I. Africam Graeci Libyam appellauere et mare ante eam Libycum; Aegypto finitur, nec alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum obliquo spatio. Populorum eius oppidorumque nomina uel maxime sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis; et alias castella ferme inhabitant. Principia terrarum Mauretaniae appellantur, usque ad C. Caesarem Germanici filium regna, saeuitia eius in duas diuisae prouincias. Promunturium oceani extumum Ampelusia nominatur a Graecis. Oppida fuere Lissa et Cottae ultra columnas Herculis, nunc eat Tingi, quondam ab Antaeo conditum, postea a Claudio Caesare, cum coloniam faceret, appellatum Traducta Iulia. Abest a Baelone oppido Baeticae proximo traiectu XXX. Ab eo XXV in ora oceani colonia Augusti Iulia Constantia Zilil, regum dicioni exempta et iura in Baeticam petere iussa. Ab ea XXXII colonia a Claudio Caesare facta Lixos, uel fabulosissime antiquis narrata: ibi regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti. Adfunditur autem aestuarium e mari flexuoso meatu, in quo draconis custodiae instar fuisse nunc interpretantur. Amplectitur intra se insulam, quam solam e uicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus maris inundant. Exstat in ea et ara Herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore. Minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his et amni Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse: praeualidam hane urbem maioremque Magna Carthagine, praeterea ex aduerso eius sitam et prope inmenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos auidissime credidit. Ab Lixo XL - in mediterraneo altera Augusti colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia Banasa LXXV p., Valentia cognominata. Ab ea XXXXV Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. At in ora a lixio L amnis Sububus, praeter Banasam coloniam defluens, magnificus et nauigabilis. Ab eo totidem milibus oppidum Sala, eiusdem nominis fluuio inpositum, iam solitudinibus uicinum elephantorumque gregibus infestum, multo tamen magis Autololum gente, per quam iter est ad montem Africae uel fabulosissimum Atlantem. E mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere, asperum, squalentem qua uergat ad litora oceani, cui cognomen inposuit, eundem opacum nemorosumque et scatebris fontium riguum qua spectet Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias uoluptatibus desit. Incolarum neminem interdiu cerni; silere omnia alio quam solitudinum horrore: subire tacitam religionem animos propius accedentium praeterque horrorem elati super nubila atque in uicina lunaris circuli. Eundem noctibus micare crebris ignibus, Aegipanum Satyrorumque lasciuia inpleri, tibiarum ac fistulae cantu tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere. Haec celebrati auctores prodidere praeter Herculi et Perseo laborata ibi. Spatium ad eum inmensum incertumque. Fuere et Hannonis Carthaginiensium ducis commentarii Punicis rebus florentissimis explorare ambitum Africae iussi, quem secuti plerique e Graecis nostrisque et alia quidem fabulosa et urbes multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum nec memoria ulla nec uestigium exstat. Scipione Aemiliano res in Africa gerente Polybius annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia circumuectus, prodidit a monte eo ad occasum uersus saltus plenos feris, quas generat Africa ad flumen Anatim ... CCCCLXXXXVI ... ab eo Lixum CCV Agrippa, Lixum a Gaditano freto CXII abesse; inde sinum qui uocetur Sagigi, oppidum in promunturio Mulelacha, flumina Sububam et Salat, portum Rutubis a Lixo CCXXIIII, inde promunturium Solis, portum Rhysaddir, Gaetulos Autoteles, flumen Quosenum, gentes Selatitos et Masathos, flumen Masath, flumen Darat, in quo crocodilos gigni. Dein sinum DCXVI includi montis Bracae promunturio excurrente in occasum, quod appelletur Surrentium. Postea flumen Salsum, ultra quod Aethiopas Perorsos, quorum a tergo Pharusios. His iungi in mediterraneo Gaetulos Daras; at in ora Aethiopas Darathitas, flumen Banbotum crocodilis et hippopotamis refertum. Ab eo montes perpetuos usque ad eum quem Theon Ochema dicemus. Inde ad promunturium Hesperu nauigatione dierum ac noctium decem. In medio eo spatio Atlantem locauit, ceteris omnibus in extremis Mauretaniae proditum. Romana arma primum Claudio principe in Mauretania bellauere, Ptolomaeum regem a Gaio Caesare interemptum ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris uentum constat ad montem Atlantem. Nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo praefuere ibi, Atlantem penetrasse in gloria fuit. Quinque sunt, ut diximus, Romanae coloniae in ea prouincia, peruiumque fama uideri Potest, sed id plerumque fallacissimum experimento deprehenditur, quia dignitates, cum indagare uera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei grauis auctor existit. Equidem minus miror incomperta quaedam esse equestris ordinis uiris, iam uero et senatum inde intrantibus, quam luxuriae, cuius efficacissima uis sentitur atque maxima, cum ebori, citro siluae exquirantur, omnes scopuli Gaetuli muricibus, purpuris. Indigenae tamen tradunt in ora ab Salat CL flumen Asanam, marino haustu, sed portu spectabile, mox amnem, quem uocant Fut, ab eo ad Addirim - hoc enim Atlanti nomen esse eorum lingua conuenit - CC, interueniente flumine, cui nomen est luor. Ibi fanum extare circa uestigia habitati quondam soli, uinearum palmetorumque reliquias. Suetonius Paulinus, quem consulem uidimus, primus Romanorum ducum emensus, transgressus quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altisque repletas siluis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes praeterquam grauitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce uestes confici. Verticem altis etiam aestate operiri niuibus. Decumis se eo peruenisse castris et ultra ad fluuium, qui Ger uocatur, per solitudines nigri pulueris, eminentibus interdum uelut exustis cautibus, loca inhabitabilia feruore, quamquam hiberno tempore experto. Qui proximos inhabitent saltus? refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni genere, Canarios appellari, quippe uictum eius animalis promiscuum iis esse et diuidua ferarum uiscera. Iunctam Aethiopum gentem, quos Perorsos uocant, satis constat. Iuba Ptolomaei pater, qui primus utrique Mauretaniae imperitauit, studiorum claritate memorabilior etiam quam regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam ibi euphorbeam nomine, ab inuentore medico suo appellatam. Cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate uisus contraque serpentes et uenena omnia priuatim dicato uolumine. Et satis superque de Atlante. Tingitanae prouinciae longitudo CCCLXX est. Gentes in ea: quondam praecipua Maurorum - unde nomen - quos plerique Maurusios dixerunt, attenuata bellis ad paucas recidit familias. Proxima illi Masaesylorum fuerat; simili modo extincta est. Gaetulae nunc tenent gentes, Baniurae multoque ualidissimi Autoteles et horum pars quondam Nesimi, qui auulsi his propriam fecere gentem uersi ad Aethiopas. Ipsa prouincia ab oriente montuosa fert elephantos, in Abila quoque monte et quos Septem Fratres a simili altitudine appellant. Freto imminent ii iuncti Abilae. Ab his ora interni maris, flumen Tamuda nauigabile, quondam et oppidum, flumen Laud et ipsum nauigiorum capax, Rhysaddir oppidum et portus, Maluane fluuius nauigabilis. Siga oppidum ex aduerso Malacae in Hispaniae situ, Syphacis regia, alterius iam Mauretaniae; namque diu regum nomina obtinuere, ut Bogutiana appellaretur extuma, itemque Bocchi quae nunc Caesariensis. Ab ea Portus Magnus, a spatio appellatus, ciuium Romanorum oppido; amnis Mulucha, Bocchi Masaesylorumque finis; Quiza Cenitana peregrinorum oppidum; Arsennaria Latinorum, III a mari; Cartenna, colonia Augusti legione secunda, item colonia eiusdem deducta cohorte praetoria Gunugu; promunturium Apollinis oppidumque ibi celeberrimum Caesarea, ante uocitatum Iol, Iubae regia a Diuo Claudio coloniae iure donata - eiusdem iussu deductis ueteranis Oppidum Nouum et Latio dato Tipasa - itemque a "Vespasiano Imperatore eodem munere donatum Icosium; colonia Augusti Rusguniae, Rusucurum ciuitate honoratum a Claudio, Rusazus colonia Augusti, Saldae colonia eiusdem, item Igilgili; oppidum Tucca, inpositum mari et flumini Ampsagae. Intus colonia Augusti Aquae, item Succhabar, item Tubusuptu, ciuitates Timici, Tigauae, flumina Sardaual, Aues, Nabar, gens Macurebi, flumen Vsar, gens Nababes. Flumen Ampsaga abest a Caesarea CCCXXII. Vtriusque Mauretaniae longitudo |X|:XXXVIII, latitudo CCCCLXVII.
