I
Scr. mense Sept. an. 44
CICERO PLANCO
Et afui proficiscens in Graeciam et, postea quam de medio cursu rei publicae sum uoce reuocatus, numquam per M. Antonium quietus fui; cuius tanta est non insolentia (nam id quidem uulgare uitium est) sed immanitas non modo ut uocem sed ne uultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. Itaque mihi maximae curae est non de mea quidem uita, cui satis feci uel aetate uel factis uel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est ut optandum [uix] sit ut possimus ad id tempus rei publicae spiritum ducere; quae potest enim spes esse in ea re publica in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus uim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac uestigium ciuitatis? [2] Sed quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat quod singulis de rebus scriberem. Illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non seruaui solum sed etiam auxi, monere te atque hortari ut in rem publicam omni cogitatione curaque incumberes. Quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est; ut perducatur autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae. [3] Sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei publicae consulere debemus, tamen tuae dignitati ita fauemus ut omne nostrum consilium studium officium, operam laborem diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus. Ita facillime et rei publicae, quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intellego satis facturum. [4] Furnium nostrum tanti a te fieri quantum ipsius humanitas et dignitas postulat nec miror et gaudeo, teque hoc existimare uolo, quicquid in eum iudici officique contuleris, id ita me accipere ut in me ipsum te putem contulisse.
II
Scr. ex. mense Sept. an. 44
CICERO PLANCO S.
Meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset si aut tuto in senatum aut honeste uenire potuissem; sed nec sine periculo quisquam libere de re publica sentiens uersari potest in summa impunitate gladiorum nec nostrae dignitatis uidetur esse ibi sententiam de re publica dicere ubi me et melius et propius audiant armati quam senatores. [2] Quapropter in priuatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis; ne in publicis quidem, si quid erit in quo me interesse necesse sit, umquam deero ne cum periculo quidem meo dignitati tuae; in iis autem rebus quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt peto a te ut me rationem habere uelis et salutis et dignitatis meae.
III
Scr. (ut uid.) paulo post V Id. Dec. an. 44.
CICERO PLANCO S.
Cum ipsum Furnium per se uidi libentissime tum hoc libentius, quod illum audiens te uidebar uidere. Nam et in re militari uirtutem et in administranda prouincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea mihi non ignotam in consuetudine et familiaritate suauitatem tuam; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem. Quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit. [2] Ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo uestra ante aliquanto quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo tum iudicio tuo constitutam. His de causis mirabiliter faueo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo [habere] esse communem. Omnia summa consecutus es uirtute duce, comite fortuna, eaque es adeptus adulescens multis inuidentibus, quos ingenio industriaque fregisti. Nunc me amantissimum tui, nemini concedentem qui tibi uetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae uitae dignitatem ex optimo rei publicae statu adquires. [3] Scis profecto (nihil enim te fugere potuit) fuisse quoddam tempus cum homines existimarent te nimis seruire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea quae patiebare probare etiam arbitrarer; sed cum intellegerem quid sentires, prudenter te arbitrabar uidere quid posses. Nunc alia ratio est. Omnium rerum tuum iudicium est, idque liberum. Consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei publicae uirorum talium. Incumbe, per deos immortalis, in eam curam et cogitationem quae tibi summam dignitatem et gloriam adferat; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re publica diuexata, rei publicae bene gerendae cursus ad gloriam. [4] Haec amore magis impulsus scribenda ad te putaui quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere; sciebam enim ex isdem te haec haurire fontibus ex quibus ipse hauseram. Qua re modum faciam. Nunc tantum significandum putaui, ut potius amorem tibi ostenderem meum quam ostentarem prudentiam. Interea quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo.
IV
Scr. in Gallia Transalpina ex. mense Dec. an. 44
PLANCVS CICERONI
Gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone te scripsisse animaduerti. Ego autem praeteriti temporis excusationem adfero quod te profectum audieram nec multo ante redisse sciui quam ex epistula tua cognoui. Nullum enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa uideor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas uel paternae necessitudinis uel meae a pueritia obseruantiae uel tui erga me mutui amoris. [2] Qua re, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. Omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, uidentur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior. Qua re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer quod tu optimum putares; nunc uero quid est quod me in aliam partem trahere possit? Quaecumque in me bona sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen uel inimicissimi iudicio tanta sunt ut praeter bonam famam nihil desiderare uideantur. [3] Qua re hoc unum tibi persuade, quantum uiribus eniti, consilio prouidere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei publicae semper futurum. Non est ignotus mihi sensus tuus; neque, si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc committam ut ullum meum factum reprehendere iure possis. [4] Sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. Interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena uitia hae gentes nostra mala suam putent occasionem. Quod si proinde ut ipse mereor mihi successerit, certe et tibi, cui maxime cupio, et omnibus uiris bonis satis faciam. Fac ualeas meque mutuo diligas.
V
Scr. med. mense Ian. an. 43
CICERO PLANCO S.
Binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae; intellexi enim te laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur. Ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem publicam pluris aestimandum putarem. Est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor uoluntatisque coniunctio plus certe habet suauitatis. Itaque commemoratio tua paternae necessitudinis beneuolentiaeque eius quam erga me a pueritia contulisses ceterarumque rerum quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem mihi laetitiam attulerunt. [2] Rursus declaratio animi tui quem haberes de re publica quemque habiturus esses mihi erat iucundissima; eoque maior erat haec laetitia quod ad illa superiora accedebat. Itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem publicam incumbas. Nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quicquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re publica bene mereri. [3] Adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quid sentiam libere dicere) fortuna suffragante uideris res maximas consecutus; quod quamquam sine uirtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur; his temporibus difficillimis rei publicae quicquid subueneris, id erit totum et proprium tuum. Incredibile est omnium ciuium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio; cuius, per deos, gratiae gloriaeque caue tempus amittas. Sic moneo ut filium, sic faueo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.
VI
Scr. XIII Kal. Apr. an. 43.
CICERO PLANCO
Quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem publicam ea gratissima fuerunt senatui, populo Romano probatissima; quae autem tuae recitatae litterae sunt in C senatu nequaquam consentire cum Furni oratione uisae sunt. Pacis enim auctor eras, cum conlega tuus, uir clarissimus, a foedissimis latronibus obsideretur; qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, uictoria pax, non pactione, parienda est. Sed de pace litterae uel Lepidi uel tuae quam in partem acceptae sint ex uiro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere. [2] Me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset et fratris Furnique beneuolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, uellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod peruenire. Crede igitur mihi, Plance, omnis quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum uocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi Romani et cum senatus auctoritate coniunxeris. Seiunge te, quaeso, aliquando ab iis cum quibus te non tuum iudicium sed temporum uincla coniunxerunt. [3] Complures in perturbatione rei publicae consules dicti, quorum nemo consularis habitus nisi qui animo exstitit in rem publicam consulari. Talem igitur te esse oportet qui primum te ab impiorum ciuium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem principem ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et seruitutis metu. Haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis sed magnus etiam consul et consularis; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas. Haec impulsus beneuolentia scripsi paulo seuerius; quae tu in experiendo in ea ratione quae te digna est uera esse cognosces. D. XIII kal. Apr.
