ORATIONES
IN CN. CORNELIUM DOLABELLAM
Isti quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.
SUASIO LEGIS PLAUTIAE
Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore non opera non industria defuisse.
LAUDATIO IULIAE AMITAE
Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
AD MILITES IN AFRICA
Scitote paucissimis his diebus regem adfuturum cum decem legionibus, equitum triginta, levis armaturae centum milibus, elephantis trecentis. Proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari mihique, qui compertum habeo, credant; aut quidem vetustissima nave impositos quocumque vento in quascumque terras iubebo avehi.
APUD MILITES DE COMMODIS EORUM
Non frustrabo vos, milites.
PRO BITHYNIS
Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus. Quid ergo? Syngraphae non sunt, sed res aliena est.
DE ANALOGIA AD M. TULLIUM CICERONEM LIBRORUM II
Ac si, ut cogitata praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus, hunc facilem et cotidianum novisse sermonem nunc pro relicto est habendum. Tamquam scopulum sic fugias inauditum atque insolens verbum. Num tu . . . Harum rerum natura accidere arbitraris, quod unam terram et plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus? Fagos populos ulmos lacer turbonem . . . Turbinem panium huius die . . . Huius specie idem . . . Isdem . . . Se . . . Sese nisi omnia consentiant inter se, non potest fieri ut nominis similitudo sit. Albanos . . . Albenses crinis hoc pollen pollinis pubis puberis partum mortuus ens
INCERTAE SEDIS
Siremps lex esto quasi sacram violaverit memordi . . . Pepugi . . . Spepondi
ANTICATONIS LIBRI II
Vno enim excepto quem alius modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet claros. Unius arrogantiae superbiae dominatuque mandatus. Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos.
CARMINA ET PROLUSIONES
Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander, poneris, et merito, puri sermonis amator. Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis, comica ut aequato virtus polleret honore cum Graecis neve hac despectus parte iaceres! Unum hoc maceror ac doleo tibi deesse, Terenti. Corpusque suavi telino unguimus. Luta cinis
EPISTVLAE AD CICERONEM
Multa milia equitum atque essedariorum habet. Neque . . . Pro cauto ac diligente se castris continuit. M. †itfiuium†quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc Leptae delega, si vis. Tu ad me alium mitte quem ornem.
Cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor: ita de me mereris. Inprimis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio gratia dignitate ope omnium rerum uti possim. Ad propositum revertar: festinationi meae brevitatique litterarum ignosces; reliqua ex Furnio cognosces.
Caesar imp. Ciceroni imp. Sal. Dic. Recte auguraris de me - bene enim tibi cognitus sum - nihil a me abesse longius crudelitate. Atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem, tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. Neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt, discessisse dicuntur, ut mihi rursus bellum inferrent. Nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui. Tu velim mihi ad urbem praesto sis, ut tuis consiliis atque opibus ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. Hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. Tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.
Caesar imp. Sal. D. Ciceroni imp. Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum nequo progredereris proclinata iam re, quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. Namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videbere - omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur - , nec causam secutus - eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti - , sed meum aliquod factum condemnavisse. Quo mihi gravius abs te nil accidere potest. Quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto. Postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? Quod nonnulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt: tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. XV Kal. Maias ex itinere.
EPISTVLAE AD FAMILIARES
Locellum tibi signatum remisi. De Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi. Quantum autem coniectura consequebar, id erat eiusmodi ut magis optandum quam sperandum putarem.
Caesar Oppio Cornelio sal. Gaudeo mehercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. Consilio vestro utar lubenter et hoc lubentius quod mea sponte facere constitueram, ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut conciliarem. Temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates recuperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem imitaturus non sum. Haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. Id quemadmodum fieri possit, nonnulla mi in mentem veniunt, et multa reperiri possunt. De his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis. N. Magium Pompei praefectum deprehendi. Scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. Iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. Si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi; quorum artificiis effectum est ut res publica in hanc statum perveniret.
Caesar Oppio Cornelio sal. A. D. VII Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. Misit ad me N. Magium de pace. Quae visa sunt respondi. Hoc vos statim scire volui. Quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam. Pompeius se oppido tenet. Nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. Sed tamen nihil est quod potius faciamus. Ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet copiarum, cogamus aut exitu prohibeamus.