PRAEFATIO - I
SENECA NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.
I
Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem: iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut, quamuis notitiae uestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis, sed et iudicetis. Est, fateor, iucundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere, et uobis querentibus quod tantae opinionis uiros audire non potueritis detrahere temporum iniuriam.
II
Sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruorum firmitatem fatigauerit, inter ea quae rettuli memoria est, res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit. Hanc aliquando adeo in me floruisse ut non tantum ad usum sufficeret sed in miraculum usque procederet non nego; nam et duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta reddebam, et ab his qui ad audiendum praeceptorem mecum conuenerant singulos uersus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam.
III
Nec ad conplectenda tantum quae uellem uelox mihi erat memoria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat bonae fidei esse: nunc et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est ut, etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere. Diu ab illa nihil repetiui: nunc quia iubetis quid possit experiar et illam omni cura scrutabor. Ex parte enim bene spero: nam quaecumque apud illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert; at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tamquam noua audiam.
IV
Ita ex memoria mea quantum uobis satis sit superest; neque enim de his me interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad uos usque non peruenerunt. Fiat quod uultis: mittatur senex in scholas. Illud necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi in contrahendis quae mihi occurrent; necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obuenerit adprehendam.
V
Controuersiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas; non enim semper dum quaero aliquid inuenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est; quaedam uero, quae obuersantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt; aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est. Necesse est ergo me ad delicias conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.
VI
Facitis autem, iuuenes mei, rem necessariam et utilem quod non contenti exemplis saeculi uestri prioris quoque uultis cognoscere. Primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentiam proficitur. Non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. Haec rei natura est: semper citra ueritatem est similitudo. Deinde ut possitis aestimare in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit;
VII
omnia ingenia quae lucem studiis nostris attulerunt tunc nata sunt. In deterius deinde cotidie data res est, siue luxu temporum - nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est - siue, cum pretium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia, siue fato quodam, cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est ut ad summum perducta rursus ad infimum, uelocius quidem quam ascenderant, relabantur.
VIII
Torpent ecce ingenia desidiosae iuuentutis nec in unius honestae rei labore uigilatur; somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos: cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, [et] capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et inmundissimis se excolere munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
IX
Quis aequalium uestrorum quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis uir est? Emolliti eneruesque quod nati sunt in uita manent expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. In hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia: quam non mirarer nisi animos in quos se conferret eligeret. Erratis, optimi iuuenes, nisi illam uocem non M. Catonis sed oraculi creditis. Quid enim est oraculum? nempe uoluntas diuina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit quam M. Catonem per quem humano generi non praeciperet sed conuicium faceret? Ille ergo uir quid ait? "Orator est, Marce fili, uir bonus dicendi peritus."
X
Ite nunc et in istis uulsis atque expolitis et nusquam nisi in libidine uiris quaerite oratores. Merito talia habent exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae studeat? quis est qui non dico magnis uirtutibus sed suis placeat? Sententias a disertissimis uiris iactas facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt, et sic sacerrimam eloquentiam, quam praestare non possunt, uiolare non desinunt. Eo libentius quod exigitis faciam, et quaecumque a celeberrimis uiris facunde dicta teneo, ne ad quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.
XI
Ipsis quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio inminet nisi aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradetur. Fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone uideor audisse; ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui in illo atriolo in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse potui adesse, illudque ingenium quod solum populus Romanus par imperio suo habuit cognoscere, et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.
XII
Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebantur, quas thesis uocabant. Hoc enim genus materiae quo nos exercemur adeo nouum est ut nomen quoque eius nouum sit: controuersias nos dicimus; Cicero causas uocabat. Hoc uero alterum nomen Graecum quidem, sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scholastica, controuersia multo recentius est, sicut ipsa "declamatio" apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest, qui declamationem a dictione distinguit; ait enim declamare iam se non mediocriter, dicere bene; alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis. Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.
XIII
In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio: Latronis enim Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare, et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia [sua] dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studium sciebat nec repetere.
XIV
Cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies, et sine interuallo grauius sibi instabat, nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos, homines illos agrestis, laboris patientia et uenandi sollertia prouocabat, et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. At cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium ut non tantum nihil perdidisse sed multum adquisisse desidia uideretur.
XV
Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio uigor, et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex interuallo dicebat, multo acrius uiolentiusque dicebat; exultabat enim animo nouato atque integro robore, et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit, ideoque studium eius prohiberi debebat quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.
XVI
Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed surda, lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur, et, quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsi actione adcrescebat. Nulla umquam illi cura uocis exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat, ita uiuere, nihil uocis clusa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.
XVII
Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum ueniebat. Iam uero quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat, nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque et oculorum aciem contuderat et colorem mutauerat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. Numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum scripserat. Id eo magis in illo mirabile uideri potest quod non lente et anxie sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.
XVIII
Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium eunt, necesse est quae totiens animo suo admouent nouissime adfigant; at quorumcumque stilus uelox est, tardior memoria est. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam. Itaque superuacuos sibi fecerat codices; aiebat se in animo scribere. Cogitata dicebat ita ut in nullo umquam uerbo eum memoria deceperit. Historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat: adeo quaecumque semel in animum eius descenderant in promptu erant.
XIX
Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius uirtutem obstupescere; alia uos mirari in illo uolo: hoc, quod tantum uobis uidetur, non operosa arte tradi potest. Intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus ex memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit Hortensius, qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? Suspendam cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc uobis in quo iam obligatus sum persoluam.
XX
Plura fortasse de Latrone meo uideor uobis quam audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius quotiens occasio fuisset difficulter auellerer. Nec his tamen ero contentus; sed quotiens me inuitauerit memoria, libentissime faciam ut illum totum et uos cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse: putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter cum dixisse, cum in illo, si qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.
XXI
Id, quod nunc a nullo fieri animaduerto, semper fecit: antequam dicere inciperet, sedens quaestiones eius quam dicturus erat controuersiae proponebat. Quod summae fiduciae est: ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda proponuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit manifestum est. Quid ergo? unde haec de illo fama? Nihil est iniquius his qui nusquam putant esse subtilitatem nisi ubi nihil est praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo sed non eminebat. Et nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere. Magis nocent insidiae quae latent: utilissima est dissimulata subtilitas, quae effectu apparet, habitu latet.
XXII
Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum uos sententias audire uelitis et quidquid ab illis abduxero molestum futurum sit. Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret. Cum condiscipuli essemus apud Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret, "necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere," aiebat Latro: "non mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent"; et statim ipse dicebat sententias quae interponi argumentis cum maxime declamantis Marulli possent.
XXIII
Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controuersia inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de diuitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellectilem uocabat. Solebat schemata quoque per se, quaecumque controuersia reciperet, scribere. Et putant illum homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundauerit? Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta uia decedere nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.
XXIV
Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod [palam] aures offensurum esset si palam diceretur, id oblique et furtim subreperet. Summam quidem esse dementiam detorquere orationem cui esse rectam liceret. Sed iam non sustineo diutius uos morari: scio quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab ea controuersia incipiam quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuuenem in Marulli schola, cum iam coepisset ordinem ducere.
I
PATRVVS ABDICANS
Liberi parentes alant aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. Patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. Adoptatus a patruo est. Patruus accepta hereditate locuples factus est. Egere coepit pater: uetante patruo alit illum. Abdicatur.
I - I
PORCI LATRONIS.
Quid mihi obicis? puto luxuriam: quidquid umquam inmodesta largitione effudimus, id omne †consumatur† in alimentum duorum senum. Cum uetaret me pater, aiebat: "ipse mihi, si egerem, alimenta non daret." Eo iam perductus erat ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea domo poneret in qua habebat et abdicatum et inimicum. Ecce oppresserit mors egentem: quid facturus es? pluris tibi frater efferendus quam alendus est. Quisquis rogatus est, ait: "quid porro? tam locuples frater alere non potest?" Miserrimus senex diuitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit.
I - II
"Ipse" inquit "me ali uetuit." Imitationem alienae culpae innocentiam uocas? Ne eo quidem aestimas quanta ista crudelitas sit, quod, si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? Quid adoptionem iactas? tunc ad te ueni enim haberem diuitem patrem. Parcius, quaeso, patres: praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi abdicaueris, alam. Fatendum est crimen meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas: egeo.
I - III
Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam conuenit. O felix spectaculum si uos in gratiam possum reducere: faciamque hoc, uultus quoque uestri hortantur. Surgite patres, adeste iudices: alter mihi ex parentibus seruatus, alter seruandus est. Porrigite mutuas in gratiam manus; me foederi medium pignus addite: inter contendentes duos medius elidor. Ergo fame morientem uidebo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est: quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? Quid porro tam longe exempla repeto, tamquam domi desit? qui illum uidit quid non timendum felicibus putat, quid desperandum infelicibus?
I - IV
IVNI GALLIONIS.
Ego indicabo cur me abdices: tu indica cur adoptaueris. Quae iam accedunt noua? Equidem [noua] illud non miror, quod misericordia obicitur: illud miror, quod hic obicit; sic enim me gessi ut hoc crimine duos patres obligarem. Vterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet. Nec secum nec cum fortuna bene conuenit. Conponite aliquando bonos quidem sed contumaces uiros. Vter discordiae causam praebuerit nolite, a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. Transit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem si naturam mutare potuissem!
I - V
P. ASPRENATIS.
Fortunae lex est praestare quae exegeris. Miserere: mutabilis est casus; dederunt uictis terga uictores et quos prouexerat fortuna destituit. Quid referam Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem, septimo Romae imperantem? Ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta rogetur et quis roget.
IVNI OTHONIS PATRIS.
Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit.
I - VI
ARELLI FVSCI PATRIS.
Ecquid aperis mihi penates tuos? Non sum hospes grauis, unum, senem adduco: hoc tibi uitio, pater, placui. Venit ignotus senex: uolo transire tacentem; per patrem rogat. Ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam quod me tam periculose abdicant? quod totiens isti fortunam mutant quotiens ego patrem? Redite in gratiam: inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. Perierat totus orbis nisi iram finiret misericordia. Aut si tam pertinacia placent odia, parcite: iactatus inter duos patres, utrisque filius, semper tamen felicioris abdicatus, positus inter duo pericula, quid faciam? Qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt. Illud tamen, pater, deos testor: diuitem te relinquo.