II. Ab Ampsaga Numidia est, Masinissae clara nomine, Metagonitis terra a Graecis appellata, Numidae uero Nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc est domos, plaustris circumferentes. Oppida Chullu, Rusiccade, et ab eo ad XLVIII in mediterraneo colonia Cirta Sittianorum cognomine, et alia intus Sicca liberumque oppidum Bulla Regia. At in ora Tacatua, Hippo Regius, flumen Armua, oppidum Thabraca ciuium Romanorum, Tusca fluuius Numidiae finis. nec praeter marmoris Numidici ferarumque prouentum aliud insigne ei.
III. A Tusca Zeugitana regio et quae proprie uocetur Africa est. Tria promunturia, Candidum, mox Apollinis aduersum Sardiniae, Mercurii aduersum Siciliae, in altum procurrentia duos efficiunt sinus, Hipponiensem proximum ab oppido quod Hipponem Dirutum uocant, Diarrhytum Graecis dictum propter aquarum rigua. Cui finitimum Theudalis inmune oppidum, longius a litore. Dein promunturium Apollinis et in altero sinu Vtica ciuium Romanorum, Catonis morte nobilis, flumen Bagrada, locus Castra Cornelia, colonia Carthago Magnae in uestigiis Carthaginis, colonia et Maxula, oppida Carpi, Misua et liberum Clypea in promunturio Mercurii, item libera Curubis, Neapolis. Mox Africae ipsius alia distinctio. Libyphoenices uocantur qui Byzacium incolunt. Ita appellatur regio CCL p. circuitu, fertilitatis eximiae, cum centesima fruge agricolis fenus reddente terra. Hic oppida libera Leptis, Hadrumetum, Ruspina, Thapsus. Inde Thenae, Aues, Macomades, Tacape, Sabrata contingens Syrtim Minorem, ad quam Numidiae et Africae ab Ampsaga longitudo DLXXX, latitudo, qua cognitum est, CC. Ea pars quam Africam appellauimus diuiditur in duas prouincias, ueterem ac nouam, discretas fossa inter Africanum sequentem et reges Thenas usque perducta, quod oppidum a Carthagine abest CCXVI.
IV. Tertius sinus diuiditur in geminos, duarum Syrtium uadoso ac reciproco mari diros. Ad proximam, quae minor est, a Carthagine CCC Polybius tradit, ipsam centum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. Et terra autem siderum obseruatione ad eam per deserta harenis perque serpentes iter est. Excipiunt saltus repleti ferarum multitudine et introrsus elephantorum solitudines, mox deserta uasta ultraque Garamantes, ab Augilis dierum XII itinere distantes. Super Mos fuere gens Psylli, super quos lacus Lycomedis, desertis circumdatus. Augilae ipsi medio fere spatio locantur, ab Aethiopia quae ad occidentem uergit et a regione quae duas Syrtis interiacet, pari utrimque interuallo. Sed litore inter duas Syrtis CCL: ibi ciuitas Oeensis, Cinyps fluuius ac regio, oppida Neapolis, Taphra, Habrotonum, Leptis altera, quae cognominatur Magna. Inde Syrtis Maior, circuitu DCXXV, aditu autem CCCXII; [inde] accolit gens Cisippadum. In intimo sinu fuit ora Lotophagon quos quidam Machroas dixere ad Philaenorum aras: ex harena sunt hae. Ab his non procul a continente palus uasta amnem Tritonem nomenque) ab eo accipit, Pallantias appellata Callimacho et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis uero inter duas Syrtis. Promunturium quod Maiorem cludit Borion appellatur; ultra Cyrenaica prouincia. Ad hunc finem Africa a fluuio Ampsaga populos DXVI habet qui Romano pareant imperio; in his colonias sex, praeter iam dictas Vthinam, Thuburbi; oppida ciuium Romanorum XV, ex quibus in mediterraneo dicenda Absuritanum, Abutucense, Aboriense, Canopicum, Chimauense, Simittuense, Thunusidiense, Thuburnicense, Thibidrumense, Tibigense, Vchitana duo, Maius et Minus, Vagense; oppidum Latinum unum Vzalitanum; oppidum stipendiarium unum Castris Corneliis; oppida libera XXX, ex quibus dicenda intus Achollitanum, Aggaritanum, Auittense, Abziritanum, Canopitanum, Melizitanum, Materense, Salaphitanum, Thusdritanum, Thisicense, Thunisense, Theodense, Tagesense, Tigense, Vlusubburitanum, Vagense aliud, ... ense, Zamense. Ex reliquo numero non ciuitates tantum, sed plerique etiam nationes iure dici possunt, ut Nattabudes, Capsitani, Musulami, Sabarbares, Massyli, Niciues, Vamacures, Cinithi, Musuni, Marchubi et tota Gaetulia ad flumen Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit.
V. Cyrenaica, eadem Pentapolitana regio, inlustratur Hammonis oraculo quod a Cyrenis abest CCCC p., fonte Solis, urbibus maxime quinque, Berenice, Arsinoe, Ptolemaide, Apollonia ipsaque Cyrene. Berenice in Syrtis extimo cornu est, quondam uocata Hesperidum supra dictarum, uagantibus Graeciae fabulis; nec procul ante oppidum fluuius Lethon, lucus sacer ubi horti memorantur. Abest ab Lepti CCCLXXV. Ab ea Arsinoe, Teuchira uocitata, XLIII et deinde Ptolemais, antiquo nomine Barce, XXII; mox XL promunturium Phycus per Creticum mare excurrit, distans CCCL p. a Taenaro Laconicae promunturio, a Creta uero ipsa CXXV. Post id Cyrene, ab mari XI passuum; a Phycunte Apolloniam XXIIII; ad Cherronesum LXXXX, unde Catabathmum CCXVI. Accolunt Marmaridae, a Paraetoni ferme regione ad Syrtim Maiorem usque porrecti. Post eos Acrauceles ac iam in ora Syrtis Nasamones, quos antea Mesammones Grai appellauere ab argumento loci, medios inter harenas sitos. Cyrenaicus ager XV p. latitudine a litore et arboribus fertilis habetur, intus eodem spatio frugibus tantum, mox XXX latitudine et CCL longitudine labere modo. Post Nasamonas Asbytae et Macae uiuunt; ultra eos Garamantes XI dierum itinere a Syrtibus Maioribus ad occidentem et ipsi uersus harenis circumdati, puteos tamen haut difficile binum fere cubitorum altitudine inueniunt, ibi restagnantibus Mauretaniae aquis. Domos sale montibus suis exciso ceu lapide construunt. Ab his ad Trogodytas hiberni occasus plaga dierum septem iter, cum quibus commercium gemmae tantum, quam carbunculum uocamus, ex Aethiopia inuectae. Interuenit ad solitudines Africae super Minorem Syrtim dictas uersa Phazania, ubi gentem Phazaniorum urbesque Alelen et Cillibam subegimus, item Cidamum e regione Sabratae. Ab his mons longo spatio in occasum ab ortu tendit, Ater nostris dictus a natura, adusto similis aut solis repercussu accensu Vltra eum deserta, mox Thelge oppidum Garamantum itemque Dedris adfuso fonte a medio die ad mediam noctem aquis feruentibus totidemque horis ad medium diem rigentibus, clarissimumque Garama, caput Garamantum, omnia armis Romanis superata et a Cornelio Balbo triumphata, uno omnium * externo * curru * et Quiritium iure donato; quippe Gadibus genito ciuitas Romana cum maiore Balbo patruo data est. Et hoc mirum supra dicta oppida ab eo capta auctores nostros prodidisse ipsum in triumpho praeter Cidamum et Garamam omnium aliarum gentium urbiumque nomina ac simulacra duxisse, quae iere hoc ordine: Tabudium oppidum, Niteris natio, Miglis Gemella oppidum, Bubeium natio uel oppidum, Enipi natio, Tuben oppidum, mons nomine Niger, Nitibrum natio, Rapsa oppidum, Viscera natio, Decri oppidum, flumen Nathabur, Thapsagum oppidum, Tamiagi natio, Boin oppidum, Pege oppidum, flumen Dasibari, mox oppida continua Baracum, Bulba, Halasit, Galsa, Balla, Maxalla, Cizania, mons Giri in quo gemmas nasci titulus praecessit. Ad Garamantas iter inexplicabile adhuc fuit, latronibus gentis eius puteos - qui sunt non alte fodiendi, si locorum notitia adsit - harenis operientibus. Proxumo bello quod cum Oeensibus gessere initiis Vespasiani Imperatoris, conpendium uiae quadridui deprehensum est. Hoc iter uocatur Praeter Caput Saxi. Finis Cyrenaicus Catabathmos appellatur, oppidum et uallis repente conuexa. Ad eum terminum Cyrenaica Africa a Syrti Minore X-LX in longitudinem patet, in latitudinem, qua cognitum est, DCCCCX.
VI. Quae sequitur regio Mareotis Libya appellatur, Aegypto contermina. Tenent Marmarides, Adyrmachidae, deinde Mareotae. Mensura a Catabathmo Paraetonium LXXXVI. In eo tractu intus Apis interest, nobilis religione Aegypti locus. Ab eo Paraetonium LXII-D, inde Alexandriam CC. Latitudo CLXVIIII est. Eratosthenes a Cyrenis Alexandriam terrestri itinere DXXV prodit. Agrippa totius Africae a mari Atlantico cum inferiore Aegypto |XXX|: LXXX longitudinem, [Polybius et] Eratosthenes, diligentissimi existimati, ab oceano ad Carthaginem Magnam XI, ab ea Canopum, Nili proximum ostium, XVI - LXXXVIII fecerunt, Isidorus a Tingi Canopum, XXXVI-XCVII, Artemidorus XL minus quam Isidorus.
VII. Insulas non ita multas complectuntur haec maria. Clarissima est Meninx, longitudine XXV, latitudine XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Phoar, ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita. Ab ea C p. contra laeuum Cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa XXV, lata dimidium eius ubi plurimum, at in extremo non plus V. Huic perparua Carthaginem uersus Cercinitis ponte iungitur. Ab his L fere passuum Lepadusa, longa VI; mox Gaulos, Galata, cuius terra scorpiones, dirum animal Africae, necat. Dicuntur et in Clupea emori, cuius ex aduerso Cossyra cum oppido. At contra Carthaginis sinum duae Aegimoeroe, Arae autem scopuli uerius quam insulae inter Siciliam maxime et Sardiniam. Auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.
VIII. Interiore autem ambitu Africae ad meridiem uersus superque Gaetulos, interuenientibus desertis, primi omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe Aethiopes habitant. Super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est flumine, Gymnetes Pharusii et iam oceanum attingentes quos in Mauretaniae fine diximus Perorsi. Ab his omnibus uastae solitudines orientem uersus usque ad Garamantas Augilasque et Trogodytas, uerissima opinione eorum qui desertis Africae duas Aethiopias superponunt et ante omnis Homeri qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem occasumque uersos. Nigri fluuio eadem natura quae Nilo. Calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit. Oritur inter Tarraelios Aethiopas et Oechalicas. Horum oppidum Magium. Quidam solitudinibus interposuerunt Atlantas eosque iuxta Aegipanas semiferos; et Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas. Atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. Nam neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno uisunt qualia reliqui mortales. Trogodytae specus excauant; hae illis domus, uictus serpentium carnes, stridorque, non uox: adeo sermonis commercio carent. Garamantes matrimoniorum exsortes passim cum feminis degunt. Augilae inferos tantum colunt, Gamphasantes nudi proeliorumque expertes nulli externo congregantur. Blemmyis traduntur capita abesse, ore et oculis pectori adfixis. Satyris praeter figuram nihil moris humani. Aegipanum qualis uulgo pingitur forma. Himantopodes loripedes quidam quibus serpendo ingredi natura sit. Pharusii, quondam Persae, comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de Africa plura quae memorentur occurrunt.
IX. Adhaeret Asia, quam patere a canopico ostio ad Ponti ostium Timosthenes |XXVI|:XXXVIII·p. tradidit, ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes |XV|:XLV, universam vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus |L|:XIIDCCL. Maria eius conplura ab accolis traxere nomina, quare simul indicabuntur.
Proxima Africae incolitur Aegyptus, introrsus ad meridiem recedens donec a tergo praetendantur Aethiopes. Inferiorem eius partem Nilus dextera laevaque divisus amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia Pelusiaco. CLXX·passuum intervallo. Quam ob causam inter insulas quidam Aegyptum rettulere, ita se findente Nilo ut triquetram terrae figuram efficiat; ideoque multi Graecae litterae vocabulo Delta appellavere Aegyptum. Mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, ad Canopicum ostium CXLVI, ad Pelusiacum CLVI·est.
Summa pars contermina Aethiopiae Thebais vocatur. Dividitur in praefecturas oppidorum, quas nomos vocant: Ombiten, Apollonopoliten, Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antaeopoliten, Aphroditopoliten, Lycopoliten. Quae iuxta Pelusium est regio nomos habet Pharbaethiten, Bubastiten, Sethroiten, Taniten. Reliqua autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad Hammonis Iovis oraculum, Oxyrynchiten, Leontopoliten, Athribiten, Cynopoliten, Hermopoliten, Xoiten, Mendesium, Sebennyten, Cabasiten, Latopoliten, Heliopoliten, Prosopiten, Panopoliten, Busiriten, Onuphiten, Saiten, Ptenethum, Ptemphum, Naucratiten, Meteliten, Gynaecopoliten, Menelaiten, Alexandriae regionem; item Libyae Mareotis. Heracleopolites est in insula Nili longa p. L, in qua est oppidum Herculis appellatum. Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa duo Oasitae. Quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut Heroopoliten et Crocodilopoliten. Inter Arsinoiten autem ac Memphiten lacus fuit circuitu CCL·aut, ut Mucianus tradit, CCCCL·et altitudinis quinquaginta passuum, manu factus, a rege qui fecerat Moeridis appellatus. Inde LXII·p. abest Memphis, quondam arx Aegypti regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter est, ad scissuram autem Nili, quod appellavimus Delta, XV.
X. Nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque tantum inermi quaesitus sine bellis, quae ceteras omnis terrae invenere, originem, ut Iuba rex potuit exquirere, in monte inferioris Mauretaniae non procul oceano habet lacu protinus stagnante, quem vocant Niliden. Ibi pisces reperiuntur alabetae, coracini, siluri. Crocodilus quoque inde ob argumentum hoc Caesareae in Iseo dicatus ab eo spectatur hodie. Praeterea observatum est, prout in Mauretania nives imbresve satiaverint, ita Nilum increscere. Ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et squalentia, conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore in Caesariensis Mauretaniae gente Masaesylum erumpit et hominum coetus veluti circumspicit, iisdem animalium argumentis. Iterum harenis receptus conditur rursus XX dierum desertis ad proximos Aethiopas, atque, ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile est, illo quem Nigrum vocavere. Inde Africam ab Aethiopia dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens silvarumque opifex, medios Aethiopas secat cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. Insulas ita innumeras spargit, quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen dierum V cursu, non breviore, travolet, circa clarissimam earum Meroen Astobores laevo alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, dextra vero Astosapes, quod lateris significationem adicit, nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum Giris ante nominatus per aliquot milia, et in totum Homero Aegyptus aliisque Triton. Subinde insulis impactus, totidem incitatus inritamentis, postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad locum Aethiopum qui Catadupi vocantur, novissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere. Postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid et spatio fessus, multis quamvis faucibus in Aegyptium mare se evomat, certis tamen diebus auctu magno per totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae.
Causas huius incrementi varias prodidere, sed maxime probabiles etesiarum eo tempore ex adverso flantium repercussum, ultra in ora acto mari, aut imbres Aethiopiae aestivos iisdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe. Timaeus mathematicus occultam protulit rationem: Phialam appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum amnem vapore anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. Verum sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et suspensum abundare ac, ne devoretur, abscondi; id evenire a canis ortu per introitum solis in leonem, contra perpendiculum fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur umbrae: plerisque e diverso opinatis largiorem fluere ad septentriones sole discedente, quod in cancro et leone evenit, ideoque tunc minus siccari, rursus in capricornum et austrinum polum reverso sorberi et ob id parcius fluere. Sed Timaeo si quis extrahi posse credat, umbrarum defectus iis diebus et locis sine fine adest.
Incipit crescere luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem, et residit in virgine iisdem quibus adcrevit modis. In totum autem revocatur intra ripas in libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. Cum crescit, reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est. Auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. Iustum incrementum est cubitorum XVI. Minores aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. Hae serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant sitiente. Utrumque reputat provincia. In XII cubitis famem sentit, in XIII etiamnum esurit, XIV cubita hilaritatem adferunt, XV securitatem, XVI delicias. Maximum incrementi ad hoc aevi fuit cubitorum XVIII Claudio principe, minimum V Pharsalico bello, veluti necem Magni prodigio quodam flumine aversante. Cum stetere aquae, apertis molibus admittuntur. Ut quaeque liberata est terra, seritur. Idem amnis unus omnium nullas exspirat auras.
