I. Peracta cerealium in medendo quoque natura est omniumque quae ciborum aut florum odorumue gratia proueniunt supina tellure. Non cessit iis Pomona partesque medicas et pendentibus dedit, non contenta protegere arborumque umbra alere quae diximus, immo uelut indignata plus auxilii inesse his quae longius a caelo abessent quaeque postea coepissent; primum enim homini cibum fuisse inde, et sic inducto caelum spectare pascique et nunc ex se pone sine frugibus.
II. Ergo, Hercule, artes in primis dedit uitibus, non contenta delicias etiam et odores atque unguenta omphacio et oenanthe ac massari, quae suis locis diximus, nobiliter instruxisse. "Plurimum, inquit, homini uoluptatis ex me est. Ego sucum uini, liquorem olei gigno, ego palmas et poma totque uarietates neque, ut Tellus, omnia per labores, aranda tauris, terenda areis, deinde saxis, ut quando quantoue opere cibi fiant? At ex me parata omnia nec cura laboranda, sed sese porrigentia ultro et, si pigeat attingere, etiam cadentia". Certauit ipsa secum plusque utilitatis causa genuit etiam quam uoluptatis.
III. Folia uitium et pampini capitis dolores inflammationesque corporum mitigant cum polenta, folia per se ardores stomachi ex aqua frigida, cum farina uero hordei articularios morbos. Pampini triti et inpositi tumorem omnem siccant, sucus eorum dysintericis infusus medetur. Lacrima uitium, quae ueluti cummis est, lepras et lichenas et psoras nitro ante praeparatas sanat; eadem cum oleo saepius pilis inlitis psilothri effectum habet maximeque quam uirides accensae uites exsudant, qua et uerrucae tolluntur. Pampini sanguinem exscreantibus et mulierum a conceptu defectioni diluti potu prosunt. Cortex uitium et folia arida uulnerum sanguinem sistunt ipsumque uulnus conglutinant. Vitis albae, uiridis tusae, suco inpetigines tolluntur. Cinis sarmentorum uitiumque et uinaceorum condylomatis et sedis uitiis medetur ex aceto, item luxatis et ambustis et lienis tumori cum rosaceo et ruta et aceto; item igni sacro ex uino citra oleum aspergitur et intertrigini. Et pilos absumit. Dant et bibendum cinerem sarmentorum ad lienis remedia aceto conspersum ita ut bini cyathi in tepida aqua bibantur utque qui biberit in lienem iaceat. Clauiculae ipsae quibus repunt uites tritae ex aqua potae sistunt uomitionum consuetudinem. Cinis uitium cum axungia uetere contra tumores proficit, fistulas purgat, mox et persanat, neruorum dolores frigore ortos contractionesque, contusas uero partes uel cum oleo, carnes excrescentes in ossibus cum aceto et nitro, scorpionum et canum plagas cum oleo. Corticis per se cinis conbustis pilos reddit.
IV. Omphacium qua fieret ratione incipientis uuae pubertate in unguentorum loco docuimus. Nunc ad medicinam de eo pertinentia indicabimus. Sanat ea quae in umore sint ulcera, ut oris, tonsillarum, genitalium. Oculorum claritati plurimum confert, scabritiae genarum ulceribusque angulorum, nubeculis, ulceribus quacumque in parte manantibus, cicatricibus marcidis, ossibus purulente limosis. Mitigatur uehementia eius melle aut passo. Prodest et dysintericis, sanguinem exscreantibus, anginis.
V. Omphacio cohaeret oenanthe quam uites siluestres ferunt, dicta nobis in unguenti ratione. Laudatissima in Syria, maxime circa Antiochiae et Laodiceae montes et ex alba uite. Refrigerat, astringit, uulneribus inspergitur, stomacho inlinitur, utilis urinae, iocineri, capitis doloribus, dysintericis, coeliacis, cholericis, contra fastidia obolo ex aceto pota. Siccat manantes capitis eruptiones, efficacissima ad uitia quae sint in umidis, ideo et oris ulceribus et uerendis ac sedi cum melle et croco. Aluum sistit, genarum scabiem emendat oculorumque lacrimationes, ex uino stomachi dissolutionem, ex aqua frigida pota sanguinis exscreationes. Cinis eius ad collyria et ad ulcera purganda et paronychia et pterygia probatur. Vritur in furno, donec panis percoquatur. Massaris odoribus tantum gignitur omniaque ea auiditas humani ingenii nobilitauit rapere festinando.
VI. Maturescentium autem uuae uehementiores nigrae - ideo uinum ex his minus iucundum -, suauiores albae, quoniam e tralucido facilius accipitur aër. Recentes stomachum et spiritus inflatione aluum turbant. Itaque in febri damnantur, utique largiores; grauedinem enim capiti morbumque lethargum faciunt. Innocentiores quae decerptae diu pependere, qua uentilatione etiam utiles fiunt stomacho aegrisque; nam et refrigerant leuiter et fastidium auferunt.
VII. Proximae a pensilibus in palea seruatae; nam et uinaceis seruatae et caput et uesicam et stomachum infestant, sistunt tamen aluum, sanguinem exscreantibus utilissimae. Quae in uino aut in dulci conditae fuere caput temptant; quae uero in musto fuere, peiorem uim etiamnum habent quam quae in uinaceis. Sapa quoque inutiles stomacho facit. Saluberrimas putant medici in caelesti aqua seruatas, etiamsi minime iucundas, sed uoluptatem earum in stomachi ardore sentiri et in amaritudine iecoris fellisque uomitionibus et in choleris, hydropicis, cum ardore febrium aegrotantibus. At in ollis seruatae et os et stomachum et auiditatem excitant, paulo tamen grauiores existimantur fieri uinaceorum halitu. Vuae florem in cibo si edere gallinacei, uuas non attigunt.
VIII. Sarmenta earum in quibus acini fuere adstringendi uim habent, efficaciora ex ollis.
IX. Nuclei acinorum eandem uim optinent. Hi sunt qui in uino capiti dolorem faciant. Tosti tritique stomacho utiles sunt. Inspergitur farina eorum polentae modo potioni et dysintericis et coeliacis et dissoluto stomacho. Decocto etiam eorum fouere psoras et pruritum utile est.
X. Vinacei per se minus capiti aut uesicae nocent quam nuclei, mammarum inflammationi utiles cum sale triti. Decoctum eorum ueteres dysintericos et coeliacos iuuat et potione et fotu.
XI. Vua theriace, de qua suo loco diximus, contra serpentium ictus estur. Pampinos quoque eius edendos censent inponendosque. Et uinum et acetum ex his factum auxiliarem contra eadem uim habet.
XII. Vua passa, quam astaphida uocant, stomachum, uentrem et interanea temptaret, nisi pro remedio in ipsis acinis nuclei essent. His exemptis uesicae utilis habetur et tussi - alba utilior -, utilis et arteriae et renibus, sicut ex his passum priuatim e serpentibus contra haemorrhoida potens. Testium inflammationi cum farina cumini aut coriandri inponuntur, item carbunculis, articulariis morbis sine nucleis tritae cum ruta. Fouere ante uino ulcera oportet. Sanant epinyctidas et ceria et dysinteriam cum suis nucleis. Et in oleo coctae gangraenis inlinuntur cum cortice raphani et melle, podagris et unguium mobilibus cum panace. Et per se ad purgandum os caputque cum pipere conmanducantur.
XIII. Astaphis agria siue staphis, quam uuam taminiam aliqui uocant falso - suum enim genus habet -, cauliculis nigris, erectis, foliis labruscae, fert folliculos uerius quam acinos, uirides, similes ciceri, in his nucleum triangulum. Maturescit cum uindemia nigrescitque, cum taminiae rubentes norimus acinos sciamusque illam in apricis nasci, hanc non nisi in opacis. His nucleis ad purgationem uti non censuerim propter ancipitem strangulationem neque ad pituitam oris siccandam, quia fauces laedunt. Phthiriasi caput et reliquum corpus triti liberant, facilius admixta sandaraca, item pruritu et psoris. Ad dentium dolores decocuntur in aceto, ad aurium uitia, rheumatismos cicatricum, ulcerum manantia. Flos tritus in uino contra serpentes bibitur; semen enim abdicauerim propter nimiam uim ardoris. Quidam eam pituitariam uocant. Plagis serpentium utique inlinunt.
XIV. Labrusca quoque oenanthen fert satis dictam, quae, a Graecis ampelos agria appellata, spissis et candicantibus foliis, geniculata, rimoso cortice fert uuas rubentes cocci modo, quae cutem in facie mulierum purgant et uaros, coxendicum et lumborum uitiis tusae cum foliis et suco prosunt. Radix decocta in aqua pota in uini Coi cyathis duobus umorem alui ciet et ideo hydropicis datur. Hanc potius crediderim esse quam uulgus uuam taminiam uocat. Vtuntur ea pro amuleto et ad exspuitionem sanguinis quoque adhibent, non ultra gargarizationes et ne quid deuoretur, addito sale, thymo, aceto mulso. Ideo et purgationibus ancipitem putant.
XV. Est huic similis, sed in salictis nascens; ideo distinguitur nomine, cum eosdem usus habeat, et salicastrum uocatur. Scabiem et pruriginem hominum quadripedumque aceto mulso trita haec efficacius tollit.
XVI. Vitis alba est quam Graeci ampelon leucen alii staphylen, alii melothron, alii psilotrhum, alii archezostin, alii cedrostin, alii madon appellant. Huius sarmenta longis et exilibus internodiis geniculata scandunt. Folia pampinosa ad magnitudinem hederae diuiduntur ut uitium. Radix alba, grandis, raphano similis initio. Ex ea caules asparagi similitudine exeunt; hi decocti in cibo aluum et urinam cient. Folia et caules exulcerant corpus, utique ulcerum phagedaenis et gangraenis tibiarumque taedio cum sale inlinuntur. Semen in uua raris acinis dependet, suco rubente, postea crocino. Nouere id qui coria perficiunt; illo enim utuntur. Psoris et lepris inlinitur, lactis abundantiam facit coctum cum tritico potumque. Radix, numerosis utilitatibus nobilis, contra serpentium ictus trita drachmis duabus bibitur. Vitia cutis in facie uarosque et lentigines et suggillata emendat et cicatrices eademque praestat in oleo decocta. Datur et comitialibus potus, item mente conmotis aut uertigine laborantibus drachmae pondere cotidie anno toto. Et ipsa autem largior aliquando sensus turbat. Illa uis praeclara quod ossa infracta extrahit in aqua inposita ut bryonia; quare quidam hanc albam bryoniam uocant, aliam uero nigram. Efficacior in eodem usu cum melle et ture. Suppurationes incipientes discutit, ueteres maturat et purgat. Ciet menses et urinam. Ecligma ex ea fit suspiriosis et contra lateris dolores, ruptis, conuulsis. Splenem ternis obolis pota XXX diebus consumit. Inlinitur eadem cum fico et pterygiis digitorum. Ex uino secundas feminarum adposita trahit et pituitam drachma pota in aqua mulsa sucus radicis - colligi debet ante seminis maturitatem -, qui inlitus per se et cum eruo laetiore quodam colore et cutis teneritate mangonicat corpora, serpentes fugat. Tunditur ipsa radix cum fico pingui erugatque corpus, si statim bina stadia ambulentur, alias uret et nisi frigida statim abluatur. Iucundius hoc idem praestat nigra uitis, quoniam alba pruritum adfert.
XVII. Est ergo et nigra, quam proprie bryoniam uocant, alii Chironiam, alii gynaecanthen aut aproniam, similem priori praeterquam colore; huius enim nigrum esse diximus. Asparagos eius Diocles praetulit ueris asparagis in cibo urinae ciendae lienique minuendo. In frutectis et harundinetis maxume nascitur. Radix foris nigra, intus buxeo colore. Ossa infracta uel efficacius extrahit quam supra dicta, cetera eadem. Peculiare quod iumentorum ceruicibus unice medetur. Aiunt, si quis uillam ea cinxerit, fugere accipitres tutasque fieri uillarum alites. Eadem in iumento homineque flemina aut sanguinem qui se ad talos deiecerit circumligata sanat. Et hactenus de uitium generibus.
XVIII. Musta differentias habent naturales has, quod sunt candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus uinum fiat, alia ex quibus passum. Cura differentias innumerabiles facit; in plenum ergo haec dixisse conueniat. Mustum omne stomacho inutile, uenis iucundum. A balneis raptim et sine interspiratione potum necat. Cantharidum naturae aduersatur, item serpentibus, maxime haemorrhoidi et salamandrae. Capitis dolores facit et gutturi inutile, prodest renibus, iocineri et interaneis, uesicae; conleuat enim ea. Priuatim contra buprestim ualet, contra meconium, lactis coagulationem, cicutam, toxica, dorycnium, ex oleo potum redditumque uomitionibus. Ad omnia infirmius album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis dolorem adferat.
XIX. Vini genera differentiasque perquam multas exposuimus et fere cuiusque proprietates. Neque est ulla pars difficilior tractatu aut numerosior, quippe cum sit arduum dictu pluribus prosit an noceat. Praeterea quam ancipiti euentu potum statim auxilium fit aut uenenum! Etenim de natura ad remedia tantum pertinente nunc loquimur. Vnum de dando eo uolumen Asclepiades condidit, ab eo cognominatus, qui uero postea de uolumine illo disseruere, innumera. Nos ista Romana grauitate artiumque liberalium adpetentia non ut medici, sed ut indices salutis humanae diligenter distinguemus. De generibus singulis disserere inmensum et inexplicabile est discordibus medicorum sententiis.
XX. Surrentinum ueteres maxime probauere, sequens aetas Albanum aut Falernum et deinde alia alii iniquissimo genere decreti, quod cuique gratissimum ceteris omnibus pronuntiando. Quod ut constarent sententiae, quota portio tamen mortalium his generibus posset uti? Iam uero nec proceres usquam sinceris. Eo uenere mores ut nomina modo cellarum ueneant, statim in lacibus uindemiae adulterentur. Ergo, Hercules, mirum dictu, innocentius iam est quodcumque et ignobilius. Haec tamen fere constantissimae uidentur sententiae, quorum mentionem fecimus. Si quis hoc quoque discrimen exigit, Falernum nec in nouitate nec in nimia uetustate corpori salubre est; media eius aetas a XV annis incipit. In frigido potu stomacho utile, non item in calida. Diutinae tussi sorbetur merum utiliter a ieiunis, item in quartanis. Nullo aeque uenae excitantur. Aluum sistit, corpus alit. Creditum est obscuritatem uisus facere nec prodesse neruis aut uesicae. Albana neruis utiliora; stomacho minus quae sunt dulcia; austera uel Falerno utiliora. Concoctionem minus adiuuant, stomachum modice inplent; at Surrentina nullo modo, nec caput temptant, stomachi et intestinorum rheumatismos cohibent. Caecuba iam non gignuntur.
XXI. Et, quae supersunt, Setina concoqui cibos cogunt; uirium plus Surrentino, austeritatis Albano, uehementiae minus Falerno habent. Ab his Statana non longo interuallo afuerint. Aluo citae Signinum maxime conducere indubitatum est. Reliqua in commune dicentur.
XXII. Vino aluntur uires, sanguis colosque hominum. Hoc distat orbis medius et mitior plaga a circumiectis. Quantum illis feritas facit roboris, tantum nobis hic sucus. Lactis potus ossa alit, frugum neruos, aqua carnes; ideo minus ruboris est in corporibus illis et minus roboris contraque labores patientiae. Vino modico nerui iuuantur, copiosiore laeduntur; sic et oculi. Stomachus recreatur et adpetentia ciborum inuitatur; tristitia, cura hebetatur, urina et algor expellitur, somnus conciliatur. Praeterea uomitiones sistit, collectiones extra lanis umidis inpositis mitigat. Asclepiades utilitatem uini aequari uix deorum potentia posse pronuntiauit. Vetus copiosiore aqua miscetur; quo magis urinam expellit, minus siti resistit. Dulce minus inebriat, sed stomacho innatat; austerum facilius concoquitur. Leuissimum est quod celerrime inueteratur. Minus infestat neruos quod uetustate dulcescit. Stomacho minus utile est pingue, nigrum, sed corpora magis alit. Tenue et austerum minus alit, magis stomachum nutrit, celerius per urinam transit; tanto magis capita temptat. Hoc et in omni alio suco semel dictum sit. Vinum [situinum] fumo inueteratum insaluberrimum. Mangones ita in apothecis excogitauere, iam et patresfamilias, aetatem addi, antequam per se cariem traxere. Quo certe uocabulo satis consilii dedere prisci, quoniam et in materiis cariem fumus erodit; at nos e diuerso fumi amaritudine uetustatem indui persuasum habemus. Quae sunt admodum exalbida, haec uetustate insalubria fiunt. Quo generosius uinum est, hoc magis uetustate crassescit et in amaritudinem corpori minime utilem coit. Condire eo aliud minus annosum insalubre est. Sua cuique uino saliua innocentissima est, sua cuique aetas gratissima, hoc est media.