I - VII
CESTI PII.
Tali me operi praeparaueram: uolebam fratres in gratiam reducere. Hoc tu obicis? At nisi impetrauero ut boni fratres sint, impetrabo ne mali patres sint? Vterque me amauit, uterque pro me uota fecit; quantum est si dixero: "uterque me aluit"? Quae causa fuerit discordiae, nescio; timeo ne iste prior iniuriam fecerit qui prior egere coepit. Quid obicis, pater? misericordiam? Scio quendam in hac ciuitate propter istud crimen adoptatum. "Fratrem" inquit "alere noluit." ÇInuenisti quod possem defendere.Ç Possum liberos tollere ut primum hoc illis narrem, auum illorum fame perisse? Non fefelli te qualis essem: sciuisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: uolo utramque causam meam agere, neutram per me uolo; adsit mihi altus: semper causa mea habebit aduocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me amauit. Vis illum ueras poenas dare? sentiat quam bono fratri iniuriam fecerit.
I - VIII
POMPEI SILONIS.
De patre uestro merui bene, quamquam eum per aetatem nosse non possum; sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios alui. Surge, infelix senex. Quid? putatis illum flere quod eget? immo quod abdicauit, quod non aluit.
ARGENTARI.
Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi! Ille propter me duxit uxorem, cum fortasse iuuenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere uerba: "i ad illum quem magis amas quam patrem." Non omnibus imperiis patris parendum est. Nihil in te noui facio: scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi, non senectute sed fame membris trementibus, summissa et tenui atque elisa ieiunio uoce, ut uix exaudiri posset, introrsus conditos oculos uix alleuans alui. Quomodo, quaeritis? quomodo istum.
I - IX
CORNELI HISPANI.
Puta me hodie non abdicari, sed adoptari. Volo quaedam futuro praedicere patri: Hic quem uis adoptare inimicum patris sui inuito patre aluit. Reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico uiueret. Noueris oportet hoc eius uitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. Nec tamen habeo quod de hoc uitio meo queri possim: hoc inueni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium bis abdicor. Homo est: non uis alam hominem? Ciuis est: non uis alam ciuem? Amicus est: non uis alam amicum? Propinquus est: non uis alam propinquum? Sic peruenitur ad patrem. Homo est, ciuis est, amicus est, propinquus est; ista condicione ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero: "pater est."
I - X
VIBI GALLI.
Circumibo tecum, pater, aliena limina; ostendam omnibus et me, qui alimenta dedi, et te, qui negasti.
ROMANI HISPONIS.
Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. Fateor, uitium est: hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat aiebat: "non oportebat fieri," tu dicebas oportere, tibi credidi. "Non dedit" inquit "mihi alimenta": defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est, nihil amplius quam monstrat: "i ad fratrem, i ad filium." Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. Crede mihi, sacra populi lingua est.
ALBVCI SILI.
Tollite uestras diuitias, quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite in gratiam: innocens sum.
I - XI
PARS ALTERA.
VALLI SYRIACI.
Crescere ex mea proposuit inuidia: sequemur senes quo uocat ambitio iuuenilis et contionem illi praebebimus? Melius se potest iactare quam defendere. Ecquid iustus metus meus est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam? Inter cetera quae mihi cum inimico fateor esse communia et hoc est: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Proici me adiectis uerborum contumeliis iussit: ad caelum manus sustulit, fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri uitam precatus est. Laetitiam parati patrimonii ut ex tanto calamitatium stupore nullam percepi, nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet nobis deos esse: qui non aluit eget, qui in domum suam fratrem non recepit in publico manet. Aequauit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna, nisi quod haec prior facere non possum. Adoptaui te cum abdicatus es: cum adoptas abdico.
I - XII
VIBI RVFI.
Cum egerem, aiebam: "satis se uindicauit, quod a dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam."
MARVLLI.
Ille uitam audebit rogare, qui mori malet quam sua uerba sibi dici? Multis debeo misericordiam, multis tuli. Quisquis est qui me ulla calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis attingat. Scio quam acerbum sit supplicare exteris; scio quam graue sit repelli a domesticis; scio quam crudele sit cotidie et mortem optare et uitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi.
I - XIII
DIVISIO.
Diuisio controuersiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior sit ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut ueteres inuenerunt aut sequentes adstruxerunt. Latro illas quaestiones fecit: diuisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. An possit abdicari, sic quaesit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod fecit lege cogente. Hoc in has quaestiones diuisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat qui non tantum abdicatus sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, uinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an in hoc accipere potuerit. An abdicari debeat, per haec quaesit: an, etiamsi ille indignus fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus fuerit qui aleretur.
I - XIV
Noui declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem - an adoptatus abdicari possit. Hac Cestius usus est. Adiecit quaestionem [Gallio] alteram: an, si abdicari possit etiam adoptatus, ob id uitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. Haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. Gallio quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: Quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere? Adfectus nostri in nostra potestate non sunt. Quaedam iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri inicere. Iniquum est conlapsis manum non porrigere: commune hoc ius generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.
I - XV
Latro illud uehementer pressit: Non feci ratione, adfectu uictus sum. Cum uidissem patrem egentem, mens non constitit mihi; quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius quam ullam quaestionem. Fuscus Arellius pater hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem: eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. Cestius audacius; non fuit contentus dicere: "putaui uelle te," adiecit: "uoluisti et hodie quoque uis," et sua figura dixit omnia propter quae uelle deberet. "Quare ergo abdicas? puto, indignaris praereptum tibi officium."
I - XVI
Latro colorem simplicem pro adulescente introduxit: habere non quo excuset, sed quo glorietur. Non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. Offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, exspectassem dum rogarer? Fuscus illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: mouit, inquit, me natura, mouit pietas, mouit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo uarietas. Stare ante oculos Fortuna uidebatur et dicere talia: esuriunt qui suos non alunt.
I - XVII
Albucius hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, nec summissis uerbis locutus est; non rogauit, sciit quomodo agendum esset cum filio: alere me iussit; recitauit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putaui. Et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui, sed quantum uetanti subripere potui. Blandus colore diuerso: Venit subito deformis squalore, lacrimis. O graues, Fortuna, uices tuas! Ille diues modo superbus rogauit alimenta, rogauit filium suum, rogauit abdicatum suum. Interrogas quam diu rogauerit? Ne di istud nefas patiantur, ut diu rogauerit; diutius tamen quam tu. Quaeritis quid fecerim? quod solebam.
I - XVIII
Silo Pompeius hoc colore: Mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. Ego uero non exspectaui uerba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta. Hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare uisus sum. Triarius hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre; sciebam quomodo illi placuissem. Argentarius hoc colore: Accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus, tremens deficientibus membris; rogauit alimenta. Interrogo uos, iudices, quid me, haec si fiant, facere oporteat. Nam istum non interrogo: scit quid facturus sim. Num patiemini ut alteri patri faciam iniuriam, alteri inuidiam? Cum uetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putaui illum ex animo uetare; lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut uidear patrem etiam prohibitus aluisse.
I - XIX
Marullus nouo colore egit: Cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque. Nouit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. Adleuaui, cum ignorarem quis esset: uultis repellam quod pater est? Cestius hoc colore: Haec mecum cogitaui: pater meus eget; egentem uidet frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non uult eripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam meas esse partes. Hoc peccaui, quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: non exspectaui donec patruus ad me ueniret? et nunc exspectabo. Venit ad me pater: quid habui facere? perducere illum ad patruum? Non feci. Merito irascitur; potuit enim, si aluisset, leuare quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare.
I - XX
Buteonis colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere; et cum descripsisset pallorem eius ac maciem, adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc colorem cum improbaret Latro hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum. Hispanus hunc colorem uenustius; nam et miserationi eius qui non benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: Quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtiue cibos mitto, et si quid de mensa mea detrahere potui, famelico seni porrigo. Non credis, qui scis quomodo te aluerim?
I - XXI
Colorem ex altera parte, quae durior est, Latro aiebat hunc sequendum, ut grauissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia Thyesteo more; aiebat patrem non irasci tantum debere sed furere. Ipse in declamatione usus est summis clamoribus illo uersu tragico: "cur fugis fratrem? scit ipse." Hunc colorem secutus Syriacus Vallius durum sensum uidebatur non dure posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Aeque efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac sententia: uos, iudices, audite quam ualde eguerim: fratrem rogaui.
I - XXII
Hanc partem memini apud Cestium declamari ab Alfio Flauo, ad quem audiendum me fama perduxerat; qui cum praetextatus esset, tantae opinionis fuit ut populo Romano puer eloquentia notus esset. Semper de illius ingenio Cestius et praedicauit et timuit: aiebat tam inmature magnum ingenium non esse uitale; sed tanto concursu hominum audiebatur ut raro auderet post illum Cestius dicere. Ipse omnia mala faciebat ingenio suo; naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, iam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit. Semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.
I - XXIII
Hic cum declamaret partem abdicantis, hanc summis clamoribus dixit sententiam: Quis es tu qui de facto patrum sententiam feras? ille tunc peccauit, tu nunc peccas. Ad te arbitrum odia nostra non mittimus: iudices habemus deos. Et illam sententiam: Audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia nisi nos fuissemus: impias epulas, detestabili parricidio fugatum diem: hoc uno modo iste frater a fratre ali meruit. Quam innocenter me contra parricidium uindico! filium illi suum reddo.
I - XXIV
Cestius hunc colorem tam strictum non probauit, sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est, quem statim a principio induxit: Miratur aliquis quod, cum duo grauissimam [fratrum] acceperimus iniuriam, ego et filius, ego solus irascor? Non est quod miretur: iam filio satisfactum est. Debuisti, inquit, me rogare ut ipse praestarem, debuisti illum ad me perducere, debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra captare discordia. Fortasse ego cum egerem fratrem rogassem si tu non fuisses; fortasse ille me rogasset si tu non fuisses; poterit nobis conuenire si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.