Dicionis Aegyptiae esse incipit a fine Aethiopiae Syene: ita vocatur paeninsula mille passuum ambitu, in qua Castra sunt, latere Arabiae, et ex adverso insula est IV, Philae, DC·p. a Nili fissura, unde appellari diximus Delta. Hoc spatium edidit Artemidorus, et in eo CCL·oppida fuisse, Iuba CCCC, Aristocreon ab Elephantide ad mare DCCL. Elephantis insula intra novissimum catarracten IV·p. et supra Syenen XVI·habitatur, navigationis Aegyptiae finis, ab Alexandria DLXXXV·p.: in tantum erravere supra scripti. Ibi Aethiopicae conveniunt naves; namque eas plicatiles umeris transferunt quotiens ad catarractas ventum est.
XI. Aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX urbium sibi Amase regnante habitata praefert, nunc quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. Celebratur tamen Apollinis,, mox Leucotheae, Diospolis Magna, eadem Thebe, portarum centum nobilis fama, Coptos Indicarum Arabicarumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris oppidum et iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus, Memnonis regia et Osiris templo inclutum, VII·D p. in Libyam remotum a flumine. Dein Ptolemais et Panopolis ac Veneris iterum, et in Libyco Lycon, ubi montes finiunt Thebaidem. Ab iis oppida Mercurii, Alabastron, Canum et supra dictum Herculis. Deinde Arsinoes ac iam dicta Memphis, inter quam et Arsinoiten nomon in Libyco turres quae pyramides vocantur, labyrinthus in Moeridis lacu nullo addito ligno exaedificatus et oppidum Crialon. Unum praeterea intus et Arabiae conterminum claritatis magnae, Solis oppidum.
Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Alexandria, a Magno Alexandro condita in Africae parte ab ostio Canopico XII·p. iuxta Mareotim lacum, qui locus antea Rhacotes nominabatur. Metatus est eam Dinochares architectus pluribus modis memorabili ingenio, XV·p. laxitate insessa ad effigiem Macedonicae chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiae dicata. Mareotis lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio mittit ex mediterraneo commercia, insulas quoque plures amplexus, XXX·traiectu, CCL·ambitu, ut tradit Claudius Caesar. Alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt, schoenumque stadia XXX, ita fieri CL p., tantumdem et latitudinis.
Sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus (XII enim reperiuntur, superque quattuor quae ipsi falsa ora appellant) sed celeberrimis VII, proximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, Phatnitico, Mendesico, Tanitico, ultimoque Pelusiaco. Praeterea Butos, Pharbaethos, Leontopolis, Athribis, Isidis Oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucratiticum nominant quod alii Heracleoticum, Canopico cui proximum est, praeferentes.
XII. Ultra Pelusiacum Arabia est, ad Rubrum mare pertinens et odoriferam illam ac divitem ‹terram› et Beatae cognomine inclutam. Haec Catabanum et Esbonitarum et Scenitarum Arabum vocatur, sterilis, praeterquam ubi Syriae confinia attingit, nec nisi Casio monte nobilis. His Arabes iunguntur, ab oriente Canchlei, a meridie Cedrei, qui deinde ambo Nabataeis. Heroopoliticus vocatur alterque Lae‹aniticus vel Ae›laniticus sinus Rubri maris in Aegyptum vergentis, CL intervallo inter duo oppida, Laeana et in nostro mari Gazam. Agrippa a Pelusio Arsinoen, Rubri maris oppidum, per deserta CXXV p. tradit: tam parvo distat ibi tanta rerum naturae diversitas.
XIII. Iuxta Syria litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis distincta nominibus: namque Palaestine vocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea, et Coele, exin Phoenice, et qua recedit intus Damascena, ac magis etiamnum meridiana Babylonia, et eadem Mesopotamia inter Euphraten et Tigrin, quaque transit Taurum Sophene, citra vero eam Commagene, et ultra Armeniam Adiabene Assyria ante dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia. Longitudo eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX·p. est, latitudo a Seleucia Pieria ad oppidum in Euphrate Zeugma CLXXV. Qui subtilius dividunt circumfundi Syria Phoenicen volunt, et esse oram maritimam Syriae, cuius pars sit Idumaea et Iudaea, dein Phoenicen, dein Syriam. Id quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. Ipsa gens Phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et siderum navaliumque ac bellicarum artium.
XIV. A Pelusio Chabriae castra, Casius mons, delubrum Iovis Casii, tumulus Magni Pompei. Ostracine Arabia finitur, a Pelusio LXV·p.. Mox Idumaea incipit et Palaestina ab emersu Sirbonis lacus, quem quidam CL circuitu tradidere. Herodotus Casio monti adplicuit, nunc est palus modica. Oppida Rhinocolura et intus Rhaphea, Gaza et intus Anthedon, mons Argaris. Regio per ora Samaria; oppidum Ascalo liberum, Azotos, Iamneae duae, altera intus; Iope Phoenicum, antiquior terrarum inundatione, ut ferunt, insidet collem praeiacente saxo in quo vinculorum Andromedae vestigia ostendit. Colitur illic fabulosa Ceto. Inde Apollonia, Stratonis turris, eadem Caesarea, ab Herode rege condita, nunc colonia Prima Flavia a Vespasiano imperatore deducta, finis Palaestines CLXXXIX·p. a confinio Arabiae, dein Phoenice, intus autem Samaria; oppida Neapolis, quod antea Mamortha dicebatur, Sebaste in monte, et altiore Gamala.
XV. Supra Idumaeam et Samariam Iudaea longe lateque funditur. Pars eius Syriae iuncta Galilaea vocatur, Arabiae vero et Aegypto proxima Peraea, asperis dispersa montibus et a ceteris Iudaeis Iordane amne discreta. Reliqua Iudaea dividitur in toparchias decem quo dicemus ordine: Hiericuntem palmetis consitam, fontibus riguam, Emmaum, Lyddam, Iopicam, Acrabatenam, Gophaniticam, Thamniticam, Bethleptephenen, Orinen, in qua fuere Hierosolyma, longe clarissima urbium orientis, non Iudaeae modo, Herodium cum oppido inlustri eiusdem nominis.
Iordanes amnis oritur e fonte Paniade, qui cognomen dedit Caesareae, de qua dicemus. Amnes amoenus et, quatenus locorum situs patitur, ambitiosus accolisque se praebens velut invitus Asphaltiten lacum dirum natura petit, a quo postremo ebibitur aquasque laudatas perdit, pestilentibus mixtas. Ergo, ubi prima convallium fuit occasio, in lacum se fundit quem plures Genesaram vocant, XVI·p. longitudinis, VI·latitudinis, amoenis circumsaeptum oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, a meridie Tarichea, quo nomine aliqui et lacum appellant, ab occidente Tiberiade, aquis calidis salubri. Asphaltites nihil praeter bitumen gignit, unde et nomen. Nullum corpus animalium recipit, tauri camelique fluitant; inde fama nihil in eo mergi. Longitudine excedit C·p., latitudine maxima LXXV·implet, minima VI. Prospicit eum ab oriente Arabia Nomadum, a meridie Machaerus, secunda quondam arx Iudaeae ab Hierosolymis. Eodem latere est calidus fons medicae salubritatis Callirrhoe, aquarum gloriam ipso nomine praeferens.
Ab occidente litora Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola et in toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia, socia palmarum. In diem ex aequo convenarum turba renascitur large frequentantibus quos vita fessos ad mores eorum fortuna fluctibus agitat. Ita per saeculorum milia (incredibile dictu) gens aeterna est in qua nemo nascitur: tam fecunda illis aliorum vitae paenitentia est.
Infra hos Engada oppidum fuit, secundum ab Hierosolymis fertilitate palmetorumque nemoribus, nunc alterum bustum. Inde Masada castellum in rupe et ipsum haut procul Asphaltite, et hactenus Iudaea est.
XVI. Iungitur ei latere Syriae Decapolitana regio a numero oppidorum, in quo non omnes eadem observant, plurimi tamen Damascum epoto riguis amne Chrysorrhoa fertilem, Philadelphiam, Rhaphanam (omnia in Arabiam recedentia), Scythopolim (antea Nysam, a Libero Patre sepulta nutrice ibi) Scythis deductis, Gadara, Hieromice praefluente, et iam dictum Hippon, Dion, Pellam aquis divitem, Galasam, Canatham. Intercurrunt cinguntque has urbes tetrarchiae, regnorum instar singulae, et in regna contribuuntur, Trachonitis, Panias (in qua Caesarea cum supra dicto fonte), Abila, Arca, Ampeloessa, Gabe.
XVII. Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. Fuit oppidum Crocodilos, est flumen; memoria urbium Dorum, Sycaminum. Promuntorium Carmelum et in monte oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum, iuxta Getta, Geba, rivus Pacida sive Belus, vitris fertiles harenas parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus Carmeli profluit. Iuxta colonia Claudii Caesaris Ptolemais, quae quondam Acce, oppidum Ecdippa, promuntorium Album. Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus divisa, nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Utica, et illa [Romani imperii] aemula terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. Circuitus XIX·est, in ora Palaetyro inclusa; oppidum ipsum XXII·stadia optinet. Inde Sarepta et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thenarumque Boeotiarum parens.
