I
Quoniam de cultu agrorum abunde primo uolumine praecepisse uidemur, non intempestiua erit arborum uirgultorumque cura, quae uel maxima pars habetur rei rusticae. Placet igitur, sicuti Vergilio, nobis quoque duo esse genera surculorum, quorum alterum sua sponte gignitur, alterum cura mortalium procedit: illud, quod non ope humana prouenit, materiae magis aptum, hoc, cui labor adhibetur, idoneum fructibus. [2] De hoc itaque praecipiendum est, atque id ipsum genus tripertito diuiditur; nam ex surculo uel arbor procedit, ut olea, ficus, pirus, uel frutex, ut uiolae, rosae, harundines, uel tertium quiddam, quod neque arborem neque fruticem proprie dixerimus, sicuti est uitis. [3] Arborum et fruticum docebimus cultum, si prius de uitibus praeceperimus.
DE VITIARIO FACIENDO.
Qui uineam uel arbustum constituere uolet, seminaria prius facere debebit; sic enim sciet cuius generis uitem positurus sit. Nam quae pretio parata disponitur, certam generositatis fidem non habet, quoniam dubium est, an is qui uendidit legendis seminibus adhibuerit diligentiam; tum etiam quod ex longinquo petitur, parum familiariter nostro solo uenit, propter quod difficilius conualescit alienum exterae regionis. [4] Optimum est itaque eodem agro, quo uitem dispositurus es, uel certe uicino facere seminarium, idque multum refert loci natura. Nam si colles uineis uel arbustis occupaturus es, prouidendum est, ut siccissimo loco fiat seminarium et iam quasi ab incunabulis uitis exiguo adsuescat humore; aliter cum transtuleris de humido in aridum locum, uiduata pristino alimento deficiet. [5] At si campestres et uliginosos agros possidebis, proderit quoque seminarium simili loco facere et uitem largo consuescere humore. Nam quae ex sicco in aquosum agrum transfertur, utcumque putrescit. Ipsum autem agrum, quem seminario destinaueris planum et sucosum, sat erit bipalio uertere, quod uocant rustici sestertium. Ea repastinatio altitudinis habet plus sesquipedem, minus tamen quam duos pedes. Iugerum agri uertitur operis quinquaginta. [6] Collem autem et cliuosum modum iugeri, sed ne minus duobus pedibus alte, repastinaueris operis sexaginta: uel si eodem loco, quo uineam ordinaturus es, facere uoles seminarium, tribus pedibus alte repastinabis iugerum operis octoginta; ita tamen si neque lapis neque tophus aut alia materia difficilior interuenit, quae res quot operas absumat parum certum est. Nos autem de terreno loquimur.
II
QVALIA SEMINA ET QVANDO LEGAS.
Peracta repastinatione, mense Februario uel prima parte Martii semina legito. Sunt autem optima, quae de uitibus notatis leguntur. Nam cui cordi est bona seminaria facere, circa uindemiam uites, quae et magnum et incorruptum fructum ad maturitatem perduxerunt, rubrica cum aceto, ne pluuiis abluatur, permixta denotat, nec hoc uno tantummodo anno facit, sed continuis tribus uel pluribus uindemiis easdem uites inspicit, an perseuerent esse fecundae; tum enim manifestum est generositatis uitium, non anni ubertate fructum prouenire. [2] Si conpluribus uindemiis eundem tenorem seruarint, ex eiusmodi uitibus lecta semina multum bonumque uinum praebebunt. Nam qualiscumque generis uuae, quae integrae et incorruptae ad maturitatem perueniunt, longe melioris saporis uinum faciunt quam quae praecipientur aestu aut alia de causa.
III
QVEM AD MODVM SEMINA ELIGAS.
Semina autem eligito grandi acino, tenui folliculo, paucis minutisque uinaceis, dulci sapore. Optima habentur a lumbis, secunda ab humeris, tertia a summo uertice uitis lecta, quae celerrime conprehendunt et sunt feraciora, sed aeque celeriter senescunt. Pampinaria sarmenta deponi non placet, quia sterilia sunt. Locis pinguibus et planis et humidis praecoques uites serito, raris acinis, breuibus nodis, inbecillas (nam tali generi uitium eiusmodi ager aptus est); [2] locis aridis et macris et siccis uitem sero maturantem et ualidam crebrisque acinis. Quod si pingui agro ualidas uites deposueris, pampinis magis eluxuriabuntur, et qualemcumque fructum tulerint, ad maturitatem non perducent; rursus inbecillae exili agro celeriter deficient exiguumque fructum dabunt. Vnumquodque genus uitium separatim serito; ita suo quodque tempore putabis et uindemiaueris. [3] Semina cum nouello sarmento deposita cito conprehendunt et ualenter crescunt, sed celeriter senescunt; at quae uetere sarmento panguntur, tardius conualescunt, sed tardius deficiunt. Semina quam recentissima terrae mandare conuenit. Si tamen mora interuenerit, quo minus statim serantur, quam diligentissime obrui tota oportet eo loco, unde neque pluuias neque uentos sentire possint. Plantaria facito ab exoriente ad decimam lunam et a uicensima ad tricesimam. [4] Haec uel melior est uitibus satio. Sed cum seras, frigidos uentos uitato.
DE MALLEOLIS.
Malleolum sic deponito. Virgam malleolarem non amplius quam sex gemmarum esse conuenit, ita tamen sunt, si breuia internodia habent. Eius imam partem quam in terram demissurus es, acutissima falce iuxta nodum, sic ne gemmam laedas, rotunda plaga amputato et statim fimo bubulo linito: tum in terram bene pastinatam et stercoratam rectum sarmentum defigito, ita ut ne minus quattuor gemmae abscondantur. [5] Pedale quoquouersus spatium sat erit inter semina relinqui; cum conprehenderint, identidem pampinentur, ne plura sarmenta, quam debent, nutriant. Item quam saepissime fodiantur, ferro ne tangantur. Vicensimo et quarto mense resecentur, post tricesimum et sextum mensem transferantur.