I - XXV
Hermagoras in hac controuersia transit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset, sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: ... Ex altera parte transit a prooemio in narrationem Gallio et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem? Diocles Carystius illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur (nec enim paucioribus potest): ... Euctemon, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur: ...
II
SACERDOS PROSTITVTA
Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta uenit; empta a lenone et prostituta est. Venientes ad se exorabat stipem. Militem qui ad se uenerat cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. Accusata et absoluta et remissa ad suos est. Petit sacerdotium.
II - I
PORCI LATRONIS.
Sacerdos uestra adhuc in lupanari uiueret nisi hominem occidisset. Inter barbaros quid passa sit nescio: quid pati potuerit scio. Sacerdoti ne purus quidem contigit dominus. Absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat dum sacerdos legitur. Si nihil aliud, certe osculatus est te quisquis puram putauit. O egregium pudicitiae patrocinium: "militem occidi"! At hercule lenonem non occidisti. Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te inquiri potest; cetera nescio. Quid in cellulam me et obscenum lectulum uocas? de pudicitia sacerdotis hic quaeritur. "Nemo" inquit "mihi uirginitatem eripuit": sed omnes quasi erepturi uenerunt, sed omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi sacerdotem cuius precaria est castitas? Cum ex illo lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset ... Si mater tua prostitisset, tibi noceret: propter te liberis tuis sacerdotium non darem.
II - II
FVLVI SPARSI.
Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire possumus.
CORNELI HISPANI.
Occidisti hominem. Quid respondes? "Vim adferebat mihi." Etiam, puto. Sacerdoti pro libertate uota facienda sunt: captiuae mandabitis? pro pudicitia uota facienda sunt: prostitutae mandabitis? pro militibus uota facienda sunt: isti mandabitis? Id enim deerat, ut templa reciperent quas aut carcer aut lupanar eiecit.
MARVLLI.
Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. "Nemo" inquit "me attigit." Da mihi lenonis rationes: captura conueniet. Age, si quis uenit pertinax? age, si quis hoc ipsum concupit, quod uirgo eras? age si quis, ne negare posses, ferrum attulit?
II - III
P. VINICI.
Eam sacerdotem facite quae alit honesta maneat, qualis semper fuit, aut poenam sentiat si esse desierit. Cuius audaciae es, puella? Etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. Aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae palam feceras uidimus, illi etiam quae secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem si transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor summouebit? huic praetor uia cedet? summum imperium consules cedent tibi? quaecumque meretrix prostabit fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: tene fieri sacerdotem fas erit? Nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae uirgines contaminarentur haec segregata est. Castam te putas quia inuita meretrix es? Nuda in litore stetit ad fastidium emptoris; omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt. Vultis auctionis exitum audire? uendit pirata, emit leno, excipit fornix. Eo deducta es ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori. Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas. "Fortuna" inquit "haec me coegit pati; misereri debent omnes mei." Et ego misereor tui, puella; sed non facimus miserandas sacerdotes. Non est apud nos maximus honor, ultimorum malorum solacium.
II - IV
MENTONIS.
Honorem habitum aurium maiestatisque uestrae uelim quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. At mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest: aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex.
BLANDI.
"Virgo sum" inquit; "interroga, si dubitas, archipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit." Non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit liceri ut enotuit seruisse piratis: non uidebatur iste uirginis uultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.
II - V
ARELLI FVSCI PATRIS.
Ne metue, puella: pudica es; sed sic te uiro lauda, non templo. Meretrix uocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, uenientem recepisti: cetera, etiamsi in communi loco essem, tamen potius silerem.
POMPEI SILONIS.
Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem corporis motum confingitur. Auertite aures petiturae sacerdotium, dum reliqua narro. Nihil ad uos deferam dubium, nihil audietis nisi quod uicinitas uidit. Tu sacerdos? Quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses?
II - VI
ROMANI HISPONIS.
Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum uiro, quem in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse? Aiebat leno merito occisum militem, plus ausum quam in prostitutam licebat. Exorasti populum: numquid et lenonem? numquid et piratam illum, quem non poteras occidere?
ARGENTARI.
"Armatum" inquit "occidi." Quid inermes? Gloriatur homicidio eius quem nescio an sero occiderit.
II - VII
CESTI PII NARRATIO.
Ita domi custodita est ut rapi posset; ita cara fuit suis ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae ut lenoni uenderent; sic emit leno ut prostitueret; sic uenientes deprecata est ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exit sed eiectum est; tempus erat nunc sortiri: urna purgata est. Stetisti puella in lupanari: iam te ut nemo uiolauerit, locus ipse uiolauit. Stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata ut populo placere posses, ea ueste quam leno dederat; nomen tuum pependit in fronte; pretia stupri accepisti, et manus, quae dis datura erat sacra, capturas tulit; cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetraris, osculum erogasti. Ancillae ex lupanaribus sacerdoti non emuntur; coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrenti meretricem summouet.
II - VIII
Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se uincula et catenas, grauia captis onera, a stupris remouere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera uirginem stuprare innocentia est? Sed lupanar excepit. Omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo ut iudicet uenit. At omnes fauere fabulis tuis? at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba inuentus est qui fortunae tuae uellet inludere? Ergo tu, cum tam innocens quam dicis uixeris, ista passa es et credis deos esse? "Nihil" inquit "passa sum." Hoc satis est nupturae, sacerdoti parum. Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es. Vbi adhuc non fuisti? discede, nimium nota es.
II - IX
P. ASPRENATIS.
Contradico non inimicitiis cuiusquam inpulsus; quod enim odium, quae inimicitiae cum ea cuiquam esse possunt quam nemo ciuium suorum norat antequam prostitit? Mouet me respectus omnium uirginum, de quibus grauis hodie fertur sententia si in ciuitate nulla inueniri potest neque meretrice castior neque homicida purior. Piratae te inuiolatam seruauerunt? a sacerdote se non abstinuisset pirata, leno, mango. De sacerdotis pudicitia his sponsoribus credendum est? Iacuisti in piratico myoparone; contrectata es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu. An melius pirata seruauit quam pater? Conuersata es cruentis et humano sanguine delibutis: inde est profecto quod potes hominem occidere.
II - X
Proclama ingenuam esse te; quid exspectas? cum in lupanar ueneris, iam tibi omnia templa praeclusa sunt. Conseruarum osculis inquinatur, inter ebriorum conuiuarum iocos iactatur, modo in puerilem, modo in muliebrem habitum composita: istinc ne patri quidem redimenda est. Nulla, satis pudica est de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem etiamsi sacerdoti seruisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni, piratis: haec enim testium summa est. Castigationem [ex] pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Conuenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem nouam. Illud certe fateberis, pudicitia tua precaria est; tot intrauerunt cellam tuam gladiatores, tot iuuenes, tot ebrii: et omnes ante militem inermes? Ego illam dico prostitisse: illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo.
II - XI
IVNI GALLONIS.
Ambitiosa lex est: ad sacerdotium [non] nullas nisi integrae non sanctitatis tantum sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, in corpus, in uitam: uideris quemadmodum tam morosae legi satis facias. Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in illis myoparonis angustiis spatiata es. Viderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. Certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, fauetis illi, ut quam primum mutet seruitutem sacerdotio. Sic istam seruauerunt piratae quemadmodum qui lenoni essent uendituri, sic istam seruauit leno quemadmodum qui esset coacturus stare in illo ordine, ex eadem uesci mensa, in eo loco uiuere in quo etiamsi non patiaris stuprum uideas.
II - XII
Aliquis fortasse inuentus est quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? Ignoramus istos, quibus uel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam uirginitatem decerpunt? Seruauit te leno, quam prostituturus erat in libidinem populi? Ita est? sic leno te, tamquam nos, castam e castis? "Omnes" inquit "exorabam." Si quis dubitabat an meretrix esset audiat quam blanda sit. Haesisti in conplexu, osculo pacta es; ut felicissima fueris, pro pudicitia inpudice rogasti. Quid faciam mulieri inter crimina sua delitiscenti? Cum dico: "uim passa es," "occidi" inquit; cum dico: "hominem occidisti," "inferebat" inquit "uim mihi." Sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit.
II - XIII
DIVISIO.
Latro in has quaestiones diuisit: an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, an sacerdotio indigna sit. An lege prohibeatur, in haec duo diuisit: an casta sit, an pura sit. An casta sit, in haec diuisit: utrum castitas tantum ad uirginitatem referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum abstinentiam. Puta enim uirginem quidem esse te, sed contrectatam osculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum uiris tamen uolutata es: es talis qualis uideri potest cui lex nocere uult matrem quoque incestam? Etiamsi ad uirginitatem tantum refertur castitas, an haec uirgo sit.
II - XIV
Aiebat Apollodoreis quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controuersiam huic suspicioni; non enim ponitur adhuc uirginem esse, et multa sunt propter quae credibile sit non esse. Illud adiciebat: denique etiamsi non effecero ut credant iudices non esse uirginem, consequar tamen ut non putent dignam sacerdotio de qua dubitari potest an uirgo sit. An pura sit, in haec diuisit: an, etiamsi merito occidit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde: an merito occiderit hominem innocentem uti corpore prostituto uolentem. Absoluta est: ostendit non puram se esse sed tutam. An idonea sit, in tractationes quas quisque uult diuidit: an idonea sit tam infelix ut caperetur, ut ueniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.
II - XV
Cestius etiam altius petit, et obiecit quod tam uilis suis fuisset ut non redimeretur. Silo Pompeius, dum praeceptum sequitur quo iubemur ut, quotiens possumus, de omnibus legis uerbis controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit: casta e castis. "Lex", inquit, "e castis" cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert sed ad omnes quibus conuersata est uirgo; non enim adicit "e castis parentibus," sed "e castis" cum dicit, uult illos a quibus uenit uirgo castos esse. Intellego, inquit, sub hoc uerbo multa. "Castis" cum dicit, intellego castis penatibus: tu ex incestis uenis; intellego castis disciplinis: tu ex obscenissimis uenis. Quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. Idem et in illa parte fecit "pura e puris."
