L. ANNAEI SENECAE - EPISTVLARVM AD LVCILIVM LIBER VI (epp. 53-62)

LIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est ut nauigarem? Solui mari languido; erat sine dubio caelum graue sordidis nubibus, quae fere aut in aquam aut in uentum resoluuntur, sed putaui tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamuis dubio et inpendente caelo. Itaque quo celerius euaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus.

II. Cum iam eo processissem ut mea nihil interesset utrum irem an redirem, primum aequalitas illa quae me corruperat periit; nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare ut me in aliquo litore exponeret: aiebat ille aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.

III. Peius autem uexabar quam ut mihi periculum succurreret; nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem mouet nec effundit. Institi itaque gubernatori et illum, uellet nollet, coegi, peteret litus. Cuius ut uiciniam attigimus, non exspecto ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat,

obuertunt pelago proras

aut

anchora de prora iacitur:

memor artificii mei uetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.

IV. Quae putas me passum dum per aspera erepo, dum uiam quaero, dum facio? Intellexi non inmerito nautis terram timeri. Incredibilia sunt quae tulerim, cum me ferre non possem: illud scito, Vlixem non fuisse tam irato mari natum ut ubique naufragia faceret: nausiator erat. Et ego quocumque nauigare debuero uicensimo anno perueniam.

V. Vt primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreaui, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos uitiorum nostrorum sequeretur obliuio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum quae eo magis latent quo maiora sunt.

VI. Leuis aliquem motiuncula decipit; sed cum creuit et uera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem exprimit. Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt: adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatone aliqua laborasse. Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi ut talaria coepit intendere et utrosque distortos pedes fecit, necesse est podagram fateri.

VII. Contra euenit in his morbis quibus adficiuntur animi: quo quis peius se habet, minus sentit. Non est quod mireris, Lucili carissime; nam qui leuiter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat: grauis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit quam ut in ullo intellectu sui sit.

VIII. Quare "uitia sua nemo confitetur? quia etiamnunc in illis est: somnium narrare uigilantis est, et uitia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet grauem: illi te totum dedica. Dignus ina es, illa digna te est: ite in complexum alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte; non est quod precario philosopheris.

IX. Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares cui aduocatus in remissione descenderes; toto animo id ageres ut quam primum morbo liberareris. Quid ergo? Non et nunc idem facies? Omnia inpedimenta dimitte et uaca bonae menti: nemo ad illam peruenit occupatus. Exercet philosophia regnum suum; dat tempus, non accipit; non est res subsiciua; ordinaria est, domina est, adest et iubet. X. Alexander cuidam civitati partem agrorum, et dimidium rerum omnium promittenti: "Eo, inquit, proposito veni in Asiam, non ut id acciperem quod dedissetis; sed ut id haberetis, quod reliquissem." Itidem philosophia rebus omnibus: "Non sum id tempus acceptura, quod vobis superfuerit: sed id habebitis, quod ipsa erogavero." XI. Totam converte mentem, huic asside, hanc cole: ingens intervallum inter te et ceteros fiat. Omnes mortales multo antecedes, non multo te dii antecedent. Quid inter te et illos interfuturum sit, quaeris? Diutius erunt. At mehercule magni artificis est, clausisse totum in exiguo. Tantum sapienti sua, quantum deo omnis aetas patet. Est aliquid, quo sapiens antecedat deum. Ille naturae beneficio, non suo sapiens est. XII. Ecce res magna, habere imbecillitatem hominis, securitatem dei. Incredibilis vis philosophiae est, ad omnem fortuitam vim retundendam. Nullum telum in corpore eius sedet. Munita est solidaque. Quaedam defatigat, et velut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit, et in eum usque qui miserat respuit. Vale.

LIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Longum mihi commeatum dederat mala valetudo: repente me invasit. "Quo genere?" inquis. Prorsus merito interrogas: adeo nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi assignatus sum: quem quare Graeco nomine appellem, nescio. Satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde, et procellae similis, impetus est: intra horam fere desinit. Quis enim diu exspirat? II. Omnia corporis aut incommoda, aut pericula per me transierunt: nullum mihi videtur molestius. Quidni? Aliud enim quicquid est, aegrotare est: hoc est, animam agere. Itaque medici hanc meditationem mortis vocant. Facit aliquando spiritus ille, quod saepe conatus est. Hilarem me putas haec tibi scribere, quia effugi? III. Si hoc fine, quasi bona valetudine delector, tam ridicule facio, quam ille, quisquis se vicisse putat, cum vadimonium distulit. Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus acquiescere. IV. "Quid hoc est?" Inquam. Tam saepe mors experitur me? Faciat. At ego illam diu expertus sum. "Quando?", inquis. Antequam nascerer. Mors est non esse id quod ante fuit: sed sit, iam scio: hoc erit post me, quod ante me fuit. Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse antequam prodiremus in lucem: atqui nullam sensimus tunc vexationem. V. Rogo: non stultissimum dicas, si quis existimet lucernae peius esse cum extincta est, quam antequam accenderetur? Nos quoque et accendimur et extinguimur: medio illo tempore aliquid patimur. Utrimque vero alta securitas est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit. Quidquid ante nos fuit, mors est. Quid enim refert, utrum non incipias an desinas? Utriusque rei hic est effectus, non esse.