XXIII. Corpus augere uolentibus aut mollire aluum conducit inter cibos bibere, contra minuentibus aluumque cohibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. Vinum ieiunos bibere nouicio inuento inutilissimum est curiosis uigoremque animi ad procinctum tendentibus, somno uero ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod Homerica illa Helena ante cibum ministrauit. Sic quoque in prouerbium cessit sapientiam uino obumbrari. Vino demus homines, quod soli animalium non sitientes bibimus. Aquae potum interponere utilissimum itemque iugi superbibere. Ebrietatem quidem frigidae potus extemplo discutit. Meracis potionibus per XX dies ante canis ortum totidemque postea suadet Hesiodus uti. Merum quidem remedio est contra cicutas, coriandrum, aconita, uiscum, meconium, argentum uiuum, apes, uespas, crabrones, phalangia, serpentium scorpionumque ictus contraque omnia quae refrigerando nocent, priuatim contra haemorrhoidas, presteras, fungos, item contra inflationes rosionesque praecordiorum et quorum stomachus in uomitiones effunditur, et si uenter aut interanea rheumatismum sentiant, dysintericis, sudatoribus e longa tussi, in epiphoris meracum. Cardiacis in mamma laeua merum in spongea inponi prodest, ad omnia autem maxime album inueterescens. Vtiliter et fouetur uino calido uirilitas. Iumentis infusum cornu lassitudinem aufert. Simias quadripedesque quibus digiti sunt negant crescere adsuetas meri potu.
XXIV. Nunc circa aegritudines sermo de uinis erit. Saluberrimum liberaliter genitis Campaniae quodcumque tenuissimum, uulgo uero quod quemque maxime iuuerit ualidum. Vtilissimum omnibus sacco uiribus fractis. Meminerimus sucum esse, qui feruendo uires e musto sibi fecerit. Misceri plura genera omnibus inutile. Saluberrimum cui nihil in musta additum est meliusque, si nec uasis pix adfuit. Marmore enim et gypso aut calce condita quis non et ualidus expauerit? In primis igitur uinum marina aqua factum inutile est stomacho, neruis, uesicae. Resina condita frigidis stomachis utilia existimantur, non expedire uomitionibus, sicut neque mustum neque sapa neque passum. Nouicium resinatum nulli conducit; capitis dolorem et uertigines facit. Ab hoc dicta crapula est. Tussientibus et in rheumatismo nominata prosunt, item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus. In hoc genere rubrum nigrumue magis constringit magisque calefacit. Innocentius pice sola conditum. Sed et picem meminisse debemus non aliud esse quam conbustae resinae fluxum. Hoc genus uini excalfacit, concoquit, purgat. Pectori, uentri utile, item uuluarum dolori, si sine febri sint, ueteri rheumatismo, exulcerationi, ruptis, conuulsis, uomicis, neruorum infirmitati, inflationibus, tussi, anhelationibus, luxatis in sucida lana inpositum. Ad omnia haec utilius id quod sponte naturae suae picem resipit picatumque appellatur Ellinco in pago, quo tamen nimio caput temptari conuenit. Quod ad febrium ualitudines attinet, certum est non dandum in febri nisi ueteribus aegris nec nisi declinante morbo; in acutis uero periculis nullis nisi qui manifestas remissiones habeant, et has noctu potius - dimidia pars periculi est noctu, hoc est spe somni, bibentibus -, nec a partu abortuue nec a libidine aegrotantibus nec in capitis doloribus nec quorum accessiones cum frigore extremitatum fient nec in febri tussientibus nec in tremore neruorumue doloribus uel faucium aut si uis morbi circa ilia intellegatur nec in duritia praecordiorum, uenarum uehementia neque in opisthotono, tetano nec singultientibus nec si cum febri dyspnoea sit; minime uero oculis rigentibus et genis stantibus aut defectis, grauibus nec quorum coniuentium perlucebunt oculi palpebrisue non coeuntibus uel si dormientibus hoc idem eueniet aut si cruore suffunduntur oculi uel si lemae in oculis erunt; minime lingua fungosa nec graui et subinde inperfecta loquentibus; nec si urina difficile reddetur neque expauescentibus repente nec spasticis aut rursus torpentibus nec si per somnos genitura effundetur.
XXV. Cardiacorum morbo unicam spem hanc [uino] esse certum est. Sed id dandum non nisi in accessione censent, alii in remissione, illi ut sudorem coerceant, hi quia tutius putant minuente se morbo, quam plurium sententiam esse uideo. Dari utique non nisi in cibo debet nec a somno nec praecedente alio potu, hoc est utique sitienti, nec nisi in desperatione suprema, et uiro facilius quam feminae, seni quam iuueni, iuueni quam puero, hieme quam aestate, adsuetis potius quam expertibus. Modus dandi pro uehementia uini, item mixtura aquae. Vulgo satis putant unum cyathum duobus aquae misceri. Si dissolutio sit stomachi, dandum; si cibus non descendat, iterum.
XXVI. Vini genera quae fingi docuimus nec fieri iam arbitror et superuacuum eorum usum, cum ipsis rebus ex quibus finguntur doceamus uti. Et alias modum excesserat medicorum in his ostentatio, ueluti e napis uinum utile esse ab armorum equitandiue lassitudine praecipientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipero. Et quis satius censeat absinthite uino utendum potius quam absinthio ipso? In reliquis omittatur et palmeum, capiti noxium uentrique tantum molliendo et sanguinem exscreantibus non inutile. Ficticium non potest uideri quod bion appellauimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio. Prodest stomacho dissoluto aut cibos non perficienti, praegnantibus defectis, paralyticis, tremulis, uertigini, torminibus, ischiadicis. In pestilentia quoque ac peregrinationibus uim magnam auxiliandi habere dicitur.
XXVII. Vini etiam uitium transit in remedia. Aceto summa uis et in refrigerando, non tamen minor in discutiendo; ita fit ut infuso terra spumet. Dictum est saepius diceturque quotiens cum aliis prosit. Per se haustum fastidia discutit, singultus cohibet, sternumenta olfactatum. In balineis aestus arcet, si contineatur ore. Quin et cum aqua bibitur multorum stomacho utiliter, gargarizatur cum eadem conualescentium, et a solis ardoribus oculis quoque illo modo saluberrimum fotu. Medetur pota hirudine, item lepris, furfuribus, ulceribus manantibus, canis morsibus, scorpionum ictibus, scolopendrarum, muris aranei contraque omnium aculeatorum uenena et pruritus, item contra multipedae morsum calidum in spongea adiecto aut sulphuris sextante sextariis tribus aut hysopi fasciculo. Medetur et sedis uitiis, in sanguinis fluctione post excisos calculos et omni alia foris in spongea inpositum, intus potum cyathis binis quam acerrimum. Conglobatum utique sanguinem discutit. Contra lichenem et bibitur et inponitur. Sistit aluum et rheumatismos interaneorum infusum, item procidentias sedis uuluaeque. Tussim ueterem inhibet et gutturis rheumatismos, orthopnoeam, dentium labefactationem. Vesicae nocet neruorumque infirmitatibus. Nesciere medici quantum contra aspidas polleret. Nuper ab aspide caceata percussus utrem aceti ferens, quotiens deposuisset, sentiebat ictum, alias inlaeso similis. Intellectum ibi remedium est potuque succursum. Neque aliter os conluunt uenena exsugentes. In totum domitrix uis haec non ciborum modo est, uerum et rerum plurimarum. Saxa rumpit infusum quae non ruperit ignis antecedens. Cibos quidem et sapores non alius magis sucus commendat aut excitat, in quo usu mitigatur usto pane aut cumino uel accenditur pipere ac lasere, utique sale conpescitur. Non est praetereundum in eo exemplum ingens, siquidem M. Agrippa supremis suis annis conflictatus graui morbo pedum, cum dolorem eum perpeti nequiret, unius medicorum portentosa scientia ignorante diuo Augusto tanti putauit usu pedum sensuque omni carere, dummodo et dolore illo careret, demersis in acetum calidum cruribus in acerrimo impetu morbi.
XXVIII. Acetum scillinum inueteratum magis probatur. Prodest super ea quae diximus acescentibus cibis - gustatu enim discutit poenam eam - et his qui ieiuni uomant, callum enim faucium facit ac stomachi. Odorem oris tollit, gingiuas adstringit, dentes firmat, colorem meliorem praestat. Tarditatem quoque aurium gargarizatione purgat et transitum auditus aperit. Oculorum aciem obiter exacuit, comitialibus, melancholicias uertigini, uuluarum strangulationibus, percussis aut praecipitatis et ob id sanguine conglobato, neruis infirmis, renium uitiis perquam utile, cauendum exulceratis.
XXIX. Oxymeli antiqui, ut Dieuches tradit, hoc modo temperabant: mellis minas decem, aceti ueteris heminas quinque, salis marini pondo libram quadrantem, aquae sextarios quinque pariter coquebant deciens deferuescente cortina atque ita diffundebant inueterabantque. Sustulit totum id Asclepiades coarguitque - nam etiam in febribus databant -, profuisse tamen fatetur contra serpentes quas sepas uocant et contra meconium ac uiscum, et anginis calidum gargarizatum et auribus, oris gutturisque desideriis. Quae nunc omnia oxyalme contingunt, id est sale et aceto recente, efficacius.
