I
[1] Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, uobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe uel eiecimus uel emisimus uel ipsum egredientem uerbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, euasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controuersia uicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa uersabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo impediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque uicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. [2] Quod uero non cruentum mucronem, ut uoluit, extulit, quod uiuis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumis ciuis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem mihi laetari uidetur, quod tantam pestem euomuerit forasque proiecerit.
II
[3] Ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me uehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et grauissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius imperii seueritas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non crederent? [Quam multos qui propter stultitiam non putarent?] Quam multos qui etiam defenderent? [Quam multos qui propter improbitatem fauerent?] Ac si illo sublato depelli a uobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo inuidiae meae uerum etiam uitae periculo sustulissem. [4] Sed cum uiderem, ne uobis quidem omnibus etiam tum re probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios inuidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum palam pugnare possetis cum hostem aperte uideretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam uehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit quem amare in praetexta coeperat, Publicium et Minucium quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos uiros, quanto aere alieno, quam ualentis, quam nobilis!
III
[5] Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui uadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, uerum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. Hos quos uideo uolitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum uenire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos qui exercitum deseruerunt pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis quod quid cogitent me scire sentiunt neque tamen permouentur. [6] Video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Ne illi uehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.
IV
Quod exspectaui, iam sum adsecutus ut uos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam uideretis; nisi uero si quis est qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. Non est iam lenitati locus; seueritatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia uia profectus est; si accelerare uolent, ad uesperam consequentur. [7] O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! Vno me hercule Catilina exhausto leuata mihi et recreata res publica uidetur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia ueneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuuentutis, quis corruptus, quis perditus inueniri potest qui se cum Catilina non familiarissime uixisse fateatur? Quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum? [8] Iam uero quae tanta umquam in ullo iuuentutis inlecebra fuit quanta in is illo? Qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime seruiebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo uerum etiam adiuuando pollicebatur. Nunc uero quam subito non solum ex urbe uerum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! Nemo non modo Romae sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciuerit.
V
[9] Atque ut eius diuersa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena leuior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et uigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta uirtutis in, libidine audaciaque consumeret. [10] Hunc uero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligauerunt; res eos iam pridem, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet. Quod si in uino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc uero quis ferre possit, inertis homines fortissimis uiris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios sobriis, dormientis uigilantibus? Qui mihi accubantes in conuiuiis, complexi mulieres impudicas, uino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia. [11] Quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breue nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. Nulla enim est natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius uirtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem ciuitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea quae merentur exspectent.
VI
[12] At etiam sunt qui dicant, Quirites, a me eiectum esse Catilinam. Quod ego si uerbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. Homo enim uidelicet timidus aut etiam permodestus uocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit. Quin hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iouis Statoris conuocaui, rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Catilina uenisset, quis eum senator appellauit, quis salutauit, quis denique ita aspexit ut perditum ciuem ac non potius ut importunissimum hostem? Quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt. [13] Hic ego uehemens ille consul qui uerbo ciuis in exsilium eicio quaesiui a Catilina in nocturno conuentu ad M. Laecam fuisset necne. Cum ille homo audacissimus conscientia conuictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesiui quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat scirem esse praemissam. [14] In exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum uideram? Etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert.
VII
O condicionem miseram non modo administrandae uerum etiam conseruandae rei publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutauerit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit, et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exsilium conuerterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule ui et minis esse dicetur: et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum, me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyrannum existimari uelint! [15] Est mihi tanti, Quirites, huius inuidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a uobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. Sed mihi credite, non est iturus. Numquam ego ab dis immortalibus optabo, Quirites, inuidiae meae releuandae causa ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis uolitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi sit inuidiosum aliquando quod illum emiserim potius quam quod eiecerim. Sed cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent? [16] Quamquam isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam uerentur. Nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. Ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem uiuere. Nunc uero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius uoluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod uiuis nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.
VIII
[17] Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper uolui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me audire uolent, intellego. Exponam enim uobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam. [18] Unum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolui nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima - sunt enim locupletes - uoluntas uero et causa impudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem.? Quid enim exspectas? bellum? Quid ergo? In uastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes? An tabulas nouas? Errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae nouae proferuntur, uerum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salui esse possunt. Quod si maturius facere uoluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus ciuibus uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi uidentur uota facturi contra rem publicam quam arma laturi.
IX
[19] Alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri uolunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata se consequi posse arbitrantur. Quibus hoc praecipiendum uidetur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum uigilare, adesse, prouidere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis uiris, magnam concordiam ordinum, maximam multitudinem, magnas praeterea militum copias; deos denique immortalis huic inuicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam uim sceleris praesentis auxilium esse laturos. Quod si iam sint id quod summo furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine ciuium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiuerunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? Non uident id se cupere quod, si adepti sint, fugitiuo alicui aut gladiatori concedi necesse? [20] Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est Manlius cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex eis coloniis quas Sulla constituit; quas ego uniuersas ciuium esse optimorum et fortissimorum uirorum sentio, sed tamen ei sunt coloni qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, conuiuiis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salui esse uelint, Sulla sit eis ab inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum ueterum impulerunt. Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est ciuitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse uideantur.
X
[21] Quartum genus est sane uarium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in uetere aere alieno uacillant, qui uadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines quam primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo ciuitas sed ne uicini quidem proximi sentiant. Nam illud non intellego quam ob rem, si uiuere honeste non possunt, perire turpiter uelint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant arbitrentur. [22] Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. Quos ego a Catilina non reuoco; nam neque ab eo diuelli possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. Postremum autem genus est non solum numero uerum etiam genere ipso atque uita quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo uero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos uidetis, manicatis et talaribus tunicis, uelis amictos, non togis; quorum omnis industria uitae et uigilandi labor in antelucanis cenis expromitur. [23] In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique uersantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas uibrare et spargere uenena didicerunt. Qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti miseri uolunt? Num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? Quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? Quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ae niuis perferent? Nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conuiuiis saltare didicerunt.
XI
[24] O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! Instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias uestra praesidia uestrosque exercitus. Et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque uestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. Iam uero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis siluestribus. Neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia uestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. [25] Sed si, omissis his rebus quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, uectigalibus, cuncta Italia, prouinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae inter se confligunt contendere uelimus, ex eo ipso quam ualde illi iaceant intellegere possumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illine libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, uirtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignauia, temeritate, cum uitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In eius modi certamine ac proelio nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis uirtutibus tot et tanta uitia superari?
XII
[26] Quae cum ita sint, Quirites, uos, quem ad modum iam antea dixi, uestra tecta uigiliis custodiisque defendite; mihi ut urbi sine uestro metu ae sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque prouisum est. Coloni omnes municipesque uestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putauit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis motus conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem uocari uidetis. [27] Nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque uestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati sunt ciues, monitos etiam atque etiam uolo. Mea lenitas adhuc si cui solutior uisa est, hoc exspectauit ut id quod latebat erumperet. Quod reliquum est, iam non possum obliuisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his uiuendum aut pro his esse moriendum. Nullus est portis custos, nullus insidiator uiae: si qui exire uolunt, coniuere possum; qui uero se in urbe commouerit cuius ego non modo factum sed uel inceptum ullum conatumue contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules uigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem uindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse uoluerunt.
XIII
[28] Atque haec omnia sic agentur ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. Sed si uis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto et tam insidioso bello uix optandum uidetur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena uos omnes salui esse possitis. [29] Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor uobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. Quos uos, Quirites, precari, uenerari, implorare debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam potentissimamque esse uoluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum ciuium nefario scelere defendant.