A tergo eius Libanus mons orsus MD stadiis Zimyram usque porrigitur, quae Coeles Syriae cognominantur. Huic par, interveniente valle, mons adversus Antilibanus, obtenditur quondam muro coniunctus. Post eum introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea tetrarchiae et Palaestines tota laxitas. In ora autem subiecta Libano fluvius Magoras, Berytus colonia, quae Felix Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos, Palaebyblos, flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, Gigarta, Trieris, Calamos, Tripolis, quam Tyrii et Sidonii et Aradii optinent, Orthosia, Eleutheros flumen, oppida Zimyra, Marathos, contraque Arados septem stadiorum oppidum et insula ducentis passibus a continente distans; regio in qua supradicti desinunt montes; et interiacentibus campis Bargylus mons.
XVIII. Incipit hinc rursus Syria, desinente Phoenice. Oppida Carne, Balanea, Paltos, Gabala, promuntorium, in quo Laodicea libera, Dipolis, Heraclea, Charadrus Posidium. Dein promuntorium Syriae Antiochiae; intus ipsa Antiochia libera, Epi Daphnes cognominata; Oronte amne dividitur; in promuntorio autem Seleucia libera Pieria appellata. Super eam mons eodem quo alius nomine, Casius, cuius excelsa altitudo quarta vigilia orientem per tenebras solem aspicit, brevi circumactu corporis diem noctemque pariter ostendens. Ambitus ad cacumen XIX·p. est, altitudo per directum IV. At in ora amnis Orontes, natus inter Libanum et Antilibanum iuxta Heliopolim. Oppida Rhosos et a tergo Portae quae Syriae appellantur, intervallo Rhosiorum montium et Tauri. In ora oppidum Myriandros, mons Amanus in quo oppidum Bomitae. Ipse ab Syris Ciliciam separat.
XIX. Nunc interiora dicantur. Coele habet Apameam, Marsya amne divisam a Nazerinorum tetrarchia, Bambycen quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero Mabog (ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto dicta, colitur), Chalcidem cognominatam. Ad Belum, unde regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae Cyrrum, Gazetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas quae Granucomatitae vocantur, Hemesenos, Hylatas, Ituraeorum gentem et qui ex iis Baethaemi vocantur, Mariamnitanos, tetrarchiam quae Mammisea appellatur, Paradisum, Pagras, Penelenitas, Seleucias praeter iam dictam duas, quae ad Euphraten et quae ad Belum vocantur, Tardytenses. Reliqua autem Syria habet (exceptis quae cum Euphrate dicentur) Arbethusios, Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem, Laodicenos, qui ad Libanum cognominantur, Leucadios, Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris nominibus XVII.
XX. Et de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. Oritur in praefectura Armeniae Maioris Caranitide, ut prodidere ex iis qui proxime viderant Domitius Corbulo in monte Aga, Licinius Mucianus sub radicibus montis quem Capoten appellat, supra Zimaram LXXV·p.; inde navigatur Sartonam L, Melitenen Cappadociae XXIV, Elegeam Armeniae acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. Apud Elegeam occurrit ei Taurus mons, nec resistit quamquam XII·p. latitudine praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum. Arabiam inde laeva, Orroeon dictam regionem, trischoena mensura dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen etiam ubi Taurum expugnat patiens. Apud Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum solis agit. Primo hunc illic in pugna Taurus aufert, victusque et abscisus sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. Ita naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult, illo prohibente ire qua velit. A catarractis iterum navigatur. XL·p. inde Commagenes caput Samosata.
XXI. Arabia supra dicta habet oppida Edessam quae quondam Antiochia dicebatur, Callirrhoen a fonte nominatam, Carrhas, Crassi clade nobiles. Iungitur praefectura Mesopotamiae ab Assyriis originem trahens, in qua Anthemusia et Nicephorium oppida. Mox Arabes qui Praetavi vocantur; horum caput Singara, a Samosatis autem, latere Syriae, Marsyas amnis influit. Cingilla Commagenen finit, Imeneorum civitas incipit. Oppida adluuntur Epiphania et Antiochia quae ad Euphraten vocantur, item Zeugma LXXII·p. a Samosatis, transitu Euphratis nobile. Ex adverso Apameam Seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat. Qui cohaerent Mesopotamiae Rhoali vocantur. At in Syria oppida Europum, Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitae. Ita fertur usque Suram locum, in quo conversus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas solitudines quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis appellatae pertinent.
Palmyra urbs nobilis situ, divitiis soli et aquis amoenis, vasto undique ambitu harenis includit agros, ac, velut terris exempta a rerum natura, privata sorte inter duo imperia summa Romanorum Parthorumque, est, prima in discordia semper utrimque cura. Abest ab Seleucia Parthorum, quae vocatur ad Tigrim, CCCXXXVII·p., a proximo vero Syriae litore CCIII·et a Damasco XXVII propius.
Infra Palmyrae solitudines Stelendena regio est dictaeque iam Hierapolis ac Beroea et Chalcis. Ultra Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet Hemesa, item Elatium, dimidio proprior Petrae quam Damascus. A Sura autem proxime est Philiscum oppidum Parthorum ad Euphraten. Ab eo Seleuciam dierum decem navigatio, totidemque fere Babylonem. Scinditur enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXXIV·p. circa vicum Masicen, et parte laeva in Mesopotamiam vadit, per ipsam Seleuciam circa eam praefluenti infusus Tigri; dexteriore autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit, mediamque permeans, item quam Mothrim vocant, distrahitur in paludes. Increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, paulum differens, ac Mesopotamiam inundat sole optinente XX partem cancri. Minui incipit in virginem e leone transgresso, in totum vero remeat in XXIX parte virginis.
XXII. Sed redeamus ad oram Syriae, cui proxima est Cilicia. Flumen Diaphanes, mons Crocodilus. Portae Amani montis, flumina Androcus, Pinarus, Lycus, sinus Issicus, oppidum Issos, item Alexandria, flumen Chlorus, oppidum Aegaeae liberum, amnis Pyramus, portae Ciliciae, oppida Mallos, Magirsos et intus Tarsos. Campi Alei, oppida Casyponis, Mopsos liberum Pyramo inpositum, Tyros, Zephyrium, Anchiale. Amnes Saros, Cydnos, Tarsum liberam urbem procul a mari secans. Regio Celenderitis cum oppido, locus Nymphaeum, Soloe Cilicii, nunc Pompeiopolis, Adana, Cibyra, Pinare, Pedalie, Ale, Selinus, Arsinoe, Iotape, Dorion, iuxtaque mare Corycos, eodem nomine oppidum et portus et specus. Mox flumen Calycadnus, promuntorium Sarpedon, oppida Holmoe, Myle, promuntorium et oppidum Veneris, a quo proxime Cyprus insula. Sed in continente oppida Mysanda, Anemurium, Coracesium, finisque antiquus Ciliciae Melas amnis. Intus autem dicendi Anazarbeni, qui nunc Caesarea, Augusta, Castabala, Epiphania, quae ante Oeniandos, Eleusa, Iconium, Seleucia supra amnem Calycadnum, Tracheotis cognomine, ab mari relata ubi vocabatur Hermia. Praeterea intus flumina Liparis, Bombos, Paradisus, mons Imbarus.
XXIII. Ciliciae Pamphyliam omnes iunxere neglecta gente Isaurica. Oppida eius intus Isaura, Clibanus, Lalasis; decurrit autem ad mare Anemuri e regione supra dicti. Simili modo omnibus, qui eadem composuere, ignorata est contermina illi gens Omanadum quorum intus oppidum Omana. Cetera castella XLIV inter asperas convalles latent.
XXIV. Insident verticem Pisidae, quondam appellati Solymi, quorum colonia Caesarea, eadem Antiochia, oppida Oroanda, Sagalessos.
XXV. Hos includit Lycaonia in Asiaticam iurisdictionem versa, cum qua conveniunt Philomelienses, Tymbriani, Leucolithi, Pelteni, Tyrienses. Datur et tetrarchia ex Lycaonia qua parte Galatiae contermina est, civitatium XV, urbe celeberrima Iconio. Ipsius Lycaoniae celebrantur Thebasa in Tauro, Ide in confinio Galatiae atque Cappadociae, a latere autem eius super Pamphyliam veniunt Thracum suboles Milyae, quorum Arycanda oppidum.