VI. His et huiusmodi exhortationibus tacitis (nam verbis locus non erat) alloqui me non desii: deinde paulatim suspirium illud, quod esse iam anhelitus coeperat, intervalla maiora fecit, et retardatum est ac remansit. Nec adhuc, quamvis desierit, ex natura fluit spiritus. Sentio haesitationem quandam eius et moram. Quomodo volet, dum modo non ex animo suspirem. VII. Hoc tibi de me recipe: non trepidabo ad extrema; iam praeparatus sum: nihil cogito de die. Illum tu lauda et imitare, quem non piget mori, cum iuvat vivere. Quae enim virtus est, cum eiciaris, exire? Tamen est et hic virtus. Eicior quidem, sed tamquam exeam. Et ideo numquam eicitur sapiens: quia eici est inde expelli, unde invitus recedas. Nihil invitus facit sapiens. Necessitatem effugit: quia vult quod ipsa coactura est. Vale.

LV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. A gestatione cum maxime venio, non minus fatigatus, quam si tantum ambulassem, quantum sedi. Labor est enim et diu ferri: ac nescio an eo maior, quia contra naturam est; quae pedes dedit, ut per nos ambularemus; oculos, ut per nos videremus. Debilitatem nobis indixere deliciae; et quod diu noluimus, posse descivimus. II.Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio. Quam profuisse mihi sentio. Ita diutius vehi perseveravi, invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servilii Vatiae villam curvatur, et hinc mari, illinc lacu, velut angustum iter clauditur. Erat enim a recenti tempestate spissius. Fluctus autem illud (ut scis) frequens et concitatus exaequat: longior tranquillitas solvit cum arenis, quae humore alligantur, succus abscessit.

III. Ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi, an aliquid illic invenirem, quod mihi bono posset esse: et direxi oculos in villam, quae aliquando Vatiae fuit. In hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit, et ob hoc unum felix habebatur. Nam quotiens aliquos amicitia Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat, (aeque enim offendisse illum, quam amasse, periculosum fuit), exclamabant homines: "O Vatia, solus scis vivere!" IV. At ille latere sciebat, non vivere. Multum autem interest utrum vita tua otiosa sit, an ignava. Numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam, quam ut dicerem: "Vatia hic situs est." Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam si quid illi simile est, mendacio placeat. Otiosum enim hominem, seductum existimat vulgus, et securum, et se contentum, sibique viventem: quorum nihil ulli contingere, nisi sapienti, potest. Ille quidem nulla re sollicitus scit sibi vivere. Ille enim, quod est primum, scit vivere. V. Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini. Non continuo sibi vivit, qui nemini. Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.

VI. De ipsa villa nihil possum tibi certi scribere: frontem enim eius tantum novi, et exposita: quae ostendit etiam transeuntibus. Speluncae sunt duae magni operis, laxo atrio pares, manu factae: quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. Platanona medius rivus, et a mari et ab Acherusio lacu receptus, Euripi modo dividit, alendis piscibus (etiam si assiduo exhauritur) sufficiens. Sed illi, cum mare patet, parcitur: cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur. VII. Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet: incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur. Has laudes eius ipse novi: esse villam totius anni credo. Occurrit enim Favonio, et illum adeo excipit, ut Baiis neget. Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia, in quem otium suum pigrum iam et senile conferret.

VIII. Sed non multum ad tranquillitatem locus confert: animus est qui commendat omnia. Vidi ego in villa hilari et amoena maestos, vidi in media solitudine occupatis similes. Quare non est quod existimes ideo parum bene compositum esse te, quod in Campania non es. Quare autem non es? Hucusque cogitationes tuas mitte. IX. Conversari cum amicis absentibus licet; et quidem quotiens velis, quamdiu velis. Magis hac voluptate, quae maxima est, fruimur, dum absumus. Praesentia enim nos delicatos facit: et quia aliquando una loquimur, ambulamus, cum considemus, cum diducti sumus, nihil de his quos modo vidimus, cogitamus. X. Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest. Pone hic primum noctes separatas; deinde occupationes utrimque diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones: videbis non multum esse quod nobis peregrinatio eripiat. XI. Amicus animo possidendus est. Hic autem numquam abest; quemcumque vult, quotidie videt. Itaque mecum stude, mecum coena, mecum ambula. In angusto viveremus, si quicquam esset cogitationibus clausum. Video te, mi Lucili, cum maxime audio: adeo tecum sum, ut dubitem, an incipiam non epistulas, sed codicillos tibi scribere. Vale.

LVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.

I. Peream, si est tam necessarium, quam videtur, silentium in studia seposito. Ecce varius clamor undique me circumsonat: supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum, quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores exercentur, et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant, aut laborantem imitantur, gemitus audio; quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes; cum in alipten inertem, et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum illisae manus humeris; quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenerit, et numerare coeperit pilas, actum est. II. Adice nunc scordalum, et furem deprehensum, et illum cui vox sua in balneo placet. Adice eos qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt. Praeter istos, quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita, tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem, nec umquam tacentem, nisi dum vellit alas, et alium pro se clamare cogit. Iam libarii varias exclamationes, et botularium, et crustularium, et omnes popinarum institores, mercem sua quadam et insignita modulatione vendentes.

III. O te, inquis, ferreum aut surdum, cui mens inter clamores tam varios, tam dissonos, constat, cum Chrysippum nostrum assidua salutatio perducat ad mortem! At mehercules, ego istum fremitum non magis curo, quam fluctum aut deiectum aquae. Quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quia fragorem Nili cadentis ferre non potuit. IV. Magis mihi uidetur vox avocare quam crepitus. Illa enim animum abducit; hic tantum aures implet ac verberat. In iis quae me sine avocatione circumstrepunt essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et ferrarium vicinum, aut hunc qui ad metam sudantem tabulas experitur et tibias, nec cantat, sed exclamat. V. Etiam molestior est mihi sonus, qui intermittitur subinde, quam qui continuatur. Sed iam me sic ad omnia ista duravi, ut audire vel pausarium possim, voce acerbissima remigibus modos dantem. Animum enim cogo sibi intentum esse, nec avocari ad externa. Omnia licet foris resonent; dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant, nec altera alteram vexet. Nam quid prodest totius regionis silentium, si affectus fremunt?

VI. Omnia noctis erant placida composta quiete.

Falsum est. Nulla placida quies est, nisi quam ratio composuit. Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat. Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt, quam dies. Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur. VII. Adspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur; cuius aures ne quis agitet sonus omnis servorum turba conticuit et silentium, accedentium propius, vestigium ponitur. Huc nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines levem captans: quae non audit audisse se queritur. VIII. Quid in causa putas esse? Animus illi obstrepit: hic placandus est, huius compescenda est seditio; quem non est quod existimes placidus, si iacet corpus. Interdum quies inquieta est. Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui impatiens. IX. Magni imperatores cum male parere milites vident, aliquo labore compescunt et expeditionibus detinent. Numquam vacat lascivire districtis, nihilque tam certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse: tamen in illa latebra, in quam nos timor et lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio. Non enim excisa desiit, sed fatigata aut etiam abiecta, rebus parum sibi cedentibus. X. Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse: deinde frugalitatem professos sollicitat, atque in media parsimonia voluptates non damnatas, sed relictas petit: et quidem eo vehementius, quo occultius. Omnia enim vitia in aperto leviora sunt: morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant, cum ex abdito erumpunt ac vim suam proferunt. Et avaritiam itaque, et ambitionem, et cetera mala mentis humanae, tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt. XI. Otiosi videmur, et non sumus. Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contempsimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas solidasque et iam certas. XII. Leve illud ingenium, nec se adhuc reduxit introrsus, quod ad vocem ex accidenti erigitur. Habet intus aliquid sollicitudinis et concepti pavoris, quod illum curiosum facit, ut ait Virgilius noster:

et me, quem dudum non ulla iniecta movebant

tela, neque adverso glomerati ex agmine Grai,

nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis

suspensum, et pariter comitique onerique timentem.

XIII. Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se arma agminis densi, non urbis impulsae fragor territat: hic alter imperitus est, rebus suis timet, ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deiecit, quem motus levissimi exanimant. Timidum illum sarcinae faciunt. XIV. Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum comitique onerique timentem. Tunc ergo te scito esse compositum, cum ad te nullus clamor pertinebit; cum te nulla vox tibi excutiet; non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono varia circumstrepet. XV. Quid ergo? Non aliquando commodius est carere convicio? Fateor. Itaque ego ex hoc loco migrabo: experiri et exercere me volui. Quid necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Ulixes sociis etiam adversus Sirenas dederit et invenerit? Vale.

LVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.

I. Cum Baiis deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum navem experirer. Sed tantum luti tota via fuit, ut possem videri nihilominus navigasse. Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit. A ceromate nos ἁφή excepit, in Crypta Neapolitana. II. Nihil illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius: quae nobis praestant, non ut per tenebras videamus, sed ut ipsas. Ceterum etiam si locus haberet lucem, pulvis auferret, in aperto quoque res gravis et molesta: quid illic, ubi in se volutatur, et cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos a quibus excitatus est recidit? Duo incommoda inter se contraria simul pertulimus. Eadem via, eodem die et luto et pulvere laboravimus.

III. Aliquid tamen mihi illa obscuritas, quod cogitarem, dedit. Sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul et foeditas fecerat. Non de me nunc tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto absum, sed de illo in quem ius fortuna perdidit: huius quoque ferietur animus, mutabitur color. IV. Quaedam enim, mi Lucili, nulla virtus effugere potest: admonet illam natura mortalitatis suae. Itaque et vultum adducet ad tristitiam, et inhorrescet ad subita, et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit. Non est hic timor, sed naturalis affectio inexpugnabilis rationi. V. Itaque fortes quidam, et paratissimi fundere suum sanguinem, alienum videre non possunt: quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectationemque concidunt et linquuntur animo; alii gladium facilius recipiunt quam vident. VI. Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem; rursus, ad primum conspectum redditae lucis, alacritas incogitata rediit et iniussa. Illud deinde mecum loqui coepi, quam inepte quaedam magis ac minus timeremus, cum omnium idem finis esset. Quid enim interest utrum supra aliquem vigiliarium ruat an mons an turris? Nil invenies. Erunt tamen qui hanc ruinam magis timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit. Adeo non effectus, sed efficientia timor spectat.

VII. Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam hominis magno pondere extriti permeare non posse, et statim spargi, quia non fuerit illi exitus liber; ego vero non facio. Qui hoc dicunt, videntur mihi errare. VIII. Quemadmodum flamma non potest opprimi; nam circa id diffugit, quo urgetur; quemadmodum aer verbere aut ictu non laeditur, nec scinditur quidem, sed circa id cui cessit refunditur, sic animus qui ex tenuissimo constat deprehendi non potest nec intra corpus affligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa quibus premitur erumpit. Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est. IX. Itaque de illo quaerendum est, an possit immortalis esse. Hoc quidem certum habe: si superstes est corpori, propter hoc illum nullo genere posse perire, propter quod non perit; quoniam nulla immortalitas cum exceptione est, nec quicquam noxium aeterno est. Vale.

LVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.

I. Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent, nec haberent; quaedam vero cum habuissent, fastidio nostro perdidissent. Quis autem ferat in egestate fastidium? II. Hunc quem Graeci oestrum vocant, pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant. Hoc Virgilio licet credas:

Est lucos Silari circa ilicibusque virentem

plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo

Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,

asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis

diffugiunt armenta.

III. Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut cernere ferro inter se dicebant. Idem Virgilius hoc probabit tibi:

ingentis, genitos diversis partibus orbis,

inter se coiisse viros et cernere ferro.

Quod nunc decernere dicimus, simplicis illius verbi usus amissus est. IV. Dicebant antiqui "si iusso" id est "si iussero". Hoc nolo mihi credas: sed fide Virgilio:

cetera qua iusso, mecum manus inferat arma.

V. Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut intellegas quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit; cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint. VI. Quid, inquis, sibi ista vult praeparatio? Quo spectat? Non celabo te. Cupio, si fieri potest propitiis auribus tuis, essentiam dicere; sin minus, dicam et iratis: Ciceronem auctorem huius verbi habebo, puto locupletem. Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis, etiam ad nostrum fastidium, nitidae. Quid enim fiet, mi Lucili? Quomodo dicetur οὐσία res necessaria, naturam continens, fundamentum omnium? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti. Nihilominus dabo operam, ut ius a te datum parcissime exerceam: fortasse contentus ero mihi licere. VII. Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci? Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse, quam mutare non possim. Quae haec sit quaeris? Τὸ ὄν. Duri tibi videbor ingenii: in medio positum, posse sic transferri, ut dicam "quod est". Sed multum interesse video. Cogor verbum pro vocabulo ponere: sed id si necesse est, ponam.