II - XVI
Hispo Romanius accusatoria usus pugnacitate negauit puram esse, non ad animum hoc referens sed ad corpus: tractauit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit. Albucius figura diuisit controuersiam; dixit enim: putemus tres sacerdotium petere: unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: omnibus nego; et sic causam contra singulas egit. Fuscus Arellius sic diuisit: probabo indignam sacerdotio primum etiamsi pudica sit; deinde quia nescimus an pudica sit; nouissime quia non sit pudica.
II - XVII
Fuscus pro puella colorem hunc introduxit: uoluerunt di immortales in hac puella uires suas ostendere, ut appareret quam nulla uis humana diuinae resisteret maiestati: putauerunt posse miraculo esse in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in accusata innocentiam. Latro dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior. Marullus cum descripsisset dignationem puellae magnam fuisse, altius quiddam superbiusque uultu ipso praeferente, hanc adiecit sententiam quam solebat mirari Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: narrate sane omnes tamquam ad prostitutam uenisse, dum tamquam a sacerdote discesserint.
II - XVIII
Albucius dixit: Nescio quis feri et uiolenti animi uenit, ipsis credo dis illum impellentibus ut futurae sacerdotis non uiolaret castitatem sed ostenderet. Praedixit illi abstineret a sacro corpore manum: "non est quod audeas laedere pudicitiam quam homines seruant, dii exspectant"; [cruenti] et in perniciem ruenti suam "en" inquit "arma, quae nescis te tenere pro pudicitia," et raptum gladium in pectus piratae sui torsit. Hoc factum eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inuentus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem a puella, armatum ab inermi: maior res uidebatur quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.
II - XIX
Cestius timuit se in narrationem demittere; sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam, innocentiam, felicitatem. Quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. Etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine datam, licet isti obiciant fuisse illam captiuam, lenoni postea seruisse, causam nouissime dixisse: inter tot pericula non seruassent illam dii nisi sibi. Argentarius illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum esse intra uerba, antequam uim adferret.
II - XX
Silo Pompeius hac figura narrauit: eam uobis sacerdotem promitto quam incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam seruitus cogere: seruit et barbaris et piratis, inuiolata apud illos mansit. Potest aliquam corrumpere prolapsi in uitia sacculi praua consuetudo (etiam matronarum multum in libidine magisterium): pudica permanebit. Licet illam ponatis in lupanari: et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. Fuit in loco turpi, probroso; leno illam prostituit, populus adorauit: nemo non plus ad seruandam pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam attulerat. Multum potest ad rectum quoque pudici animi propositum hostis cum gladio: non succumbet, immo, si opus fuerit, pudicitiam uindicabit. Incredibilem uideor in puella rem promittere? iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio reppulit. Fuit qui illam accusaret caedis: absoluta est. Ne qua posset esse uobis dubitatio quae uentura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra: iam iudicatum est.
II - XXI
Triarius dixit: negabat se puella fecisse; negabat illum suis cecidisse manibus: Altior, inquit, humana uisa est circa me species eminere et puellares lacertos supra uirile robur attollere. Quicumque estis, dii immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo uoluistis emergere, non ingratae puellae opem tulistis: uobis pudicitiam dedicat quibus debet. Alterius partis color nihil habet difficultatis: adparet ex sententiis quas praeposui. Dicendum est in puellam uehementer, non sordide nec obscene. Sordide, ut Bassus Iulius, qui dixit: "extra portam hanc uirginem" et: "ostende istam aeruginosam manum," uel Vibius Rufus, qui dixit: "redolet adhuc fuliginem fornicis." Obscene, quemadmodum Murredius rhetor, qui dixit: "unde scimus an cum uenientibus pro uirginitate alio libidinis genere deciderit?
II - XXII
"Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa quae egit cum uiro malae tractationis quod uirgo esset et damnauit: postea petit sacerdotium. Nouimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui, etiamsi primam uirginibus timidis remisere noctem, uicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum Scaurus, non tantum disertissimus homo sed uenustissimus, qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire passus est; statim Ouidianum illud: "inepta loci," et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem uitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil non et permiserint sibi et inpetrauerint.
II - XXIII
Hybreas, inquit, cum diceret controuersiam de illo qui tribadas deprehendit et occidit, describere coepit mariti adfectum, in quo non deberet exigi inhonesta inquisitio: ego d'eskopesa proteron ton andra, ei engegenetai tis e proserrhaptai. Grandaus, Asianus aeque declamator, cum diceret in eadem controuersia: "non ideo occidi adulteros [non] paterentur," dixit: ei de philarrhena moichon elabon. In hac controuersia de sacerdote non minus obscene dixit Murredius: fortasse dum repellit libidinem, manibus excepit. Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum: quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere. Vibius Rufus uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse: ista sacerdos quantum mihi abstulit!
III
INCESTA DE SAXO
Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata, antequam deiceretur de saxo, inuocauit Vestam. Deiecta uixit. Repetitur ad poenam.
III - I
PORCI LATRONIS.
Hoc exspectastis, ut capite demisso uerecundia se ipsa antequam impelleretur deiceret? Id enim deerat, ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. Constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo uindicabatur uiolare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata et deiecta est. Dubitari potest quin usque eo deicienda sit donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum uocat pereundi infelicitatem. Quid tibi, inportuna mulier, precer nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? "Inuocaui" inquit "deos." Statuta in illo saxo deos nominasti - et miraris si te iterum deici uolunt? Si nihil aliud, loco incestarum stetisti.
III - II
CESTI PII NARRATIO.
Quid agam? exponam quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? Ista quia probaui damnata est. Quid postea accessit quod illam uirginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia perire non potuit. Ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio? Ampliatur a iudicibus in poenam. Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit. Non putas legem cauisse ut perires quae cauit quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut iterum absoluaris? Aut tu sacerdotium uiolasti aut hi sacerdotem. Male de diis existimas si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Lata est sententia: pronuntiatum est; damnata es: interrogo te hoc loco, mulier, responde mihi: sunt dii?
III - III
ARELLI FVSCI PATRIS.
Iterum experiamur: quid times propitios deos? "Erat" inquit "praeruptus locus et inmensae altitudinis tristis aspectus. Dicebam tibi: incestam lex mori uoluit. Stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis quae aut elidant corpus aut de integro grauius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: [et inmensae altitudinis tristis aspectus] electus is potissimum locus ne damnati saepius deiciantur.
FVLVI SPARSI.
A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum exstruendum est.
III - IV
IVLI BASSI.
Nihil putaram amplius adici posse audaciae istius quam quod in illa rupe Vestam nominauerat: en, ab ipso supplicio in templum usque reuoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reuerti fas est nisi ad saxum, † quanto minus quam † in templum resiluit? hoc potius uenit ubi damnatur quam illo ubi absoluitur? Si quis adhuc dubitabat de deiecta, ueniat et sibi ipse credat. Haec inpudentia uirginis est? In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. "Quare ergo, si incesta sum, uiuo?" Nescio; hoc unum scio, nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas, te ut id saxum absoluat quod tantum damnatas accipit.
III - V
ARGENTARI NARRATIO.
Paene, iudices, narrare coepi qualis esset rea; sed quid efficiam cum illam incestam probauero? Nempe ut de saxo deicienda uideatur? iam uisa est. Non imitabor istius impudentiam, ut repetendo iudicium quod factum est inprobasse uidear. Quod exigebatur probaui; quod iudicastis exsequor.
CORNELI HISPANI.
Deos deasque inuoco, quos priore iudicio non frustra inuocaui: incesta quam tardissime pereat. "Inuocaui" inquit "numina." Quid inuocas, mulier? Si innocens es, dii non sunt. Videte quantum sacerdos peccauerit quae nec absolui potuit nec mori. Aut tu sacerdotium uiolasti aut nos sacerdotem. Erras si satis ad sacerdotium putas perire non posse.
III - VI
ROMANI HISPONIS.
Ab Tarpeio ad Vestam, cuius uittam carnifex rupit, a templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et uota discursus est. Inter superos inferosque iactata in nouam poenam reuixisti.
POMPEI SILONIS NARRATIO.
Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam ut ultionem deorum immortalium morer. "Incesta saxo deiciatur." Lege damnata est: habetis iudicium. Deiecta est: habetis exemplum.
VIBI GALLI NARRATIO.
Breuis expositio rerum est: aduersariam incesti postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi: permittitis iam abire? Accusator recedo; eamus ad absolutionem tuam. Ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? sero innocentiam damnata concupisti, uitam deiecta.
III - VII
EX ALTERA PARTE.
FVLVI SPARSI.
Damnata deiecta est: absoluta descendit.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Putares puellam demitti non deici.
CESTI PII.
Nullam habebat gratiam: in templo uixerat; itaque tantum deos inuocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret nisi exspectaret deorum sententiam. Cornelius Hispanus descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam, et adiecit: Carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat sacerdos rogare nisi deos.
MARVLLI.
Mirandum est si oppressa est uirgo sine gratia? Cuius enim genibus submisit manus? quem deprecata est, quae tarde rogauit etiam deos?
III - VIII
DIVISIO.
Latro in has quaestiones diuisit: utrum lex de incesta tantum sit, uel quae deiciatur nec pereat; an etiam damnata, si innocens post damnationem adparuit, deici non debeat. An haec innocens sit; an haec deorum adiutorio seruata sit. Cestius et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii inmortales rerum humanarum curam agant; etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum agunt, an huius egerint. Improbabat Albucium quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset sed tamquam problemata philosophumena. Fuscus Arellius pater sic diuisit: utrum incestae poena sit deici an perire; utrum prouidentia deorum an casu seruata sit; si uoluntate deorum seruata est, an in hoc, ut crudelius periret.
III - IX
Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen Cestius senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. Aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit contra poenam seruatam esse sacerdotem quam in poenam; itaque non probabat illud Triari: "remissam tibi poenam putas? ampliata es." Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententiam petitum est, non est damnantis sed dubitantis.
III - X
Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam Varus Quintilius, tunc Germanici gener ut praetextatus. Cum descripsisset circumstantium indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publica uota et preces: incestam ne cito supplicium transcurreret reuocauerunt. Cestius multa contumeliose dixit in istam sententiam: Sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt? Nam et ante posuisti istam similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa dixisset, nouissime adiecit rem quam omnes improbauimus: "ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit." Filium obiurgabat, patri male dixit.
III - XI
Pastor Aietius hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator, et hunc colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit ut saxa reuerberet inultum. Cestius hunc corripuit et dixit: "Hoc est quare ego auditores meos inuitem ad alios audiendos ire? Aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est." Dicebat autem in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: "durius saxo," et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: uirgo desultrix." Othonem Iunium patrem memini colorem stultum inducere, quod eo minus ferendum est quod libros colorum edidit. "Fortasse" inquit "poenae se praeparauit, et ex quo peccare coepit cadere condidicit."
III - XII
Silo Pompeius hunc colorem temptauit: praestatur, inquit, quaedam et damnatis sacerdotibus uerecundia: erubuimus quicquam ex damnatae ueste detrahere. Hispanus dixit: ita putaueras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? Triarius indignantium uoces descripsit et dicentium: Quia non potes, uis mori. Marullus dixit: Constitit in saxo, inuocauit deos; publica indignatio exorta est: Audet ista nominare deos, audet hoc loco? quid autem habet iam quod illos roget, nisi bonam mortem? Diocles Carystius dixit: katapeda kai deuteron kai triton kai mechri an peseis eph'ho beblesai.
IV
FORTIS SINE MANIBVS
Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. Deprendit adulterum cum uxore, ex qua filium adulescentem habebat. Imperauit filio ut occideret; non occidit; adulter effugit. Abdicat filium.
IV - I
PORCI LATRONIS.
Adulteros meos tantum excitaui. Me miserum! quamdiu iacuerunt, postquam deprehenderam! Ego te non abdicem? uellem posse occidere. O acerbam mihi uirtutis meae recordationem! o tristem uictoriae memoriam! ille onustus modo hostilibus spoliis uir militaris adulteris meis tantum male dixi: solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quid ridetis? inquam; habeo manus: uocaui filium. Tu uiri fortis filius, qui stringere ferrum non potes? Ne truncus quidem capi potui nisi domi. Vtcumque tamen potui obluctatus sum et truncum corpus opposui. Exierunt adulteri tantum meo sanguine cruenti.
CORNELI HISPANI.
O dignum cui aut pudica contingat uxor, aut inpudica, dum armatus est! Te, res publica, inuoco, quae manus meas possides. Quis non putet aut me sine filio fuisse aut filium sine manibus?
IV - II
CESTI PII.
Conceptus est iste - ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Numquam putaui futurum salua re publica ut uir fortis sentiret se manus perdidisse.
MARVLLI.
Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum, quasi manus haberem.
TRIARI.
Deciderunt arma cum manibus: tunc primum sensi me perdidisse.
DESCRIPTIO PVGNANTIS VIRI FORTIS.
Dii boni, et has aliquis manus derisit?
P. ASPRENATIS.
Arcessitus ut occideret adulteros, uenit ut dimitteret. Ita ego manus etiam pro adulteris perdidi? Steti deprehensus ab adulteris meis; patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse filium uiri fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.
IV - III
FVLVI SPARSI.
In bello suas, in domo etiam filii manus perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii uicarius. In acie uicit, domi captus est. Spectat inter spolia uiri fortis uolutantes adulteros. "Adulescens, uenit tempus militiae tuae." Indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. Ridebant adulteri truncas uiri fortis manus, circa sua arma labentis.
ARGENTARI.
Ante patriae quam patri negauit manus. Libenter causam eius suscepi; quis enim illum non uindicet? Quid hoc infelicius, quem adulteri tunc riserunt cum deberent mori? Vir fortis in ciuitate truncus integros adulteros spectat?
IV - IV
IVLI BASSI.
Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur; dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et patrem. Meruit hereditatem illius quem occidere parricidium putauit. Nulli umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro uobis pugnauit ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.
IV - V
Pars altera. "Matrem" inquit "non occidisti." Quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. Non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. Alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere.
ARELLI FVSCI PATRIS.
O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.
IV - VI
DIVISIO.
Latro hac usus est diuisione: an licuerit filio tunc uindicare; an oportuerit; an, si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit indulgentia repugnante. An licuerit, in illa diuisit: an tunc liceat adulterium filio uindicare cum maritus non est; an tunc liceat ubi maritus in eo loco est quasi omnino non esset. An oportuerit, tractationis quidem est, quam ut quisque uult uariat; Latro sic tamen ordinauit: oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram uiri fortis uxorem; oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere; oportuit, cum et iuberet et ipse non posset. Noui declamatores illam quaestionem temptauerunt ex uerbo legis natam "adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit": an nemo possit occidere nisi qui deprehenderit; temptauerunt et illam: an non possit abdicari filius ob id quod illi facere sua lege licuit.
IV - VII
Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamauerunt introductus est: "non potui occidere," ex illa Ciceronis sententia tractus quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: Ter non ... Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo, et dixit: Pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. Et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. Gorgias inepto colore, sed dulci: ... Pammenes ex nouis declamatoribus dixit: ... Gorgias egregie dixit: ... Pammenes dixit: ...
IV - VIII
Fuscus Arellius dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. Albucius non narrauit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me defendere debeo? Si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. Si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. Non possum occidere. Agedum ipsam legem recita: liceat et marito, liceat et patri, liceat et filio. Quare tam multos nominat, nisi quod putat aliquos esse qui non possint? Et in descriptione dixit: Cum me uocauit pater, "hoc" inquam "putauit supplicium futurum morte grauius, si adulteram filio ostenderit." Et illud dixit: Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem. Silo hoc colore narrauit: non putaui mihi licere.
IV - IX
Blandus hoc colore: utrimque fili nomen audio; pater rem petit iustiorem, mater faciliorem. Et illud: post descriptionem adiecit: fatebor uobis, parricidium coram patre facere non potui. Cestius hoc colore egit: "Prosiluit" inquit "protinus mater et amplexu suo manus meas adligauit. Ago confusioni meae gratias quod nihil in illo cubiculo uidi praeter matrem et patrem: pater rogabat ut occiderem, mater ut uiueret; pater ne nocens inpunita esset, mater ut ego innocens essem; pater recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis." Et ultimam sententiam dixit: occidere matrem si turpe est noluisse, non potui. Argentarius dixit: non est quod me ex hoc habitu aestimetis, quod manus habeo: tunc non habui. Et illud dixit: dat poenas tibi: perdidit uirum, perdidit filium; aegrotanti non adsidebo, egentem non alam; omnia mihi libera sunt, iam uitam illi non debeo.
IV - X
Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta; sed nescio an Graecis nostri cessuri sint. In hac controuersia dixit Damas: ... Habet aliquid corrupti haec sententia. Latro dixit: quantum ego tunc questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdidissem! Silo Pompeius dixit: fili, aut oculos erue aut manus commoda. Omnes aliquid belli dixerunt illo loco quo deprensi sunt adulteri et dimissi. Latro dixit: adulteros meos tantum excitaui. Fuscus Arellius illius sententiae frigidius dixit contrariam [illi sententiam]: adulteros interuentu meo ne excitaui quidem. Vibius Rufus dixit: adulteri marito non adsurrexerunt. Pompeius dixit: adulescens, denique adulteros excita; postquam tu uenisti, securius iacent. Latro dixit: erratis qui me putatis manus non habere: filium uocaui: ut intrauit, ab adultero salutatus est.
IV - XI
Fuscus dixit. Fili, tuam fidem, ostende te integro manus me non perdidisse. Controuersiam mihi de te facit adulter: ueni et utrius sis filius indica. P. Vinicius et pulchre dixit et noue (sumpsit ab omnibus bene dicta): inrupi in cubiculum adulterorum: quid mentior miser? aperto cubiculo exspectabant adulteri. Cestius dixit: uocaui filium; risit adulter tamquam qui diceret: meus est. Vibius Rufus dixit: adulter meus exit - et commodo suo. Hybreas hunc sensum optime dixit: ... Dionysius, filius eius Dionysii qui Ciceronis filium docuit, elegans magis declamator quam uehemens, hunc sensum et uehementer dixit et eleganter: ...
IV - XII
Vibius Rufus dixit: quam otiosi, quam securi adulteri transierunt praeter oculos meos, praeter filii manus! Latro cum exeuntis adulteros descripsisset adiecit: adulescens, parentes tuos sequere. Nicetes illam sententiam pulcherrimam, qua nescio an nostros antecesserit: ... Sed illud Albuci utique Graecos praeminet: cum pugnantem se acie descripsisset, dixit: me miserum, quas manus adulter effugit! Et illud Albuci: "Non potui" inquit "matrem occidere." Quo excusatior sis, adice: "et patrem." Albucius sic narrauit tamquam filio sciente factum esset adulterium; suspectum quasi conscium matri suae fecit. P. Asprenas dixit: exit nouissime maritus et dedit adulteris suis locum. Idem dixit: matrem occidere non potes? adulterum certe occide: an et iste pater est? Dixerat Nicetes: ... Murredius dum hanc sententiam imitari uult, stultissimam dixit: reliqui in acie pugnantes manus.
V
RAPTOR DVARVM
Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias.
V - I
PORCI LATRONIS.
Iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset. Stuprum accusatur, stuprum defendit; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate patres, uindicate fratres, uindicate mariti; fortior publicae disciplinae seueritas surgat: iam binae rapiuntur.
MENTONIS.
Postero die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia uociferatio oritur, alius tumultus. Coit populus uelut publico metu exterritus, uix credit duos tantum fuisse raptores, cum interim producitur publicus pudicitiae hostis, quem una nocte unius uirginis iniuria non satiauerat.
CESTI PII.
Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Quantum suspicor, ne rapta quidem es. Quaeris argumentum? non irasceris. Quomodo istud fit? duabus iniuriam fecit, una queritur? "Misericors sum" inquit. Gaude; habes qui te uindicet. Vide qualem habitura sis uirum: non est una contentus. Argentarius eundem sensum dixit hoc adiecto: non est una contentus, ne una quidem nocte.
V - II
POMPEI SILONIS.