XXX. Vino cognata res sapa est musto decocto, donec tertia pars supersit. Ex albo hoc melius. Vsus contra cantharidas, buprestim, pinorum erucas quas pityocampas uocant, salamandras, contra mordentia uenenata. Secundas partusque emortuos trahit cum bulbis potum. Fabianus auctor est uenenum esse, si quis ieiunus a balineis id bibat.
XXXI. Consequens horum est faex sui cuiusque generis. Ergo uini faecibus tanta uis est ut descendentes in cupas enecet. Experimentum demissa praebet lucerna, quamdiu extinguatur, periculum denuntians. Inlota miscetur medicamentis, cum iridis uero pari pondere eruptionibus pituitae inlinitur, et sicca uel madida contra phalangia et testium mammarumque inflammationi uel in quacumque parte corporis, item cum hordeacia farina et turis polline in uino cocta. Crematur et siccata. Experimentum est legitime coctae ut refrigerata linguam tactu uideatur urere. Celerrime exanimatur non in cluso condita. Crematio ei multum uirium adicit, utilissimae ad conpescendos lichenas, furfures cum fico decocta. Sic et lepris et ulceribus manantibus inponitur. Fungorum naturae contraria est pota, sed magis cruda. Oculorum medicamentis cocta et lota miscetur. Medetur inlita et testibus et genitalibus, in uino autem aduersus strangurias bibitur. Cum exspirauit quoque, lauandis corporibus et uestibus utilis, tunc usum acaciae habet.
XXXII. Faex aceti pro materia acrior sit necesse est multoque magis exulceret. Resistit suppurationum incrementis; stomachum, interanea, uentrem inlita adiuuat. Sistit rheumatismos earum partium et mulierum menses. Panos discutit nondum exulceratos et anginas, ignes sacros cum cera. Mammas lactis sui inpatientes eadem extinguit, ungues scabros aufert. E serpentibus contra cerastas ualidissima cum polenta, cum melanthio autem contra crocodili morsus et canis. Et haec cremata ampliat uires. Tunc addito lentiscino oleo inlita una nocte rufat capillum. Eadem ex aqua in linteolo adposita uuluas purgat.
XXXIII. Sapae faece ambusta sanantur, melius addita lanugine harundinis, eadem faece decocta potaque tusses ueteres. Decoquitur in patinis cum sale et adipe ad tumorem quoque maxillarum et ceruicium.
XXXIV. Olearum proxima auctoritas intellegitur. Folia earum uehementissime adstringunt, purgant, sistunt. Itaque commanducata inposita ulceribus medentur et capitis doloribus inlita cum oleo, decoctum eorum cum melle iis quae medici usserint, gingiuarum inflammationibus et paronychiis sordidisque ulceribus et putrescentibus; cum melle sanguinis profluuium e neruosis partibus cohibet. Sucus eorum carbunculantibus circa oculos ulceribus et pusulis procidentique pupillae efficax, quapropter in collyria additur. Nam et ueteres lacrimationes sanat et genarum erosiones. Exprimitur autem sucus tunsis adfuso uino et aqua caelesti siccatusque in pastillos digeritur. Sistit menses in lana admotus uuluae, utilis et sanie manantibus, item condylomatis, ignibus sacris quaeque serpunt ulcera epinyctidi.
XXXV. Eosdem effectus et flos earum habet. Vruntur cauliculi efflorescentes, ut cinis spodi uicem praestet, uinoque infuso iterum uritur. Suppurationes et panos inlinunt cinere eo uel foliis tusis cum melle, oculos uero cum polenta. Sucus fruticis recentis accensi destillans sanat lichenas, furfures, manantia ulcera. Nam lacrima quae ex arbore ipsa destillat, Aethiopicae maxime oleae, mirari satis non est repertos, qui dentium dolores inlinendos censerent, uenenum esse praedicantes, atque etiam in oleastro quaerendam. E radice oleae quam tenerrimae cortex derasus in mel crebro gustatu medetur sanguinem reicientibus et suppurata extussientibus. Ipsius oleae cinis cum axungia tumores sanat extrahitque fistulis uitia et ipsas sanat.
XXXVI. Oliuae albae stomacho utiliores, uentri minus. Praeclarum habent usum, antequam condiantur, recentes per se cibi modo deuoratae. Medentur enim harenosae urinae, item dentibus carne mandenda adtritis aut conuolsis. Nigra oliua stomacho inutilior, uentri facilior; capiti, oculis non conuenit. Vtraque ambustis prodest trita et inlita, sed nigra commanducatur et protinus ex ore inposita pusulas gigni prohibet. Colymbades sordida ulcera purgant, inutiles difficultatibus urinae.
XXXVII. De amurca poteramus uideri satis dixisse Catonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est. Gingiuis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime subuenit, item ignibus sacris infusa et iis quae serpunt. Pernionibus nigrae oliuae amurca utilior, item infantibus fouendis, albae uero mulierum uuluae in lana admouetur. Multo autem omnis amurca decocta efficacior. Coquitur in Cyprio uase ad crassitudinem mellis. Vsus eius cum aceto aut uino uetere aut mulso, ut quaeque causa exigat, in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manatium, genitalium, rhagadum. Vulneribus in linteolis inponitur, luxatis in lana. Ingens hic usus utique inueterato medicamento; tale enim fistulas sanat. Infunditur sedis, genitalium, uuluae exulcerationi, inlinitur uero podagris incipientibus, item articulariis morbis. Si uero cum omphacio recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios dentes extrahit; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum et chamaeleonte herba mire sanat. Cruda amurca podagras foueri utilissimum.
XXXVIII. Oleastri foliorum eadem natura. Spodium e cauliculis uehementius inhibet rheumatismos. Sedat et inflammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet, excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem perducit. Cetera ut in oleis, peculiare autem quod folia decocuntur ex melle et dantur coclearibus tribus contra sanguinis exscreationes. Oleum tantum acrius efficaciusque et ideo os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. Inponuntur folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem collectionem cum uino, his uero quae purganda sint, cum melle. Miscentur oculorum medicamentis decoctum foliorum et sucus oleastri. Vtiliter et auribus instillatur cum melle uel si pus effluat. Flore oleastri condylomata inlinuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia uenter in rheumatismo, cum oleo capitis dolores. Cutem in capite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle inpositi conprimunt. Ex oleastro maturi in cibo sumpti sistunt aluum, tosti autem et cum melle triti nomas repurgant, carbunculos rumpunt.
XXXIX. Olei naturam causasque abunde diximus. Ad medicinam ex olei generibus haec pertinent, utilissimum esse omphacium, proxime uiride, praeterea quam maxime recens - nisi cum uetustissimum quaeritur -, tenue, odoratum quodque non mordeat, e diuerso quam in cibis eligitur. Omphacium prodest gingiuis, si contineatur in ore, colorem dentium custodit magis quam aliud. Sudores cohibet.
XL. Oenanthino idem effectus qui rosaceo. Omni autem oleo mollitur corpus, uigorem et robur accipit. Stomacho contrarium auget et ulcerum incrementa. Fauces exasperat et uenena omnia hebetat, praecipue psimithi et gypsi, in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto potum contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim, salamandras, pityocampas, per se potum redditumque uomitionibus contra omnia supra dicta. Lassitudinum et perfrictionum refectio est. Tormina calidum potum cyathis sex magisque ruta simul decocta pellit, item uentris animalia. Soluit aluum heminae mensura cum uino et calida aqua potum aut tisanae suco, uulnerariis emplastris utile faciem purgat. Bubus infusum per nares, donec ructent, inflationem sedat. Vetus autem magis excalfacit corpora magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethargicis auxiliare et inclinato morbo. Oculorum claritati confert aliquid cum pari portione mellis acapni. Capitis doloribus remedium est, item ardoribus in febri cum aqua. Si uetusti non sit occasio, decoquitur ut uetustatem repraesentet.
XLI. Oleum cicinum bibitur ad purgationes uentris cum pari caldae mensura. Priuatim dicitur purgare praecordia. Prodest et articulorum morbis, duritiis omnibus, uuluis, auribus, ambustis, cum cinere uero muricum sedis inflammationibus, item psorae. Colorem cutis commendat capillumque fertili natura euocat. Semen, ex quo fit nulla animans attingit. Ellychnia ex uua fiunt claritatis praecipuae, ex oleo lumen obscurum propter nimiam pinguitudinem. Folia igni sacro inlinuntur ex aceto, per se autem recentia mammis et epiphoris, eadem decocta in uino inflammationibus cum polenta, croco; per se autem triduo inposita faciem purgant.