VIII. Quod est, sex modis a Platone dici, amicus noster homo eruditissimus hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquod genus, esse et speciem. Nunc enim primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa comprehensa sunt. Invenietur autem, si coeperimus singula retro legere. IX. Homo species est, ut Aristoteles ait: equus species est, canis species. Ergo commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa complectatur, sed sub se habeat. Hoc quid est? Animal. Ergo genus esse coepit omnium horum quae modo rettuli, hominis, equi, canis, animal. X. Sed sunt quaedam, quae animam habent, nec sunt animalia. Placet enim satis et arbustis animam inesse. Itaque et vivere illa et mori dicimus. Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia animalia in hac forma sunt et sata. Quaedam anima carent, ut saxa. Itaque erit animantibus antiquius, scilicet corpus. Hoc sic dividam, ut dicam corpora omnia aut animata esse aut inanimantia. XI. Etiamnum est aliquid superius quam corpus. Dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia. Quid ergo erit ex quo haec diducantur? Illud cui nomen modo parum proprium imposuimus "quod est". Sic enim in species secabitur, ut dicamus: quod est, aut corporale est, aut incorporale. XII. Hoc ergo genus est primum et antiquissimum, et, ut ita dicam, generale: cetera genera quidem sunt, sed specialia, tamquam homo genus est. Habet enim in se nationum species, Graecos, Romanos, Parthos; colorum albos, nigros, flavos; habet singulos, Catonem, Ciceronem, Lucretium. Itaque qua multa continet, in genus cadit; qua sub alio est, in speciem. Illud genus "quod est", generale, supra se nihil habet. Initium rerum est, omnia sub illo sunt. XIII. Stoici volunt superponere huic etiam aliud genus magis principale: de quo statim dicam, si prius illud genus, de quo locutus sum, merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium capax. XIV. Quod est in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia. Nihil tertium est. Corpus quomodo divido? Ut dicam "aut animantia sunt, aut inanimantia". Rursus animantia quemadmodum divido? Ut dicam "quaedam animum habent, quaedam tantum animam"; aut sic "quaedam impetum habent, incedunt, transeunt; quaedam solo affixa radicibus aluntur et crescunt". Rursus animalia in quas species seco? "Aut mortalia sunt, aut immortalia". XV. Primum genus Stoicis quibusdam videtur "quid"; sed quare videatur, subiciam. In rerum, inquiunt, natura quaedam sunt, quaedam non sunt. Et haec autem quae non sunt, rerum natura complectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quidquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam.

XVI. Nunc ad id, quod tibi promisi, revertor: quomodo quaecumque sunt in sex modos Plato partiatur. Primum illud "quod est" nec visu nec tactu nec ullo sensu comprehenditur: cogitabile est, quod generaliter est. Tamquam homo generalis sub oculos non venit, sed specialis venit, ut Cicero et Cato. Animal non videtur, sed cogitatur: videtur autem species eius, equus et canis. XVII. Secundum ex his quae sunt, ponit Plato, quod eminet et exsuperat omnia. Hoc ait per excellentiam esse: ut poeta communiter dicitur. Omnibus enim versus facientibus hoc nomen est. Sed iam apud Graecos in unius notam cessit. Homerum intellegas, cum audieris poetam. Quid ergo hoc est? Deus, scilicet maior ac potentior cunctis. XVIII. Tertium genus est eorum, quae proprie sunt: innumerabilia haec sunt, sed extra nostrum posita conspectum. Quae sint, interrogas? Propria Platonis supellex. Ideas vocat: ex quibus omnia, quaecumque videmus, fiunt: et ad quas cuncta formantur. Hae immortales, immutabiles, inviolabiles sunt. XIX. Quid sit Idea, id est, quid Platoni esse videatur, audi. Idea est eorum, quae natura fiunt, exemplar aeternum. Adiciam definitioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens, quem operi suo imponat. Ita illa quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, Idea est. Talia ergo exemplaria infinita habet natura rerum, hominum, piscium, arborum: ad quae, quodcumque fieri ab illa debet, exprimitur. XX. Quartum locum habet eidos. Quid sit hoc eidos attendas oportet: et Platoni imputes, non mihi, hanc rerum difficultatem. Nulla est autem sine difficultate subtilitas. Paulo ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Virgilium coloribus vellet, ipsum intuebatur: Idea erat Virgilii facies, futuri operis exemplar: ex hac quod artifex trahit et operi suo imposuit, eidos est. XXI. Quid intersit, quaeris? Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi imposita. Alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua: haec est Idos. Habeat aliquam faciem exemplar ipsum, quod intuens opifex statuam figuravit: haec Idea est. Etiamnum aliam desideras distinctionem? Idos in opere est: Idea extra opus; nec tantum extra opus est, sed ante opus. XXII. Quintum genus est eorum quae communiter sunt. Haec incipiunt ad nos pertinere. Hic sunt omnia, homines, pecora, res. Sextum genus eorum est, quae quasi sunt, tamquam inane, tamquam tempus.