XXVI. Pamphylia antea Mopsopia appellata est. Mare Pamphylium Cilicio iungitur. Oppida Side et in monte Aspendum, Platanistum, Perga. Promuntorium Leucolla; mons Sardemisus; amnes Eurymedon, iuxta Aspendum fluens, iuxta quem Lyrnessus et Olbia ultimaque eius orae Phaselis.
XXVII. Iunctum mare Lycium est gensque Lycia, unde vastus sinus. Taurus mons, ab Eois veniens litoribus, Chelidonio promuntorio disterminat, inmensus ipse et innumerarum gentium arbiter dextro latere septentrionalis, ubi primum ab Indico mari exsurgit, laevo meridianus, et ad occasum tendens mediamque distrahens Asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria. Resilit ergo ad septentriones, flexusque inmensum iter quaerit, velut de industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc Phoenicium, hinc Ponticum, illinc Caspium et Hyrcanium contraque Maeotium lacum. Torquetur itaque collisus inter haec claustra, et tamen victor flexuosus evadit usque ad cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus et novis, quacumque incedit, insignis: Imaus prima parte dictus, mox Emodus, Paropanisus, Circius, Cambades, Pariades, Choatras, Oreges, Oroandes, Niphates, Taurus, atque, ubi se quoque exsuperat, Caucasus, ubi brachia emittit subinde temptanti maria similis, Sarpedon, Coracesius, Cragus, iterumque Taurus; etiam ubi dehiscit seque populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem sibi vindicans, quae aliubi Armeniae, aliubi Caspiae, aliubi Ciliciae vocantur. Quin etiam confractus, effugiens quoque maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet, a dextra Hyrcanus, Caspius, a laeva Parihedrus, Moschicus, Amazonicus, Coraxicus, Scythicus appellatus, in universum vero Graece Ceraunius.
XXVIII. In Lycia igitur a promuntorio eius oppidum Simena, mons Chimaera, noctibus flagrans, Hephaestium civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. Oppidum Olympus ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla, Rhodiopolis, iuxta mare Limyra cum amne, in quem Arycandus influit, mons Masicitus, Andria civitas, Myra, oppida Aperlae et Antiphellos, quae quondam Habesos, atque iin recessu Phellos. Dein Pyrrha itemque Xanthus a mari XV, flumenque eodem nomine. Deinde Patara, quae prius Pataros, et in monte Sidyma, promuntorium Cragus. Ultra par sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmessus. Lycia LXX quondam oppida habuit, nunc XXXVI habet; ex his celeberrima praeter supra dicta Canas, Candyba, ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma praefluente Aedesa, Cyaneae, Ascandiandalis, Amelas, Noscopium, Tlos, Telandrus. Conprehendit in mediterraneis et Cabaliam, cuius tres urbes Oenianda, Balbura, Bubon. A Telmesso Asiaticum mare sive Carpathium et quae proprie vocatur Asia. In duas enim partes Agrippa divisit: unam inclusit ab oriente Phrygia et Lycaonia, ab occidente Aegaeo mari, a meridie Aegyptio, a septentrione Paphlagonia; huius longitudinem CCCCLXX, latitudinem CCCXX·fecit. Alteram determinavit ab oriente Armenia minore, ab occidente Phrygia, Lycaonia, Pamphylia, a septentrione provincia Pontica, a meridie mari Pamphylio, longam DLXXV, latam CCCXXV.
XXIX. In proxima ora Caria est, mox Ionia, ultra eam Aeolis. Caria meridie Doridi circumfunditur, ad mare utroque latere ambiens. In ea promuntorium Pedalium, amnis Glaucus deferens Telmedium, oppida Daedala, Crya fugitivorum, flumen Axon, oppidum Calynda. Amnis Indus in Cibyratarum iugis ortus recipit LX perennes fluvios, torrentes vero amplius centum. Oppidum Caunos liberum, dein Pyrnos, portus Cressa, a quo Rhodus insula passuum XX, locus Loryma, oppida Tisanusa, Paridon, Larymna, sinus Thymnias, promuntorium Aphrodisias, oppidum Hydas, sinus Schoenus, regio Bubassus; oppidum fuit Acanthus, alio nomine Dulopolis. Est in promuntorio Cnidos libera, Triopia, dein Pegusa et Stadia appellata. Ab ea Doris incipit.
Sed prius terga et mediterraneas iurisdictiones indicasse conveniat. Una appellatur Cibyratica; ipsum oppidum Phrygiae est. Conveniunt eo XXV civitates, celeberrima urbe Laodicea, inposita est Lyco flumini, latera adluentibus Asopo et Capro, appellata primo Diospolis, dein Rhoas. Reliqui in eo conventu, quos nominare non pigeat, Hydrelitae, Themisones, Hierapolitae. Alter conventus a Synnade accepit nomen; conveniunt Lycaones, Appiani, Corpeni, Dorylaei, Midaei, Iulienses, et reliqui ignobiles populi XV. Tertius Apameam vadit ante appellatam Celaenas, dein Ciboton. Sita est in radice montis Signiae, circumfusa Marsya, Obrima, Orba fluminibus in Maeandrum cadentibus. Marsyas ibi redditur, ortus ac paulo mox conditur. Ubi certavit tibiarum cantu cum Apolline, Aulocrene est; ita vocatur convallis, X·p. ab Apamea Phrygiam petentibus. Ex hoc conventu deceat nominare Metropolitas, Dionysopolitas, Euphorbenos, Acmonenses, Peltenos, Silbianos. Reliqui ignobiles IX.
Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. Dein Cariae oppida Pitaium, Eutane, Halicarnassus. Sex oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Theangela, Side, Medmassa, Uranium, Pedasum, Telmisum. Habitatur inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. Inde Myndus et ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, Caryanda, Termera libera, Bargylia et (a quo sinus Iasius) oppidum Iasus. Caria interiorum nominum fama praenitet. Quippe ubi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia ubi fuere Symmaethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Maeander et Morsinus. Fuit in eo tractu et Maeandropolis; est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis, Lysias oppidum et Orthosia, Berecynthius tractus, Nysa, Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta. Adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaide. Quidam ibi Pygmaeos habitasse tradunt. Praeterea sunt Thydonos, Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae conventum eum cognominavit, Stratonicea libera, Lybeayndos, Ceramus, Troezene, Phorontis. Longinquiores eodem foro disceptant Orthronienses, Alirdienses, Euhippini, Xystiani, Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses liberi. Praeter haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita fluvio Harpaso, quo et Trallicon, cum fuit, adluebatur.
XXX. Lydia autem perfusa flexuosis Maeandri amnis recursibus super Ioniam procedit, Phrygiae ab exortu solis vicina, ad septentrionem Mysiae, meridiana parte Cariam amplectens, Maeonia ante appellata. Celebrantur maxime Sardibus in latere Tmoli montis, qui antea Timolus appellabatur, vitibus consito conditis; ex quo profluente Pactolo eodemque Chrysorrhoa ac fonte Tarni, a Maeonis civitas ipsa Hyde vocitata est, clara stagno Gygaeo. Sardiana nunc appellatur ea iurisdictio, conveniuntque in eam extra praedictos Macedones Cadieni, Philadelphini, et ipsi in radice Tmoli Cogamo flumini adpositi Maeonii, Tripolitani, iidem et Antoniopolitae (Maeandro adluuntur), Apollonihieritae, Mysotimolitae et alii ignobiles.
XXXI. Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore ambitu litorum flectitur, in ea primus sinus Basilicus, Posideum promuntorium et, oppidum oraculum Branchidarum appellatum, nunc Didymaei Apollinis, a litore stadiis XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis antea et Pityusa et Anactoria nominata, super XC urbium per cuncta maria genetrix, nec fraudanda cive Cadmo, qui primus prorsam orationem condere instituit. Amnis Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe credantur reverti, Apamenam primum pervagatur regionem, mox Eumeneticam, ac dein Hyrgaleticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo, ac decumum a Mileto stadium lenis inlabitur mari. Inde mons Latmus, oppida Heraclea, montis eius cognominis Carice, Myuus quod primo condidisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene. In ora quae Troglea appellatur Gessus amnis. Regio omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata. Iuxta a fugitivis conditum (uti nomen indicio est) Phygela fuit et Marathesium oppidum. Supra haec Magnesia Maeandri cognomine insignis, a Thessalica Magnesia orta. Abest ab Epheso XV·p., Trallibus eo amplius MMM. Antea Thessaloche et Androlitia nominata; et litori adposita Derasidas insulas secum abstulit mari. Intus et Thyatira adluitur Lyco, Pelopia aliquando et Euhippia cognominata.
