotum meum inpleuit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: uos ite ad copias quibus quisque praeest, ego iam adero, et quid fieri uelim exponam." Raro admodum admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi thorace uti solebat: tunc quoque, munimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacres uiderant regem, et uultu eius interrito certam spem uictoriae augurabantur. Atque ille proruto uallo exire copias iubet, aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites, quos agema appellabant; praeerat his Clitus, cui iunxit Philotae turmas, ceterosque praefectos equitum lateri eius adplicuit. Vltima Meleagri ala stabat, quam phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant: his Nicanor Parmenionis filius praeerat. In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi; post illos Polypercon, mox peregrini milites: huius agminis princeps Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitos. Haec dextri cornus facies erat. In laeuo, Craterus Peloponnensium equites habebat, Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali equites claudebant Philippo duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laeui cornus haec erat. Sed, ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen ualida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmauit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circumuenire aciem temptasset, parata pugnae forent. Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat, adiunctis sagittariis Cretensibus. Vltimos ordines auertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant, adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leuiter armatos. Adeoque aciem uersabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, uerti tamen et in frontem circumagi possent. Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga. His ita ordinatis, praecipit ut, si falcatos currus cum fremitu Barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret; sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent, pauidosque equos telis utrimque suffoderent. Qui cornibus praeerant, extendere ea iussi, ita ut nec circumuenirentur, si artius starent, nec tamen ultimam aciem exinanirent. Inpedimenta cum captiuis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit, modico praesidio relicto. Laeuum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum. Ipse in dextro stabat. Nondum ad iactum teli peruenerant, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu potuerat, ad regem peruenit, nuntians murices ferreos in terram defodisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus euitari a suis posset. Adseruari transfuga iusso, duces conuocat, expositoque quod nuntiatum erat, monet ut regionem monstratam declinent, equitemque periculum edoceant. Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat, usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum; sed in conspectu omnium duces et proximum quemque interequitans adloquebatur:

XIV

"Emensis tot terras in spem uictoriae de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen. Granicum hic amnem Ciliciaeque montes et Syriam Aegyptumque praetereuntibus raptas, ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat. Reprehensos ex fuga Persas pugnaturos, quia fugere non possent. Tertium iam diem metu exsangues, armis suis oneratos in eodem uestigio haerere. Nullum desperationis illorum maius indicium esse, quam quod urbes, quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent, hostium esse confessi. Nomina modo uana gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae, quiue Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti essent, ignobiles esse; nunquam ignorari uiros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil praeter nomina adferre; Macedonas uirtute adsecutos, ne quis toto orbe locus esset, qui tales uiros ignoraret. Intuerentur Barbarorum inconditum agmen: alium nihil praeter iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures dimicaturos. Nec postulare se ut fortiter capesserent proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum: se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se tot cicatrices, totidem corporis decora; scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare uictoriae praemia. Haec se fortibus uiris dicere. Si qui dissimiles eorum essent, illa fuisse dicturum: peruenisse eo unde fugere non possent. Tot terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post tergum obiectis, iter in patriam et penates manu esse faciendum." Sic duces, sic proximi militum instincti sunt. Dareus in laeuo cornu erat, magno suorum agmine delectis equitum peditumque stipatus, contempseratque paucitatem hostis, uanam aciem esse extentis cornibus ratus. Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laeuaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens: "Terrarum", inquit, "quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante domini iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est. Hic dies imperium, quo nullum amplius uidit aetas, aut constituet aut finiet. Apud Granicum minima uirium parte cum hoste certauimus; in Cilicia uictos Syria poterat excipere, magna munimenta regni Tigris atque Euphrates erant. Ventum est eo, unde pulsis ne fugae quidem locus est. Omnia tam diutino bello exhausta post tergum sunt: non incolas suos urbes, non cultores habent terrae. Coniuges quoque et liberi sequuntur hanc aciem, parata hostibus praeda, nisi pro carissimis pignoribus corpora opponimus. Quod mearum fuit partium, exercitum, quem paene inmensa planities uix caperet, conparaui, equos, arma distribui, commeatus ne tantae multitudini deessent prouidi, locum, in quo acies explicari posset, elegi. Cetera in uestra potestate sunt: audete modo uincere famamque, infirmissimum aduersus fortes uiros telum, contemnite. Temeritas est, quam adhuc pro uirtute timuistis: quae, ubi primum impetum effudit, uelut quaedam animalia emisso aculeo, torpet. Hi uero campi deprehendere paucitatem, quam Ciliciae montes absconderant. Videtis ordines raros, cornua extenta, mediam aciem uanam, exhaustam; nam ultimi, quos locauit auersos, terga iam praebent. Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam si nihil praeter falcatos currus emisero. Et bello uicerimus, si uincimus proelio; nam ne illis quidem ad fugam locus est: hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos. Et, quae antea pro illis erant, in contrarium uersa sunt. Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud praeda graue. Inplicatos ergo spoliis nostris trucidabimus, eademque res et causa uictoriae erit et fructus. Quodsi quem e uobis nomen gentis mouet, cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem inuicem hausimus, et semper grauior in paucitate iactura est. Nam Alexander, quantuscumque ignauis et timidis uideri potest, unum anima est et, si quid mihi creditis, temerarium et uaecors, adhuc nostro pauore quam sua uirtute felicius. Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas adspirare uideatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Praeterea breues et mutabiles uices rerum sunt, et fortuna nunquam simpliciter indulget. Forsitan ita dii fata ordinauerint, ut Persarum imperium, quod secundo cursu per CCXXX annos ad summum fastigium euexerant, magno motu concuterent magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanae, cuius nimia in prosperis rebus obliuio est. Modo Graecis ultro bellum inferebamus, nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum: iactamur inuicem uarietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit. Ceterum, etiamsi spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet. Ad extrema peruentum est. Matrem meam, duas filias, Ochum, in spem huius imperii genitum, principes, illam sobolem regiae stirpis, duces uestros reorum instar uinctos habet: nisi quid in uobis, ipse ego maiore mei parte captiuus sum. Eripite uiscera mea ex uinculis, restituite mihi pignora pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos; nam coniugem in illo carcere amisi. Credite nunc omnes hos tendere ad uos manus, inplorare patrios deos, opem uestram, misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut seruitute, ut precario uictu ipsos liberetis. An creditis aequo animo iis seruire, quorum reges esse fastidiunt? Video admoueri hostium aciem, sed quo propius discrimen accedo, hoc minus iis quae dixi possum esse contentus. Per ego uos deos patrios, aeternumque ignem qui praefertur altaribus, fulgoremque Solis intra fines regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum Meis Lydisque imperium primus in Persidem intulit, uindicate ab ultimo dedecore nomen gentemque Persarum. Ite alacres et spiritus pleni, ut, quam gloriam accepistis a maioribus uestris, posteris relinquatis. In dextris uestris iam libertatem, opem, spem futuri temporis geritis. Effugit mortem, quisquis contempserit; timidissimum quemque consequitur. Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut conspici possim, curru uehor, nec recuso quo minus imitemini me, siue fortitudinis exemplum, siue ignauiae fuero."

XV

Interim Alexander, ut et demonstratum a transfuga insidiarum locum circumiret et Dareo, qui cornu tuebatur, occurreret, agmen obliquum incedere iubet. Dareus quoque eodem suum obuertit Besso admonito, ut Massagetas equites in laeuum Alexandri cornu a latere inuehi iuberet. Ipse ante se falcatos currus habebat, quos signo dato uniuersos in hostem effudit. Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis prouiso impetu obtererent. Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes, alios ab utroque latere demissae falces lacerauere. Nec sensim Macedones cedebant, sed effusa fuga turbauerant ordines. Mazaeus quoque perculsis metum incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumuehi iussis, ratus captiuos quoque, qui simul adseruabantur, rupturos uincula, cum suos adpropinquantes uidissent. Non fefellerat Parmenionem, qui in laeuo cornu erat: propere igitur Polydamanta mitti, qui regi et periculum ostenderet et quid fieri iuberet consuleret. Ille, audito Polydamante: "Abi, nuntia", inquit, "Parmenioni si acie uicerimus, non nostra solum nos recuperaturos, sed etiam, quae hostium sunt, occupaturos. Proinde non est quod uirium quicquam subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum damno, fortiter dimicet." Interim barbari inpedimenta turbauerant, caesisque plerisque custodum captiui uinculis ruptis quidquid obuium erat, quo armari possent, arripiunt, et adgregati suorum equitibus Macedonas ancipiti circumuentos malo inuadunt. Laeti, qui circa Sisigambim erant, uicisse Dareum, ingenti caede prostratos hostis, ad ultimum etiam inpedimentis exutos esse nuntiant: quippe eandem fortunam ubique esse credebant, et uictores Persas ad praedam discurrisse. Sisigambis hortantibus captiuis, ut animum a maerore adleuaret, in eodem, quo antea fuit, perseuerauit. Non uox ulla excidit et, non oris color uultusue mutatus est. Sedit inmobilis, - credo, praecoci gaudio uerita inritare fortunam, adeo ut, quid mallet, intuentibus eam fuerit incertum. Inter haec Menidas, praefectus equitum Alexandri, cum paucis turmis opem inpedimentis laturus aduenerat, - et incertum suone consilio an regis imperio, - sed non sustinuit Cadusiorum Scytharumque impetum: quippe uix temptato certamine refugit ad regem, amissorum inpedimentorum testis magis quam uindex. Iam consilium Alexandri dolor uicerat, et, ne cura recuperandi sua militem a proelio auerteret, non inmerito uerebatur. Itaque Areten, ducem hastatorum, - sarisophoros uocabant, - aduersus Scythas mitti. Inter haec currus, qui circa signa prima turbauerant aciem, in phalangem inuecti erant: Macedones confirmatis animis in medium agmen accipiunt. Vallo similis acies erat: iunxerant hastas, et ab utroque latere temere incurrentium ilia suffodiebant. Circumire deinde et currus et propugnatores praecipitare coeperunt. Ingens ruina equorum aurigarumque aciem conpleuerat: hi territos regere non poterant, qui crebra iactatione ceruicum non iugum modo excusserant, sed etiam currus euerterant, uulnerati interfectos trahebant, nec consistere territi nec progredi debiles poterant. Paucae tamen euasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis: quippe amputata uirorum membra humi iacebant, et, quia calidis adhuc uulneribus aberat dolor, trunci quoque et debiles quidem arma non omittebant, donec multo sanguine effuso exanimati procumberent. Interim Aretes Scytharum, qui inpedimenta diripiebant, duce occiso grauius territis instabat. Superuenere deinde a Dareo Bactriani, pugnaeque uertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt; plures ad Alexandrum refugerunt. Tum Persae clamore sublato, qualem uictores solent edere, ferociter in hostem, quasi ubique profligatum, incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere; confirmatisque tandem animis, ire in hostem iubet. Rarior acies erat in dextro cornu Persarum: namque inde Bactriani discesserant ad opprimenda inpedimenta; itaque Alexander laxatos ordines inuadit et multa caede hostium inuehitur. At qui in laeuo cornu erant Persae, spe posse eum includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque periculum in medio haerens adisset, ni equites Agriani calcaribus subditis circumfusos regi Barbaros adorti essent auersosque caedendo in se obuerti coegissent. Turbata erat utraque acies. Alexander et a fronte et a tergo hostem habebat. Qui auerso ei instabant et ab Agrianis equitibus premebantur; Bactriani inpedimentis hostium direptis reuersi ordines suos recuperare non poterant; plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant. Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant; plures Persae cadebant, par ferme utrimque numerus uulnerabatur. Curru Dareus, Alexander equo uehebatur: utrumque delecti tuebantur, sui immemores; quippe, amisso rege, nec uolebant salui esse nec poterant; ante oculos sui quisque regis mortem occumbere ducebat egregium. Maximum tamen periculum adibant, quos maxime tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus. Ceterum, siue ludibrium oculorum siue uera species fuit, qui circa Alexandrum erant uidisse se crediderunt paululum super caput regis placide uolantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diuque circa equum Alexandri pendenti magis quam uolanti similis adparuit. Certe uates Aristander, alba ueste indutus et dextra praeferens lauream, militibus in pugnam intentis auem monstrabat, haud dubium uictoriae auspicium. Ingens ergo alacritas ac fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec aut Persae aut Macedones dubitauere quin ipse rex esset occisus. Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbauere cognati Darei et armigeri. Laeuumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in medium agmen receperunt. Dicitur acinace stricto, Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte uitaret. Sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat, dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxauerant ordines. Alexander, mutato equo, - quippe plures fatigauerat, - resistentium aduersa ora fodiebat, fugientium terga. Iamque non pugna, sed caedes erat, cum Dareus quoque currum suum in fugam uertit. Haerebat in tergis fugientium uictor, sed prospectum oculorum nubes pulueris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat; ergo haud secus quam in tenebris errabant, abstulerat; ergo haud secus quam in tenebris errabant, ad sonum notae uocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum uehentes identidem uerberabantur: haec sola fugientis uestigia excepta sunt.

XVI

At in laeuo Macedonum cornu, - Parmenio, sicut ante dictum, tuebatur, - longe alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum equitatu uehementer inuectus urguebat Macedonum alas; iamque, abundans multitudine, aciem circumuehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro in quo discrimine ipsi essent: ni mature subueniretur, non posse sisti fugam. Iam multum uiae praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius uenit. Refrenare equos iussi qui uehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro eripi sibi uictoriam e manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi. Interim ad Mazaeum superati regis fama peruenerat. Itaque, quamquam ualidior erat, fortuna tamen partium territus, perculsis languidius instabat. Parmenio ignorabat quidem causam sua sponte pugnae remissae, sed occasione uincendi strenue est usus. Thessalos equites ad se uocari iubet: "Ecquid", inquit, "uidetis istos, qui ferociter modo instabant, pedem referre subito pauore perterritos? Nimirum nobis quoque regis nostri fortuna uicit. Omnia Persarum caede strata sunt. Quid cessatis? an ne fugientibus quidem pares estis?" Vera dicere uidebatur, et spes languentis quoque erexerat; subditis calcaribus proruere in hostem. Et illi iam non sensim sed citato gradu recedebant, nec quicquam fugae, nisi quod terga nondum uerterant, deerat. Parmenio tamen, ignarus quaenam in dextro cornu fortuna regis esset, repressit suos. Mazaeus dato fugae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu Tigrin superat, et Babylona cum reliquiis deuicti exercitus intrat. Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum amnem contenderat; quo traiecto dubitauit an solueret pontem, quippe hostem iam adfore nuntiabatur. Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem peruenerant ponte reciso uidebat hostis praedam fore. Abeuntem, cum intactum sineret pontem, dixisse constat malle se sequentibus iter dare quam auferre fugientibus. Ipse ingens spatium fuga emensus media fere nocte Arbela peruenit. Quis tot ludibria fortunae, ducum agminum caedem multiplicem, deuictorum fugam, clades nunc singulorum, nunc uniuersorum, aut animo adsequi queat aut oratione conplecti? Propemodum saeculi res in unum illum diem proh! fortuna cumulauit. Alii, qua breuissimum patebat iter, alii deuios saltus et ignotas sequentibus calles petebant. Eques pedesque confusi sine cue, armatis inermes, integris debiles inplicabantur. Deinde misericordia in metum uersa, qui sequi non poterant, inter mutuos gemitus deserebantur. Sitis praecipue fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus riuis prostrauerant corpora, praeterfluentem aquam hianti ore captantes; quam cum auide turbidam hausissent, tendebantur extemplo praecordia premente limo, resolutisque et torpentibus membris, cum superuenisset hostis, nouis uulneribus excitabantur. Quidam occupatis proximis riuis deuerterant longius, ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent; nec ulla adeo auia et sicca lacuna erat, ut uestigantium sitim falleret. E proximis uero itineri uicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur, barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium. Alexander, ut supra dictum est, inhibito suorum impetu ad Lycum amnem peruenerat, ubi ingens multitudo fugientium onerauerat pontem, et plerique, cum hostis urgeret, in flumen se praecipitauerant grauesque armis et proelio ac fuga defetigati gurgitibus hauriebantur. Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprouide subinde cumulantis; quippe, ubi intrauit animos pauor, id solum metuunt quod primum formidare coeperunt. Alexander, instantibus suis ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est; re uera, de laeuo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reuerti ad ferendam opem suis statuit. Iamque signa conuerterat, cum equites a Parmenione missi illius quoque partis uictoriam nuntiant. Sed nullum eo die maius periculum adiit quam dum copias reducit in castra. Pauci eum et incompositi sequebantur ouantes uictoria, - quippe omnes hostes aut in fuga effusos, aut in acie cecidisse credebant, - cum repente ex aduerso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obuios contiauerunt. Ante signa rex ibat, dissimulato magis periculo quam spreto; nec defuit ei perpetua in dubiis rebus felicitas: namque praefectum equitatus auidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit; quo ex equo lapso, proximum ac dein plures eodem telo confodit. Inuasere turbatos amici quoque; nec Persae inulti cadebant: quippe non uniuersae acies quam hae tumultuariae manus uehementius iniere certamen. Tandem Barbari, cum obscura luce tutior fuga uideretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario periculo defunctus incolumis quos reduxit in castra. Cecidere Persarum, quorum numerum uictores finire potuerunt, milia XL; Macedonum minus quam CCC desiderati sunt. Ceterum hanc uictoriam rex maiore ex parte uirtuti quam fortunae suae debuit: animo, non, ut antea, loco uicit. Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnauit et magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summum rei uideret esse discrimen, dubioque adhuc pugnae euentu pro uictore se gessit; perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi uix credi potest, prudentius quam auidius persecutus est. Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus perseuerasset, aut culpa sua uictus esset aut aliena uirtute uicisset. Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, uictori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit. Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi sunt; quippe uulnera, quae quisque excepit, indicia uirtutis sunt: Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi. Et, si uere aestimare Macedonas qui tunc erant uolumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.