VII
Scr. in Gallia Transalpina paulo post. med. mensem Mart. an. 43
PLANCVS CICERONI
Plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem uerbosius, quo magis iudicares omnia me rei publicae praestitisse quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper uolui, nec te magis in culpa defensorem mihi paraui quam praedicatorem meritorum meorum esse uolui); sed breuiorem me duae res faciunt, una, quod publicis litteris omnia sum persecutus, altera, quod M. Varisidium, equitem Romanum, familiarem meum, ipsum ad te transire iussi, ex quo omnia cognoscere posses. [2] Non me dius fidius mediocri dolore adficiebar cum alii occupare possessionem laudis uiderentur; sed usque mihi temperaui dum perducerem eo rem ut dignum aliquid et consulatu meo et uestra exspectatione efficerem. Quod spero, si me fortuna non fefellerit, me consecuturum, ut maximo praesidio rei publicae nos fuisse et nunc sentiant homines et in posterum memoria teneant. A te peto ut dignitati meae suffrageris et quarum rerum spe ad laudem me uocasti harum fructu in reliquum facias alacriorem. Non minus posse te quam uelle exploratum mihi est. Fac ualeas meque mutuo diligas.
VIII
Scr. in Gallia Transalpina paulo post. mense Mart. an. 43
PLANCVS IMP. COS. DESIG. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE
Si cui forte uideor diutius et hominum exspectationem et spem rei publicae de mea uoluntate tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror quam de insequenti officio quicquam ulli pollicendum; non enim praeteritam culpam uideri uolo redemisse sed optimae mentis cogitata iam pridem maturo tempore enuntiare. [2] Non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu ciuitatis fructuosissimam esse professionem bonae uoluntatis magnosque honores ex ea re compluris consecutos uidebam; sed cum in eum casum me fortuna demisisset ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperauissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse uolui. Nam quis in ea fortuna quae mea est et ab ea uita quam in me cognitam hominibus arbitror et cum ea spe quam in manibus habeo aut sordidum quicquam pati aut perniciosum concupiscere potest? [3] Sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae opus fuerunt ut quae rei publicae bonisque omnibus polliceremur exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona uoluntate sed cum facultatibus accederemus. Confirmandus erat exercitus nobis magnis saepe praemiis sollicitatus, ut ab re publica potius moderata quam ab uno infinita speraret; confirmandae complures ciuitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa uana putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent; eliciendae etiam uoluntates reliquorum, qui finitimis prouinciis exercitibusque praefuerunt, ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus quam cum paucioribus funestam orbi terrarum uictoriam partiremur. [4] Muniendi uero nosmet ipsi fuimus aucto exercitu auxiliisque multiplicatis, ut, cum praeferremus sensus aperte, tum etiam inuitis quibusdam sciri quid defensuri essemus non esset periculosum. Ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum peruenirem, et simulasse inuitum et dissimulasse cum dolore, quod praematura denuntiatio boni ciuis imparati quam periculosa esset ex casu conlegae uidebam. [5] Quo nomine etiam C. Furnio legato, uiro forti atque strenuo, plura etiam uerbo quam scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad uos perferrentur et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri et nos armari conueniret praecepimus; ex quo intellegi potest curam rei publicae summae defendendae iam pridem apud nos excubare. [6] Nunc, cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene sperare de nobis homines sed explorate iudicare uolumus. Legiones habeo quinque sub signis et sua fide uirtuteque rei publicae coniunctissimas et nostra liberalitate nobis obsequentis, prouinciam omnium ciuitatium consensu paratissimam et summa contentione ad officia certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias quantas hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt. Ipse ita sum animo paratus ut uel prouinciam tueri uel ire quo res publica uocet uel tradere exercitum auxilia prouinciamque uel omnem impetum belli in me conuertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem aut periculum possim morari. [7] Haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu ciuitatis polliceor, in damno meae laudis rei publicae commodo laetabor; sin ad societatem integerrimorum et maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus ab obtrectatione inuidorum defendenda commendo. Mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei publicae incolumitate satis magnus est paratus; eos uero qui meam auctoritatem et multo magis uestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt ut commendatos uobis habeatis petendum uidetur.
IX
Scr. in Gallia Narbonensi VI Kal. Mai. (uel paulo post) an. 43
PLANCVS CICERONI S.
Nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor. Certe hoc maius habes testimonium amoris mei quo maturius tibi quam ceteris consilia mea uolui esse nota. In dies uero meritorum meorum fieri accessiones peruidere te spero, cogniturum magis recipio. [2] Quod ad me attinet, mi Cicero, (ita ab imminentibus malis res publica me adiuuante liberetur!) sic honores praemiaque uestra suspicio, conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseuerantiaque sim remissurus. Nisi in multitudine optimorum ciuium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere uolo suffragatione uestra. [3] Concupisco autem nihil mihi, contra quod ipse pugno; et temporis et rei te moderatorem facile patior esse. Nihil aut sero aut exigue a patria ciui tributum potest uideri. Exercitum a. d. VI Kal. Mai. Rhodanum traieci magnis itineribus, Viennam equites mille uia breuiore praemisi. Ipse, si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam; si autem [in] itineri meo se opposuerit, ad tempus consilium capiam. Copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. Te ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. Vale.
X
Scr. III Kal. Apr. an. 43
CICERO PLANCO
Etsi satis ex Furnio nostro cognoram quae tua uoluntas, quod consilium de re publica esset, tamen tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicaui. Quam ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei publicae disceptatur (quod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama quae de tua uoluntate percrebruit magnam es laudem consecutus. Itaque, si consulem Romae habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus quam gratus esset conatus et apparatus tuus. Cuius rei non modo non praeteriit tempus sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit; is enim denique honos mihi uideri solet qui non propter spem futuri benefici sed propter magna merita claris uiris defertur et datur. [2] Qua re, sit modo aliqua res publica in qua honos elucere possit, omnibus, mihi crede, amplissimis honoribus abundabis. Is autem qui uere appellari potest honos non inuitamentum ad tempus sed perpetuae uirtutis est praemium. Quam ob rem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem, subueni patriae, opitulare conlegae, omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem adiuua. Me tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces. Ad eas enim causas quibus inter nos amore sumus officiis uetustate coniuncti patriae caritas accessit, eaque effecit ut tuam uitam anteferrem meae. III kal. Apr.
XI
Scr. in Allobrogibus ex. mense Apr. uel in. mense Mai. an. 43
PLANCVS CICERONI
Immortalis ago tibi gratias agamque dum uiuam; nam relaturum me adfirmare non possum. Tantis enim tuis officiis non uideor mi respondere posse, nisi forte, ut tu grauissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es ut me referre gratiam putes cum memoria tenebo. Si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. Primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt. Non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei publicae me ciuem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. Quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si quem esse uoluisti eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe. [2] Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam derigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audiui. Animaduerti nullum alium receptum Antonium reliquiasque quae cum eo essent habere nisi in his partibus, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus, quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt. Equitatum reuocaui, ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret. Si nudus hoc se Antonius confert, facile mi uideor per me sustinere posse remque publicam ex uestra sententia administrare, quamuis ab exercitu Lepidi recipiatur; si uero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio ueterana, quae nostra opera reuocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant. [3] Hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec diligentiam mihi defuturam. Cupio mehercules nullam residuam sollicitudinem esse; sed si fuerit, nec animo nec beneuolentiae nec patientiae cuiusquam pro uobis cedam. Do quidem ego operam ut etiam Lepidum ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor si modo rem publicam respicere uolet; utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo et Laterense et Furnio nostro. Non me impedient priuatae offensiones quo minus pro rei publicae salute etiam cum inimicissimo consentiam. Quod si nihil profecero, nihilo minus maximo sum animo, et maiore fortasse cum mea gloria uobis satis faciam. Fac ualeas meque mutuo diligas.