XLII. Oleum amygdalinum purgat, mollit corpora, cutem erugat, nitorem commendat, uaros cum melle tollit e facie. Prodest et auribus cum rosaceo aut melle et mali punici germine decoctum uermiculosque in his necat et grauitatem auditus discutit, sonos incertos et tinnitus, obiter capitis dolores et oculorum. Medetur furunculis et a sole ustis cum cera. Vlcera manantia et furfures cum uino expurgat, condylomata cum meliloto. Per se uero capiti inlitum somnum adlicit.
XLIII. Oleum laurinum utilius quo recentius quoque uiridius colore. Vis eius excalfactoria, et ideo paralyticis, spasticis, ischiadicis, suggillatis, capitis doloribus, inueteratis destillationibus, auribus in calyce punici calfactum inlinitur.
XLIV. Similis et myrtei olei ratio. Adstringit, indurat. Medetur gingiuis, dentium dolori, dysinteriae, uuluae exulceratae, uesicis, ulceribus uetustis uel manantibus cum squama aeris et cera, item eruptionibus, adustionibus. Adtrita sanat et furfures, rhagadas, condylomata, articulos laxatos, odorem grauem corporis. Aduersatur cantharidi, bupresti aliisque malis medicamentis quae exulcerando nocent.
XLV. Chamaemyrsinae siue oxymyrsinae eadem natura. Cupressinum oleum eosdem effectus habet quos myrteum, item citreum. E nuce uero iuglande, quod caryinum appellauimus, alopeciis utile est et tarditati aurium infusum, item capitis dolori inlitum, cetero iners et graui sapore. Enimuero si quid in nucleo putridi fuerit, totus modius deperit. Ex Cnidio grano factum eandem uim habet quam cicinum. E lentisco factum utilissimum acopo est idemque proficeret quod rosaceum, ni durius paulo intellegeretur. Vtuntur eo et contra nimios sudores papulasque sudorum. Scabiem iumentorum efficacissime sanat. Balaninum oleum repurgat uaros, furunculos, lentigines, gingiuas.
XLVI. Cypros qualis esset et quemadmodum ex ea fieret oleum docuimus. Natura eius excalfacit, emollit neruos. Folia stomacho inlinuntur et uuluae concitatae, sucus quoque eorum adponitur. Folia recentia commanducata ulceribus in capite manantibus, item oris medentur et collectionibus, condylomatis. Decoctum foliorum ambustis et luxatis prodest. Ipsa rufant capillum tusa adiecto struthei mali suco. Flos capitis dolores sedat cum aceto inlitus; idem combustus in cruda olla nomas sanat et putrescentia ulcera per se uel cum melle. Odor floris oleique somnum facit. Adstringit gleucinum et refrigerat eadem ratione qua et oenanthinum.
XLVII. Balsaminum longe pretiosissimum omnium, ut in unguentis diximus, contra omnes serpentes efficax, oculorum claritati plurimum confert, caliginem discutit, item dyspnoeas, collectiones omnes duritiasque lenit. Sanguinem densari prohibet, ulcera purgat, auribus, capitis doloribus, tremulis, spasticis, ruptis perquam utile. Aduersatur aconito ex lacte potum, febres cum horrore uenientes perunctis leuiores facit. Vtendum tamen modico, quoniam adurit augetque uitia non seruato temperamento.
XLVIII. Malobathri quoque naturam et genera exposuimus. Vrinam ciet, oculorum epiphoris uino expressum utilissime inponitur, item frontibus dormire uolentibus, efficacius, si et nares inlinantur aut si ex aqua bibatur. Oris et halitus suauitatem commendat linguae subditum folium, sicut et uestium odorem interpositum.
XLIX. Hyoscyaminum emolliendo utile est, neruis inutile; potum quidem cerebri motus facit. Therminum e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu, Narcissinum dictum est cum suo flore. Raphaninum phthiriasis longa ualitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie emendat. Sesaminum aurium dolores sanat et ulcera quae serpunt et quae cacoëthe uocant. Lirinum, quod et syrium uocauimus, renibus utilissimum est sudoribusque euocandis, uuluae molliendae concoquendisque intus. Selgiticum neruis utile esse diximus, sicut herbaceum quoque quod Iguuini circa Flaminiam uiam uendunt.
L. Elaeomeli, quod in Syria ex ipsis oleis manare diximus, sapore melleo, non sine nausea aluum soluit, bilem praecipue detrahit duobus cyathis in hemina aquae datis; qui bibere, torpescunt excitanturque crebro. Potores certaturi praesumunt ex eo cyathum unum. Pissino oleo usus ad tussim et quadripedum scabiem est.
LI. A uitibus oleisque proxima nobilitas palmis. Inebriant recentes, capitis dolorem adferunt minus siccae nec, quantum uidetur, utiles stomacho; tussim exasperant, corpus alunt. Sucum decoctarum antiqui pro hydromelite dabant aegris ad uires recreandas, sitim sedandam, in quo usu praeferebant Thebaicas sanguinem quoque exscreantibus utiles, in cibo maxime. Inlinuntur caryotae stomacho, uesicae, uentri, intestinis cum cotoneis et cera et croco. Suggillata emendant. Nuclei palmarum cremati in fictili nouo cinere loto spodi uicem efficiunt miscenturque collyriis et calliblephara faciunt addito nardo.
LII. Palma quae fert myrobalanum probatissima in Aegypto, ossa non habet reliquarum modo in balanis. Aluum et menses ciet in uino austero et uulnera conglutinat.
LIII. Palma elate siue spathe medicinae confert germina, folia, corticem. Folia inponuntur praecordiis, stomacho, iocineri, ulceribus quae serpunt cicatrici repugnantia. Psoras cortex eius tener cum resina et cera sanat diebus XX. Decoquitur et ad testium uitia. Capillum denigrat. Suffitu partus extrahit. Datur bibendus renium uitiis et uesicae et praecordiorum, capiti et neruis inimicus. Vuluae ac uentris fluctiones sistit decoctum eius; item cinis et tormina, potus in uino albo in uuluarum uitiis efficacissimus.
LIV. Proxime uarietates generum medicinarumque mala habent. Ex his uerna acerba et stomacho inutilia sunt, aluum, uesicam circumagunt, neruos laedunt. Cocta meliora. Cotonea cocta suauiora, cruda tamen, dumtaxat matura, prosunt sanguinem exscreantibus et dysintericis, cholericis, coeliacis. Non idem possunt decocta, quoniam amittunt constringentem illam uim suci, et tamen decocuntur in aqua caelesti ad eadem quae supra scripta sunt. Inponuntur et pectori in febris ardoribus, ad stomachi autem dolores cruda decoctaue cerati modo inponuntur. Lanugo eorum carbunculos sanat. Cocta in uino et inlita cum cera alopeciis capillum reddunt. Quae ex his cruda in melle conduntur aluum mouent; mellis autem suauitati multum adiciunt stomachoque utilius id faciunt. Quae uero in melle cocta conduntur quidam ad stomachi uitia trita cum rosae foliis decoctis dant pro cibo. Sucus crudorum lienibus, orthopnoicis, hydropicis prodest, item mammis, condylomatis, uaricibus, flos et uiridis et siccus inflammationibus oculorum, exscreationibus sanguinis, mensibus mulierum. Fit et sucus ex illis mitis cum uino dulci tusis, utilis coeliacis et iocineri. Decocto quoque eorum fouentur, si procidant, uuluae et interanea. Fit et oleum ex his quod melinum uocauimus, quotiens non fuerint in umidis nata. Ideo utilissima quae ex Sicilia ueniunt, minus utilia struthia, quamuis cognata. Radix eorum circumscripta terra manu sinistra capitur ita ut qui id faciet dicat quare capiat et cuius causa; sic adalligata strumis medetur.
LV. Melimela et reliqua dulcia stomachum et uentrem soluunt, siticulosa, aestuosa, sed neruos non laedunt. Orbiculata sistunt aluum et uomitiones, urinas cient. Siluestria mala similia sunt uernis acerbis aluumque sistunt; sane in hunc usum inmatura opus sunt.
LVI. Citrea contra uenenum in uino bibuntur uel ipsa uel semen. Faciunt oris suauitatem decocto eorum colluti aut suco expresso. Horum semen edendum praecipiunt in malacia praegnantibus, ipsa uero contra infirmitatem stomachi, sed non nisi ex aceto facile manduntur.
LVII. Punici mali nouem genera nunc iterari superuacuum. Ex his dulcia, quae apyrena alio nomine appellauimus, stomacho inutilia habentur; inflationes pariunt, dentes gingiuasque laedunt. Quae uero ab his sapore proxima uinosa diximus, paruum nucleum habentia, utiliora paulo intelleguntur; aluum sistunt et stomachum, dumtaxat pauca citraque satietatem. Et haec minime danda, quamquam omnino nulla, in febri, nec carne acinorum utili nec suco. Cauentur aeque uomitionibus ac bilem reicientibus. Vuam in his ac ne mustum quidem, sed protinus uinum aperuit natura, utrumque asperiore cortice; hic acerbis in magno usu. Vulgus coria maxime perfici illo nouit; ob id malicorium appellant medici. Vrinam cieri eodem monstrant mixtaque galla in aceto decoctum mobiles dentes stabilire. Expetitur grauidarum malaciae, quoniam gustatu moueat infantem. Diuiditur malum caelestique aqua madescit ternis fere diebus; haec bibitur frigida coeliacis et sanguinem exscreantibus.