At quam bene mimum egit, quomodo raptam se questa est, qua uociferatione! quam paene illi optione cessimus!
TRIARI.
Perieras, raptor, nisi bis perire meruisses.
IVNI GALLIONIS.
Sumatur de illo supplicium, constituatur in conspectu publico, caedatur diu, toto die pereat qui tota nocte peccauit. Subito fastidiosus raptor occurrit et ait: "iam nec nuptias uolo." Stulta, deciperis; dicam, si uis, quid dixerit tibi; idem enim dixit et huic: "dum te peto, in illam incidi."
ARELLI FVSCI PATRIS.
Retro amnes fluant, sol contrario cursu orbem ducat, confugiat sacrilegus ad aras: raptorem rapta uindicat.
V - III
Ex altera parte. Postero die cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat se in unam incidisse, huic priori supplices summisit manus, hanc prius deprecatus est, exorauit: propter hoc, puto, ista magis raptori irascitur. Altera ex puellis raptorem mori uult, altera seruari: reum alter iudex damnat, alter absoluit; inter pares sententias mitior uincat. Dicam quod sentio: magis irasceretur si unam tantum rapuisset; diceret: ergo ego sola digna uisa sum cui iniuriam faceret?"
ARGENTARI.
Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Ex tribunis potentior est qui intercedit. Non est inuidiosa potestas quae misericordia uincit. Quid cessas, puella? pro marito roga. (Haec sententia deridebatur a Cestio quasi inproba.)
V - IV
DIVISIO.
In hac controuersia de prima quaestione nulli cum altero conuenit. Latro primam fecit quaestionem: non posse raptorem qui ab rapta mori iussus esset seruari. Si legatus, inquit, exire debet, peribit; si militare debet, peribit; si ius dicere debet, peribit; si raptam ducere debet, aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore antequam nuberes hanc uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente? Atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. Si rapta nupsisses, deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere? Atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?
V - V
Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil amplius raptori praestare possit quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius habeat. Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus. At idem eadem nocte qua te rapuit si stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium fecit, occidetur. Licet tu dicas: "quid ergo? ego non nubam?" tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Quomodo sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic alterius puellae raptor, uel a te seruatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses - datur enim optio et in absentem -, uetares illum occidi a marito? Quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem interpellares quam tuam?
V - VI
Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio qua ultio ad utramque perueniat. Ait quae mortem optat: mea optio et te uindicat, tua me non uindicat; nec hoc tibi mea optio praestat quod mihi: ex occiso raptore inuidiam. Illa respondet: Optio tua me non uindicat: uindictam tu meam putas, non fieri quod uolo, fieri quod nolo? Etiam contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur. Isto modo et mea te uindicat: nempe lex duas poenas scripsit uitiatori: alteram passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem. Respondet eodem modo: morietur utrique, tibi seruabitur sed non mihi. Quartam fecit quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio, utra quae ualeat dignior sit. Vltimam non quaestionem sed tractationem fecit: neminem non raptorem impunitum futurum si haec uia impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inuenturum aliquam humilem quae se in optionem commodaret.
V - VII
Fuscus Arellius primam quaestionem hanc fecit: an qui duas rapuit perire utique debeat. Lex, inquit, quae dicit: "rapta raptoris aut mortem optet aut nuptias," de eis loquitur qui singulas rapuerunt; non putauit quemquam futurum qui una nocte raperet duas. Non quaero quid optetis; quod seuerissime optare potestis occupo: necesse est raptorem mori. Quare? utrique raptae ultio debet contingere. Vtramque non potest ducere, utrique mori potest. Vna pars legis ad hunc raptorem pertinet, in qua mors est. Putate enim utramque nuptias optasse: quid futurum est? in raptoris matrimonium ambitus erit. Putate illum plures rapuisse quam duas: quid fiet? una nubet? nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad omnes. Qui duas rapuit utique debet mori. Quare? dicam. Quod quaeque uult eligat: aut mortem utraque aut nuptias optabunt aut altera mortem, altera nuptias; si aut nuptias utraque aut altera mortem, altera nuptias optauerint, non poterit fieri quod utraque uolet; uno modo poterit fieri quod utraque uolet, si utraque mortem optauerit: ergo fiat quo uno duae uindicari possunt.
V - VIII
Hic tractauit: ne exemplum quidem utile esse non utique perire eum qui duas rapuerit; [ne] hunc morem perniciosissimum ciuitati introduci, ut aliquis propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit. Reliquam partem controuersiae Fuscus in haec diuisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior. Cestius hanc partem controuersiae sic diuisit: utra optio dignior sit quae ualeat; utra optione raptor dignior sit. Cestius et coniecturalem quaestionem temptauit: an haec cum raptore conluserit et in hoc rapta sit, ut huic opponeretur.
V - IX
Latro aiebat non quidquid spargi posset suspiciose, id etiam indicandum: colorem hunc esse, non quaestionem; eam quaestionem esse, quae impleri argumentis possit. Cestius aiebat et hanc posse impleri argumentis. Hunc sensum a Latinis iactatum Nicetes dixit: epi ten triten nux eklinen. Glycon dixit: ... Diocles Carystius dixit: ... Hunc sensum Vibius Rufus subtiliter dixit: uolo tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet amicam. In hac controuersia dixit Albucius: ambulet in masculos. Adeo nullum sine amatore uitium est ut hoc quidam disertum putauerint; ego tamen magis miror hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos potuisse laudare. Ex Latinis dixit Triarius: gratulor uobis, uirgines, quod citius inluxit. Argentarius dixit: quaeritis quid isti finem rapiendi fecerit? dies. Latro: iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset.
VI
ARCHIPIRATAE FILIA
Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem si dimissus esset; iurauit. Relicto patre secuta est adulescentem. Redit ad patrem, duxit illam. Orba incidit. Pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. Nolentem abdicat.
VI - I
PORCI LATRONIS.
Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? Prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest uel captiuum, odisse uel patrem. "Captus" inquit "in tenebris iacebam." Narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? Filius meus ait se uxori parricidium debere.
CESTI PII.
Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?
VI - II
EX ALTERA PARTE.
IVLI BASSI.
Hodie captiuus essem nisi haec archipiratae filia fuisset. Vt dixi: "patrem habeo," inter bonos captiuos sepositus sum. Archipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata captiua; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, mouebatur periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias, et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem uenire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligauit [nisi corpus omnia uinculis] quam ut orba posset diuellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors posset?
VI - III
Decepi te, puella, alia pollicitus: cum ueneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? Pater meus, socer tuus - hoc enim te iam pridem uocabat -, socer, inquam, tibi tuus gratiam referet. Quidam auitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus: in illis non seruasse quod acceperant maximum dedecus, in illis quod nemo dederat fecisse laudabile est. Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens, unusquisque felicem domum inuaderet; sed quamdiu non sumus, natura nos regit et in quemcumque uult casum quemque mittit - hic sumus aestimandi, cum sumus nostri.
VI - IV
Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in multis consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius. Quid tibi uidentur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? Quemcumque uolueris reuolue nobilem: ad humilitatem peruenies. Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? Nudi hi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. Potes obiurgare Romanos quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt, et haec non putant magna nisi apparuerit ex paruis surrexisse?
VI - V
"Misereri illius oportet, quia orba est." Ista tamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites seruitutem exigunt. Crede mihi, uolet in suis regnare diuitiis; et tamen aecum est † eam possidere domum quam me † agnouerit. Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere diuitiis cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit: ista si nos reliquerit repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet. Multi uxores sine dotibus habuere, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis, et, cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.
VI - VI
Aliquis in adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire, quaerat senex ille qui petit quales et quot habeat maiores, quanta bona, an satis magno se possit addicere. Aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census. Vbi uero quaeret uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. Ibo, inquit, sola. Tu ibis? Quo, infelix? quas petitura regiones? Est enim tibi aliquis locus? Pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.
VI - VII
CESTI PII.
Solent qui coguntur a patribus ut uxores ducant illa dicere: "non sumus etiam nunc apti nuptiis." Ego contra refugio uxorem quia uxorius sum.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Inpotens malum est beata uxor. Cum inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati seruiemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis diues est? Locuples est, pater, quam mihi concilias: o si scires quam diues et haec fuisset! "Orba" inquit "est": et haec orba est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.
VI - VIII
DIVISIO.
In hac controuersia nihil litium fuit: fere omnes consentiunt. Latro primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. Gallio subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat, an ei qui iam habet. Latro secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere cum iurasset. Hoc in haec diuisit: an nemo iureiurando teneatur quo per necessitatem adactus est; an expleuerit iusiurandum ducendo illam uxorem; an, etiamsi non expleuit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem cogi a patre. Si per iusiurandum [facit hunc] potest parere patri, an debeat. Hic de meritis puellae et moribus.
VI - IX
Colore hoc usus est Latro pro patre: puellam non misericordia motam, sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. Hispo Romanius alio colore dixit illam non amore adulescentis, sed odio patris sui secutam; uoluit illi et amoris commendationem detrahere. Buteo longe arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non inuito patre, sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; arte illa honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.
VI - X
Sed aiebat Latro non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis ut detraheretur inuidia relicti patris. Fuscus Arellius egregie declamauit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed, quamuis orba non esset, eici iussit. Non aliam sibi magis placere sed illam displicere dixit, et hoc quod Latro transcurrerat pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam in patrem. Gallio illud quod omnes scholastici transierunt dixit: timere se ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne uideretur; nolle se suspectum esse rei publicae. Iulius Bassus ex altera parte hoc pressit, se illi iurasse; timuit ne puella uideretur improbe iusiurandum exegisse: ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse se per patrem.
VI - XI
Triarius dum sententiam puerilem captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. Aiebat enim Cestius male deseri hanc orbam si per eam etiam iurasset. Latro aiebat alterum quoque iusiurandum ineptum esse; nihil enim minus conuenire quam aliquem per patrem iurare patrem relicturae. Omnes honestam mentem puellae dederunt, omnes dixerunt eam misericordia motam, non amore. Solus Pollio iudicio fecisse uult eam [etiam misericordia discessisse]; dixit enim illam non potuisse cum piratis uiuere; ut primam honestam occasionem inuenerit discedendi, discessisse.