XII
Scr. III Id. Apr. an. 43
CICERO PLANCO
Etsi rei publicae causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidi, tantum opis attulisse extremis paene temporibus, tamen ita te uictorem complectar re publica reciperata ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas adfert, quam et esse iam et futuram amplissimam intellego. Caue enim putes ullas umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas; idque contigit cum meritorum tuorum in rem publicam eximia quadam magnitudine tum uerborum sententiarumque grauitate. Quod mihi quidem minime nouum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me missarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus consilia cognita; sed senatui maiora uisa sunt quam erant exspectata, non quo umquam de tua uoluntate dubitasset, sed nec quantum facere posses nec quo progredi uelles exploratum satis habebat. [2] Itaque, cum a. d. VII Id. Apr. mane mihi tuas litteras M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus; cumque magna multitudo optimorum uirorum et ciuium me domo deduceret, feci continuo omnis participes meae uoluptatis. Interim ad me uenit Munatius noster, ut consuerat; at ego ei litteras tuas, nihildum enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paulo post idem mihi Munatius eas litteras legendas dedit quas ipsi miseras et eas quas publice. [3] Placuit nobis ut statim ad Cornutum, praetorem urbanum, litteras deferremus, qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum. Senatus est continuo conuocatus frequensque conuenit propter famam atque exspectationem tuarum litterarum. Recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse; idque a nostro conlegio comprobatum est. Itaque res dilata est in posterum. Eo autem die magna mihi pro tua dignitate contentio cum Seruilio; qui cum gratia effecisset ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum frequenter adsentiretur senatus, rogatu Seruili P. Titius intercessit. [4] Res in posterum dilata. Venit paratus Seruilius Ioui ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur. Hunc quem ad modum fregerim quantaque contentione Titium intercessorem abiecerim ex aliorum te litteris malo cognoscere, unum hoc ex meis: senatus grauior constantior amicior tuis laudibus esse non potuit quam tum fuit, nec uero tibi senatus amicior quam cuncta ciuitas; mirabiliter enim populus Romanus uniuersus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem publicam conspirauit. [5] Perge igitur ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia quae habent speciem gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne, breuia fucata caduca existima. Verum decus in uirtute positum est, quae maxime inlustratur magnis in rem publicam meritis. Eam facultatem habes maximam; quam quoniam complexus es, tene; perfice ut ne minus res publica tibi quam tu rei publicae debeas. Me tuae dignitatis non modo fautorem sed etiam amplificatorem cognosces. Id cum rei publicae, quae mihi uita est mea carior, tum nostrae necessitudini debere me iudico. Atque in his curis quas contuli ad dignitatem tuam cepi magnam uoluptatem quod bene cognitam mihi T. Munati prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili erga te beneuolentia et diligentia. III Id. Apr.
XIII
Scr. c. V Id. Mai. an. 43
CICERO PLANCO
Vt primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando quod positum esset aut in praemio uirtutis aut in honore uerborum. Id ex ipso senatus consulto poteris cognoscere; ita enim est perscriptum ut a me de scripto dicta sententia est; quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu. [2] Ego quamquam ex tuis litteris quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimaui, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re publica deberetur. Tu contexes extrema cum primis. Qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Vlixem appellauit ptoliporthion.
XIV
Scr. III Non. Mai. an. 43
CICERO PLANCO S.
O gratam famam biduo ante uictoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis! Atque etiam hostibus fusis spes omnis est in te; fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces; est autem non minus gratum extrema delere quam prima depellere. [2] Equidem exspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei publicae temporibus admonitum tecum e re publica esse facturum. In illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla taeterrimi belli relinquatur. Quod si erit factum, et rem publicam diuino beneficio adfeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. III Non. Mai.
XV
Scr. in Gallia Narbonensi cis Isaram c. V Id. Mai. an. 43
PLANCVS CICERONI
His litteris scriptis quae postea accidissent scire te ad rem publicam putaui pertinere. Sedulitas mea, ut spero, et mihi et rei publicae tulit fructum. Namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque uoluntate nostra communi consilio rei publicae succurreret, se liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnis res abuteretur. [2] Profeci. Itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere prouincia sua non potuisset, bello persecuturum; me ut uenirem copiasque coniungerem rogauit, eoque magis quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat; nam etiam ex paucitate eius non multis ante diebus †decem†, qui optimi fuerant, ad me transierunt. Quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum; in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuuandum putaui. [3] Aduentus meus quid profecturus esset uidi, uel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem uel quod exercitus Lepidi eam partem quae corrupta est et ab re publica alienata et corrigere et coercere praesentia mei exercitus possem. Itaque in Isara, flumine maximo quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. VII Id. Mai. traduxi. Cum uero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad Forum Iuli uenisse, fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a. d. V Id. Mai; ipse maximis itineribus cum IIII legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar. [4] Si nos mediocris modo fortuna rei publicae adiuuerit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus. Quod si latro praecognito nostro aduentu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei; cui scio nec consilium nec animum defuturum. Ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam qui sequatur Italiamque a uastatione defendat. Fac ualeas meque mutuo diligas.
XVI
Scr. c. VIII Kal. Iun. an. 43
CICERO PLANCO
Nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere uidi quam tuas, Plance, litteras; redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantis recitasset litteras Lepidi. Sub eas statim recitatae sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus; cum rebus enim ipsis essent et studiis beneficiisque in rem publicam gratissimae, tum erant grauissimis uerbis ac sententiis. Flagitare senatus institit Cornutum ut referret statim de tuis litteris. Ille se considerare uelle. Cum ei magnum conuicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni pl. rettulerunt. Seruilius rogatus rem distulit. Ego eam sententiam dixi cui sunt adsensi ad unum; ea quae fuerit ex senatus consulto cognosces. [2] Tu, quamquam consilio non eges, uel abundas potius, tamen hoc animo esse debes ut nihil huc reicias neue in rebus tam subitis tamque angustis a senatu consilium petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque te ratio rei publicae ducet sequare, cures ut ante factum aliquid a te egregium audiamus quam futurum putarimus. Illud tibi promitto, quicquid erit a te factum, id senatum non modo ut fideliter sed etiam ut sapienter factum comprobaturum.
XVII
Scr. in itinere ad Forum Voconi paulo post XV Kal. Iun. an. 43
PLANCVS CICERONI
Antonius Id. Mai. ad Forum Iuli cum primis copiis uenit. Ventidius bidui spatio abest ab eo. Lepidus ad Forum Voconi castra habet, qui locus a Foro Iuli quattuor et uiginti milia passus abest, ibique me exspectare constituit, quem ad modum ipse mihi scripsit. Quod si omnia mihi integra et ipse et fortuna seruarit, recipio uobis celeriter me negotium ex sententia confecturum. [2] Fratrem meum adsiduis laboribus concursationibusque confectum grauiter se habuisse antea tibi scripsi. Sed tamen, cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei publicae se conualuisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat. Sed ego eum non solum hortatus sum uerum etiam coegi isto proficisci, quod et illa ualetudine magis conficere se quam me iuuare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem publicam nudatam tali ciue praetore in urbanis officiis indigere existimabam. Quod si qui uestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem. [3] Lepidus tamen quod ego desiderabam fecit, ut Apellam ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re publica administranda uterer. In ea re studium mihi suum L. Gellius †de tribus fratribus segauiano† probauit, quo ego interprete nouissime ad Lepidum sum usus. Amicum eum rei publicae cognosse uideor libenterque ei sum testimonio et omnibus ero qui bene merentur. Fac ualeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum beneuolentia fecisti.
XVIII
Scr. in castris ad Isaram XV Kal. Iun. an. 43
PLANCVS CICERONI
Quid in animo habuerim cum Laeuus Neruaque discesserunt a me et ex litteris quas iis dedi et ex ipsis cognoscere potuisti, qui omnibus rebus consiliisque meis interfuerunt. Accidit mihi quod homini pudenti et cupido satis faciendi rei publicae bonisque omnibus accidere solet, ut consilium sequerer periculosum magis, dum me probarem, quam tutum, quod habere posset obtrectationem. [2] Itaque post discessum legatorum cum binis continuis litteris et Lepidus me ut uenirem rogaret et Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur, non ullam rem aliam extimescens quam eandem quae mihi quoque facit timorem, uarietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putaui quin succurrerem meque communi periculo offerrem. Sciebam enim, etsi cautius illud erat consilium, exspectare me ad Isaram dum Brutus traiceret exercitum et cum conlega consentiente, exercitu concordi ac bene de re publica sentiente, sicut milites faciunt, hostibus obuiam ire, tamen, si quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc omne adsignatum iri aut pertinaciae meae aut timori uidebam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum cum re publica non subleuassem aut ipse a certamine belli tam necessari me remouissem. [3] Itaque potius periclitari uolui si possem mea praesentia et Lepidum tueri et exercitum facere meliorem quam nimis cautus uideri. Sollicitiorem certe hominem non suis contractis neminem puto fuisse. Nam quae res nullam habeat dubitationem si exercitus Lepidi absit, ea nunc magnam adfert sollicitudinem magnumque habet casum. Mihi enim si contigisset ut prior occurrerem Antonio, non mehercules horam constitisset; tantum ego et mihi confido et sic perculsas illius copias Ventidique mulionis castra despicio; sed non possum non exhorrescere si quid intra cutem subest uulneris quod prius nocere potest quam sciri curarique possit. Sed certe, si uno loco me tenerem, magnum periculum ipse Lepidus, magnum ea pars exercitus adiret quae bene de re publica sentit; magnam etiam perditi hostes accessionem sibi fecissent si quas copias a Lepido abstraxissent. Quae si aduentus meus represserit, agam gratias fortunae constantiaeque meae, quae me ad hanc experientiam excitauit. [4] Itaque a. d. XV Kal. Iun. ab Isara castra moui; pontem tamen quem in Isara feceram castellis duobus ad capita positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut uenienti Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus. Ipse, ut spero, diebus VIII quibus has litteras dabam cum Lepidi copiis me coniungam.
XIX
Scr. (ut uid.) med. mense Mai. an. 43
CICERO PLANCO
Quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda; sic enim uidi, quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari. Dices "quid antea?" Semper equidem, sed numquam inlustrius. Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant grauissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam grauitate sententiarum atque uerborum. [2] Sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias; in hoc erit summa et gratia et gloria. Cupio omnia rei publicae causa; sed mehercules in ea conseruanda iam defatigatus non multo plus patriae faueo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dederunt; quam complectere obsecro. Qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.
XX
Scr. IV Kal. Iun. an. 43
CICERO PLANCO
Ita erant omnia quae istim adferebantur incerta ut quid ad te scriberem non occurreret; modo enim quae uellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur. De te tamen fama constans, nec decipi posse nec uinci; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae. [2] Sed accepi litteras a conlega tuo datas Id. Mai. in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium; quod erit certius si tu ad nos idem scripseris. Sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. Verum ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non uidet? Nunc uero etiam [iam] erroris causa sublata est; culpa enim illa "bis ad eundem" uulgari reprehensa prouerbio est. Sin ut scripsisti ad conlegam ita se res habet, omni cura liberati sumus; nec tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores. [3] Mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem fore; quem te et opto esse et confido futurum. Studia mea erga te, quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse quam ego putaui fore minime miror uehementerque laetor; quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et grauiora cognosces. IIII Kal. Iun.
XXI
Scr. in castris c. III Id. Mai. an. 43
PLANCVS CICERONI
Puderet me inconstantiae mearum litterarum si non haec ex aliena leuitate penderent. Omnia feci qua re Lepido coniuncto ad rem publicam defendendam minore sollicitudine uestra perditis resisterem; omnia ei et petenti recepi et ultro pollicitus sum, scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum. Credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat. Non licuit diutius bene de eo sperare; illud certe caui et cauebo, ne mea credulitate res publica summa fallatur. [2] Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse ut maturarem uenire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus ne uenirem denuntiabat; se posse per se conficere negotium; interea ad Isaram exspectarem. Indicabo temerarium meum consilium tibi: nihilo minus ire decreram, existimans eum socium gloriae uitare. Putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere celeriter possem. [3] Ego non malus homo hoc suspicabar. At Laterensis, uir sanctissimus, suo chirographo mittit mihi litteras nimis quam desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum, in quibus aperte denuntiat uideam ne fallar; suam fidem solutam esse; rei publicae ne desim. Exemplar eius chirographi Titio misi; ipsa chirographa omnia, et ‹ea› quibus credidi et ea quibus fidem non habendam putaui, Laeuo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus. [4] Accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent uiri boni pacem se uelle neque esse cum ullis pugnaturos, duobus iam consulibus singularibus occisis, tot ciuibus ‹non› pro patria amissis, hostibus denique omnibus ... iudicatis bonisque publicatis; neque hoc aut uindicarat Lepidus aut sanarat. [5] Hoc me uenire et duobus exercitibus coniunctis obicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima, principes Galliae, prouinciam cunctam summae dementiae et temeritatis esse uidi, mihique, si ita oppressus essem remque publicam mecum prodidissem, mortuo non modo honorem sed misericordiam quoque defuturum. Itaque rediturus sum nec tanta munera perditis hominibus dari posse sinam. [6] Vt exercitum locis habeam opportunis, prouinciam tuear, etiam si ille exercitus descierit, omniaque integra seruem dabo operam, quoad exercitus hoc submittatis parique felicitate rem publicam hic uindicetis. Nec depugnare, si occasio tulerit, nec obsideri, si necesse fuerit, nec mori, si casus inciderit, pro uobis paratior fuit quisquam. Qua re hortor te, mi Cicero, exercitum hoc traiciendum quam primum cures et matures, prius quam hostes magis corroborentur et nostri perturbentur. In quo si celeritas erit adhibita, res publica in possessione uictoriae deletis sceleratis permanebit. Fac ualeas meque diligas.
XXIA
Scr. in castris c. Id. Mai. an. 43
‹PLANCVS CICERONI›
Fratrem meum tibi,: fortissimum ciuem et ad omnia paratissimum, excusem litteris? qui ex labore in febriculam incidit adsiduam et satis molestam. Cum primum poterit, istoc recurrere non dubitabit, ne quo loco rei publicae desit. Meam dignitatem commendatam habeas rogo. Concupiscere me nihil oportet; habeo te et amantissimum mei et, quod optaui, summae auctoritatis; tu uideris quantum et quando tuum munus apud me uelis esse. Tantum te rogo, in Hirti locum me subdas et ad tuum amorem et ad meam obseruantiam.
XXII
Scr. ex. mense Iun. an. 43
CICERO PLANCO
In te et in conlega omnis spes est dis adprobantibus. Concordia uestra, quae senatui declarata litteris uestris est, mirifice et senatus et cuncta ciuitas delectata est. [2] Quod ad me scripseras de re agraria, si consultus senatus esset, ut quisque honorificentissimam de te sententiam dixisset, eam secutus esset; qui certe ego fuissem. Sed propter tarditatem sententiarum moramque rerum cum ea quae consulebantur ad exitum non peruenirent, commodissimum mihi Plancoque fratri uisum est uti eo [senatus consulto] quod ne nostro arbitratu componeretur quis fuerit impedimento arbitror te ex Planci litteris cognouisse. [3] Sed siue in senatus consulto siue in ceteris rebus desideras aliquid, sic tibi persuade, tantam esse apud omnis bonos tui caritatem ut nullum genus amplissimae dignitatis excogitari possit quod tibi non paratum sit. Litteras tuas uehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. Vale.
XXIII
Scr. Cularone VIII Id. Iun. an. 43
PLANCVS CICERONI
Numquam mehercules, mi Cicero, me paenitebit maxima pericula pro patria subire dum, si quid acciderit mihi, a reprehensione temeritatis absim. Confiterer imprudentia me apsum si umquam Lepido ex animo credidissem; credulitas enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem facillime inrepit. Sed ego non hoc uitio paene sum deceptus; Lepidum enim pulchre noram. Quid ergo est? Pudor me, qui in bello maxime est periculosus, hunc casum coegit subire; nam si uno loco essem, uerebar ne cui obtrectatorum uiderer et nimium pertinaciter Lepido offensus et mea patientia etiam alere bellum. [2] Itaque copias prope in conspectum Lepidi Antonique adduxi quadragintaque milium passuum spatio relicto consedi eo consilio ut uel celeriter accedere uel salutariter recipere me possem. Adiunxi haec in loco eligendo, flumen oppositum ut haberem in quo mora transitus esset, Vocontii sub manu ut essent per quorum loca fideliter mihi pateret iter. Lepidus desperato aduentu meo, quem non mediocriter captabat, se cum Antonio coniunxit a. d. IIII Kal. Iun., eodemque die ad me castra mouerunt. Viginti milia passuum cum abessent, res mihi nuntiata est. [3] Dedi operam deum benignitate ut et celeriter me reciperem et hic discessus nihil fugae simile haberet, non miles ullus, non eques, non quicquam impedimentorum amitteretur aut ab illis feruentibus latronibus interciperetur. Itaque prid. Non. Iun. omnis copias Isaram traieci pontisque quos feceram interrupi, ut spatium ad colligendum se homines haberent et ego me interea cum conlega coniungerem; quem triduo, cum has dabam litteras, exspectabam. [4] Laterensis nostri et fidem et animum singularem in rem publicam semper fatebor; sed certe nimia eius indulgentia in Lepidum ad haec pericula perspicienda fecit eum minus sagacem. Qui quidem, cum in fraudem se deductum uideret, manus, quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi adferre conatus est; in quo casu tamen interpellatus et adhuc uiuit et dicitur uicturus; sed tamen de hoc parum mihi certum est. [5] Magno cum dolore parricidarum elapsus sum iis; ueniebant enim eodem furore in me quo in patriam incitati, iracundias autem harum rerum recentis habebant, quod Lepidum castigare non destiteram ut exstingueret bellum, quod conloquia facta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in conspectum uenire uetueram, quod C. Catium Vestinum, tribunum militum, missum ab Antonio ad me cum litteris exceperam numeroque hostis habueram. In quo hanc capio uoluptatem, quod certe, quo magis me petiuerunt, tanto maio.rem iis frustratio dolorem attulit. [6] Tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut uigilanter neruoseque nos qui stamus in acie subornes. Veniat Caesar cum copiis quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus mittatur; cuius ipsius magnum periculum agitur. Quicquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam, hoc omne iam conuenit; pro urbis uero salute cur non omnibus facultatibus quas habemus utamur? Quod si uos istic non defueritis, profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei publicae satis faciam. [7] Te quidem, mi Cicero, in dies mehercules habeo cariorem, sollicitudinesque meas cottidie magis tua merita exacuunt, ne quid aut ex amore aut ex iudicio tuo perdam. Opto ut mihi liceat iam praesenti pietate meorum officiorum tua beneficia tibi facere iucundiora. VIII Id. Iun. Cularone ex finibus Allobrogum.
XXIV
Scr. in castris V Kal. Sext. an. 43
PLANCVS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI
Facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed mehercules facio cum pudore. Neque enim tanta necessitudo quantam tu mihi tecum esse uoluisti desiderare uidetur gratiarum actionem neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam uili munere defungor orationis, et malo praesens obseruantia diligentia adsiduitate memorem me tibi probare. Quod si mihi uita contigerit, omnis gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua obseruantia [indulgentia adsiduitate] uincam; amor enim tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an uoluptatis cottidie sit adlaturus non facile dixerim. [2] De militum commodis fuit tibi curae. Quos ego non potentiae meae causa (nihil enim me non salutariter cogitare scio) ornari uolui a senatu, sed primum quod ita meritos iudicabam, deinde quod ad omnis casus coniunctiores rei publicae esse uolebam, nouissime ut ab omni omnium sollicitatione auersos eos talis uobis praestare possem quales adhuc fuerunt. [3] Nos adhuc hic omnia integra sustinuimus. Quod consilium nostrum, etsi quanta sit auiditas hominum non sine causa celeris uictoriae scio, tamen uobis probari spero. Non enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna subsidia res publica habet expedita quibus subito impetu ac latrocinio parricidarum resistat. Copias uero nostras notas tibi esse arbitror. In castris meis legiones sunt ueteranae tres, tironum uel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una ueterana legio, altera bima, octo tironum. Ita uniuersus exercitus numero amplissimus est, firmitate exiguus. Quantum autem in acie tironi sit committendum nimium saepe expertum habemus. [4] Ad hoc robur nostrorum exercituum siue Africanus exercitus, qui est ueteranus, siue Caesaris accessisset, aequo animo summam rem publicam in discrimen deduceremus; aliquanto autem propius esse quod [ad] Caesarem [attinet] uidebamus, nihil destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora uenire, cum interim auersum illum ab hac cogitatione ad alia consilia uideo se contulisse. Ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset. [5] Scis tu, mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum, uel quod in familiaritate Caesaris uiuo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse uel quod ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi fuit sensus uel quod ex tam insigni amicitia mea atque Caesaris hunc filii loco et illius et uestro iudicio substitutum non proinde habere turpe mihi uidetur. [6] Sed (quicquid tibi scribo, dolenter mehercules magis quam inimice facio) quod uiuit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos [habent], quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt. Neque ego superiora repetam; sed ex eo tempore quo ipse mihi professus est se uenire si uenire uoluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in auersissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum. Quae mens eum aut quorum consilia a tanta gloria, sibi uero etiam necessaria ac salutari, auocarit et ad cogitationem consulatus semestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione transtulerit exputare non possum. [7] Multum in hac re mihi uidentur necessarii eius et rei publicae et ipsius causa proficere posse, plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet quanta nemo praeter me; numquam enim obliuiscar maxima ac plurima me tibi debere. De his rebus ut exigeret cum eo Furnio mandaui; quod si quantam debeo habuero apud eum auctoritatem, plurimum ipsum iuuero. [8] Nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod neque expeditissimam dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus ut maius detrimentum res publica accipere possit. Quod si aut Caesar se respexerit aut Africanae legiones celeriter uenerint, securos uos ab hac parte reddemus. Tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas. V Kal. Sext. ex castris.
XXV
Scr. mense Mai. an. 43
CICERO S. D. FVRNIO
Si interest, id quod homines arbitrantur, rei publicae te, ut instituisti atque fecisti, nauare operam rebusque maximis quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent interesse, nihil uideris melius neque laudabilius neque honestius facere posse, istamque operam tuam, nauitatem, animum in rem publicam celeritati praeturae anteponendam censeo. Nolo enim te ignorare quantam laudem consecutus sis; mihi crede, proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio, praeterea fama sententiaque omnium. [2] Quam ob rem, si quid operis tibi etiam nunc restat, id maximo opere censeo persequendum; quid enim honestius, aut quid honesto anteponendum? Sin autem satis factum officio, rei publicae satis factum putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, ueniendum censeo, dum modo ne haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae quam consecuti sumus. Multi clarissimi uiri, cum rei publicae darent operam, annum petitionis suae non obierunt. Quod eo facilius nobis est quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset. Nunc nihil praetermittere uidebere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum. Video autem Planco consule, etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta essent. [3] Omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam. Cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. Haec eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo, et Caecina et Caluisio, studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset. Omnibus probari uidebatur oratio mea; sed tu optime iudicabis.
XXVI
Scr. ex. mense Iun. an. 43
M. CICERO S. D. C. FVRNIO
Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos Narbonensis aut cum periculo dimicandum, illud magis timui; quod uitatum non moleste fero. Quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo uel maximam spem pono uictoriae. De Gallorum studio, nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit; sed iam, mihi crede, cognouimus. Itaque iucundissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo; scribis enim, si in Sextilem comitia, cito te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis. [2] O mi Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas tam facile discas! Tu nunc candidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? Non arbitror te ita sentire; omnis enim tuos ad laudem impetus noui. Quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. Te adipiscendi magistratus leuissimi et diuulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus quibus te omnes in caelum iure et uere ferunt? Scilicet id agitur, utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re publica mereare omni honore ut dignissimus iudicere. [3] Vtrum nescis quam alte ascenderis an pro nihilo id putas? Si nescis, tibi ignosco, nos in culpa sumus; sin intellegis, ulla tibi est praetura uel officio, quod pauci, uel gloria, quam omnes sequuntur, dulcior? Hac de re et ego et Caluisius, homo magni iudici tuique amantissimus, te accusamus cottidie. Comitia tamen, quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis rei publicae arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus. Vince igitur et uale.
XXVII
Scr. XIII Kal. Apr. an. 43
CICERO LEPIDO S.
Quod mihi pro summa erga te beneuolentia magnae curae est ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli te senatui gratias non egisse cum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus. Pacis inter ciuis conciliandae te cupidum esse laetor. Eam si a seruitute seiungis, consules et rei publicae et dignitati tuae; sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo scito omnis sanos ut mortem seruituti anteponant. [2] Itaque sapientius meo quidem iudicio facies si te in istam pacificationem non interpones, quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. Sed haec audies ex aliis aut certior fies litteris; tu pro tua prudentia quid optimum factu sit uidebis.
XXVIII
Scr. c. IV Non. Febr. an. 43
CICERO TREBONIO S.
Quam uellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis inuitasses! reliquiarum nihil haberemus. At nunc cum iis tantum negoti est ut uestrum illud diuinum ‹in› rem publicam beneficium non nullam habeat querelam. Quod uero a te, uiro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc uiuit haec pestis, interdum, quod mihi uix fas est, tibi subirascor; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me omnibus. Vt enim primum post Antoni foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reuerti pristinum quem tu cum ciui acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti. [2] Nam cum senatum a. d. XIII Kal. Ian. tribuni pl. uocauissent deque alia re referrent, totam rem publicam sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam uirtutem consuetudinemque reuocaui magis animi quam ingeni uiribus. Hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo Romano attulit libertatis reciperandae; nec uero ipse postea tempus ullum intermisi de re publica non cogitandi solum sed etiam agendi. [3] Quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis occupationibus impeditus. Sed illa cognosces ex aliis; a me pauca, et ea summatim. Habemus fortem senatum, consularis partim timidos, partim male sentientis. Magnum damnum factum est in Seruio. L. Caesar optime sentit, sed, quod auunculus est, non acerrimas dicit sententias. Consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua; hoc uero certum habeto, nisi ille ueteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse. Haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, uolui tamen notiora esse. Plura scribam si plus oti habuero.
XXIX
Scr. prid. Non. Quint. an. 43
CICERO APPIO S.
De meo studio erga salutem et incolumitatem tuam credo te cognosse ex litteris tuorum; quibus me cumulatissime satis fecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam sunt singulari in te beneuolentia, ut te saluum malint quam ego. Illi mihi necesse est concedant ut tibi plus quam ipsi hoc tempore prodesse possim; quod quidem nec destiti facere nec desistam, et iam in maxima re feci et fundamenta ieci salutis tuae. Tu fac bono animo magnoque sis meque tibi nulla re defuturum esse confidas. Prid. Non. Quint.
XXX
Scr. in castris ad Mutinam XVII Kal. Mai. an. 43
GALBA CICERONI S.
A. d. XVIII Kal. Mai., quo die Pansa in castris Hirti erat futurus, cum quo ego eram (nam ei obuiam processeram milia passus centum, quo maturius ueniret), Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et cohortis praetorias duas, unam suam, alteram Silani, ‹et› euocatorum partem. Ita obuiam uenit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur. Sed noctu, quo tutius uenire in castra possemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortis praetorias miserat Hirtius nobis. [2] Cum equites Antoni apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt; quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat neque sciri uolebat se legiones habere; tantum equitatum et leuem armat.uram ostendebat. Postea quam uidit se inuito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones iussit tironum. Postea quam angustias paludis et siluarum transiimus, acies est instructa a nobis XII cohortium; nondum uenerant legiones duae. [3] Repente Antonius in aciem suas copias de uico produxit et sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est ut acrius non posset ex utraque parte pugnari; etsi dexterius cornu, in quo ego eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugauerat legionem XXXV Antoni, ut amplius passus D ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque, cum equites nostrum cornu circumire uellent, recipere me coepi et leuem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne auersos nostros adgrederentur. Interim uideo me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. Repente equum immisi ad eam legionem tironum quae ueniebat ex castris, scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coicere uelle. Ita nescio quo fato sum seruatus, quod sum cito a nostris cognitus. [4] In ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria crat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et cohors praetoria, pedem referre coeperunt quod ab equitatu circumibantur, quo uel plurimum ualet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me nouissimus coepi ad castra. Antonius tamquam uictor castra putauit se posse capere; quo cum uenit, compluris ibi amisit nec egit quicquam. Audita re Hirtius cum cohortibus XX ueteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque eius omnis deleuit fugauit, eodemque loco ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum. Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit. [5] Hirtius in ea castra rediit unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit ueteranarum; nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa LX sunt relata Antoni; res bene gesta est. A. d. XVII Kal. Mai. ex castris.