DE VINEIS CONSTITVENDIS.
In agro requieto uineam ponito. Nam ubi uinea fuit, quod citius decimo anno seueris, aegrius conprehendet nec umquam roborabitur. [6] Agrum antequam uineis obseras, explorato qualis saporis sit; talem enim etiam gustum uini praebebit. Sapor autem, sicuti primo docuimus uolumine, conprehendetur, si terram aqua diluas et, cum consederit, tum demum aquam degustes. Aptissima uitibus terra est harenosa, sub qua constitit dulcis humor, probus consimilis ager, cui subest tophus, aeque utilis congesta et mota terra. Sabulum quoque, cui subest dulcis argilla, uitibus conuenit. Omnis autem, qui per aestatem finditur ager, uitibus arboribusque inutilis. Terra inferior alit uitem et arborem, superior custodit. [7] Saxa summa parte terrae uites et arbores laedunt, ima parte refrigerant, et mediocri raritudine optima est uitibus terra; sed ea, quae transmittit imbres aut rursus in summo diu retinet, uitanda est. Vtilissima autem est superior modice rara, circa radices densa. Montibus cliuisque difficulter uineae conualescunt, sed firmum probumque saporem uini praebent. Humidis et planis locis robustissimae, sed infirmi saporis uinum nec perenne faciunt. Et quoniam de seminibus atque habitu soli praecepimus, nunc de genere uinearum disputabimus.
IV
GENERA VINEARVM.
Vites maxime gaudent arboribus, quia naturaliter in sublime procedunt, tunc et materias ampliores creant et fructum aequaliter percoquunt. Hoc genus uitium arbustiuum uocamus, de quo pluribus suo loco dicemus. Vinearum autem fere genera in usu tria sunt, iugata, humi proiecta et deinde tertia, ‹quae› est a Poenis usurpata, more arborum in se consistens. Id genus conparatum iugatae quadam parte deficitur, quadam superat. [2] Iugata plus aeris recipit et altius fructum fert et aequalius concoquit, sed difficilior est eius cultus; at haec ita constituta est, ut etiam arari possit, eoque ubertatem maiorem consequitur, quod saepius et minore inpensa excolitur. At quae protinus in terram porrecta est, multum, sed non bonae notae uinum facit. Vinea optime repastinato agro ponitur, nonnunquam tamen uel melius quibusdam locis sulcis committitur; interdum etiam scrobibus deponitur. Sed, ut dixi, repastinatur iugerum in altitudinem pedum trium operis octoginta; [3] sulcum autem terrenum altum duorum, longum septuaginta una opera effodit; scrobes ternarios, id est quoquouersus pedum trium, una opera facit XVIII. Vel si cui cordi est laxius uites ponere, scrobes quaternarios, id est quoquouersus pedum quaternum, una opera duodecim facit, uel bipedaneos quoquouersus una opera uiginti effodit. Curandum autem est, ut locis aridis et cliuosis altius uitis deponatur quam si humidis et planis. Item si scrobibus aut sulcis uineam posituri erimus, optimum erit ante annum scrobes uel sulcos facere. [4] Vinea, quae angustissime conseritur, quoquouersus quinque pedum spatio interposito ponitur, inter septem uel octo pedes, quae rarissime, ‹uel,› ut etiam facile arari possit, inter denos pedes constituitur. Haec positio uinearum modum sine dubio agri maiorem occupat, sed ualentissima et fructuosissima est. Cum semina depones, imum scrobem uel sulcum bidentibus fodito mollemque reddito. Vitem, quam ponis, fac ut ad Orientem spectet adminiculo religata. In imo scrobe lapides circa pondo quina ita ponito, ne uitem premant, sed iuxta radices sint. [5] Praeterea post haec uinaceae heminam uuae albae in nigra, uuae nigrae in alba ponito, atque ita scrobem uel sulcum cum instercorata terra ad medium conpleto. Triennio deinde proximo paulatim scrobem uel sulcum usque in summum conpleto; sic uites consuescent radices deorsum agere. Spatium autem radicibus, qua repant, lapides praebent et hieme aquam repellunt, aestate humorem praebent; uinaceae uitis radices agere cogunt. Quoniam praecepimus, quem ad modum uites ponendae sint, nunc culturam earum docebimus.
V
DE CVLTVRA VINEARVM.
Vineam nouellam omnis gemmas agere sinito. Simul atque pampinus instar quattuor digitorum erit, tum demum pampinato et duas materias relinquito: alteram quam uitis constituendae causa submittas, alteram subsidio habeas, si forte illa ordinaria interierit; hanc rustici custodem uocant. Proximo deinde anno, cum putabis uitem, meliorem unam uirgam relinquito, alteras tollito. Tertio anno uitem, in quam formam uoles, dum tenera est, conponito. [2] Si iugatam eris facturus, unam materiem submittito, ita ut duas gemmas, quae sunt proximae a terra, falce acuta radas, quo ne iam possint germinare et deinde tres sequentis relinquas, reliquam partem uirgae amputes. Sin autem uitem in se consistere uoles, sicut arbori brachia submitti patieris et dabis operam, ut in orbem quam rotundissime formetur. Nam praeterquam quod speciem habet sic conposita, tum etiam minus laborat, cum undique uelut aequilibrio stabilita in se requiescit. Sat erit autem, cum primo brachia submittuntur, singulas gemmas singulis sarmentis relinqui, ne protinus onere grauetur. [3] Post hanc putationem lectis sarmentis bidentibus alte aequaliter uineam fodito uel, si ita late disposita erit, arato. Ab Idibus Octobribus oblaqueare incipito, ante brumam oblaqueatam habeto. Per brumam uitem ne colito, nisi si uoles eas radices, quae in oblaqueatione apparebunt, persequi. Tum demum optime amputabis, sed ita ne codicem laedas, sed potius instar digiti unius a matre relinquas et ita radicem reseces. Nam quae protinus abraditur, praeterquam quod uulnus uiti praebet eoque nocet, tum etiam de ipsa cicatrice plures radices prorepunt. [4] Itaque optimum est exiguam partem relinqui atque ita summas partes, quas aestiuas rustici appellant, resecare; quae sic resectae inarescunt nec ultra uitibus obsunt. Possunt etiam suboles per brumam caedi, eo magis quod frigoribus exstirpatae minus recreantur. Peracta oblaqueatione ante brumam tertio quoque anno macerati stercoris, ne minus sextarios binos ad radices uitium posuisse conueniet, praeterquam columbinum; quod si quo amplius quam heminam posueris, uiti nocebit. Post brumam deinde oblaqueationem circumfodito. [5] Ante aequinoctium uernum, quod est octauo Kal. Apriles, oblaqueationem adaequato. Post Idus Apriles terram ad uitem aggerato. Aestate deinde quam potes saepissime occato. Iugerum uineae quinque operis oblaqueatur, quinque foditur, tribus occatur. Iugerum ualentis et iam constitutae uineae, quattuor operis putatur, sex adligatur. [6] Arbusto nihil eiusmodi potest ante finiri, quia inaequalitas arborum non patitur operis iusta conprehendi. Quibusdam placet uitem proximo anno translatam non putare, sequenti deinde anno purgare et unam uirgam, quam submittamus, ad tertiam gemmam resecare, tertio deinde si uitis recte conualuerit, una plus gemma submittere, quarto duas gemmas proximae putationi adicere atque ita quinto demum anno uitem iugare. Hunc eundem ordinem culturae nos quoque experti conprobauimus.
VI
DE RESECANDA VETERE VINEA ET PROPAGANDA.
Veterem uineam, si in summo radices habebit, resecare nolito; alioquin etiam nouellam uineam, quae ex resectione enata fuerit, inutilem habebis, prima parte terrae natantibus radicibus, neque fructum uberem percipies et nihilominus celeriter consenescet. Eiusmodi itaque uinea, si non peraridos habet truncos et flecti potest, factis sulcis optime sternitur atque ita renouellatur. [2] Sin autem usque eo exaruit, ut curuari non possit, primo anno summatim, ita ne radices eruas aut laedas, oblaqueato eam et stercus ad radices addito atque ita putato, ut paucas et certas materias relinquas, et fodias diligenter et saepius pampines, ne omnino superuacua sarmenta nutriat. [3] Sic exculta longas et firmas materias creabit, quas sequenti anno scrobibus inter ordines factis propaginabis ac deinde triennio, cum conualescat, saepius fodies matremque ipsam onerabis; nihil in posterum prospicies ei, quam sublaturus es. Posterum ‹in› annum matrem radicitus tolles atque ita nouellam uineam ordinabis. [4] Sin autem uetus uinea dumtaxat generis boni radices alte positas habebit, ita ut oblaqueatae non conspiciantur, eam uineam circa Kal. Martias, antequam reseces, oblaqueato et protinus, cum alte oblaqueaueris, sic resecato. Quattuor digitos ab radicibus trunci relinquito et, si fieri poterit, iuxta aliquem nodum serrula desecato et plagam acutissimo ferro deleuato. Deinde minutam terram mediocriter stercoratam ita superponito, ut adobruto trunco ne minus tres digiti terrae super plaga sint; [5] hoc idcirco, ne sole inarescat et ut melius materias citet percepto humore, quem terra praebet. At quae mali generis et infructuosa uinea est summasque partes eiuncidas et exesas habet, si radices eius satis alte positae sunt, optime inseretur ita, ut oblaqueata et nudata pars ima secundum terram sic amputetur, ne cum aggerata fuerit, supra terram exstet.
VII
DE PROPAGATIONE.
Propagationum genera tria sunt in usu maxime: unum, quo uirga edita a matre sulco committitur, alterum, quo ipsa mater prosternitur atque in pluris palos per suas uirgas diuiditur, tertium, quo uitis finditur in duas uel tres partes, si diuersis ordinibus deducenda est. Hoc genus tardissime conualescit, quia uitis diuisa medullam amittit. Et quoniam genera proposuimus, unumquodque qualiter faciendum sit, demonstrabimus. [2] Virgam cum a matre in terram deprimere uoles, scrobem quoquouersus quattuor pedum facito ita, ut propala non laedatur alterius radicibus. Deinde quattuor gemmas, quae in imum scrobem perueniunt, relinquito, ut ex his radices citentur. Reliquam partem, quae continens matri est, adradito, ne superuacua sarmenta procreet. [3] Diuersae autem, quae supra terram exstare debent, ne passus fueris plus quam duas aut ut maxime tres gemmas habere. Reliquas, quae in terram absconduntur, exceptis quattuor imis fac adradas, ne in summo radices uitis citet. Hoc modo propagata celeriter conualescit et tertio anno a matre separabitur. sin autem ipsam uitem sternere uoles, iuxta radicem ita, ne ipsam laedas, curiose fodito et uitem ita subplantato, ne radicem abrumpas. Cum eam statueris et uideris, quousque possit pertingere, sulcum facies unum, in quem uitem integram demittas; deinde ex eo sulco quasi ramos fossarum facies, per quos, uti quaeque uirga postulauit, propaletur, atque ita terra adoperies. [4] Sin autem uitis exiguam materiem habebit et in diuersos ordines deducenda erit neque aliter potuerit palos, ad quos perducitur, pertingere, quam ut diffluuietur, curabis, ut quam acutissima falce ab ea parte, qua bifurca est, findas eam et item ferro acuto plagam emendes, sicubi inaequaliter findi uidebitur; sic deducta poterit in plures ordines diuidi. [5] Non inutilis est etiam illa propagatio, quam nos repperimus, si quando in ordinem uitis deest neque est tam procera uirga, quae cum in imum scrobem demissa fuerit, retorqueri et erigi supra terram possit. Breuitatem ne reformidaueris, sed qualemcumque uirgam, cuius cacumen in imum scrobem peruenit, deprimito et obruito. Deinde gemmas, quae secundum ipsam matrem sunt, submittito, ut materias a superiore parte citent. Tum demum post triennium a matre amputato et ad suum palum eam partem, quam a matre praecideris, reducito et caput uitis facito. Propaginis scrobem minime triennio paulatim conpleto. Summas radices praecidito, crebre fodito.