In ora autem Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita nominibus: Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. Vocata est et Smyrna, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. Attollitur monte Pione, adluitur Caystro in Cilbianis iugis orto multosque amnes deferente et stagnum Pegaseum, quod Phyrites amnis expellit. Ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. Fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus duo Selinuntes.
Ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente. Inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos (fuit et Notium oppidum), promuntorium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens. Quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VV·D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet. Iuxta ea fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum, Mimantis promuntorium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria appellatae, cum insulae essent. Alexander idem per duo stadia continenti adnecti iussit. Interiere intus Daphnus et Hermesta et Cipylum, quod ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. Obiit et Archaeopolis substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade.
Regredientibus inde abest XII·p. ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. Monte Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctis in Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille in Tauro. A Zmyrna Hermus amnis campos facit et nomini suo adoptat. Oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, et ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. Fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promuntorio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea. Zmyrnaeum conventum magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat, praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a Sipylo. Verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani inferiores et superiores, Mysomacedones, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae.
XXXII. Aeolis proxima est, quondam Mysia appellata, et quae Hellesponto adiacet Troas. Ibi a Phocaea Ascanius portus. Dein fuerat Larisa, sunt Cymae, Myrina quae Sebastopolim se vocat, et intus Aegaeae, Itale, Posidea, Neon Tichos, Temnos. In ora autem Titanus amnis et civitas ab eo cognominata; fuit et Grynia; nunc tantum portus, olim insula adprehensa; oppidum Elaea et ex Mysia veniens Caicus amnis; oppidum Pitane; Canaitis amnis. Intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis, Gergitha, Neandros; nunc est Perperene civitas, Heracleotes tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen Evenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos et Miletos. In hoc tractu Ide mons, et iin ora quae sinum cognominavit et conventum Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus mons Gargara eodemque nomine oppidum. Rursus in litore Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris Assos, eadem Apollonia; fuit et Palamedium oppidum. Promuntorium Lectum disterminans Aeolida et Troada. Fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium templum durat. Intus Colone intercidit. Deportant Adramytteum negotia Apolloniatae a Rhyndaco amne, Eresi, Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei, Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii appellati et alii ignobiles.
XXXIII. Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria, colonia Romana; oppidum Nee; Scamander amnis navigabilis et in promuntorio quondam Sigeum oppidum. Dein portus Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius faciens Palaescamander. Ceteri Homero celebrati, Rhesus, Heptaporus, Caresus, Rhodius vestigia non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit. Est tamen et nunc Scamandria civitas parva, ac MMD p. remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas. Extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis habitata. Fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. Fuit et Aeantion, a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum intervallo a Sigeo, et ipsa statione classis suae. Supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. Ibi Caicus amnis iam dictus oritur. Gens ampla per se, etiam cum totum Mysia appellaretur. In ea Pioniae, Andera, Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie, Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum, Lygdamum, Apollonia, longeque clarissimum Asiae Pergamum, quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso monte. Abest haut procul Elatea, quam in litore diximus. Pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. Ad eam conveniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hierocometae, Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae, Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae civitates. A Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest stadia LXX. Inde XVIII·promuntorium Trapeza, unde primum concitat se Hellespontus. Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Solymorum, Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum, Tripsedorum; Isidorus Arieneos et Capretas, ubi sit Apamea condita a Seleuco rege, inter Ciliciam, Cappadociam, Armeniam, et, quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio Dameam vocatam.
XXXIV. Insularum ante Asiam prima est in Canopico ostio Nili, a Canopo, Menelai gubernatore, ut ferunt, dicta, altera iuncta ponte Alexandriae, colonia Caesaris dictatoris, Pharos, quondam diei navigatione distans ab Aegypto, nunc a turri nocturnis ignibus cursum navium regens; namque fallacibus vadis Alexandria tribus omnino aditur alveis maris, Stegano, Posideo, Tauro. In Phoenicio deinde mari est ante Iopen Paria, tota oppidum, in qua obiectam beluae Andromedam ferunt, et iam dicta Arados, inter quam et continentem L cubita alto mari, ut auctor est Mucianus, e fonte dulcis aqua tubo coriis facto usque a vado trahitur.
XXXV. Pamphylium mare ignobiles insulas habet, Cilicium ex quinque Cyprum ad ortum occasumque Ciliciae ac Syriae obiectam, quondam novem regnorum sedem. Huius circuitum Timosthenes CCCCXXVII·D p. prodidit, Isidorus CCCLXXV. Longitudinem inter duo promuntoria, Clidas et Acamanta, quod est ab occasu, Artemidorus CLXII·D, Timosthenes CC. Vocatam antea Acamantida Philonides, Cerastim Xenagoras et Aspeliam et Amathusiam et Macariam, Astynomus Crypton et Colinian. Oppida in ea XV, Neapaphos, Palaepaphos, Curias, Citium, Corinaeum, Salamis, Amathus, Lapethos, Soloe, Tamasos, Epidaurum, Chytri, Arsinoe, Carpasium, Golgoe; fuere et in Cinyria, Mareum, Idalium. Abest ab Anemurio Ciliciae L. Mare quod praetenditur vocant Aulona Cilicium. In eodem situ Eleusa insula est, et quattuor ante promuntorium ex adverso Syriae Clides, rursusque ab altero capite Stiria, contra Neam Paphum Hiera et cepia, contra Salamina Salaminiae. In Lycio autem mari Idyris, Telendos, Attelebussa, Cypriae tres steriles et Dionysia prius Charaeta dicta; dein contra Tauri promuntorium pestiferae navigantibus Chelidoniae totidem. Ab iis cum oppido Leucolla, Pactyae, Lasia, Nymphais, Macris, Megista, cuius civitas interiit; multae deinde ignobiles. Sed contra Chimaeram Dolichiste, Choerogylion, Crambusa, Rhoge, Xenagora VIII, Daedaleon duae, Cryeon tres, Strongyle, et contra Sidyma Antiochi Glaucumque versus amnem Lagussa, Macris, Didymae, Helbo, Scope, Aspis et (in qua oppidum interiit) Telandria proximaque Cauno Rhodussa.
XXXVI. Sed pulcherrima est libera Rhodos, circuitu CXXV·aut, si potius Isidoro credimus, CIII, habitata urbibus Lindo, Camiro, Ialyso, nunc Rhodos distat ab Alexandria Aegypti DLXXXIII, ut Isidorus tradit, ut Eratosthenes, CCCCLXVIII, ut Mucianus D. A Cypro CLXXVI. Vocitata est antea Ophiussa, Asteria, Aethria, Trinacrie, Corymbia, Poeeessa, Atabyria ab rege, dein Macaria et Oloessa. Rhodiorum insulae Carpathus, quae mari nomen dedit, Casos, Achne, Eulimna, Nisyros distans a Cnido XV·D, Porphyris antea dicta, et eodem tractu media inter Rhodum Cnidumque Syme; cingitur XXXVII·D; portus benigne praebet VIII. Praeter has circa Rhodum Cyclopis, Teganon, Cordylusa, Diabatae IV, Hymos, Chalce cum oppido, Teutlusa, Narthecusa Dimastos, Progne, et a Cnido Cisserusa, Therionarcia, Calydne cum tribus oppidis, Notio, Nisyro, Mendetero, et in Arconneso oppidum Ceramus. In Cariae ora quae vocantur Argiae numero XX, et Hyetussa, Lepsia, Leros. Nobilissima autem in eo sinu Coos ab Halicarnaso XV·distans, circuitu C, ut plures existimant, Merope vocata, Cea, ut Staphylus, Meropis, ut Dionysius, dein Nymphaea, mons ibi Prion; et Nisyron abruptam illi putant, quae Porphyris antea dicta est. Hinc Caryanda cum oppido; nec procul ab Halicarnaso Pidossus, in Ceramico autem sinu Priaponesos, Hipponesos, Pserima, Lampsa, Aemyndus, Passala, Crusa, Pyrrhaetiusa, Sepiusa, Melano, paulumque a continente distans quae vocata est Cinaedopolis probrosis ibi relictis a rege Alexandro.
XXXVII. Ioniae ora Aegeas et Corseas habet et Icaron, de qua dictum est, Laden, quae prius Late vocabatur, atque inter ignobiles aliquot duas Camelitas Mileto vicinas, Mycalae Trogilias tres, Philion, Argennon, Sandalion, Samon liberam circuitu LXXXVII·D aut, ut Isidorus, C. Partheniam primum appellatam Aristoteles tradit, postea Dryusam, deinde Anthemusam; Aristocritus adicit Melamphyllum, dein Cyparissiam, alii Parthenoarrhusam, Stephanen. Amnes in ea Imbrasus, Chesius, Hibiethes, fontes Gigartho, Leucothea, mons Cercetius. Adiacent insulae Rhypara, Nymphaea, Achillea.