Quaecumque videmus ac tangimus, Plato in illis non numerat quae esse proprie putat. Fluunt enim et assidua diminutione atque adiectione sunt. Nemo nostrum idem est in senectute qui fuit iuvenis. Nemo est mane, qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quidquid vides, currit cum tempore. Nihil ex his quae videmus, manet. Ego ipse dum loquor mutari ista, mutatus sum. XXIII. Hoc est quod ait Heraclitus: in idem flumen bis non descendimus. Manet idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine. Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit; et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit. Vis tu timere ne semel fiat quod cotidie fit? XXIV. De homine dixi, fluida materia et caduca et omnibus obnoxia casibus. Mundus quoque, aeterna res et invicta, mutatur, nec idem manet. Quamvis enim omnia in se habeat quae habuit, ordinem mutat.

XXV. Quid, inquis, ista subtilitas mihi proderit? Si me interrogas, nihil. Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat, et, ut dici solet, pascit, sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint: ex his quoque, si observaveris, sumes quod possit fieri salutare. XXVI. Hoc ego, mi Lucili, soleo facere: ex omni notione, etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere. Quid de istis capiam, quae modo tractavimus, remotis a reformatione morum? Quomodo meliorem me facere Ideae Platonicae possunt? Quid ex istis traham, quod cupiditates meas comprimat? Vel hoc ipsum, quod omnia ista quae sensibus serviunt, quae nos accendunt et irritant, negat Plato ex iis esse quae vere sint. XXVII. Ergo ista imaginaria sunt, et ad tempus aliquam faciem ferunt: nihil horum stabile nec solidum est. Et nos tamen cupimus tamquam aut semper futura, aut semper habituri. Imbecilli fluidique per intervalla consistimus: mittamus animum ad illa quae aeterna sunt. Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas; deumque inter illa versantem et providentem, quemadmodum quae immortalia facere non potuit, quia materia prohibeat, defendat a morte, ac ratione vitium corporis vincat. XXVIII. Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis. Immortalia tutore non egent: haec conservat artifex, fragilitatem materiae vi sua vincens. Contemnamus omnia quae adeo pretiosa non sunt, ut an sint omnino dubium sit. XXIX. Illud simul cogitemus, si mundum ipsum non minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse tandem aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogari huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere. XXX. Plato ipse ad senectutem se diligentia pertulit. Erat quidem corpus validum ac forte sortitus, et illi nomen latitudo pectoris fecerat; sed navigationes ac pericula multum detraxerunt viribus; parsimonia tamen et eorum quae aviditatem evocant modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem, multis prohibentibus causis. XXXI. Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse quod natali suo decessit, et annum unum atque octogesimum implevit, sine ulla deductione. Ideo Magi, qui forte Athenis erant, immolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata componunt. Non dubito quin paratus sis paucos dies ex ista summa, et sacrificium remittere. XXXII. Potest frugalitas producere senectutem; quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem. Iucundum est esse secum quam diutissime, cum quis se dignum quo frueretur effecit.

Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire senectutis extrema et finem non opperiri, sed manu facere. Prope est a timente, qui fatum segnis exspectat; sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exsiccat et faecem quoque exsorbet. XXXIII. De hoc tamen quaeramus, pars summa vitae, utrum faex vitae haec sit, an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est, et integri sensus animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est. Plurimum enim refert vitam aliquis extendat an mortem. XXXIV. At si inutile ministeriis est corpus, quidni oporteat educere animum laborantem? Et fortasse paulo ante quam debet, faciendum est, ne cum fieri debeat, facere non possis; et cum maius periculum sit male vivendi, quam cito moriendi, stultus est qui non, exigui temporis mercede, magnae rei aleam redimit. Paucos longissima senectus ad mortem sine iniuria pertulit. Multis iners vita sine usu iacuit sui. Quanto deinde crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quamvis finienda? XXXXV. Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia; sed quid dicam aestima. Non relinquam senectutem, si me totum mihi reservabit; totum autem ab illa parte meliore. At si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putrido ac ruenti. XXXVI. Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo; non afferam mihi manus propter dolorem. Sic mori, vinci est. Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo non propter ipsum, sed quia impedimento mihi futurus est ad omne, propter quod vivitur. Imbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur: stultus, qui doloris causa vivit.

XXXVII. Sed in longum exeo. Est praeterea materia quae ducere diem possit. Et quomodo finem vitae imponere poterit, qui epistolae non potest? Vale ergo; quod libentius quam mortes meras lecturus es. Vale.

LIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.

I. Magnam ex epistula tua percepi voluptatem. Permitte enim mihi uti verbis publicis; nec illa ad significationem Stoicam revoca. Vitium esse voluptatem credimus. Sit sane: ponere tamen illam solemus, ad demonstrandam animi hilarem affectionem. II. Scio, inquam, et voluptatem (si ad nostrum album verba dirigimus) rem infamem esse, et gaudium nisi sapienti non contingere. Est enim animi elatio, suis bonis viribusque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu, aut ex nuptiis, aut ex partu uxoris percepisse: quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint. Gaudio autem iunctum est non desinere nec in contraria verti. III. Itaque cum dicit Virgilius noster

"et mala mentis gaudia"

diserte quidem dicit, sed parum proprie: nullum enim malum gaudium est. Voluptatibus hoc nomen imposuit, et quod voluit, expressit. Significavit enim homines malo suo laetos. IV. Tamen ego non immerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem. Quamvis enim ex iusta causa imperitus homo gaudeat, tamen affectum eius impotentem, et in diversa statim inclinaturum, voluptatem voco, opinione falsi boni motam, immoderatam et immodicam.

Sed ut ad propositum revertar, audi quid me in epistula tua delectaverit. Habes verba in potestate: non effert te oratio, nec longius quam destinasti trahit. V. Multi sunt, qui ad id quod non proposuerant alicuius verbi decore placentis vocentur; quod tibi non evenit. Pressa sunt omnia, et rei aptata. Loqueris quantum vis, et plus significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est. Apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi. VI. Invenio tamen translationes verborum, ut non temerarias, ita quae periculum sui fecerint. Invenio imagines: quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio. Illi qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt: quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut imbecillitatis nostrae adminicula sint, et ut dicentem et audientem in rem praesentem adducant.

VII. Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem. Movit me imago ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum. Idem, inquit, sapiens facere debet: omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint, et ad nutum regentis sine tumultu respondeant. Quod exercitibus his quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum, peditem simul equitemque percurrat: hoc aliquanto magis necessarium esse nobis Sextius ait. VIII. Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter, quod suspectissimum fuit: nil stultitia pacatum habet. Tam superne illi metus est, quam infra. Utrumque trepidat latus. Sequuntur pericula et occurrunt, ad omnia pavet: imparata est, et ipsis terretur auxiliis. Sapiens autem, ad omnem incursum munitus et intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet. Interritus et contra illa ibit, et inter illa. IX. Nos multa alligant, multa debilitant: diu in istis vitiis iacuimus. Elui difficile est. Non enim inquinati sumus, sed infecti.

Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram, quod mecum saepe dispicio, quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat? Primo quia non fortiter illam repellimus, nec toto ad salutem impetu nitimur; deinde, quia illa quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus, nec apertis pectoribus haurimus, leviterque tam magnae rei insistimus. X. Quemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat discit? Nemo nostrum in altum descendit. Summa tantum decerpimus; et exiguum temporis impendisse philosophiae, satis abundeque occupatis fuit. XI. Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus: si invenimus qui nos bonos viros dicant, qui prudentes, qui sanctos, agnoscimus. Nec sumus modica laudatione contenti: quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tamquam debitum prendimus; optimos nos esse, sapientissimos affirmantibus assentimur, cum sciamus illos saepe mentiri. Adeoque indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cum maxime facimus. Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, in ebrietatibus ac libidinibus temperatissimum. Sequitur itaque, ut ideo mutari nolimus, quia nos optimos esse credimus.

XII. Alexander cum iam in India uagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello uastaret, in obsidione cuiusdam urbis, dum circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseuerauit. Deinde cum represso sanguine sicci uulneris dolor cresceret et crus suspensum equo paulatim obtorpuisset, coactus absistere "omnes" inquit "iurant esse me Iouis filium, sed uulnus hoc hominem esse me clamat".

XIII. Idem nos faciamus. Pro sua quemque portione adulatio infatuat: dicamus, "uos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem uideo quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem. Ne hoc quidem intellego quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus; quantum capiam adhuc nescio".

XIV. Iam docebo quemadmodum intellegas te non esse sapientem. Sapiens ille plenus est gaudio, hilaris et placidus, inconcussus; cum dis ex pari uiuit. Nunc ipse te consule: si numquam maestus es, si nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, peruenisti ad humani boni summam; sed si appetis uoluptates et undique et omnes, Scito tantum tibi ex sapientia quantum ex gaudio deesse. Ad hoc cupis peruenire, sed erras, qui inter diuitias illuc uenturum esse te speras, inter honores, id est gaudium inter sollicitudines quaeris: ista, quae sic petis tamquam datura laetitiam ac uoluptatem, causae dolorum sunt.