XXXI
Scr. Cordubae XVII Kal. Apr. an. 43
C. ASINIVS POLLIO CICERONI S. D.
Minime mirum tibi debet uideri nihil me scripsisse de re publica postea quam itum est ad arma. Nam saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est, tamen nequaquam tanta in mora est quanta qui locis omnibus dispositi ab utraque parte scrutantur tabellarios et retinent. Itaque, nisi naue perlatae litterae essent, omnino nescirem quid istic fieret. Nunc uero nactus occasionem, postea quam nauigari coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero scribam ad te. [2] Ne mouear eius sermonibus quem, tametsi nemo est qui uidere uelit, tamen nequaquam proinde ac dignus est oderunt homines, periculum non est: adeo est enim inuisus mihi ut nihil non acerbum putem quod commune cum illo sit. Natura autem mea et studia trahunt me ad pacis et libertatis cupiditatem. Itaque illud initium ciuilis belli saepe defleui; cum uero non liceret mihi nullius partis esse quia utrubique magnos inimicos habebam, ea castra fugi in quibus plane tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum; compulsus eo quo minime uolebam, ne in extremis essem, plane pericula non dubitanter adii. [3] Caesarem uero, quod me in tanta fortuna modo cognitum uetustissimorum familiarium loco habuit, dilexi summa cum pietate et fide. Quae mea sententia gerere mihi licuit ita feci ut optimus quisque maxime probarit; quod iussus sum eo tempore atque ita feci ut appareret inuito imperatum esse. Cuius facti iniustissima inuidia erudire me potuit quam iucunda libertas et quam misera sub dominatione uita esset. Ita, si id agitur ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque is est, ei me profiteor inimicum; nec periculum est ullum quod pro libertate aut refugiam aut deprecer. [4] Sed consules neque senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid facerem; unas enim post ... Id. Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam me et exercitum in potestate eius futurum. Quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit; nam quibus commeatibus inuito illo per illius prouinciam legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transuolare, quae praesidio illius tenentur? Adde huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt; sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii. [5] Illud me Cordubae pro contione dixisse nemo uocabit in dubium, prouinciam me nulli nisi qui ab senatu missus uenisset traditurum. Nam de legione tricesima tradenda quantas contentiones habuerim quid ego scribam? qua tradita quanto pro re publica infirmior fuerim futurus quis ignorat? hac enim legione noli acrius aut pugnacius quicquam putare esse. Qua re eum me existima esse qui primum pacis cupidissimus sim (omnis enim ciuis plane studeo esse saluos), deinde qui et me et rem publicam uindicare in libertatem paratus sim. [6] Quod familiarem meum tuorum numero habes, opinione tua mihi gratius est; inuideo illi tamen quod ambulat et iocatur tecum. Quaeres quanti aestimem. Si umquam licuerit uiuere in otio, experieris; nullum enim uestigium abs te discessurus sum. Illud uehementer admiror, non scripsisse te mihi manendo in prouincia an ducendo exercitum in Italiam rei publicae magis satis facere possim. Ego quidem, etsi mihi tutius ac minus laboriosum est manere, tamen, quia uideo tali tempore multo magis legionibus opus esse quam prouinciis, quae praesertim reciperari nullo negotio possunt, constitui, ut nunc est, cum exercitu proficisci. Deinde ex litteris quas Pansae misi cognosces omnia: nam tibi earum exemplar misi. XVII kal. Apr. Corduba.
XXXII
Scr. Cordubae VI Id. Iun an. 43
C. ASINIVS POLLIO CICERONI
Balbus quaestor magna numerata pecunia, magno pondere auri, maiore argenti coacto de publicis exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito duxit se a Gadibus et triduum tempestate retentus ad Calpen Kal. Iun. traiecit sese in regnum Bogudis plane bene peculiatus. His rumoribus utrum Gadis referatur an Romam (ad singulos enim nuntios turpissime consilia mutat) nondum scio. [2] Sed praeter furta et rapinas et uirgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem quae C. Caesar: ludis quos Gadibus fecit Herennium Gallum histrionem summo ludorum die anulo aureo donatum in XIIII sessum deduxit (tot enim fecerat ordines equestris loci); quattuoruiratum sibi prorogauit; comitia bienni biduo habuit, hoc est renuntiauit quos ei uisum est; exsules reduxit, non horum temporum sed illorum quibus a seditiosis senatus trucidatus aut expulsus est Sex. Varo pro consule. [3] Illa uero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis praetextam de suo itinere ad L. Lentulum pro consule sollicitandum posuit, et quidem, cum ageretur, fleuit memoria rerum gestarum commotus; gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et uiuum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti "ciuis Romanus natus sum" responderet "abi nunc, populi fidem implora"; bestiis uero ciuis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit. Cum huiusce modi portento res mihi fuit. [4] Sed de illo plura coram; nunc quod praestat, quid me uelitis facere constituite. Tris legiones firmas habeo, quarum unam, XXVIII, cum ad se initio belli arcessisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra uenisset denarios quingenos singulis militibus daturum, in uictoria uero eadem praemia quae suis legionibus (quorum quis ullam finem aut modum futurum putauit?), incitatissimam retinui aegre mehercules, nec retinuissem si uno loco habuissem, utpote cum singulae quaedam cohortes seditionem fecerint; reliquas quoque legiones non destitit litteris atque infinitis pollicitationibus incitare. Nec uero minus Lepidus ursit me et suis et Antoni litteris ut legionem XXX mitterem sibi. [5] Itaque quem exercitum neque uendere ullis praemiis uolui nec eorum periculorum metu quae uictoribus illis portendebantur deminuere, debetis existimare retentum et conseruatum rei publicae esse atque ita credere, quodcumque imperassetis facturum fuisse, si quod iussistis feci. Nam et prouinciam in otio et exercitum in mea potestate tenui, finibus meae prouinciae nusquam excessi, militem non modo legionarium sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam misi et si quos equites decedentis nactus sum supplicio adfeci. Quarum rerum fructum satis magnum re publica salua tulisse me putabo; sed res publica si me satis nouisset et maior pars senatus, maiores ex me fructus tulisset. Epistulam quam Balbo, cum etiam nunc in prouincia esset, scripsi legendam tibi misi. Etiam praetextam si uoles legere, Gallum Cornelium, familiarem meum, poscito. VI Id. Iun. Corduba.
XXXIII
Scr. Cordubae in. mense Iun. an. 43
POLLIO CICERONI S. P.