LVIII. Ex acerbo fit medicamentum quod stomatice uocatur, utilissimum oris uitiis, narium, aurium, oculorum caligini, pterygiis, genitalibus et his quas nomas uocant et quae in ulceribus excrescunt, contra leporem marinum hoc modo: acinis detracto cortice tunsis sucoque decocto ad tertias cum croci et aluminis scissi, murrae, mellis Attici selibris. Alii et hoc modo faciunt: punica acida multa tunduntur, sucus in cacabo nouo coquitur mellis crassitudine ad uirilitatis et sedis uitia et omnia quae lycio curantur, aures purulentas, epiphoras incipientes, rubras maculas in manibus. Rami punicorum serpentes fugant. Cortice punici ex uino cocti et inpositi perniones sanantur. Contusum malum ex tribus heminis uini decoctum ad heminam tormina et taenias pellit. Punicum in olla noua, coperculo inlito, in furno exustum et contritum potumque in uino sistit aluum, discutit tormina.
LIX. Primus pomi huius partus florere incipientis cytinus uocatur a Graecis, mirae obseruationis multorum experimento. Si quis unum ex his solutus uinculo omni cinctus et calciatus atque etiam anuli decerpserit duobus digitis, pollice et quarto, sinistrae manus atque ita lustratis leui tactu oculis in os additum deuorauerit ne dente contingat, adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem anno. Idem cytini siccati tritique carnes excrescentes cohibent, gingiuis et dentibus medentur, uel si mobiles sint, decocto suco. Ipsa corpuscula trita ulceribus quae serpunt putrescuntue inlinuntur, item oculorum inflammationi intestinorumque et fere ad omnia quae cortices malorum. Aduersantur scorpionibus.
LX. Non est satis mirari curam diligentiamque priscorum, qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt. In hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat erumpentes, quos balaustium uocari diximus. Hos quoque ergo experti inuenere scorpionibus aduersari. Sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera oris, tonsillas, uuam, sanguinis exscreationes, uentris et stomachi solutiones, genitalia, ulcera quacumque in parte manantia. Siccauere etiam, ut sic quoque experirentur, inueneruntque tusorum farina dysintericos a morte reuocari, aluum sisti. Quin et nucleos ipsos acinorum experiri non piguit. Tosti tusique stomachum iuuant cibo aut potioni inspersi. Bibuntur ex aqua caelesti ad sistendum aluum. Radix decocta sucum remittit qui taenias necat uictoriati pondere. Eadem discocta in aqua quas lycium praestat utilitates.
LXI. Est et siluestre punicum a similitudine appellatum. Eius radices rubro cortice denari pondere ex uino potae somnos faciunt. Semine poto aqua quae subierit cutem siccatur. Mali punici corticis fumo culices fugantur.
LXII. Pirorum omnium cibus, etiam ualentibus onerosus, aegris uini quoque modo negatur. Decocta eadem mire salubria et grata, praecipue Crustumina: quaecumque uero cum melle decocta stomachum adiuuant. Fiunt cataplasmata e piris ad discutienda corporum uitia, et decocto eorum ad duritias utuntur. Ipsa aduersantur boletis atque fungis pelluntque pondere et pugnante suco. Pirum siluestre tardissime maturescit. Conciditur suspensumque siccatur ad sistendam aluum, quod et decoctum eius potu praestat. Decocuntur et folia cum pomo ad eosdem usus. Pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum efficacius proficit. Mala piraque iumentis portatu mire grauia sunt uel pauca. Remedio aiunt esse, si prius edenda dentur aliqua aut utique ostendantur.
LXIII. Fici sucus lacteus aceti naturam habet, itaque coaguli modo lac contrahit. Excipitur ante maturitatem pomi et in umbra siccatur ad aperienda ulcera, cienda menstrua adpositu cum luteo oui aut potu cum amylo. Podagris inlinitur cum farina Graeci feni et aceto. Pilos quoque detrahit palpebrarumque scabiem emendat, item lichenas et psoras. Aluum soluit. Lactis ficulni natura aduersatur crabronum uesparumque et similium uenenis, priuatim scorpionum. Idem cum axungia uerrucas tollit. Folia et quae non maturuere fici strumis inlinuntur omnibusque quae emollienda sint discutiendaue. Praestant hoc et per se folia. Et alius usus eorum in fricando lichene et alopeciis et quaecumque exulcerari opus sit. Et aduersus canis morsus ramorum teneri cauliculi cuti inponuntur. Iidem cum melle ulceribus quae ceria uocantur inlinuntur. Extrahunt infracta ossa cum papaueris siluestris foliis; canum rabiosorum morsus folio trito ex aceto restingunt. E nigra fico candidi cauliculi inlinuntur furunculis, muris aranei morsibus cum cera, cinis earum e foliis gangraenis consumendisque quae excrescunt. Fici maturae urinam cient, aluum soluunt, sudorem mouent papulasque, ob id autumno insalubres, quoniam sudantia huius cibi opera corpora perfrigescunt. Nec stomacho utiles, sed ad breue tempus, et uoci contrariae intelleguntur. Nouissimae salubriores quam primae, medicatae uero numquam. Iuuenum uires augent, senibus meliorem ualitudinem faciunt minusque rugarum. Sitim sedant, calorem refrigerant, ob id non negandae in febribus constrictiis, quas stegnas uocant. Siccae fici stomachum laedunt, gutturi et faucibus magnifice utiles. Natura his excalfaciendi. Sitim adferunt, aluum molliunt, rheumatismis eius et stomacho contrariae, uesicae semper utiles et anhelatoribus ac suspiriosis, item iocinerum, renium, lienum uitiis. Corpus et uires adiuuant - ob id antea athletae hoc cibo pascebantur; Pythagoras exercitator primus ad carnes eos transtulit -, recolligentes se a longa ualitudine utilissime. Item comitialibus et hydropicis omnibusque quae maturanda aut discutienda sint inponuntur, efficacius calce aut nitro aut iri admixta. Coctae cum hysopo pectus purgant, pituitam, tussim ueterem, cum uino autem sedem et tumores maxillarum. Ad furunculos, panos, parotidas decoctae inlinuntur. Vtile et decocto fouere earum, feminas quoque decocto eodem cum feno Graeco. Vtiles sunt et pleuriticis ac peripneumonicis; cum ruta coctae torminibus prosunt, tibiarum ulceribus cum aeris flore et parotidi, pterygiis cum punico malo, ambustis, pernionibus cum cera, hydropicis coctae in uino et cum absinthio et farina hordeacia. Nitro addito manducatae aluum soluunt. Scorpionum ictibus cum sale tritae inlinuntur. Carbunculos extrahunt in uino coctae et inpositae. Carcinomati, si sine ulcere est, quam pinguissimam ficum inponi paene singulare remedium est, item phagedaenae. Cinis non ex alia arbore acrior. Purgat, conglutinat, replet, adstringit. Bibitur et ad discutiendum sanguinem concretum, item percussis, praecipitatis, ruptis, conuulsis cineris cyathus cum cyathis singulis aquae et olei. Datur tetanicis et spasticis, item potus uel infusus coeliacis et dysintericis. Et si quis eo cum oleo perunguatur, excalfacit. Idem cum cera et rosaceo subactus ambustis cicatricem tenuissimam obducit. Lusciosos ex oleo inlitus emendat dentiumque uitia crebro fricatu. Produnt etiam, si quis inclinata arbore supino ore aliquem nodum eius morsu abstulerit nullo uidente atque cum aluta inligatum licio e collo suspenderit, strumas et parotidas discuti. Cortex tritus cum oleo uentris ulcera sanat. Crudae grossi uerrucas, thymos nitro, farina additis tollunt. Spodi uicem exhibet fruticum a radice exeuntium cinis. Bis lotus adiecto psimithio digeritur in pastillos ad ulcera oculorum et scabritiam.