XV. Omnes, inquam, illo tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur ignorant: ille ex conuiuiis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium uana ostentatione et nihil sanantibus litteris - omnes istos oblectamenta fallacia et breuia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae fauor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.

XVI. Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem. Talis est sapientis animus qualis mundus super lunam: semper illic serenum est. Habes ergo et quare uelis sapiens esse, si numquam sine gaudio est. Gaudium hoc non nascitur nisi ex uirtutum conscientia: non potest gaudere nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans.

XVII. "Quid ergo" inquis, "stulti ac mali non gaudent"? Non magis quam praedam nancti leones: cum fatigauerunt se uino ac libidinibus, cum illos nox inter uitia defecit, cum uoluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum uersum:

namque ut supremam falsa inter gaudia noctem

egerimus nosti.

XVIII. Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt: illud gaudium quod deos deorumque aemulos sequitur non interrumpitur, non desinit; desineret, si sumptum esset aliunde. Quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est: quod non dedit fortuna non eripit. Vale.

LX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Queror, litigo, irascor. Etiamnunc optas quod tibi optauit nutrix tua aut paedagogus aut mater? Nondum intellegis quantum mali optauerint? O quam inimica nobis sunt uota nostrorum! Eo quidem inimiciora quo cessere felicius. Iam non admiror si omnia nos a prima pueritia mala sequuntur: inter exsecrationes parentum creuimus. Exaudiant di quandoque nostram pro nobis uocem gratuitam.

II. Quousque poscemus aliquid deos? [Quasi] ita nondum ipsi alere nos possumus? Quamdiu sationibus implebimus magnarum urbium campos? Quamdiu nobis populus metet? Quamdiu unius mensae instrumentum multa nauigia et quidem non ex uno mari subuehent? Taurus paucissimorum iugerum pascuo impletur; una silua elephantis pluribus sufficit: homo et terra et mari pascitur.

III. Quid ergo? Tam insatiabilem nobis natura aluum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut uastissimorum edacissimorumque animalium auiditatem uinceremus? Minime; quantulum est enim quod naturae datur! Paruo illa dimittitur: non fames nobis uentris nostri magno constat sed ambitio.

IV. Hos itaque, ut ait Sallustius, "uentri oboedientes" animalium loco numeremus, non hominum, quosdam uero ne animalium quidem, sed mortuorum. Viuit is qui multis usui est, uiuit is qui se utitur; qui uero latitant et torpent sic in domo sunt quomodo in conditiuo. Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas: mortem suam antecesserunt. Vale.

LXI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Desinamus quod uoluimus uelle. Ego certe id ago ne senex eadem uelim quae puer uolui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio, inponere ueteribus malis finem. Id ago ut mihi instar totius uitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio tamquam esse uel ultimus possit.

II. Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors euocatura sit; paratus exire sum, et ideo fruar uita quia quam diu futurum hoc sit non nimis pendeo. Ante senectutem curaui ut bene uiuerem, in senectute ut bene moriar; bene autem mori est libenter mori.

III. Da operam ne quid umquam inuitus facias: quidquid necesse futurum est repugnanti, id uolenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit partem acerbissimam seruitutis effugit, facere quod nolit; non qui iussus aliquid facit miser est, sed qui inuitus facit. Itaque sic animum componamus ut quidquid res exiget, id uelimus, et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus.

IV. Ante ad mortem quam ad uitam praeparandi sumus. Satis instructa uita est, sed nos in instrumenta eius auidi sumus; deesse aliquid nobis uidetur et semper uidebitur: ut satis uixerimus, nec anni nec dies faciunt sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto. Vale.

LXII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Mentiuntur qui sibi obstare ad studia liberalia turbam negotiorum uideri uolunt: simulant occupationes et augent et ipsi se occupant. Vaco, Lucili? uaco, et ubicumque sum, ibi meus sum. Rebus enim me non trado sed commodo, nec consector perdendi temporis causas; et quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare conuerso.

II. Cum me amicis dedi, non tamen mihi abduco nec cum illis moror quibus me tempus aliquod congregauit aut causa ex officio nata ciuili, sed cum optimo quoque sum; ad illos, in quocumque loco, in quocumque saeculo fuerunt, animum meum mitto.

III. Demetrium, uirorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror. Quidni admirer? Vidi nihil ei deesse. Contemnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest: breuissima ad diuitias per contemptum diuitiarum uia est. Demetrius autem noster sic uiuit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit. Vale.