S. u. b.; e. e. q. u. Quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam factis Lepidus effecit, qui meos tabellarios nouem dies retinuit; tametsi tantam calamitatem rei publicae quam tardissime audire optandum est, sed illis qui prodesse nihil possunt neque uero mederi. Atque utinam eodem senatus consulto quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis me quoque iussissetis uenire! profecto non accepisset res publica hoc uulnus. Quo si qui laetantur in praesentia quia uidentur et duces et ueterani Caesaris partium interisse, tamen postmodo necesse est doleant cum uastitatem Italiae respexerint; nam et robur et suboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur ulla ex parte uera sunt. [2] Neque ego non uidebam quanto usui rei publicae essem futurus si ad Lepidum uenissem; omnem enim cunctationem eius discussissem, praesertim adiutore Planco. Sed scribenti ad me eius modi litteras quas leges et contionibus uidelicet quas Narbone habuisse dicitur similis palparer necesse erat si uellem commeatus per prouinciam eius iter faciens habere. Praeterea uerebar ne, si ante quam ego incepta perficerem proelium confectum esset, pium consilium meum raperent in contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam quae mihi cum Antonio, non maior tamen quam Planco, fuit. [3] Itaque a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas nauis impositis et tibi et consulibus et Octauiano scripsi ut me faceretis certiorem quonam modo plurimum possem prodesse rei publicae. Sed, ut rationem ineo, quo die proelium Pansa commisit eodem a Gadibus naues prophetae sunt; nulla enim post hiemem fuit ante eam diem nauigatio. Et ego mehercules longe remotus ab omni suspicione futuri ciuilis tumultus penitus in Lusitania legiones in hibernis conlocaram. Ita porro festinauit uterque confligere tamquam nihil peius timerent quam ne sine maximo rei publicae detrimento bellum componeretur. Sed si properandum fuit, nihil non summi ducis consilio gessisse Hirtium uideo. [4] Nunc haec mihi scribuntur ex Gallia Lepidi et nuntiantur: Pansae exercitum concisum esse, Pansam ex uulneribus mortuum, eodem proelio Martiam legionem interisse et L. Fabatum et C. Peducaeum et D. Carfulenum. Hirtiano autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque Antoni caesas, item Hirti, quartam uero, cum castra quoque Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse; ibi Hirtium quoque perisse et Pontium Aquilam; dici etiam Octauianum cecidisse (quae si, quod di prohibeant, uera sunt, non mediocriter doleo); Antonium turpiter Mutinae obsessionem reliquisse, sed habere equitum ‹V milia›, legiones sub signis armatas tris et P. Bagienni unam, inermis bene multos; Ventidium quoque se cum legione VII, VIII, VIIII coniunxisse; si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo nationes sed etiam seruitia concitaturum; Parmam direptam; L. Antonium Alpis occupasse. [5] Quae si uera sunt, nemini nostrum cessandum est nec exspectandum quid decernat senatus; res enim cogit huic tanto incendio succurrere omnis qui aut imperium aut nomen denique populi Romani saluum uolunt esse. Brutum enim cohortis XVII et duas non frequentis tironum legiones, quas conscripserat Antonius, habere audio; neque tamen dubito quin omnes qui supersint de Hirti exercitu confluant ad eum. Nam in dilectu non multum spei puto esse, praesertim cum nihil sit periculosius quam spatium confirmandi sese Antonio dari. Anni autem tempus libertatem maiorem mihi dat propterea quia frumenta aut in agris aut in uillis sunt. Itaque proximis litteris consilium meum expedietur; nam neque deesse neque superesse rei publicae uolo. Maxime tamen doleo adeo et longo et infesto itinere ad me ueniri ut die quadragesimo post aut ultra etiam quam facta sunt omnia nuntientur.
XXXIV
Scr. in castris ad Pontem Argenteum XV Kal. Iun. (uel paulo post) an. 43
‹M.› LEPIDVS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. M. TVLLIO
CICERONI
S. u. b.; e. e. u. Cum audissem M. Antonium cum suis copiis praemisso L. Antonio cum parte equitatus in prouinciam meam uenire, cum exercitu meo ab confluente †ab Rhodano† castra moui ac contra eos uenire institui. Itaque continuis itineribus ad Forum Voconium ueni et ultra castra ad flumen Argenteum contra Antonios feci. P. Ventidius suas legiones tris coniunxit cum eo et ultra me castra posuit. Habebat antea legionem V et ex reliquis legionibus magnam multitudinem, sed inermorum. Equitatum habet magnum; nam omnis ex proelio integer discessit, ita ut sint amplius equitum milia quinque. Ad me complures milites et equites ab eo transierunt et in dies singulos eius copiae minuuntur. II. Silanus et Culleo ab eo discesserunt. Nos etsi grauiter ab iis laesi eramus, quod contra nostram uoluntatem ad Antonium ierant, tamen nostrae humanitatis et necessitudinis causa eorum salutis rationem habuimus; nec tamen eorum opera utimur neque in castris habemus neque ulli negotio praefecimus. Quod ad bellum hoc attinet, nec senatui nec rei publicae deerimus. Quae postea egerimus faciam te certiorem.
XXXIVA
Scr. ibidem XI Kal. Iun. an. 43
‹LEPIDVS CICERONI›
Etsi omni tempore summa studia offici mutuo inter nos certatim constiterunt pro nostra inter nos familiaritate et proinde diligenter ab utroque conseruata sunt, tamen non dubito in tanto et tam repentino motu rei publicae quin non nulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna ad te delata sint, quae tuum animum magno opere mouerent pro tuo amore in rem publicam. Ea te moderate accepisse neque temere credendum iudicasse a meis procuratoribus certior sum factus. Quae mihi, ut debent, gratissima sunt; memini enim et illa superiora quae abs tua uoluntate profecta sunt ad meam dignitatem augendam et ornandam, quae perpetuo animo meo fixa manebunt. [2] Abs te, mi Cicero, magno opere peto, si meam uitam studium diligentiam fidem superioribus temporibus in re publica administranda quae Lepido digna sunt perspecta habes, ut paria aut eo ampliora reliquo tempore exspectes et proinde tua auctoritate me tuendum existimes quo tibi plura tuo merito debeo. Vale. D. XI Kal. Iun. ex castris ex Ponte Argenteo.
XXXV
Scr. in Ponte Argenteo III Kal. Iun. an. 43
M. LEPIDVS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE
S. u. liberique uestri u. b.; e. e. q. u. Deos hominesque testor, p. c., qua mente et quo animo semper in rem publicam fuerim et quam nihil antiquius communi salute ac libertate iudicarim; quod uobis breui probassem nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset. Nam exercitus cunctus consuetudinem suam in ciuibus conseruandis communique pace seditione facta retinuit meque tantae multitudinis ciuium Romanorum salutis atque incolumitatis causam suscipere, ut uere dicam, coegit. [2] In qua re ego uos, p. c., oro atque obsecro ut priuatis offensionibus omissis summae rei publicae consulatis neue misericordiam nostram exercitusque nostri in ciuili dissensione sceleris loco ponatis. Quod si salutis omnium ac dignitatis rationem habueritis, melius et uobis et rei publicae consuletis. D. III Kal. ‹Iun.› a Ponte Argenteo.