LXIV. Caprificus etiamnum multo efficacior fico; surculo quoque eius lacte coagulatur in caseo. Lactis minus habet. Exceptum id coactumque in duritiam suauitatem carnibus adfert; fricantur diluto ex aceto. Miscetur exulceratoriis medicamentis. Aluum soluit, uuluam cum amylo aperit potu; menses ciet cum luteo oui; podagricis cum farina Graeci feni inlinitur. Lepras, psoras, lichenas, lentigines expurgat, item uenenatorum ictus et canis morsus. Dentium quoque dolori hic sucus adpositus in lana prodest aut in caua eorum additus. Cauliculi et folia admixto eruo contra marinorum uenena prosunt; adicitur et uinum. Bubulas carnes additi caules magno ligni conpendio percoquunt. Grossi inlitae strumas et omnem collectionem emolliunt et discutiunt, aliquatenus et folia. Quae mollissima sunt ex his cum aceto ulcera manantia et epinyctidas, furfures sanant. Cum melle foliis ceria sanant et canis morsus recentes, cum uino phagedaenas; cum papaueris foliis ossa extrahunt. Grossi caprifici inflationes discutiunt suffitu - resistunt et sanguini taurino poto et psimithio et lacti coagulato potae -, item in aqua decoctae atque inlitae parotidas. Cauliculi aut grossi eius quam minutissimae ad scorpionum ictus e uino bibuntur. Lac quoque instillatur plagae et folia inponuntur, item aduersus murem araneum. Cauliculorum cinis uuam faucium sedat, arboris ipsius cinis ex melle rhagadia, radix deferuefacta in uino dentium dolores. Hiberna caprificus in aceto cocta et trita inpetigines tollit. Inlinuntur ramenta e ramo sine cortice quam minutissima ad scobis modum. Caprifico quoque medicinae unius miraculum additur: corticem eius intumescentem puer inpubis si defracto ramo detrahat dentibus, medullam ipsam adalligatam ante solis ortum prohibere strumas. Caprificus tauros quamlibet feroces collo eorum circumdata in tantum mirabili natura conpescit ut inmobiles praestet.
LXV. Herbam quoque Graeci erinon uocant reddendam in hoc loco propter gentilitatem. Palmum alta est, cauliculis quinis fere, ocimi similitudine; flos candidus, semen nigrum, paruum. Tritum cum Attico melle oculorum epiphoris medetur II drachmis cum cyathis IV mellis. Decerpto ramo manat lacte multo dulci herba perquam utilis aurium dolori nitri exiguo addito. Folia resistunt uenenis.
LXVI. Pruni folia decocta tonsillis, gingiuis, uuae prosunt, in uino decocta et uehementius, subinde conluto ore. Ipsa pruna aluum molliunt, stomacho non utilissima, sed breui momento.
LXVII. Vtiliora persica sucusque eorum, etiam in uino aut in aceto expressus. Neque alius eis pomis innocentior cibus; nusquam minus odoris, suci plus, qui tamen sitim stimulet. Folia eius trita inlita haemorrhagian sistunt. Nuclei persicorum cum oleo et aceto capitis doloribus inlinuntur.
LXVIII. Siluestrium quidem prunorum bacae uel e radice cortex, in uino austero si decoquantur ita ut triens ex hemina supersit, aluum sistunt et tormina satis est singulos cyathos decocti sumi.
LXIX. Et in his et satiuis prunis est limus arborum quam Graeci lichena appellant, rhagadiis et condylomatis mire utilis.
LXX. Mora in Aegypto et Cypro sui generis, ut diximus, largo suco abundant summo cortice desquamato; altior plaga sicca est mirabili natura. Sucus aduersatur uenenis serpentium, prodest dysintericis, discutit panos omnesque collectiones, uulnera conglutinat, capitis dolores sedat, item aurium. Splenicis bibitur atque inlinitur et contra perfrictiones. Celerrime teredinem sentit. Neque apud nos suco minor usus: aduersatur aconito et araneis in uino potus; aluum soluit, pituitas taeniasque et similia uentris animalia extrahit. Hoc idem praestat et cortex tritus. Folia tingunt capillum cum fici nigrae et uitis corticibus simul coctis aqua caelesti. Pomi ipsius sucus aluum soluit protinus. Ipsa poma ad praesens stomacho utilia refrigerant, sitim faciunt; si non superueniat alius cibus, intumescunt. Ex inmaturis sucus sistit aluum, ueluti animalis alicuius in hac arbore obseruandis miraculis, quae in natura eius diximus.
LXXI. Fit ex pomo panchrestos stomatice, eadem arteriace appellata, hoc modo: sextarii tres suci e pomo leni uapore ad crassitudinem mellis rediguntur; post additur omphacii aridi pondus denarii II aut murrae denarius I, croci denarius I; haec simul trita miscentur decocto. Neque est aliud oris, arteriae, uuae, stomachi iucundius remedium. Fit et alio modo: suci sextarii duo, mellis Attici sextarius decoquuntur ut supra diximus. Mira sunt praeterea quae produntur: prima germinatione, priusquam in folia exeant, sinistra decerpi futura poma; ricinos Graeci uocant. Hi terram si non attigere, sanguinem sistunt adalligati, siue ex uulnere fluat siue ore siue naribus siue haemorrhoidis. Ad hoc seruantur repositi. Idem praestare et ramus dicitur luna plena defractus incipiens fructum habere, si terram non adtigerit, priuatim mulieribus adalligatus lacerto contra abundantiam mensum. Hoc et quocumque tempore ab ipsis decerptum ita ut terram non adtingat adalligatumque existimant praestare. Folia mori trita aut arida decocta serpentium ictibus inponuntur; aliquidque potu proficitur. Scorpionibus aduersatur e radice corticis sucus ex uino aut posca potus. Reddenda est et antiquorum conpositio. Sucum expressum pomi maturi inmaturique mixtum coquebant uase aereo ad mellis crassitudinem. Aliqui murra adiecta et cupresso praeduratum in uase sole torrebant, permiscentes spatha ter die. Haec erat stomatice, qua et uulnera ad cicatricem perducebant. Alia ratio suci: siccato exprimebant pomo, multum sapori obsoniorum conferentem, in medicina uero contra nomas et pectoris pituitas et ubicumque opus esset adstringi uiscera. Dentes quoque conluebant eo. Tertium genus suci foliis et radice decoctis ad ambusta ex oleo inlinenda. Inponuntur et folia per se. Radix per messes incisa sucum dat aptissimum dentium dolori collectionibusque et suppurationibus; aluum purgat. Folia mori in urina madefacta pilum coriis detrahunt.
LXXII. Cerasia aluum molliunt, stomacho inutilia; eadem siccata aluum sistunt, urinam cient. Inuenio apud auctores, si quis matutino roscida cum suis nucleis deuoret, in tantum leuari aluum ut pedes morbo liberentur.
LXXIII. Mespila exceptis setaniis, quae malo propiorem uim habent, reliqua adstringunt stomachum sistuntque aluum. Item sorua sicca, nam recentia stomacho et aluo citae prosunt.
LXXIV. Nuces pineae quae resinam habent contusae leuiter, additis in singulas singulis sextariis aquae ad dimidium decoctae, sanguinis exscreationi medentur ita ut cyathi bini bibantur ex eo. Corticis e pinu in uino decoctum contra tormina datur. Nuclei nucis pineae sitim sedant et acrimoniam stomachi rosionesque et contrarios umores consistentes ibi. Et infirmitatem uirium roborant, renibus, uesicae utiles. Fauces uidentur exasperare et tussim. Bilem pellunt poti ex aqua aut uino aut passo aut balanorum decocto. Miscetur his contra uehementiores stomachi rosiones cucumeris semen et sucus porcilacae, item ad uesicae ulcera et renes, quoniam et urinam cient.
LXXV. Amygdalae amarae radicum decoctum cutem in facie corrigit coloremque hilariorem facit. Nuces ipsae somnum faciunt et auiditatem, urinam et menses cient. Capitis dolori inlinuntur maximeque in febri; si ab ebrietate, in aceto et rosaceo et aquae sextario. Sanguinem sistunt cum amylo et menta. Lethargicis et comitialibus prosunt capite peruncto. Epinyctidas sanant e uino uetere, ulcera putrescentia, canum morsus cum melle et furfures ex facie ante fotu praeparata, item iocineris et renium dolores ex aqua potae, saepe et ecligmate cum resina terebinthina. Calculosis et difficili urinae in passo et ad purgandam cutem in aqua mulsa tritae sunt efficaces. Prosunt ecligmate iocineri, tussi et colo cum elelisphaco modice addito et melle; sumitur nucis abellanae magnitudo. Aiunt quinis fere praesumptis ebrietatem non sentire potores uulpesque, si ederint eas nec contingat in uicino aquam lambere, mori. Minus ualent in remediis dulces. Et hae tamen purgant, urinam cient; recentes stomachum implent.
LXXVI. Nucibus Graecis cum absinthi semine ex aceto sumptis morbus regius sanari dicitur, isdem inlitis per se uitia sedis et priuatim condylomata, item tussis, sanguinis reiectio.