VIII
DE INSITIONE.
Cum uitem inserere uoles, optimi generis sarmenta fructuaria, tum cum gemmas agere incipient, uento austro a matre praecidito. Sarmentum, quod inseris, de summa uite sit rotundum, bonis crebrisque nodis. Tres deinde nodos integerrimos relinquito; infra tertiam gemmam ex utraque parte duorum digitorum spatium in modum cunei tenuissimo scalpello acuito, ita ne medullam laedas. [2] Vitem deinde, quam insiturus es, resecato et plagam leuato atque ita findito et paratos surculos in fissuram demittito eatenus, qua adrasi sunt, ita ut cortex surculi corticem uitis aequaliter contingat. Quicquid inserueris, ulmi diligenter libro uel uimine ligato luto subacto paleato oblinito plagam et adligato, ne aqua uentusue penetrare possit; deinde supra lutum muscum inponito et ita deligato. Ea res praebet humorem nec inarescere sinit. [3] Infra insitionem et adligaturam falce acuta leuiter uitem uulnerato ex utraque parte, ut ex his potius plagis humor defluat, quam ex insitione ipsa abundet; nocet enim nimius humor nec patitur surculos insertos conprehendere. Quibusdam antiquorum terebrari uitem placet atque ita leuiter adrasos surculos demitti, sed nos meliore ratione hoc idem fecimus. Nam antiqua terebra scobem facit et propter hoc urit eam partem, quam perforat; praeusta autem pars raro umquam conprehendit insertos surculos. [4] Nos rursus terebram, quam gallicanam dicimus, huic insitioni aptauimus; ea excauat nec urit, quia non scobem, sed ramenta facit. Itaque cauatum foramen cum purgauimus, undique adrasos surculos inserimus atque ita circumlinimus. Talis insitio facillime conualescit. Igitur secundum aequinoctium perfectam uitium insitionem habeto; humida loca de uua alba, sicca de nigra inserito.
INFRVCTVOSAS VITES FECVNDAS FACERE.
Vites, quae exiguum dant fructum, aceto acri cum cinere arrigato ipsumque codicem eodem cinere linito. [5] At si fructum, quem ostendunt, ad maturitatem non perducunt, sed, priusquam mitescant uuae, inarescunt, hoc modo emendabuntur. cum instar ad erui amplitudinem acini habuerunt, radice tenus uitem praecidito, plagam acri aceto pariter ac lotio ueteri permixta terra linito eodemque radices rigato, saepe fodito. Materias ‹sic› citabit eaeque fructum perferunt.
IX
UT VVAE ACINORVM GENERA CONPLVRA HABEANT.
Est etiam genus insitionis, quod uuas tales creat, in quibus uarii generis ac saporis colorisque reperiuntur acini. Hoc autem ratione tali efficitur: quattuor uel quinque, siue etiam plures uoles, uirgas diuersi generis sumito easque diligenter et aequaliter conpositas conligato, deinde in tubulum fictilem uel cornu arte inserito, ita ut aliquantum exstent ab utraque parte easque partes, quae exstabunt, resoluito, in scrobem deinde ponito et terra stercorata obruito ac rigato, donec gemmas agant. [2] Cum inter se uirgae cohaeserint, post biennium aut triennium facta iam unitate dissolues tubulum et circa medium fere crus, ubi maxime uidebuntur coisse, uitem serra praecidito et plagam leuato terramque minutam aggerato, ita ut tribus digitis alte plagam operiat; ex eo codice cum egerit coles, duos optimos submittito, reliquos deicito; sic uuae nascentur, quales proposuimus.
AGIGARTA.
[3] Vt autem uuae sine uinaceis nascantur, malleolum findito ita, ne gemmae laedantur, medullamque omnem eradito; tum demum in se conpositum conligato, sic ne gemmas adlidas, atque ita terra stercorata deponito et rigato. Cum coles agere coeperit, saepe et alte refodito. Adulta uitis tales uuas sine uinaceis creabit.
X
VINEAM QVO MODO PVTES.
Vindemia facta statim putare incipito ferramentis quam optimis et acutissimis; ita plagae leues fient neque in uite aqua consistere poterit, quae simulatque inmorata est, corrumpit uitem uermesque et alia creat animalia, quae materiam exedunt. Plagas autem rotundas facito; nam celerius cicatricem ducunt. [2] Sarmenta lata, uetera, male nata, contorta, omnia haec praecidito; nouella et fructuaria et interdum subolem idoneam, si iam superficies parum ualebit, submittito brachiaque conseruato. Quam celerrime poteris, putationem perficito. Arida et uetera, falce quae amputari non possunt, acuta dolabra abradito. In agro macro et sicco uineam inbecillam ante brumam putato; quam partem non deputaueris, circa Kal. Februarias repetito. Ab Idibus Decembribus ad Idus Ianuarias ferro tangi uitem et arborem non conuenit. [3] Cum uitem putabis, inter duas gemmas secato; nam si iuxta ipsam gemmam secueris, laborabit nec materiem citabit. Cicatrix autem semper deorsum spectet; ita neque aqua neque sole laborabit humoremque recte capiet. In agro crasso ualidaque uinea plures gemmas et palmas relinquito, in exili pauciores. Sicubi in uite brachium desiderabitur, falce acuta semel aut bis eo loco alte instar digiti mucrone ferito. Brachium quamuis longum caue totum tollas, nisi si totum aruerit.
DE FOSSVRA.
[4] Vineam nouellam ante brumam oblaqueatam habeto, ut omnes imbres limumque concipiat. Vites arboresque, quo citius ablaqueaueris, erunt ualentiores. Sed quaecumque in cliuis erunt positae, ita ablaqueandae sunt, ut a superiore parte secundum codicem lacusculi fiant, ab inferiore autem puluilli altiores excitentur, quo plus aquae [5] limique contineant. Vinea uetus neque oblaqueanda est, ne radices, quas in summo habet, inarescant, neque aranda, ne radices abrumpantur. Bidentibus saepe et alte fodito aequaliter et stercore uel palea conspargito solum ante brumam uel, cum circum ipsam uitem summatim ablaqueaueris, stercorato.
XI
DE PAMPINATIONE.
Vineam quam putare tam bene pampinare utile est; nam et materiae, quae fructum habent, melius conualescunt et putatio sequentis anni expeditior, tum etiam uitis minus cicatricosa fit, quoniam quod uiride et tenerum decerpitur, protinus conualescit. [2] Super haec quo melius maturescat, ante dies decem, quam uinea florere incipit, pampinatam habeto. Quicquid superuacui enatum fuerit, tollito. Quod in cacumine aut in brachiis natum erit, decerpito, dumtaxat quae uuam non habebunt. Cacumina uirgarum, ne luxurientur, demutilato. Vuas, quae meridiem aut occidentem spectabunt, ne praeurantur, suo sibi pampino tegito.
XII
Simulatque uua uariari coeperit, fodito tertiam fossuram et cum iam maturescet, ante meridiem, priusquam calere incipiet, cum desierit, post meridiem fodito pulueremque excitato; ea res et a sole et a nebula maxime uuam defendit. Lutulentam terram neque arare neque fodere oportet, quia ualde durescit et finditur. [2] Bidentibus terram uertere utilius est, quam aratro. Bidens aequaliter totam terram uertit; aratrum praeterquam quod scamna facit, tum etiam boues, qui arant, aliquantum uirgarum et interdum totas uites frangunt. Finis autem fodiendi uineam nullus est; nam quanto saepius foderis, tanto uberiorem fructum reperies.
XIII
NE RVBIGO VINEAM VEXET.
Palearum aceruos inter ordines uerno tempore positos habeto in uinea. Cum frigus contra temporis consuetudinem intellexeris, omnis aceruos incendito. Ita fumus nebulam et rubiginem remouebit.
XIV
NE FORMICA VITEM ASCENDAT.
Lupinum terito et cum fracibus misceto eoque imam uineam circumlinito uel bitumen cum oleo coquito, eo quoque imas uites tangito: formicae non excedent.
XV
NE SORICES VVAS COMEDANT.
Vites, quae secundum aedificia sunt, a soricibus aut muribus infestantur. Id ne fiat, plenam lunam obseruabimus, cum erit in signo Leonis uel Scorpionis uel Sagittarii uel Tauri et noctu ad lunam putabimus.
NE VOLVCRA VITEM LAEDAT.
Genus est animalis, uolucra appellatur; id fere praerodit teneros adhuc pampinos et uuas. Quod ne fiat, falces, quibus uineam putaueris, peracta putatione, sanguine ursino linito; uel si pellem fibri habueris, in ipsa putatione, quotiens falcem acueris, ea pelle aciem detergeto atque ita putare incipito. Quoniam de uineis abunde diximus, de arbustis praecipiamus.
XVI
DE ARBVSTIS.
Vitem maxime populus alit, deinde ulmus, deinde fraxinus. Populus, quia non frondem idoneam habet, a plerisque inprobatur. Vlmus autem, quam Atiniam uocant rustici, generosissima est et laetissima multamque frondem habet, eaque maxime serenda est locis pinguibus uel etiam mediocribus; sed si aspera et siticulosa loca arboribus obserenda erunt, neque populus neque ulmus tam idoneae sunt quam orni; eae autem siluestres fraxini sunt, paulo latioribus tamen foliis quam ceterae fraxini, nec deteriorem frondem quam ulmi praestant. [2] Caprae quidem et oues uel libentius etiam hanc frondem adpetunt. Igitur qui arbustum constituere uolet, ante annum quam deponantur arbores, scrobes faciat quattuor quoquo‹uersus pedum. Postero› anno deinde circa Kal. Martias in eandem scrobem ulmum et populum uel fraxinum deponat, ut si ulmus defecerit, populus uel fraxinus locum obtineant. Si autem utraque uixerint, altera eximatur et alio loco disponatur. Arbustum inter quadragenos pedes dispositum esse conuenit; sic enim et ipsae arbores et adpositae uites melius conualescent fructumque meliorem dabunt. Segetes etiam, quae [3] in eo erunt, minus umbra laborabunt. [4] Arborem, quam deposueris, saepius circumfodito, quo celerius adolescat, et triennium ferro ne tetigeris. Conpletis sex et triginta mensibus, ad recipiendam uitem formaris, superuacuos ramos amputabis, alterna brachia in modum scalarum relinques alternisque annis putabis; sexto anno, si iam firma uidebitur, maritabis hoc modo. Ab ipso arboris crure pedale spatium intermittito; dein sulcum in quattuor pedes longum, in tres altum, in dupondium semissem latum cum feceris, patiere minime duobus mensibus eum tempestatibus uerberari. [5] Tum demum circa Kal. Martias uitem de seminario ne minus decem pedum sternito et adminiculato arborique iungito; eam proximo anno ne putaueris, tertio uere ad unam uirgam redigito paucasque gemmas relinquito, ne, antequam inualuerit, in altitudinem repat. Cum deinde amplum incrementum habuerit, per omnia arboris tabulata disponito materias, ita tamen ne uitem oneres, sed certa et robustissima flagella submittas. Arbustiuam uitem quam putare tam alligare diligenter oportet. Nam in eo fructus maxime uis consistit diutiusque perennat, quae firmis toris et idoneis locis religata est. Itaque omnibus annis conuenit subsequi putationem, ita ut tori renouentur et uitis per idoneos ramos disponatur.
XVII
DE OLIVETO.
Olea maxime collibus siccis et argillosis gaudet; at humidis campis et pinguibus laetam frondem sine fructu adfert. Melius autem truncis quam plantis oliuetum constituitur. Magoni placet siccis locis oliuam autumno post aequinoctium seri ante brumam; nostrae aetatis agricolae fere uernum tempus circa Kal. Maias seruant. [2] Oportet autem scrobem oleae quoquouersus pedes quaternos patere, in imum scrobem lapidem glareamque abicere, deinde super terram quattuor digitorum inicere, tum arbusculam deponere ita rectam, ut quod scrobe exstiterit, in medio sit, arbusculam autem a tempestatibus tueri diligenter adminiculando et terram, quae in scrobem reponitur, stercore miscere. [3] Oleam decet inter sexagenos pedes disponi, ut spatium in latitudinem crescendi habeat; nam quae in proceritatem extenduntur, euanidae fiunt parumque fructus ferunt. Optima est oleo Liciniana, posia secunda oleo, escae orchites. Sunt et regiae et radii non sine specie neque oleo neque esui tam gratae quam quas supra diximus. Si oleam posueris eo loco, unde quercus effossa est, emorietur, ideo quod quidam uermes, qui raucae dicuntur, in radice quercus nascuntur eique maxime semina oleae consumunt. Si in olea unus ramus aliquanto ceteris laetior est, nisi eum recideris, arbor tota fiet retorrida. [4] Omnes arbusculas prius quam transferas, rubrica notare conuenit, ut, cum serentur, easdem caeli partes aspiciant, quas etiam in seminario conspexerant; alioquin frigore uel calore laborabunt ab iis partibus, quas contra consuetudinem sub alio aere positas habuerint.
XVIII
DE POMARIO CONSTITVENDO.
Priusquam pomarium constituas, quam magnum habere uoles, circummunito macerie aut fossa, ita ut non solum pecori, sed nec homini transitus sit nisi per ostium, dum adolescant semina. Nam si saepius cacumina manu praefracta aut a pecore praerosa fuerint in perpetuum corrumpuntur. [2] Generatim autem arbores disponere utile est, maxime ne inbecilla a ualentiore prematur, quia nec uiribus nec magnitudine sunt pares neque pariter crescunt. Terra, quae uitibus apta est, eadem quoque utilis est arboribus.
XIX
DE SCROBIBVS FACIENDIS.
Ante annum quam poma disponere uoles, scrobes fodito. ita sole pluuiaque macerabuntur et quod posueris cito conprehendet. Sed si quo anno scrobes feceris, etiam semina ponere uoles, minime ante duos menses fodito scrobes, postea stramentis eos inpleto et incendito. Quo latiores patentioresque scrobes feceris, hoc erunt laetiores uberioresque fructus. [2] Scrobis clibano similis esto, imus quam summus patentior, ut laxius radices uagentur ac minus frigoris minusque aestate uaporis per angustum ostium intret, tum etiam cliuosis locis terra, quae in eum congesta est, pluuiis non abluatur. [3] Arbores raris interuallis serito, ut cum creuerint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, neque infra quid serere poteris nec sic ipsae fructuosae erunt, nisi interuulseris. Itaque placet inter ordines quadragenos pedes minimumque trigenos relinqui.
XX
QVO MODO SEMINA LEGAS.
Semina lege, ne minus crassa, quam manubrium est bidentis, recta, leuia, procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter conprehendunt. Semina si ex arboribus sumes, de iis potissimum sumito, quae omnibus annis bonos et uberes ferunt fructus. Obseruabis autem ab humeris, qui sunt contra solem orientem, ut eosdem decerpas. Sed si cum radice plantam posueris, incrementum ei ‹mai›us futurum quam ceteris senties. [2] Arbos insita fructuosior, quam quae insita non est, id est, quam quae ramis aut plantis ponitur. Priusquam arbusculas transferas, rubrica uel alia qualibet re signato, ut isdem uentis, quibus ante steterunt, constituas eas, curamque adhibeto, ut ab superiore et sicciore et exiliore in planiorem, humidiorem, pinguiorem agrum transferas. Semina trifurca maxime ponito; ea exstent supra terram tribus pedibus. Si in eodem scrobe duas aut tres arbusculas ponere uoles, curato, ne inter se contingant; nam ita uermibus interibunt. [3] Cum semina depones, dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum brachii humani crassitudine deponito, ita ut supra terram paululum exstent, per quos aestate paruo labore aquam radicibus subministres. arbores aut semina ‹cum› radicibus autumno serito circa Idus Octobres. Taleas et ramos uere, antequam germinare arbores incipiunt, deponito. Sed ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem taleam lentisci, ita ut cacumen eius deorsum spectet, obruito.
XXI
QVANDO FICVS SERENDA SIT.
Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi agro cito conualescit, si scrobes amplos et idoneos feceris. Ficorum genera, etiam si sapore et habitu differunt, tamen uno modo, sed dispari loco pro differentia agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus aquosis praecoques serito, ut ante pluuiam fructum deligas; locis calidis hibernas serotinas serito. At si uoles ficum quamuis non natura seram facere, cum grossuli minuti erunt, fructum decutito; ita alterum edet fructum, in hiemem seram differet maturitatem. [2] Nonnunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici acutissimo ferramento summa amputare prodest. Sic firmiores arbores et feraciores fiunt. Semper proderit, simul ac folia agere coeperit ficus, rubricam amurca diluere et cum stercore humano ad radicem infundere; ea res efficit uberiorem fructum et fartum fici speciosius et plenius.
XXII
DE CETERIS POMIS.
Nucem Graecam serito Arcturi signo uel circa Kal. Februarias, quia prima gemmascit. Agrum calidum, durum, siccum desiderat. Nam in locis diuersis eiusmodi natura si posueris nucem, protinus putrescet. Ante quam nucem deponas, in aqua mulsa, ne nimis dulci macerato; ita iucundioris saporis fructum, cum adoleuerit, praebebit et interim melius atque celerius nascetur. [2] Ternas nuces in trigonum statuito, parsque acutior inferior sit, quia inde radices mittit, nuxque a nuce minime palmo absit et anceps ad Fauonium spectet. Omnis nux unam radicem mittit et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix peruenit, duritia humi coercita recuruatur et extensa in modum ramorum alias radices emittit. Nucem Graecam et Auellanam Tarentinas hoc modo facere poteris. [3] In quo scrobe destinaueris nuces serere, terram minutam in modum semipedis ponito ibique semen ferulae iacito. Cum ferula fuerit enata, eam findito et in medullam eius sine putamine nucem Graecam uel Auellanam abscondito et ita adobruito. Hoc ante Kal. Martias facito, uel etiam inter Nonas et Idus Martias. Hoc eodem tempore iuglandem et pineam et castaneam serere oportet.
XXIII
Malum Punicum uere usque in Kal. Apriles recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercore suillo et humano et lotio humano ueteri radices rigato. Ea res et fertilem arborem reddet et primitiuos annos fructum uinosum, post uero etiam dulcem et apyrinum facit. Nos exiguum admodum laser cyrenaicum uino diluimus et ita cacumina arboris summa obleuimus; ea res emendauit acorem malorum. [2] Mala Punica ne rumpantur in arbore, remedio placuit, lapides tres si, cum seres arborem, ad radicem ipsam conlocaueris. At si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, ante quam rumpantur, petiolos, quibus pendent, intorqueto. Eo modo seruabuntur etiam anno toto.
XXIV
Piros autumno ante brumam serito, ita ut minime dies quinque et uiginti ad brumam supersint. Quae ut sint feraces, cum iam adoleuerint, alte ablaqueato et iuxta ipsam radicem truncum findito. In fissuram cuneum pineum tedae adicito et ibi relinquito; deinde obruta oblaqueatione cinerem supra terram spargito.
XXV
Mala aestiua, cydonea, sorba, pruna post mediam hiemem usque in Idus Februarias serito. Morum ab Idibus Februariis usque in aequinoctium uernale recte seres. Siliquam Graecam, quam quidam ceratium uocant, item Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala si parum feracia erunt, per forata arbore lapidem adigito; ita librum arboris inolescere sinito.
DE SEMINARIO FACIENDO.
[2] Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in hortis, ubi et subacta et stercorata terra est, per puluinos arearum disponere conuenit, deinde cum tenuerint, danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, ueluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina redigantur; et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expediet et ita crassis harundinibus, quae ab una parte nodos integros habent, quasi pilleolos induere atque ita a frigore et gelicidiis teneras adhuc uirgas tueri. Post quartum et uicesimum deinde mensem, siue transferre et disponere in ordinem uoles seu inserere, satis tuto utrumque facies.
XXVI
DE INSITIONE.
Omnis surculus inseri potest, si non est ei arbori, cui inseritur, dissimilis cortice; si uero fructum etiam eodem tempore fert, sine ullo scrupulo optime inseritur. Tria autem genera insitionum antiqui tradiderunt: unum, quod resecta et fissa arbore recipit insertos surculos; alterum, quo resecta inter librum et materiem admittit semina, quae utraque genera uerni temporis sunt; tertium, cum ipsas gemmas cum exigua cortice in partem sui delibratam recipit, quam uocant agricolae emplastrationem; hoc genus aestatis est. [2] Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis quoque repertam docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint, luna crescente inserito, oliuam autem circa aequinoctium uernum usque in Idus Apriles. Ex qua arbore inserere uoles et surculos ad insitionem sumpturus es, uideto, ut sit tenera et ferax nodisque crebris, et cum primum germina tumebunt, de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt et integri erunt, eos legito crassitudine minimi digiti; surculi sint bisulci. [3] Arborem, quam inserere uoles, serra diligenter exsecato ea parte, quae maxime nitida et sine cicatrice est, dabisque operam, ne librum laedas. Cum deinde truncam reddideris, acuto ferramento plagam leuato; dein quasi cuneum ferreum uel osseum inter corticem et materiem, ne minus digitos tres, sed lente dimittito, ne laedas aut rumpas corticem. [4] Postea surculos, quos inserere uoles, falce acuta ab una parte eradito tam alte quam cuneum demisisti, sed ita ne medullam neue alterius partis corticem laedas; ubi surculos paratos habueris, cuneum uellito statimque surculos demittito in ea foramina, quae cuneo adacto inter corticem et materiem facta sunt. Ea autem fine, qua adraseris, surculos demittito ita, ut sex digitis de arbore exstent. In una autem arbore duos aut tres ramulos figito, dum ne minus quaternum digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito. [5] Cum omnes surculos, quos arbor patietur, demiseris, libro ulmi uel uimine arborem adstringito; postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam et spatium, quod est inter surculos usque eo, ut duobus digitis insita exstent; supra lutum muscum inponito et ita adligato, ne pluuia dilabatur. [6] Si pusillam arborem inserere uoles, iuxta terram abscidito, ita ut sesquipedem a terra exstet. Cum deinde abscideris, plagam diligenter leuato et medium truncum acuto scalpro modice findito, ita ut fissura trium digitorum sit. In eam deinde cuneum, quo dispaletur, inserito et surculos ex utraque parte adrasos demittito, ita ut librum seminis libro arboris aequalem facias. Cum surculos diligenter aptaueris, cuneum uellito et arborem, ut supra dixi, alligato et oblinito; dein terram circa arborem aggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a uento et calore maxime tuebitur. [7] Tertium genus insitionis, cum sit subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, et fere eae recipiunt talem insitionem, quae humidum sucosumque et ualidum librum habent, sicuti ficus. Nam et lactis plurimum remittit et corticem robustam habet. Optime itaque ea inseritur tali ratione. [8] Ex qua arbore inserere uoles, in ea quaerito nouellos et nitidos ramos. In his deinde obseruato gemmam, quae bene apparebit certamque spem germinis habebit; eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit, et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne gemmam laedas, delibrato. Item quam arborem inserere uoles, in ea nitidissimum ramum eligito et eiusdem spatii corticem circumcidito et a materie delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaueris, gemmam, quam ex altera arbore sumpseras, aptato, ita ut ante emplastrum circumcisae parti conueniat. [9] Vbi haec feceris, circa gemmam bene uincito, ita ne laedas; deinde conmissuras et uincula luto oblinito, spatio relicto, qua gemma libere germinet. Materiem quam inseueris, si subolem uel supra ramum habebit, omnia praecidito, ne quid sit, quo possit auocari aut cui magis quam insito seruiat. Post unum et uicesimum diem soluito emplastrum. Hoc genere optime etiam olea inseritur. Quartum illud genus insitionis iam docuimus, cum de uitibus disputauimus; itaque superuacuum est hoc loco repetere iam traditam rationem terebrationis.
XXVII
Sed cum antiqui negauerint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri et illam quasi infinitionem, qua nos paulo ante usi sumus, ueluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimauimus errorem huius opinionis discutiendum tradendamque posteris rationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri. [2] Quod ne longiori exordio legentes fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, qua similitudine quod quisque genus uolet omni arbori poterit inserere.
OLIVAM FICO INSERERE.
Scrobem quoquouersus pedum quattuor ab arbore oliuae tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere. In scrobem deinde fici arbusculam deponito diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat. [3] Post triennium aut quinquennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum oliuae, qui uidebitur nitidissimus, deflecte et ad crus arboris ficulneae religa atque ita amputatis ceteris ramulis ea tantum cacumina, quae inserere uoles, relinquito; tum arborem fici detruncato plagamque leuato et mediam cuneo findito. [4] Cacumina deinde oliuae, sicuti matri inhaerent, utraque parte adradito et ita fissurae fici aptato cuneumque eximito et diligenter conligato, ne qua ui reuellantur. Sic interposito triennio coalescet ficus oliuae, et tum demum quarto anno, cum bene coierit, uelut propaginis ramulos oliuae ramos a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseritur.
XXVIII
DE CYTISO.
Cytisum, quod Graeci aut zeas aut carnicin aut trypheren uocant, quam plurimum habere expedit, quod gallinis, apibus, ouibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimum est, quod ex eo cito pinguescit et lactis plurimum praebet ouibus, tum etiam octo mensibus uiridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamuis macerrimo celeriter conprehendit omnemque iniuriam sine noxa patitur. [2] Mulieres quidem, si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerari oportet; cum tota nocte permaduerit, postero die expressi suci ternas heminas permisceri modico uino atque ita potandum dare; sic et ipsae ualebunt et pueri abundantia lactis confirmabuntur. satio autem cytisi uel autumno circa Idus Octobres uel uere fieri potest. [3] Cum terram bene subegeris, in modum olerum areas facito ibique uelut ocimum semen cytisi autumno serito; plantas deinde uere disponito, ita ut inter se quoquouersus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum uere disponito, stercoratam terram circa aggerato. Si pluuia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus. Simul ac nouam frondem agere coeperit, sarrito. Post triennium deinde caedito et pecori praebeto. [4] Equo abunde est uiridis pondo quindecim, boui pondo uiginti ceterisque pecudibus pro portione uirium. Potest autem etiam circa saepem ‹agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile conprehendit et sustinet iniuriam.› Aridum si dabis, exiguius dato, quoniam maiores uires habet, priusque aqua macerato et exemptum paleis permisceto. Cytisum, quod aridum facere uoles, circa mensem Septembrem, cum semen eius grandescere incipiet, caedito. Paucis deinde horis, dum flaccescat, in sole habeto. Deinde in umbra adsiccato et ita condito.
XXIX
DE SALICE ET GENISTA.
Salicem et genistam crescente luna uere circa Kal. Martias serito. Salix humida loca desiderat, genista etiam sicca, utraque tamen circa uineam opportune seruntur, quoniam palmitibus idonea praebent uincula.
DE HARVNDINE.
Harundo optime seritur, quos alii bulbos, alii oculos uocant. Simulatque terram bipalio repastinaueris, radicem harundinis acuta falce praesectam inpendenti pluuia disponito. [2] Sunt, qui harundines integras sternant, quoniam ex omnibus nodis strata harundines emittat. Sed fere hoc genus euanidam exilemque et humilem harundinem adfert. Melior itaque satio est ea, quam prius demonstrauimus. Placet autem omnibus annis, simul harundinem cecideris, locum alte et aequaliter confodere atque ita rigare.
XXX
DE VIOLA.
Violam, qui facturus est, terram stercoratam et repastinatam ne minus alte pedem in puluinos redigat. Atque ita plantas annotinas scrobiculis pedalibus factis ante Kal. Martias dispositas habeat. Semen autem uiolae sicut olerum in areis duobus temporibus seritur, uere uel autumno. Colitur autem modo eo, quo et cetera olera, ut runcetur, ut sarriatur, ut interdum etiam rigetur.
DE ROSA.
[2] Rosam fructibus ac surculis disponi per sulcos pedales conuenit per idem tempus quo et uiola. Sed omnibus annis fodiri ante Kal. Martias et interputari oportet. Hoc modo culta multis annis perennat.