VI - XII
Q. Haterius a parte patris pulcherrimam imaginem mouit: coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium; et cum omnia implesset terrore, adiecit: quid exhorruisti, adulescens? socer tuus uenit. Glyconis ualde leuis [et greca] sententia est: katapontoson ton idion genetora; echomen patera. Tolerabilem dixit illam rem, cum iurisiurandi uim describeret: hoc esse quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus: horkos estin peisma kai para peiratais pepisteumenon. Artemon circa eundem sensum uersatus est a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: loidorei nyn ton archipeiraten, ton miaiphonon, ton hierosylon; prosthes, ei theleis, kai ton epiorchon.
VII
A PIRATIS TYRANNICIDA DIMISSVS
Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. A piratis captus scripsit patri de redemptione. Pater piratis epistulam scripsit: si praecidissent manus, duplam se daturum. Piratae illum dimiserunt. Patrem egentem non alit.
VII - I
PORCI LATRONIS.
Da mihi epistulam esurientis istius. "Manus" inquit "praecidantur." In quamuis corporis partem potius saeuitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid nimium peto tyrannicida? Talem me dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo quod de fortuna queri possim mea: qui manus meas praecidi uoluit ad manus meas confugit. "Si praecideritis" inquit "manus." Si irasceris, scribe potius: "si occideritis": tyrannicida exitum tyranni rogo. Non timeo ne quas manus piratae soluerunt iudices alligent.
VII - II
Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique priuatim mala publiceque congessit, [tyrannum adulterumque piratas] nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo uiuerent, gratis miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. O felicem rem publicam, quod sublato inimico non ante tyrannidem nauigaui! "Genui" inquit "te, educaui": nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rem publicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. In magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite nouam captiui uocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. Quidquid habes, pro redemptione filii mitte; non est quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris te tyrannicidae patrem. Pro adultero filio rogasti; pro tyrannicida non rogas: quaerite nunc quomodo tyranni fiant.
VII - III
CESTI PII.
Cedo mihi epistulas patris: quaeris unde habeam cum mihi nullas miseris? "Duplam dabo pecuniam": apparet, pro unico filio rogat. "Duplam pecuniam dabo": unam [pecuniam dabo iam] summam pro filio, alteram pro tyrannicida. "Si manus praecideritis": hoc ne in adulteros quidem licet. "Non habui pecuniam." Sed rogare illos potes et audacter roga: in misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum - [agere] parum est si dixero non redemisti. Alere non possum, perdidi manus. Non credis? epistulas lege. Duplam pecuniam dabas, auaris dabas, piratis dabas: sic excusabant piratae ipsi se mihi cum praeciderent manus: "pater iussit" aiebant: "magnum facinus est, sed magno licet."
VII - IV
"Egens sum" inquit. Mentiris. Cedo mihi patris mei censum. "Quid ergo? ales patrem?" Dimissus fortasse promittam, cum rogaueris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas petis? Nega tuam esse epistulam, et habes argumentum - dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. "Qui non aluit" inquit "patrem adligetur": plus de manibus meis timui.
CORNELI HISPANI.
Quid me rogarit pater nescio: publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. "Duplam pecuniam dabo." Quid? plus polliceris quam petitur? Vnde tantas patrimoni uires habes? Etiamnunc tamquam de tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam, quam nec tyrannus uiolauerat. Vt pretium piratae constituerunt, gauisus sum: "quam locuples est pater! poterat dare etiamsi duplam poposcissent." Remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis.
VII - V
POMPEI SILONIS.
Pactus sum de redemptione, scripsi patri: quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis ut hac litterae ad patrem peruenirent. "Egeo" inquit. Sic subito? quod ex toto emi non debet, duplo emit.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Causam meam tenui apud eos qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere se queritur iste cum manus meas uidit. Quid mirum si non putauerunt turpe piratae accipere mercedem quam pater dabat? Ades, pietas; si sancte uixi, si innocenter, effice ut iste manus meas qui odit desideret. Tarde mihi epistula solui uidebatur. Hoc prorsus ad fabulas repleto sceleribus nostris saeculo deerat ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.
VII - VI
BLANDI.
Hic, qui unde uiuat non habet, quam care tyrannicidas uestros emancat! Quid ais, pirata fili, piratarum magister, eius crudelitatis emptor, cuius nec pirata uenditor est?
ROMANI HISPONIS.
"Pater piratis salutem": hanc eripis filio. "Duplam dabo": quid necesse est? potui uilius solui. "Vt praecidatis manus." Obstipuerunt piratae, et cum dimitterent dixerunt: "indica patri tuo non omnia piratas uendere."
MENTONIS.
Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi; uerum confitendum: uobis remissae sunt. Exhibeo, res publica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae saluae ad te perlatae sunt. Fac quod uoles: illud unum rogo, si peccauerunt, cuilibet alii uinciendas trade: si isti trades, sic alligabit quomodo soluit: praecidet.
VII - VII
ALFI FLAVI.
Adhuc qualem optem patrem nescio. Diuitem? debilitat. Egentem? adligat. Neutrum manibus meis expedit. "Duplam dabo ut manus praecidatis": filium minus crudelem habuisti.
MARVLLI.
Vt adlata est epistula [qu(a)e], coeperunt iam me piratae soluere; ut recitata dupla in epistula pecunia est, "hic est" inquam "pater quem uobis laudaueram". Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? Certe in me nil inpendisti.
VII - VIII
PARS ALTERA.
IVLI BASSI.
Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar, ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se, [et] iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. Argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi si putassetis me patrem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit res publica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. Habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.
VII - IX
Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: magna mihi omnia sunt; tu mecum alimenta partire. Nolo me tam bene alas quam ego te alui; nolo ignoscas mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas. Vstus es? subice ignes, semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest, exure. Si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse, manus praecide. Exhibeo tibi. Hac sunt illae quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. Tyranno licuit uulnere mori; adulter uno ictu breuiter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. Ne tu quidem apud piratas famem timuisti. Neminem tyrannus sic torsit.
VII - X
PORCI LATRONIS.
Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: [ut] tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et uincto simillimus; tu in solitudine mei, ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non uidebas, ego etiam oderam. Hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti.
BLANDI.
Deprecabar non pro adultero sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. Roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone tamquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit.
VIBI RVFI.
Hac nempe scripserunt epistulam manus: praebeo; praecide et ale.
POMPEI SILONIS.
"Liberi parentes alant aut uinciantur." Ad te legem meam transfero: licet alliges, et alas.
VII - XI
DIVISIO.
Fere omnes hac usi sunt diuisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit. Latro legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit: an alendus sit quod filium a piratis non redemit: hoc loco quaesit an non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiamsi praecidi filii manus uoluit; nouissime: an praecidi uoluerit.
SENECAE RHETORIS
CONTROVERSIARVM - LIBER I
VII - XII
Hispo Romanius separatim quasi iuris quaestionem fecit: an qui non redemit filium non possit ab eo alimenta petere. Sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat Gallio, et prior, in qua quaeritur an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium excaecauerit? quid si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem uentum est, in qua quaeritur an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non alatur quam quod non redemit, quam quod duplam promisit ut manus praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controuersiis semel aut iterum adnotasse, an in tyrannicidam uti pater hac lege possit; quasi sacras et publicas manus esse in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent. Nostri hoc genus quaestionis submouerunt.
VII - XIII
Silo Pompeius non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum rei publicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est [a] Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. Blandus hunc sensum, cum postero die declamaret, in ironiam uertit, et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari; habet quod adponat: et adulteri pater est.
VII - XIV
Colorem pro patre alius alium introduxit. Fuscus iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco uehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. "Iratus" inquit "ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaueras; adparet te morbo quodam aduersus tuos furere." Et seruauit hunc actionis tenorem: "iratus fui hodieque irascor nec queror": nec se demisit in preces aut rogauit, sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epistulae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruentatas in conspectu patris fraterno sanguine manus. Tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent, quam non mittebam: denique nec praeciderunt. Et si sperassent, utique praecidissent: sed apparuit illas epistulas irascentis esse, non promittentis. In ultimo descripsit quam miser futurus esset alimenta acci piens ab illis manibus quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri in Priamo dictum: kai kyse cheiras deinas, androphonous, hai hoi poleas ktanon hyias.
VII - XV
Silo Pompeius et ipse iram fassus est: aiebat enim non habiturum fidem si negasset iratum fuisse; sed irae causam non dixit quam Fuscus; transeundas aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod inuito se nauigasset, cum uideret se senem, orbum, iam paene egentem: iam tum illum fugisse ne aleret; et ad preces patrem deduxit et rogauit in epilogo filium. Et Sparsum hoc colore declamasse memini, hominem inter scholasticos sanum, inter sanos scholasticum.
VII - XVI
Cestius colore longe alio usus est; dixit non iram fuisse illam patris, sed calliditatem. "Non habebam" inquit "unde redimerem. Quem rogarem pecuniam in tam auara ciuitate, in qua ne filii quidem patres alunt? Vsus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed auaros. Volui efficere ut et desperarent posse illum redimi et propter hoc superuacuum [et cum] futurum dimitterent. An prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui: post epistulas illas quas accusat dimissus est." Latro totum se ab istis remouit coloribus, et aduocauit uires suas tanto totius actionis impetu ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: Nescio quid scripserim. Olim iam mihi excussa mens est. Ex quo uidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. Hic color illius uiribus adprobandus est; quanta enim ui opus est ut aliquis accusando se miserabilem faciat!
VII - XVII
Albucius omnes colores miscuit, et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec uoluit narrare. A propositione coepit: alimenta pater a filio petit; deinde cum ad defendendum uenit quod scripsit duplam se daturum si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit quid fecerit, in insaniam malis actus est. Hic philosophumenon locum introduxit quomodo animi magnis calamitatibus euerterentur; deinde anthypophoran sumpsit: mentiris; ille uero iratus fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse. Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupasse arcem fratrem suum ignorasset [aut dissimulauit], ut tyrannicidio quoque eius commendationem detraheret. Deinde ad illum colorem redit Cestianum: "Sed puto illum consilio fecisse quae fecit. Quid ergo? quid iste tamen dicit? †quare scripsisse?† Nihil dicit; flet, mori uult, sed non fame."
VII - XVIII
In hac declamatione Albucius hanc sententiam dixit dubiam inter admirantes et deridentes: panem quem cani das patri non das? Glycon egregie dixit: eleesate auton; hyios kindyneuei patera threpsai. Gargonius fuit Buteonis auditor, postea scholae quoque successor, uocis obtusae sed pugnacissimae, cui Barrus scurra rem uenustissimam dixit: centum raucorum uocem habes. Hic putauit se uafrum colorem excogitasse pro patre: Ego, inquit, dictaui: "duplam dabo, si manus non praecideritis." Librario una syllaba excidit "non," et scripsit "si praecideritis." Digna res quae uoce illa diceretur. Artemon dixit: philotekne pater, kai soi timorein apoknei tis? Adaeus dixit: eidomen tachinon skaphos. Kai tis ton antionton en toutoi toi skaphei pater estin? Nicetes dixit: "dipla doso an apokopsete tas cheiras." Ezetoun hoi peiratai; me ti etyranneusas: me ti emoicheusas?
VIII
TER FORTIS
Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat.
VIII - I
PORCI LATRONIS.
Miserrimus pater, iam non uiderem filium nisi abdicarem. Fortis plus quam legi aut patri satis est, tertio mihi non redit sed relatus est. Quod patriae superest patri uindico. Fugit me filius, et quidem ad hostem? Quousque pauidus proeliorum nuntios exspectabo? Filii mihi uacationem peto.
CESTI PII.
Abdico filium ut habeam. Non minus uacatio mea rei publicae profuit quam militia: duxi uxorem. (Sic descendit in narrationem.) Tertio audiui uelut denuntiantes deos, faceret adulescens iam felicitatis suae finem. Ego aduocationem in unam pugnam petii: accidat, inquam, quidquid timeo si illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus sum. "Non timeo" inquit: hoc est cur timeam. Obicitur mihi quod me filius oderit?
VIII - II
ARELLI FVSCI PATRIS.
O me filio pugnante iam lassum! Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. Miraris si quod legi satis est, patri nimis est? "Numquid luxuriam" inquit "obicis?" Ego uero te etiam hortari possum in uoluptates. Quousque duro castrorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus uiues? Simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda sunt. Tot acies sustinuisti, tot uulnera; possum cum re publica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: "malo gloriam quam uitam"; hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello.
VIII - III
POMPEI SILONIS.
Causa mihi abdicandi est, ne sine filio uiuam, quem tam diu non uiderem nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati est.
ROMANI HISPONIS.
Quid fatigante felicitatem molestius est? quid exspectas donec castris eiciaris? Erubescit res publica tam cicatricoso milite uti. Non oportet tantam uirtutem sine successore concidere: ducenda uxor est; sed iam nunc te admoneo ne unum tollas.
CORNELI HISPANI.
Non ante te retinere coepi quam dimisit res publica. Nullum iam tibi uulnus nisi per cicatricem inprimi potest. Adhuc diutius fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum sanatus es.
IVNI OTHONIS PATRIS.
Optimus uirtutis finis est, antequam deficias desinere.
VIII - IV
Ex altera parte ... ter fortiter ... Certe pugnare abdicatis licet.
ALBVCI SILI.
Quis hic subitus insonuit tumultus? Numquid imperator uocat? Venio. Plurimum in prima acie laboraui. Pudet me: ter uicti militant.
P. ASPRENATIS.
Quousque, inquit, periclitaberis? Bene habet, iudices: pater me putat dignum esse qui saluus sim. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam uenire non cogitur, non uelatur. Praetorio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus: num quid necesse est? Quidquid aut praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iungitur. Pareo tibi, pater, qui gloria nos inmortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis uulnera osculabaris:
VIII - V
ad haec noua et diuersa imperia subito me circumagi putas posse? Non ita est: ille in nos dominatur affectus qui animum primus intrauit. Luxuria, auaritia, desidia, inuidia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur tam etiam uitiorum tenaces sumus. Crede mihi, pater: non sum mei iuris cum ille proelii clamor exortus est: inuadere hostes libet, obstantis cuneos gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis. Non animus, non lingua constat; in alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris non sedet.
VIII - VI
Ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: non animosiorem uidebis militem; otium imperas animo non otioso. Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium deriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc - uerum dicendum est - nihil patria debet mihi: numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, quem uitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem uiae sunt. Interdum continuatus labor firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit.
MARVLLI.
Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis sit opera mea patriae. Athenienses abdicato uicerunt duce: quantum inter me et illum interest! ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui.
VIII - VII
DIVISIO.
Prima quaestio illa ab omnibus facta est uulgaris - an filius ob id quod sui iuris sit abdicari possit; deinde: an debeat; haec tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ferunt: an uir fortis abdicari possit. Non uideo autem quid adlaturi sint quare non possit: nam quod et uir fortis est et totiens fortiter fecit non plus iuris illi adfert sed plus commendationis.
VIII - VIII
Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; uoluerunt enim uideri inuisum filio patrem: itaque illum malle cum hostibus uiuere quam cum patre. Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae et propter id ipsum patri et moderandum et continendum. Quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt, et non disputauerunt hoc modo quo Silo Pompeius disputauit, qui sic diuisit ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater uetat;
VIII - IX
aut illo modo quo Gallio, qui sic diuisit hanc partem: hoc impero rei publicae causa, tua causa, mea causa. Sequentia duo uidetis quemadmodum potuerit implere: illud, rei publicae causa se imperasse, sic tractauit: primum, ut pluribus iuuenibus pateat ad uirtutem aditus, non debere omnem? occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. Deinde: expedire rei publicae non uideri tantum ex uno pendere; futurum ut animi et hostium crescerent et suorum frangerentur si casu ter fortis occidisset. Ad ultimum: utile esse rei publicae ter fortem seruari ut sit qui ostendatur iuuentuti; iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. Illum sensum ueterem: "iam pro uiro forti nescio quid etiam lex timet" hoc loco Gallio posuit: "haec quoque" inquit "ter uiro forti aut diffidit aut consulit."
VIII - X
Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est Blandus, qui dixit: Militia tibi superuacua est, inuidiosa est, periculosa est. Superuacua est quia non cogeris, immo uerecunde uetaris. Gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; uacationis causa: consecutus es; praemii causa: tria domi praemia sunt; et sic transit ut diceret inuidiosum esse unum hominem totiens optare omnes honores intercipere; quam periculosa res esset inuidia, quam magnos uiros oppressisset. Hic exempla. Periculosam esse militiam eodem modo collegit quo ceteri; illud unum [non] adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere quia omnes illum hostes peterent: "et [adiecit] ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam obseruari ab hoste."
VIII - XI
His ergo omissis illi qui amantem patrem induxerunt hoc genere egerunt: "non possum pati, non possum desiderium tui sustinere." Hoc loco Aeschines ex nouis declamatoribus, cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda uirtus; "confitebor" inquit "adfectus patris, quos ut quisque uolet interpretetur: houtos an kai deilon ephiloun." Videbatur hic, dum indulgentiam exprimit, non seruasse dignitatem patris. Placebat autem Latroni potius ratione retinere patrem quam adfectu, cum in ratione habeat aliquem locum et adfectus.
VIII - XII
Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit enim se non negare rei publicae uiri fortis opera, sed ad necessarios casus reseruare. Si magnum aliquod bellum incidat, tunc et ueteranos uocari ad arma. Et illa sententia eius hoc loco ualde laudata est: "nunc illi militent quibus necesse est; tu militabis si erit necesse." Sic uenisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum cum maius bellum Numantinum apparuisset quam quod sustinere alii duces possent; magnum interuallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. Sic ad Pompeium cum piratae maria clausissent. Magna praesidia non esse consumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: uidelicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.
VIII - XIII
A parte filii colorem induxerunt quidam ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. Nicetes quidem hoc usus est uerbo: parastesomen auton tois dikastais areimanion, et sic egit ut quereretur quod cessarent manus suae, quod inermes essent. Latroni non placebat hic color: malebat adulescentem iudicio quam morbo militare. Hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis gloriam temerarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.
VIII - XIV
Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento, qui dixit semel tantum militare se uelle ut aliquid uideretur rei publicae supra legem praestitisse. Quidam perpetuam denuntiauerunt militiam: quamdiu uires fuissent, non defuturum rei publicae uirum fortem. Non probabat hunc colorem Latro; negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. Vibius Rufus hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: peruenire ad se uoces inuidentium illas: "numquid amplius pugnauit quam quantum necesse illi fuit?" Quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putauerunt, ut ego militare uellem, tu uetares.
VIII - XV
Latro uehementer egit a parte patris, et adiecit: abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, tenebo, nouissime ante limen exeuntis cadauer hoc sternam: ut ad hostem peruenias, patrem calca. Putabat Plancus, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a Lesbocle Graeco tenerius, qui dixit sic: keisomai; hos teichos, hos taphron hyperbethi kai patera. Fuscus Arellius religiosum patrem induxit ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controuersia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri uersu coepisse: daimonie, phthisei se to son menos. Glycon dixit: ophesthe pos thanatou kataphrono. Toutou pater eimi. Diocles Carystius dixit: an epitycheis, mian prostheseis aristeian; an apotycheis, treis aristeias apoleseis.
VIII - XVI
Glycon dixit: ouk estin euoioniston hypo klaiontos propempesthai. Aeschines, non ille orator - tunc enim non declamandi studium erat -, sed hic ex declamatoribus nouis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret: estin ti pater eis hyiou tychen mantikotaton. Diocles Carystius dixit sententiam quae non in declamatione tantum posset placere sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae uarietate locum diceret: mia gar estin pros tychen asphaleia to me pollakis auten peirasai. Dorion dixit rem paulo quidem elatiorem quam pressa et ciuilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris affectus exprimeret: tis epithymia, teknon, heimagmena piein, heimagmena phagein? phoboumai me tou parataxis, me pou loimos, me pou pathe shelei. Phoboumai peri tes oikoumenes. Ti, teknon, thrylo?