LXXVII. Nuces iuglandes Graeci a capitis grauedine appellauere. Etenim arborum ipsarum foliorumque uirus in cerebrum penetrat. hoc minore tormento, sed in cibis, nuclei faciunt. Sunt autem recentes iucundiores; siccae unguinosiores et stomacho inutiles, difficiles concoctu, capitis dolorem inferentes, tussientibus inimicae, uomituris ieiunis aptae, tenesmo, colo, trahunt enim pituitam. Eaedem praesumptae uenena hebetant, item aduersantur cepis leniuntque earum saporem. Aurium inflammationi inponuntur, cum mellis exiguo et ruta mammis et luxatis, anginae cum ruta et oleo, cum cepa autem et sale et melle canis hominisque morsui. Putamine nucis iuglandis dens cauus inuritur. Putamen combustum tritumque in oleo aut uino infantium capite peruncto nutrit capillum, et eo ad alopecias sic utuntur. Quo plures nuces quis ederit, hoc facilius taenias pellit. Quae perueteres sunt, nuces gangraenis et carbunculis medentur, item suggillatis; cortex iuglandium lichenum uitio et dysintericis, folia trita cum aceto aurium dolori. In sanctuariis Mithridatis, maximi regis, deuicti Cn. Pompeius inuenit in peculiari commentario ipsius manu conpositionem antidoti e duabus nucibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis XX simul tritis, addito salis grano: ei qui hoc ieiunus sumat nullum uenenum nociturum illo die. Contra rabiosi quoque canis morsum nuclei a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur.
LXXVIII. Nuces abellanae capitis dolorem faciunt et inflationem stomachi, corpori et pinguitudinis conferunt plus quam sit uerisimile. Hae tostae et destillationi medentur, tussi quoque ueteri tritae in aqua mulsa potae; quidam adiciunt grana piperis, alii e passo bibunt. Pistacia eosdem usus habent quos nuclei pinei praeterque ad serpentium ictus, siue edantur siue bibantur. Castaneae uehementer sistunt stomachi et uentris fluctiones, aluum cient, sanguinem exscreantibus prosunt, carnes alunt.
LXXIX. Siliquae recentes, stomacho inutiles, aluum soluunt; eaedem siccatae sistunt stomachoque utiliores fiunt. Vrinam cient. Syriacas in dolore stomachi ternas in aquae sextariis decoquunt quidam ad dimidium eumque sucum bibunt. Sudor uirgae corni arboris lamna candente ferrea exceptus non contingente ligno inlitaque inde ferrugo incipientes lichenas sanat. Arbutus siue unedo fructum fert difficilem concoctioni et stomacho inutilem.
LXXX. Laurus excalfactoriam naturam habet et foliis et cortice et bacis; itaque decoctum ex his maximeque foliis prodesse uuluis et uesicis conuenit. Inlita uero uesparum crabronumque et apium, item serpentium uenenis resistunt, maxime sepos, dipsadis et uiperae. Prosunt et mensibus feminarum cum oleo cocta, cum polenta autem quae tenera sunt trita ad inflammationes oculorum, cum ruta testium, cum rosaceo capitis dolores aut cum irino. Quin et commanducata atque deuorata per triduum terna liberant tussi, eadem suspiriis trita cum melle. Cortex radicis cauendus grauidis. Ipsa radix calculos rumpit, iocineri prodest tribus obolis in uino odorato pota. Folia potu uomitiones mouent. Bacae menses trahunt adpositae tritae uel potae. Tussim ueterem et orthopnoean sanant binae detracto cortice in uino potae, si et febris sit, ex aqua aut ecligmate ex passo aut aqua mulsa decoctae. Prosunt et phthisicis eodem modo et omnibus thoracis rheumatismis; nam et concoquunt pituitam et extrahunt. Aduersus scorpiones quaternae ex uino bibuntur. Epinyctidas ex oleo inlitae et lentigines et ulcera manantia et ulcera oris et furfures, cutis porriginem sucus bacarum emendat et phthiriasim. Aurium dolori aut grauitati instillatur cum uino uetere et rosaceo. Perunctos eo fugiunt uenenata omnia. Prodest contra ictus et potus, maxime autem eius laurus quae tenuissima habet folia. Bacae cum uino serpentibus et scorpionibus et araneis resistunt. Ex oleo et aceto inlinuntur et lieni, iocineri, gangraenis cum melle. Et in fatigatione etiam aut perfrictione suco eo perungui nitro adiecto prodest. Sunt qui celeritati partus conferre multum putent radicem acetabuli mensura in aqua potam, efficacius recentem quam aridam. Quidam aduersus scorpionum ictus decem bacas dari iubent potui, item et in remedio uuae iacentis quadrantem pondo bacarum foliorumue decoqui in aquae sextariis tribus ad tertias, eam calidam gargarizare et in capitis dolore inpari numero bacas cum oleo conterere et calfacere. Laurus Delphicae folia trita olfactaque subinde pestilentiae contagia prohibent, tanto magis si et urantur. Oleum ex Delphica ad cerata acopumque, ad perfrictiones discutiendas, neruos laxandos, lateris dolores, febres frigidas utile est, item ad aurium dolorem in mali punici cortice tepefactum. Folia decocta ad tertias partes aquae uuam cohibent gargarizatione, potu alui dolores intestinorumque, tenerrima ex his trita in uino papulas pruritusque inlita noctibus. Proxime ualent cetera laurus genera. Laurus Alexandrina siue Idaea partus celeres facit radice pota trium denariorum pondere in uini dulcis cyathis tribus, secundas etiam pellit mensesque. Eodem modo pota daphnoides siue his nominibus quae diximus siluestris laurus prodest, aluum soluit uel recenti folio uel arido drachmis tribus cum sale in hydromelite. Manducata pituitas extrahit, folium et uomitus, stomacho inutile. Sic et bacae quinae denae purgationis causa sumuntur.
LXXXI. Myrtus satiua candida minus utilis medicinae quam nigra. Semen eius medetur sanguinem exscreantibus, item contra fungos in uino potum. Odorem oris commendat uel pridie commanducatum; ita apud Menandrum Synaristosae hoc edunt. Datur et dysintericis idem denarii pondere in uino. Vlcera difficilia in extremitatibus corporis sanat cum uino subferuefactum. Inponitur lippitudini cum polenta et cardiacis in mamma sinistra et contra scorpionis ictum in mero et ad uesicae uitia, capitis dolores, aegilopas, antequam suppurent, item tumoribus exemptisque nucleis in uino uetere tritum eruptionibus pituitae. Sucus seminis aluum sistit, urinam ciet. Ad eruptiones pusularum pituitaeque cum cerato inlinitur et contra phalangia; capillum denigrat. Lenius suco oleum est ex eadem myrto, lenius et uinum, quo numquam inebriantur. Inueteratum sistit aluum et stomachum, tormina sanat, fastidium abigit. Foliorum arentium farina sudores cohibet inspersa uel in febri, utilis et coeliacis, procidentiae uuluarum, sedis uitiis, ulceribus manantibus, igni sacro fotu, capillis fluentibus, furfuribus, item aliis eruptionibus, ambustis. Additur in medicamenta quae liparas uocant, eadem de causa qua oleum ex his, efficacissimum ad ea quae in umore sunt, tamquam in ore et uulua. Folia ipsa fungis aduersantur trita ex uino, cum cera uero articulariis morbis et collectionibus. Eadem in uino decocta dysintericis et hydropicis potui dantur. Siccantur in farinam, quae inspergitur ulceribus aut haemorrhagiae. Purgant et lentigines, pterygia et paronychia et epinyctidas, condylomata, testes, tetra ulcera, item ambusta cum cerato. Ad aures purulentas et foliis crematis utuntur et suco et decocto. Comburuntur et in antidota; item cauliculi in flore decerpti et in fictili nouo operto cremati in furno, dein triti ex uino. Et ambustis foliorum cinis medetur. Inguen ne intumescat ex ulcere, satis est surculum tantum myrti habere secum nec ferro nec terra contactum.
LXXXII. Myrtidanum diximus quomodo fieret. Vuluae prodest adpositu, fotu et inlitu, multo efficacius et cortice et folio et semine. Exprimitur et foliis sucus mollissimis in pila tusis, adfuso paulatim uino austero, alias aqua caelesti, atque etiam expresso utuntur ad oris, sedis ulcera, uuluae et uentris, capillorum nigritiam, alarum perfusiones, purgationes lentiginum et ubi constringendum aliquid est.
LXXXIII. Myrtus siluestris siue oxymyrsine siue chamaemyrsine bacis rubentibus et breuitate a satiua distat. Radix eius in honore est, decocta uino ad renium dolores potu et difficili urinae praecipueque crassae et graueolenti, morbo regio et uuluarum purgationi trita cum uino; cauliculi quoque incipientes asparagorum modo in cibo sumpti, sed in cinere cocti. Semen cum uino potum aut oleo et aceto calculos frangit, item in aceto et rosaceo tritum capitis dolores sedat et potum morbum regium. Castor oxymyrsinen myrti ... foliisque acutis, ex qua fiunt ruri scopae, ruscum uocauit, ad eosdem usus. Et hactenus habent se medicinae urbanarum arborum; transeamus ad siluestres.