XXXVIII. Par claritate ab ea distat XCIV·cum oppido Chios libera, quam Aethaliam Ephorus prisco nomine appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam a Chione nympha, aliqui a nive, et Macrin et Pityusam. Montem habet Pelinnaeum, marmor Chium. Circuitu CXXV·colligit, ut veteres tradidere, Isidorus IX·adicit. Posita est inter Samum et Lesbum, ex adverso maxime Erythrarum. Finitimae sunt Tellusa, quam alii Daphnusam scribunt, Oenusa, Elaphitis, Euryanassa, Arginusa cum oppido. Iam hae circa Ephesum et quae Pisistrati vocantur Anthinae, Myonnesos, Diarrheusa (in utraque oppida intercidere), Pordoselene cum oppido, Cerciae, Halone, Commone, Illetia, Lepria, Aethre, Sphaeria, Procusae, Bolbulae, Pheate, Priapos, Syce, Melane, Aenare, Sidusa, Pele, Drymusa, Anhydros, Scopelos, Sycussa, Marathusa, Psile, Perirrheusa, multaeque ignobiles. Clara vero in alto Teos cum oppido, a Chio LXXI·D, tantumdem ab Erythris. Iuxta Zmyrnam sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa, Bacchina, Pystira, Crommyonnesos, Megale, ante Troada Ascaniae, Plateae tres, dein Lamiae, Plitaniae duae, Plate, Scopelos, Getone, Arthedon, Coele, Lagusae, Didymae.
XXXIX. Clarissima autem Lesbos, a Chio LXV, Himerte et Lasia, Pelasgia, Aegira, Aethiope, Macaria appellata. Fuit IX oppidis incluta: ex his Pyrrha hausta est mari, Arisbe terrarum motu subversa, Antissam Methymna traxit in se, ipsa IX urbibus Asiae in XXXVII·p. vicina. Et Agamede obiit et Hiera; restant Eresos, Pyrrha et libera Mytilene annis MD potens. Tota insula circuitur, ut Isidorus, CLXVIII, ut veteres CXCV. Montes habet Lepetymnum, Ordymnum, Macistum, Creonem, Olympum. A proxima continente abest VII·D p. Insulae adpositae Sandalium, Leucae V, ex iis Cydonea cum fonte calido. Arginusae ab Aege IV·p. distant, dein Phellusa, Pedna, extra Hellespontum adversa Sigeo litori iacet Tenedus, Leucophrys dicta et Phoenice et Lyrnesos; abest a Lesbo LLVI, a Sigeo XII·D.
XL. Impetum deinde sumit Hellespontus, et mari incumbit, vorticibus limitem fodiens, donec Asiam abrumpat Europae. Promuntorium id appellavimus Trapezam. Ab eo X p. Abydum oppidum, ubi angustiae VII stadiorum. Deinde Percote oppidum et Lampsacum antea Pityusa dictum, Parium colonia quam Homerus Adrastiam appellavit, oppidum Priapos, amnis Aesepus, Zelia, Propontis (ita appellatur ubi se dilatat mare), flumen Granicum, Artace portus ubi oppidum fuit. Ultra insula quam continenti iunxit Alexander, in qua oppidum Milesiorum Cyzicum, ante vocitatum Arctonnesos et Dolionis et Didymis, cuius a vertice mons Didymus. Mox oppida Placia, Ariace, Scylace, quorum a tergo mons Olympus, Mysius dictus, civitas Olympena. Amnes Horisius et Rhyndacus, ante Lycus vocatus; oritur in stagno Artynia iuxta Miletopolim, recipit Maceston et plerosque alios, Asiam Bithyniamque disterminans. Ea appellata est Cronia, dein Thessalis dein Malianda et Strymonis; hos Homerus Halizonas dixit, quando praecingitur gens mari. Urbs fuit inmensa Atussa nomine, nunc sunt XII civitates, inter quas Gordiu Come quae Iuliopolis vocatur, et in ora Dascylos. Dein flumen Gelbes et intus Helgas oppidum, quae Germanicopolis, alio nomine Booscoete, sicut Apamea, quae nunc Myrlea Colophoniorum, flumen Echeleos, anticus Troadis finis et Mysiae initium. Postea sinus in quo flumen Ascanium, oppidum Bryalion, amnes Hylas et Cios cum oppido eiusdem nominis, quod fuit emporium non procul accolentis Phrygiae, a Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui Ascania Phrygiae vocabatur. Quapropter non aliubi aptius de ea dicatur.
XLI. Phrygia, Troadi superiecta populisque a promuntorio Lecto ad flumen Echeleum praedictis, septentrionali sui parte
Galatiae contermina, meridiana Lycaoniae, Pisidiae, Mygdoniae, ab oriente Cappadociam attingit. Oppida ibi celeberrima praeter iam dicta Ancyra, Andria, Celaenae, Colossae, Carina, Cotyaion, Ceraine, Conium, Midaium. Sunt auctores transisse ex Europa Moesos et Brygos et Thynos, a quibus appellentur Mysi, Phryges, Bithyni.
XLII. Simul dicendum videtur et de Galatia, quae superposita agros maiore ex parte Phrygiae tenet caputque quondam eius Gordium, qui partem eam insedere Gallorum Tolistobogii et Voturi et Ambitouti vocantur; qui Maeoniae et Paphlagoniae regionem, Trogmi. Praetenditur Cappadocia a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem occupavere Tectosages ac Teutobodiaci. Et gentes quidem hae; populi vero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. Oppida Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium, Tolistobogiorum Pisinuus. Praeter hos celebres Actalenses, Alasenses, Comenses, Didienses, Hieronenses, Lystreni,
Neapolitani, Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni, Timoniacenses, Thebaseni. Attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et Milyas qui circa Barim sunt et Cyllanicum et Oroandicum Pisidiae tractum, item Lycaoniae partem Obizenen. Flumina sunt in ea praeter iam dicta Sangarium et Gallus, a quo nomen traxere Matris Deum sacerdotes.
XLIII. Nunc reliqua in ora. A Cio intus in Bithynia Prusa, ab Hannibale sub Olympo condita (inde Nicaeam XXV p. interveniente Ascanio lacu), dein Nicaea in ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia, et Prusias, item altera sub Hypio monte. Fuere Pythopolis, Parthenopolis, Coryphanta. Sunt in ora amnes Aesius, Bryazon, Plataneus, Areus, Aesyros, Geodos, qui et Chrysorrhoas, promuntorium in quo Megarice oppidum fuit. Inde Craspedites sinus vocabatur, quoniam id oppidum
velut in lacinia erat. Fuit et Astacum, unde et ex eo Astacenus idem sinus. Fuit et Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus; est et in intimo sinu Nicomedia Bithyniae praeclara. Leucatas promuntorium, quo includitur Astacenus sinus, a Nicomedia XXXVII·D p., rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad Bosporum Thracium. In his Calchadon libera, a Nicomedia LXII·D p., Procerastis ante dicta, dein Colpusa, postea Caecorum oppidum, quod locum eligere nescissent, VII stadiis distante Byzantio, tanto feliciore omnibus modis sede. Ceterum intus in Bithynia colonia
Apamena, Agrippenses, Iuliopolitae, Bitynion. Flumina Syrium, Laphias, Pharnacias, Alces, Serinis, Lilaeus, Scopius, Hieros, qui Bithyniam et Galatiam disterminat. Ultra Calchadona Chrysopolis fuit, dein Nicopolis, a qua nomen etiamnum sinus retinet in quo portus Amyci. Dein Naulochum promuntorium, Hestiae, templum Neptuni. Bosporos, D p. intervallo Asiam Europae iterum auferens, abest a Calchadone XII D p., inde fauces primae VIII DCCL p., ubi Spiropolis oppidum fuit. Tenent oram omnem Thyni, interiora Bithyni. Is finis Asiae est populorumque CCLXXXII, qui ad eum locum a fine Lyciae numerantur. Spatium
Hellesponti et Propontidis ad Bosporum Thracium esse CCXXXIX p. diximus; a Calchadone Sigeum Isidorus CCCXXII D p. tradit.
XLIV. Insulae in Propontide ante Cyzicum Elaphonnesus, unde Cyzicenum marmor, eadem Neuris et Proconnesus dicta. Sequuntur Ophiussa, Acanthus, Phoebe, Scopelos, Porphyrione, Halone cum oppido, Delphacie, Polydora, Artacaeon cum oppido. Est et contra Nicomediam Demonnesos, item ultra Heracleam adversa Bithyniae Thynias, quam barbari Bithyniam vocant. Est et Antiochia et contra fauces Rhyndaci Besbicos XVIII p. circuitu. Est Elaea et duae Rhodusae, Erebinthote, Megale, Chalcitis, Pityodes.