CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - CONON

I

Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni fuit. Nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque omnibus unus insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae Atheniensium ab Lysandro sunt deuictae. Sed tum afuit, eoque peius res administrata est: nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator. Itaque nemini erat his temporibus dubium, si affuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.

II

Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesiuit, ubi ipse tuto uiueret, sed unde praesidio posset esse ciuibus suis. Itaque contulit se ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratia ualeret, multo labore multisque effecti periculis. Nam cum Lacedaemonii Atheniensibus deuictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat societatem, hunc aduersus Pharnabazus habitus est imperator, re quidem uera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt. Hic multum ducem summum Agesilaum impediuit saepeque eius consiliis obstitit, neque uero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum. Qui posteaquam domum a suis ciuibus reuocatus est, quod Boeotii et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis uersabatur iisque omnibus magno erat usui.

III

Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non maneret, ualebat. Neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. Huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam uenit, primum ex more Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithraustem accessit seque ostendit cum rege colloqui uelle: nemo enim sine hoc admittitur. Huic ille "nulla" inquit "mora est, sed tu delibera, utrum colloqui malis a per litteras agere, quae cogitas. Necesse est enim, si in conspectu, ueneris, uenerari te regem (quod proskynesin illi uocant). Hoc si tibi graue est, per me nihilo setius editis mandatis conficies, quod studes". Tum Conon "mihi uero" inquit "non est graue quemuis honorem habere regi, sed uereor, ne ciuitati meae sit opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar". Itaque quae huic uolebat scripta tradidit.

IV

Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit quem uellet eligere ad dispendandam pecuniam. Id arbitrium Conon negauit sui esse consilii, sed ipsius, qui optime suos nosse deberet, sed se suadere, Pharnabazo id negotii daret. Hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus ceterisque maritimis ciuitatibus nauis longas imperaret classemque, qua proxima aestate mare tueri posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse uoluerat. Id ut Lacedaemoniis est nuntiatum, non sine cura rem administrant, quod maius bellum imminere arbitrabantur, quam si cum barbaro solum contenderent. Nam ducem fortem, prudentem regiis opibus praefuturum ac secum dimicaturum uidebant, quem neque consilio neque copiis superare possent. Hac mente magnam contrahunt classem: proficiscuntur Pisandro duce. Hos Conon apud Cnidum adortus magno proelio fugat, multas naues capit, complures deprimit. Qua uictoria non solum Athenae, sed etiam cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata est. Conon cum parte nauium in patriam uenit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, ciuibus suis donat.

V

Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in aduersa esset fortuna. Nam classe Peloponnesiorum deuicta, cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupiuit quam efficere potuit. Neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. Nam cum magnam auctoritatem sibi pugna illa nauali; quam apud Cnidum fecerat, constituisset non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciae ciuitates, clam dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. Id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem euocauit, simulans ad regem eum se mittere uelle magna de re. Huius nuntio parens cum uenisset, in uincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit. Inde nonnulli eum ad regem abductum ibique eum perisse scriptum reliquerunt. Contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit: illud addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum.