C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XXX

I. Magicas uanitates saepius quidem antecedente operis parte, ubicumque causae locusque poscebant, coarguimus detegemusque etiamnum. In paucis tamen digna res est de qua plura dicantur, uel eo ipso quod fraudulentissima artium plurimum in toto terrarum orbe plurimisque saeculis ualuit. Auctoritatem ei maximam fuisse nemo miretur, quandoquidem sola artium tres alias imperiosissimas humanae mentis complexa in unam se redegit: natam primum e medicina nemo dubitabit ac specie salutari inrepsisse uelut altiorem sanctioremque medicinam, ita blandissimis desideratissimisque promissis addidisse uires religionis, ad quas maxime etiam nunc caligat humanum genus, atque, ut hoc quoque suggesserit, miscuisse artes mathematicas, nullo non auido futura de sese sciendi atque ea e caelo uerissime peti credente. Ita possessis hominum sensibus triplici uinculo in tantum fastigii adoleuit, ut hodieque etiam in magna parte gentium praeualeat et in Oriente regum regibus imperet.

II. Sine dubio illic orta in Perside a Zoroastre, ut inter auctores conuenit; sed unus hic fuerit an postea et alius non satis constat. Eudoxus, qui inter sapientiae sectas clarissimam utilissimamque eam intellegi uoluit, Zoroastren hunc sex milibus annorum ante Platonis mortem fuisse prodidit; sic et Aristoteles. Hermippus, qui de tota ea arte diligentissime scripsit et uiciens centum milia uersuum a Zoroastre condita indicibus quoque uoluminum eius positis explanauit, praeceptorem, a quo institutum diceret, tradidit Agonacen, ipsum uero quinque milibus annorum ante Troianum bellum fuisse. Mirum hoc in primis, durasse memoriam artemque tam longo aeuo, commentariis intercidentibus, praeterea nec claris nec continuis successionibus custoditam. Quotus enim quisque commi auditu saltem cognitos habet qui soli nominantur, Apusorum et Zaratum Medos Babyloniosque Marmarum et Arabantiphocum aut Assyrium Tarmoendam, quorum nulla exstant monumenta? Maxime tamen mirum est in bello Troiano tantum de arte ea silentium fuisse Homero tantumque operis eadem exin Vlixis erroribus, adeo ut uel totum opus non aliunde constet, siquidem Protea et Sirenum cantus apud eum non aliter intellegi uolunt, Circe utique et inferum euocatione hoc solum agi. Nec postea quisquam dixit quonam modo uenisset Telmessum, religiosissimam urbem, quando transisset ad Thessalas matres, quarum cognomen diu optinuit in nostro orbe, aliena gente Troianis utique temporibus Chironis medicinis contenta et solo Marte fulminante. Miror equidem Achillis populis famam eius in tantum adhaesisse, ut Menander quoque, litterarum subtilitati sine aemulo genitus, Thessalam cognominaret fabulam complexam ambages feminarum detrahentium lunam. Orphea putarem e propinquo eam primum pertulisse ad uicina usque superstitionem a medicina prouectum, si non expers sedes eius tota Thrace magices fuisset. Primus, quod exstet, ut equidem inuenio, commentatus est de ea Osthanes Xerxen regem Persarum bello quod is Graeciae intulit, comitatus se uelut semina artis portentosae sparsit obiter infecto, quacumque commeauerat, mundo. Diligentiores paulo ante hunc ponunt Zoroastren alium Proconnensium. Quod certum est, hic maxime Osthanes ad rabiem, non auiditatem modo scientiae eius, Graecorum populos egit. Quamquam animaduerto summam litterarum claritatem gloriamque ex ea scientia antiquitus et paene semper petitam. Certe Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato ad hanc discendam nauigauere exiliis uerius quam peregrinationibus susceptis, hanc reuersi praedicauere, hanc in arcanis habuere. Democritus Apollobechen Coptiten et Dardanum o Phoenice inlustrauit uoluminibus Dardani in sepulcrum eius petitis, suis uero ex disciplina eorum editis. Quae recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam aeque ac nihil in uita mirandum est: in tantum fides istis fasque omne deest, adeo ut qui cetera in uiro probant, haec opera eius esse infitientur. Sed frustra: hunc enim maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat. Plenumque miraculi et hoc, pariter utrasque artes effloruisse, medicinam dico magicenque, eadem aetate illam Hippocrate, hanc Democrito inlustrantibus, circa Peloponnesiacum Graeciae bellum, quod gestum est a trecentesimo Vrbis nostrae anno. Est et alia magices factio a Mose et Ianne et Iotape ac Iudaeis pendens, sed multis milibus annorum post Zoroastren. Tanto recentior est Cypria. Non leuem et Alexandri Magni temporibus auctoritatem addidit professioni secundus Osthanes comitatu eius exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragrauit.

III. Exstant certe et apud Italas gentes uestigia eius in XII Tabulis nostris aliisque argumentis quae priore uolumine exposui. DCLVII demum anno Vrbis Cn. Cornelio Lentulo P. Licinio Crasso cos. senatus consultum factum est ne homo immolaretur, palamque fit in tempus illud sacra prodigiosa celebrata.

IV. Gallias utique possedit, et quidem ad nostram memoriam. Namque Tiberii Caesaris principatus sustulit Druidas eorum et hoc genus uatum medicorumque. Sed quid ego haec commemorem in arte Oceanum quoque transgressa et ad naturae inane peruecta? Britannia hodieque eam attonita celebrat tantis caerimoniis ut dedisse Persis uideri possit. Adeo ista toto mundo consensere, quamquam discordi et sibi ignoto, nec satis aestimari potest quantum Romanis debeatur qui sustulere monstra in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi uero etiam saluberrimum.

V. Vt narrauit Osthanes, species eius plures sunt. Namque et aqua et sphaeris et aƫre et stellis et lucernis ac peluibus securibusque et multis aliis modis diuina promittit, praeterea umbrarum inferorumque colloquia; quae omnia aetate nostra princeps Nero uana falsaque comperit; quippe non citharae tragicique cantus libido illi maior fuit, fortuna rerum humanarum summa gestiente in profundis animi uitiis, primumque imperare dis concupiuit nec quicquam generosius uoluit. Nemo umquam ulli artium ualidius fauit. Ad hoc non opes ei defuere, non uires, non discentis ingenium, quae non alia patiente mundo! Inmensum, indubitatum exemplum est falsae artis quam dereliquit Nero; utinamque inferos potius et quoscumque de suspicionibus suis deos consuluisset quam lupanaribus atque prostitutis mandasset inquisitiones eas! Nulla profecto sacra, barbari licet ferique ritus, non mitiora quam cogitationes eius fuissent. Saeuius sic nos repleuit umbris.

VI. Sunt quaedam Magis perfugia, ueluti lentiginem habentibus non obsequi numina aut cerni. An obstitit forte hoc in illo? Nihil membris defuit. Nam dies eligere certos liberum erat, pecudes uero, quibus non nisi ater colos esset, facile; nam homines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiridates uenerat Armeniacum de se triumphum adferens et ideo prouinciis grauis. Nauigare noluerat, quoniam exspuere in maria aliisque mortalium necessitatibus uiolare naturam eam fas non putant. Magos secum adduxerat, magicis etiam cenis eum initiauerat; non tamen, cum regnum ei daret, hanc ab eo artem accipere ualuit. Proinde ita persuasum sit intestabilem, inritam, inanem esse, habentem tamen quasdam ueritatis umbras, sed in his ueneficas artes pollere, non magicas. Quaerat aliquis quae sint mentiti ueteres Magi, cum adulescentibus nobis uisus Apion grammaticae artis prodiderit cynocephalian herbam, quae in Aegypto uocaretur osiritis, diuinam et contra omnia ueneficia, sed si tota erueretur, statim eum qui eruisset mori, seque euocasse umbras ad percunctandum Homerum quanam patria quibusque parentibus genitus esset, non tamen ausus profiteri quid sibi respondisse diceret.

VII. Peculiare uanitatis sit argumentum quod animalium cunctorum talpas maxime mirantur tot modis a rerum natura damnatas, caecitate perpetua, tenebris etiamnum aliis defossas sepultisque similes. Nullis aeque credunt extis, nullum religionum capacius iudicant animal, ut, si quis cor eius recens palpitansque deuoret, diuinationes et rerum efficiendarum euentus promittant. Dente talpae uiuae exempto sanari dentium dolores adalligato adfirmant. Cetera ex eo animali placita eorum suis reddemus locis, nec quicquam probabilius inuenietur quam muris aranei morsibus aduersari eas, quoniam et terra orbitis, ut diximus, depressa aduersatur.

VIII. Cetero dentium doloribus, ut iidem narrant, medetur canum qui rabie perierunt capitum cinis crematorum sine carnibus instillatus ex oleo cyprio per aurem cuius a parte doleant, caninus dens sinister maximus, circumscarifato qui doleat, aut draconis os e spina, item enhydridis; est autem serpens masculus et albus. Huius maximo dento circumscarifant, aut in superiorum dolore duos superiores adalligant, e diuerso inferiores. Huius adipe perunguontur qui crocodilum captant. Dentes scarifant et ossibus lacertae e fronte luna plena exemptis ita ne terram adtingant. Colluunt dentibus caninis decoctis in uino ad dimidias partes. Cinis eorum pueros tarde dentientes adiuuat cum melle. Fit eodem modo et dentifricium. Cauis dentibus cinis e murino fimo inditur uel iocur lacertarum aridum. Anguinum cor, si mordeatur adalligeturue, efficax habetur. Sunt inter eos qui murem bis in mense iubeant mandi doloresque ita cauere. Vermes terreni decocti in oleo infusique auriculae cuius a parte doleant, praestant leuamentum. Eorundem cinis exesis dentibus coniectus ex facili cadere eos cogit, integros dolentes inlitus iuuat; comburi autem oportet in testo. Prosunt et cum mori radice in aceto scillite decocti ita ut colluantur dentes. Is quoque uermiculus qui in herba Veneris labro appellata inuenitur, cauis dentium inditus mire prodest. Nam urucae brassicae eius contactu cadunt, et e malua cimices infunduntur auribus cum rosaceo. Harenulae quae inueniuntur in cornibus coclearum, cauis dentium inditae, statim liberant dolore. Coclearum inanium cinis cum murra gingiuis prodest, serpentis cum sale in olla exustae cinis cum rosaceo in contrariam aurem infusus, anguinae uernationis membrana cum oleo taedaeque resina calefacta et auri alterutri infusa; adiciunt aliqui tus et rosaceum. Eadem, cauis indita, ut sine molestia cadant praestat. Vanum arbitror esse circa Canis ortum angues candidos membranam eam exuere, quoniam neutrum in Italia uisum est, multoque minus credibile in tepidis regionum tam sero exui. Hanc autem uel inueteratam cum cera celerrime euellere tradunt. Et dens anguium adalligatus dolores mitigat. Sunt qui et araneum animal ipsum sinistra manu captum tritumque in rosaceo et in aurem infusum cuius a parte doleat, prodesse arbitrentur. Ossiculi gallinarum in pariete seruati fistula salua tacto dente uel gingiua scarifata proiectoque ossiculo statim dolorem abire tradunt, item fimo corui lana adalligato uel passerum cum oleo calefacto et proximae auriculae infuso. Pruritum quidem intolerabilem facit, et ideo utilius est passeris pullorum sarmentis crematorum cinerem ex aceto infricare.

IX. Oris saporem commendari adfirmant murino cinere cum melle si fricentur dentes; admiscent quidam marathi radices. Pinna uolturis si scalpantur dentes, acidum halitum faciunt; hoc idem hystricis spina fecisse ad firmitatem pertinet. Linguae ulcera et labrorum hirundines in mulso decoctae sanant, adeps anseris aut gallinae rimas, oesypum cum galla, araneorum telae candidae et quae in trabibus paruae texuntur. Si feruentia os intus exusserint, lacte canino statim sanabuntur.

X. Maculas in facie oesypum cum melle Corsico, quod asperrimum habetur, extenuat, item scobem cutis in facie cum rosaceo inpositum uellere - quidam et butyrum addunt -, si uero uitiligines sint, fel caninum prius acu conpunctas, liuentia et suggillata pulmones arietum pecudumque in tenues consecti membranas calidi inpositi uel columbinum fimum. Cutem in facie custodit adeps anseris uel gallinae. Lichenas et murino fimo ex aceto inlinunt et cinere irenacei ex oleo; in hac curatione prius nitro ex aceto faciem foueri praecipiunt. Tollit ex facie uitia et coclearum, quae latae et minutae passim inueniuntur, cum melle cinis. Omnium quidem coclearum cinis spissat, calfacit smectica ui et ideo causticis miscetur, psorisque et lepris et lentigini inlinitur. Inuenio et formicas Herculaneas appellari, quibus tritis adiecto sale exiguo talia uitia sanentur. Buprestis animal est rarum in Italia simillimum scarabaeo longipedi. Fallit inter herbas bouem maxime, unde et nomen inuenit, deuoratumque tacto felle ita inflammat ut rumpat. Haec cum hircino sebo inlita lichenas ex facie tollit septica ui, ut supra dictum est. Volturinus sanguis cum chamaeleontos albae, quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus contectusque brassica, lepras sanat, item pedes locustarum cum sebo hircino triti, uaros adeps gallinaceus cum cepa subactus. Vtilissimum et in facie mel in quo apes sint immortuae, praecipue tamen faciem purgat atque erugat cygni adeps. Stigmata delentur columbino fimo ex aceto.

XI. Grauedinem inuenio finiri si quis nares mulinas osculetur. Vua et faucium dolor mitigatur fimo agnorum priusquam herbam gustauerint in umbra arefacto, uua suco cocleae acu transfossae inlita, ut coclea ipsa in fumo suspendatur, hirundinum cinere cum melle; sic et tonsillis succurritur. Tonsillas et fauces lactis ouilli gargarissatio adiuuat, multipeda trita, fimum columbinum cum passo gargarizatum, etiam cum fico arida ac nitro impositum extra. Asperitatem faucium et destillationes leniunt cocleae - coqui debent inlotae demptoque tantum terreno conteri et in passo dari potui; sunt qui Astypalaeicas efficacissimas putent et inissima earum -, gryllus infricatus, aut si quis manibus quibus eum contriuerit tonsillas attingat.

XII. Anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto; huius medicinae auctor est Ouidius poeta. Sed efficaciores ad omnia quae ex hirundinibus monstrantur pulli siluestrium - figura nidorum eas deprehendit -, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli; ita uocant in riparum cauis nidificantes. Multi cuiuscumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno non metuatur id malum. Strangulatos cum sanguine comburunt in uase et cinerem cum pane aut potui dant. Quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui. In sale quoque seruatae hirundines ad anginam drachma bibuntur, cui malo et nidus earum mederi dicitur potus. Milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii XX tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quoniam dentibus tactis nihil prosint. Tradunt et murem cum uerbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse, et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum columbinum uino et oleo permixtum. Ceruicis neruis, opisthotono ex milui nido surculus uiticis adalligatus auxiliari dicitur, strumis exulceratis mustelae sanguis, ipsa decocta in uino; non tamen sectis admouetur. Aiunt et in cibo sumptam idem efficere, uel cinerem eius sarmentis conbustae cui miscetur axungia. Lacertus uiridis adalligatur; oportet post dies XXX alium adalligari. Quidam cor eius in argenteo uasculo seruant ad femininas strumas et uiriles. Cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime quae fructetis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item anguium cinis ex oleo inlitus uel cum cera. Edisse quoque eos medios abscisis utrimque extremis partibus aduersus strumas prodest, uel cinerem bibisse in nouo fictili ita crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum. Et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item fimum columbarum per sese uel cum farina hordeacia aut auenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. Alii iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo non abluunt. Dextrum quoque pedum eius remedio esse strumis adfirmant. Alii praecidunt caput et cum terra a talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea et utuntur ad omnia quae intumescant, et quae apostemata uocant quaeque in ceruice sint; uesci suilla tunc uetant. Tauri uocantur scarabaei terrestres ricino similes - nomen cornicula dedere, alii pediculos terrae uocant -; ab his quoque terram egestam inlinunt strumis et similibus uitiis et podagris, triduo non abluunt. Prodest haec medicina in annum, omniaque his adscribunt quae nos in gryllis rettulimus. Quidam et a formicis terra egesta sic utuntur. Alii uermes terrenos totidem quot sint strumae adalligant, pariterque cum iis arescunt. Alii uiperam circa Canis ortum circumcidunt ut diximus, dein mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis medentur, aliqui uero circumligantes lino quo praeligata infra caput uipera pependerit donec exanimaretur. Et milipedis utuntur addita resinae terebinthinae parte quarta, quo medicamento omnia apostemata curari iubent.

XIII. Vmeri doloribus mustelae cinis cum cera medetur. Ne sint alae hirsutae, formicarum oua pueris infricata praestant; item mangonibus, ut lanugo tardior sit pubescentium, sanguis e testiculis agnorum cum castrantur. Qui euolsis pilis inlitus et contra uirus proficit.

XIV. Praecordia uocamus uno nomine exta in homine. Quorum in dolore cuiuscumque partis si catulus lactans admoueatur adprimaturque his partibus, transire in eum dicitur morbus, idque exinterato perfusoque uino deprehendi uitiato uiscere illo quod doluerit homini, sed obrui talis religio est. Ii quoque quos Melitaeos uocamus stomachi dolorem sedant adplicati saepius; transire morbos aegritudine eorum intellegitur, plerumque et morte. Pulmonum quoque uitiis medentur et mures, maxime Africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in cibo sumpti. Eadem res et purulentis uel cruentis exscreationibus medetur.

XV. Praecipue uero coclearum cibus stomacho. In aqua eas subferuefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque ita e uino garoque sumi, praecipue Africanas. Nuper hoc conpertum plurimis prodesse. Id quoque obseruant ut numero inpari sumantur. Virus tamen earum grauitatem halitus facit. Prosunt et sanguinem exscreantibus dempta testa tritae in aquae potu. Laudatissimae autem sunt Africanae, ex iis Iolitanae, Astypalaeicae, Aetnaeae Siculae modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, Baliaricae quas cauaticas uocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem cibis gratae neque ueteres neque recentes. Fluuiatiles et albae uirus habent, nec siluestres stomacho utiles, aluom soluont, item omnes minutae. Contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi; e laudatis traduntur quaecumque uiuae cum aceto deuoratae. Praeterea sunt quae akeratoi uocantur, latae, multifariam nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. Gallinaceorum uentris membrana, inueterata et inspersa potioni destillationes pectoris et umidam tussim, uel recens tosta lenit. Cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis tribus si sorbeantur, tussim sedant. Destillationes sedat et canina cutis cuilibet digito circumdata. Iure perdicum stomachus recreatur.

XVI. Iocinerum doloribus medetur mustela siluestris in cibo sumpta uel iocinera eius, item uiuerra porcelli modo inassata, suspiriosis multipeda, [alii centipedam uocant] ut ter septenae in Attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne enim uas nigrescit contactu. Quidam torrent sextarium in patina donec candidae fiant, tunc melle miscent et ex aqua calida dari iubent in cibo. Cocleae iis quos linquit animus aut quorum alienatur mens aut quibus uertigines fiunt, ex passi cyathis tribus singulae contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus plurimum nouem; aliqui singulas primo die dedere, sequenti binas, tertio ternas, quarto duas, quinto unam; sic et suspiria emendant et uomicas. Esse animal locustae simile sine pennis quod trixallis Graece uocetur, Latinum nomen non habeat, aliqui arbitrantur, nec pauci auctores hoc esse quod grylli uocentur; ex his XX torreri iubent ac bibi e mulso contra orthopnoeas. Sanguinem exspuentibus cocleae, si quis inlotis protropum infundat uel marina aqua ita decoquat et in cibo sumat, aut si tritae cum testis suis sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. Vomicas priuatim sanat mel in quo apes sint demortuae. Sanguinem reicientibus pulmo uolturinus uitigineis lignis conbustus, adiecto flore mali Punici ex parte dimidia, item cotoneorum liliorumque isdem portionibus, potus mane atque uesperi e uino, si febres absint, si minus, ex aqua in qua cotonea decocta sint.

XVII. Pecudis lien recens magicis praeceptis super dolentem lienem extenditur, dicente eo qui medeatur lieni se remedium facere. Post hoc iubent in pariete dormitorii eius tectorio includi et obsignari anulo terque nouies eadem dici. Caninus si uiuenti eximatur et in cibo sumatur, liberat eo uitio. Quidam recentem superinligant. Alii duom dierum catuli ex aceto scillite dant ignoranti uel irenacei lienem, item coclearum cinerem cum semine lini et urticae addito melle, donec persanet. Eo liberat et lacerta uiridis uiua in olla ante cubiculum dormitorium eius cui medeatur suspensa, ut egrediens reuertensque attingat manu, cinis e capite bubonis cum unguento, mel in quo apes sint mortuae, araneus et maxime qui lycos uocatur.

XVIII. Vpupae cor lateris doloribus laudatur, coclearum cibus in ptisana decoctarum; et per se inlinuntur. Canis rabiosi caluariae cinis potioni inspergitur. - Lumborum dolori stelio transmarinus capite ablato et intestinis decoctus in uino cum papaueris nigri denarii pondere dimidio eo suco bibitur; lacertae uirides decisis pedibus et capite in cibo sumuntur, cocleae tres contritae cum testis suis atque in uino decoctae cum piperis granis XV. Aquilae pedes euellunt in auersum a suffragine ita ut dexter dextrae partis doloribus adalligetur, sinister laeuae. Multipeda quoque quam oniscon appellauimus medetur denarii pondere ex uini cyathis duobus pota. Vermem terrenum catillo ligneo ante fisso et ferro uincto inpositum aqua excepta perfundere et defodere unde effoderis Magi iubent, mox aquam bibere catillo, mire id prodesse ischiadicis adfirmantes.

XIX. Dysintericos recreant femina pecudum decocta cum lini semine ea aqua pota, caseus ouillus uetus, sebum ouium decoctum in uino austero. Hoc et ileo medetur et tussi ueteri; dysintericis stelio transmarinus ablatis intestinis et capite pedibusque ac cute decoctus aeque et in cibo sumptus, cocleae duae cum ouo, utraque cum putamine contrita atque in uase nouo addito sale et passi cyathis duobus aut palmarum suco et aquae cyathis tribus subferuefacta et in potu data. Prosunt et combustae, ut cinis earum bibatur in uino, addito resinae momento. Cocleae nudae, de quibus diximus, in Africa maxime inueniuntur, utilissimae dysintericis, quinae combustae cum denarii dimidii pondere acaciae; ex eo cinere dantur coclearia bina in uino myrtite aut quolibet austero cum pari modo caldae. Quidam omnibus Africanis ita utuntur, alii totidem Africanas uel latas infundunt potius et, si maior fluctio sit, addunt acaciam fabae magnitudine. Senectus anguium dysinteriae et tenesmis in stagneo uase decoquitur cum rosaceo, uel si in alio, cum stagno inlinitur. Ius ex gallinaceis isdem medetur, sed ueteris gallinacei uehementius salsum ius aluom ciet. Membrana gallinarum tosta et data in oleo ac sale coeliacorum dolores mulcet - abstineri autem frugibus ante et gallinam et hominem oporteat -, fimum columbinum tostum potumque. Caro palumbis in aceto decocta dysintericis et coeliacis medetur, turdus inassatus cum myrti bacis dysintericis, item merulae, mel in quo apes sint inmortuae decoctum.

XX. Grauissimum uentris uitium ileos appellatur. Huic resisti aiunt discerpti uespertilionis sanguine, etiam inlito uentre subueniri. Sistit aluom primum coclea sicut diximus in suspiriosis temperata, item cinis earum quae uiuae crematae sint, potus ex uino austero, gallinaceorum iocur assum aut uentriculi membrana quae abici solet, inueterata admixto papaueris suco - alii recentem torrent ex uino bibendam -, ius perdicum et per se uentriculus contritus ex uino nigro, item palumbis ferus ex posca decoctus, lien pecudis tostus et in uino tritus, fimum columbinum cum melle inlitum, ossifragi uenter arefactus et potus, iis qui cibos non conficiant utilissimus, uel si manu tantum teneant capientes cibum. Quidam adalligant ex hac causa, sed continuare non debent: maciem enim facit. Sistit et anatum mascularum sanguis. Inflationes discutit coclearum cibus, tormina lien ouium tostus atque e uino potus, palumbus ferus ex posca decoctus, adips otidis ex uino, cinis ibidis sine pennis crematae potus. Quod praeterea traditur in torminibus mirum est; anate adposita uentri transire morbum anatemque emori. Tormina et melle curantur in quo sunt apes inmortuae decocto. Coli uitium efficacissime sanatur aue galerita assa in cibo sumpta. Quidam in uase nouo cum plumis exuri iubent conterique in cinerem, bibi ex aqua coclearibus ternis per quadriduom, quidam cor eius adalligari femini; alii recens tepensque adhuc deuorari. Consularis Asprenatum domus est in qua alter e fratribus colo liberatus est aue hac in cibo sumpta et corde eius armilla aurea incluso, alter sacrificio quodam facto crudis laterculis ad formam camini atque, ut sacrum peractum est, obstructo sacello. Vnum est ossifrago intestinum mirabili natura omnia deuorata conficienti; huius partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat. - Sunt occulti interaneorum morbi, de quibus mirum proditur: si catuli, priusquam uideant, adplicentur triduo stomacho maxime ac pectori et ex ore aegri suctum lactis accipiant, transire uim morbi, postremo exanimari dissectisque palam fieri aegri causas; [mori] humari debere eos obrutos terra. Magi quidem uespertilionis sanguine contacto uentre in totum annum caueri tradunt aut in dolore, si quis aquam ter pedes eluens haurire sustineat.

XXI. Murino fimo contra calculos inlinere uentrem prodest. Irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite percusso uno ictu interficiatur priusquam in se urinam reddat. Haec caro ad hunc modum occisi stillicidium uesicae emendat, item suffitus ex eodem. Quod si urinam in se reddiderit, eos qui carnem comederint stranguriae morbum contrahere traditur. Iubent et uermes terrenos bibi ex uino aut passo ad comminuendos calculos, uel cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis tres tritasque in uini cyatho bibi, sequenti die duas, tertio die unam, ut stillicidium urinae emendent, testarum uero inanium cinerem ad calculos pellendos, item hydri iocur bibi uel scorpionum cinerem aut in pane sumi, [uel siquis cum locusta edit], lapillos, qui in gallinaceorum uesica aut in palumbium uentriculo inueniantur, conteri et potioni inspergi, item membranam e uentriculo gallinacei aridam uel, si recens sit, tostam, fimum quoque palumbium in faba sumi contra calculos et alias difficultates uesicae, similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus tribus; e nido hirundinum glebulam dilutam aqua calida, ossifragi uentrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum uel ipsius discoctae ius. Turdos quoque edisse cum bacis myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam oniscon bibisse et in uesicae doloribus decoctum agninorum pedum. Aluom ciet gallinaceum discoctorum ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto melle subditum.

XXII. Sedis uitiis efficacissima sunt oesypum - quidam adiciunt pompholygem et rosaceum -, canini capitis cinis, senecta serpentis ex aceto, si rhagades sint, cinis fimi canini candidi cum rosaceo - aiunt inuentum Aesculapii esse eodemque et uerrucas efficacissime tolli -, murini fimi cinis, adeps cygni, adeps bouae. Procidentia ibi sucus coclearum punctis euocatus inlita repellit. Adtritis medetur cinis muris siluatici cum melle, fel irenacei cum uespertilionis cerebro et canino lacte, adeps anserinus cum cerebro et alumine et oesypo, fimum columbinum cum melle, condylomatis priuatim araneus dempto capite pedibusque infricatus; ne acria perurant, adeps anserinus cum cera Punica, cerussa, rosaceo, adeps cygni. Haec et haemorrhoidas sanare dicuntur. Ischiadicis cocleas crudas tritas cum uino Amineo et pipere potu prodesse dicunt, lacertam uiridem in cibo ablatis pedibus, interaneis, capite; sic et stelionem adiectis huic papaueris nigri obolis tribus; ruptis, conuolsis fel ouium cum lacte mulierum. Verendorum formicationibus uerrucisque medetur arietini pulmonis inassati sanies, ceteris uitiis uellerum eius uel sordidorum cinis ex aqua, sebum ex omento pecudis, praecipue a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex aqua frigida, carnes pecudis combustae ex aqua, mulae ungularum cinis, dentis caballini contusi farina inspersa, testibus uero farina ex ossibus canini capitis sine carne tusis. Si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam remedio esse tradunt. Taetris ibi ulceribus et manantibus auxiliantur canini capitis recantes cineres, cocleae paruae uel latae, contritae ex aceto, senectus anguium ex aceto uel cinis eius, mel in quo apes sint inmortuae, cum resina, cocleae nudae quas in Africa gigni diximus, tritae cum turis polline et ouorum albo; tricesimo die resoluont; aliqui pro ture bulbum admiscent. Hydrocelicis stelionis mire prodesse tradunt, capite, pedibus, interaneis ademptis, relicum corpus inassatum - in cibo id saepius datur -, sicut ad urinae incontinentiam caninum adipem cum alumine schisto fabae magnitudine, cocleas Africanas cum sua carne et testa crematas poto cinere, anserum trium linguas inassatas in cibo. Huius rei auctor est Anaxilaus. Panos aperit sebum pecudum cum sale tosto, murinum fimum admixto turis polline et sandaraca discutit, lacertae cinis et ipsa diuisa inposita, item multipeda contrita admixta resina terebinthina ex parte tertia - quidam et sinopidem admiscent -, cocleae contusae et per se, cinis inanium coclearum cerae mixtus. Discussoriam uim habet fimum columbarum per sese uel cum farina hordeacia aut auenacia inlitum. Cantharides mixtae calce panos scalpelli uice auferunt. Inguinum tumorem cocleae minutae cum melle inlitae leniunt.

XXIII. Varices ne nascantur, lacertae sanguine pueris crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. Podagras lenit oesypum cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum quod liquidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo, mures dissecti impositi, sanguis mustelae cum plantagine inlitus et uiuae combustae cinis ex aceto ac rosaceo, si pinna inlinatur uel si cera et rosaceum admisceatur, fel caninum ita ne manu attingatur sed pinna inlinatur, fimum gallinarum, uermium tenerorum cinis cum melle ita ut tertio die soluantur. Aliqui ex aqua inlinere malunt, alii ipsos acetabuli mensura cum mellis cyathis tribus, pedibus ante rosaceo perunctis. Cocleae latae potae tollere dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem binae in uino tritae. Eaedem inlinuntur cum helxines herbae suco; quidam ex aceto intriuisse contenti sunt. Sale quidam cum uipera crematus in olla noua, saepius sumpto aiunt podagra liberari; utile esse et adipe uiperino pedes perungui. Et de miluo adfirmant, si inueterato tritoque quantum tres digiti capiant bibatur ex aqua aut si pedes sanguine eius perunguantur. Inlinuntur et columbarum sanguine cum urtica uel pennis earum, cum primum nascentur, tritis cum urtica. Quin et fimum earum articulorum doloribus inlinitur, item cinis mustelae aut coclearum, et cum amylo uel tragacantha. Incussos articulos aranei telae commodissime curant. Sunt qui cinere earum uti malint, sicut fimi columbini cinere cum polenta et uino albo. Articulis luxatis praesentaneum est sebum pecudis cum cinere e capillo mulierum. Pernionibus quoque inponitur sebum pecudum cum alumine, canini capitis cinis aut fimi murini. Quod si pura sint ulcera, cera addita ad cicatricem perducunt soricum uel glirium crematorum fauilla ex oleo, item muris siluatici cum melle, uermium quoque terrenorum cum oleo uetere, et cocleae quae nudae inueniuntur. Vlcera omnia pedum sanat cinis earum quae uiuae combustae sint, fimi gallinarum cinis, exulcerationes columbini fimi ex oleo. Adtritus calciamentorum ueteris soleae exustae cinis, agninus pulmo et arietis sanant, dentis caballini contusi farina priuatim subluuiem, lacertae uiridis sanguis subtritos et hominum et iumentorum pedes sublitus, clauos pedum urina muli mulaeue cum luto suo inlita, fimum ouium, iocur lacertae uiridis uel sanguis flocco inpositus, uermes terreni ex oleo, stelionis caput cum uiticis foliis pari modo tritum ex oleo, fimum columbinum decoctum ex aceto, uerrucarum omnia genera urina canis recens cum suo luto inlita, fimi canini cinis cum cera, fimum ouium, sanguis recens murinus inlitus uel ipse mus diuolsus, irenacei fel, caput lacertae uel sanguis uel cinis totius, membrana senectutis anguium, fimum gallinaceum cum oleo ac nitro. Cantharides cum uua taminia intritae exedunt, sed ita erosas aliis quae ad persananda ulcera demonstrauimus, curari oportet.

XXIV. Nunc praeuertemur ad ea quae totis corporibus metuenda sunt. Fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt Magi domus totius suffitae eo purificataeue contra omnia mala medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus genitaleque eius sub limine ianuae defossum. Minus mirentur hoc qui sciunt foedissimum animalium in quantum magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginae nec finis alia quam morte diutius in fame uiuenti: septenis ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus dehiscere; hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare adalligatum. Eundem indicium in augurio uitalium habent; nam si aeger ei respondeat qui intulerit a pedibus stanti interrogantique de morbo, spem uitae certam esse, moriturum nihil respondere. Adiciunt ut euellatur ex aure laeua canis cui non sit alius quam niger colos. Nigidius fugere toto die canes conspectum eius qui e sue id animal euellerit scriptum reliquit. Rursus Magi tradunt lymphatos sanguinis talpae adspersu resipiscere, eos uero qui a nocturnis diis Faunisque agitentur, draconis lingua et oculis et felle intestinisque in uino et oleo decoctis ac sub diu nocte refrigeratis, perunctionibus matutinis uespertinisque liberari.

XXV. Perfrictionibus remedio esse tradit Nicander amphisbaenam serpentem mortuam adalligatam uel pellem tantum eius, quin immo arbori quae caedatur adalligata non algere caedentis, faciliusque succedere. Itaque sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens et ante cuculi cantum. Aliud est cuculo miraculum: quo quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur ac uestigium id effodiatur, non gigni pulices, ubicumque spargatur.

XXVI. Paralysin cauentibus pinguia glirium decoctorum et soricum utilissima tradunt esse, milipedas ut in angina diximus potas; phthisim sentientibus lacertam uiridem decoctam in uini sextariis tribus ad cyathum unum, singulis coclearibus sumptis per dies donec conualescant, coclearum cinerem potum in uino.

XXVII. Comitialibus morbis oesypum cum murrae momento et uini cyathis duobus dilutum magnitudine nucis abellanae, a balineo potum, testiculos arietinos inueteratos tritosque dimidio denarii pondere in aquae uel lactis asinini hemina. Interdicitur uini potus quinis diebus ante et postea. Magnifice laudatur et sanguis pecudum potus, item fel cum melle, praecipue agninum, catulus lactens sumptus, absciso capite pedibusque ex uino et murra, lichen mulae potus in oxymelite cyathis tribus, stelionis transmarini cinis potus in aceto, tunicula stelionis quam eodem modo ut anguis exuit, in potu. Quidam et ipsum harundine exinteratum inueteratumque bibendum dederunt, alii in cibo ligneis ueribus inassatum. Operae pretium est scire quo modo praeripiatur, cum exuerit, membrana hiberna alias deuoranti eam, quoniam nullum animal fraudulentius inuidere homini tradunt, inde stelionum nomine in maledictum translato. Obseruant cubile eius aestatibus; est autem in loricis ostiorum fenestrarumque aut camaris sepulcrisue. Ibi uere incipiente fissis harundinibus textas opponunt quasi n assas quarum angustiis etiam gaudet, eo facilius exuens circumdatum torporem; sed relicto non potest remeare. Nihil ei remedio in comitialibus morbis praefertur. Prodest et cerebrum mustelae inueteratum potumque et iocur eius, testiculi quoque uoluaque aut uentriculus inueteratus cum coriandro, ut diximus, item cinis, siluestris uero tota in cibo sumpta. Eadem omnia praedicantur ex uiuerra. Lacerta uiridis cum condimentis quae fastidium abstergeant, ablatis pedibus ac capite, coclearum cinis addito semine lini et urticae cum melle unctu sanant. Magis placet draconis cauda in pelle dorcadis adalligata ceruinis neruis uel lapilli e uentre pullorum hirundinum sinistro lacerto adnexi; dicuntur enim excluso pullo lapillum dare. Quod si pullus is detur incipienti in cibo quem primum pepererit, cum quis primum temptatus sit, liberatur eo malo; postea medetur hirundinum sanguis cum ture uel cor recens deuoratum. Quin et e nido earum lapillus inpositus recreare dicitur confestim, adalligatus in perpetuom tueri. Praedicatur et iocur milui deuoratum et senectus serpentium, iocur uolturis tritum cum suo sanguine ter septenis diebus potum, cor pulli uolturini adalligatum. Sed et ipsum uolturem in cibo dari iubent et quidem satiatum humano cadauere. Quidam pectus eius bibendum censent in cerrino calice, aut testes gallinacei ex aqua et lacte, antecedente quinque dierum abstinentia uini, ob id inueteratos. Fuere et qui muscas uiginti unam rufas, et quidem a mortuo, in potu darent, infirmioribus pauciores.

XXVIII. Morbo regio resistunt sordes aurium aut mammarum pecudis denarii pondere cum murrae momento et uini cyathis duobus, canini capitis cinis in mulso, multipeda in uini hemina, uermes terreni in aceto mulso cum murra, gallina, si sit luteis pedibus prius aqua purificatis, dein collutis uino quod bibatur, cerebrum perdicis aut aquilae in uini cyathis tribus, cinis plumarum aut interaneorum palumbis in mulso ad coclearia tria, passerum cinis sarmentis crematorum coclearibus duobus in aqua mulsa. Auis icterus uocatur a colore; quae si spectetur, sanari id malum tradunt et auem mori. Hanc puto Latine uocari galgulum.

XXIX. Phreneticis prodesse uidetur pulmo pecudum calidus circa caput alligatus. Nam muris cerebrum dare potui ex aqua aut cinerem mustelae uel etiam inueteratas carnes irenacei quis possit furenti, etiamsi certa sit medicina? Bubonis quidem oculorum cinerem inter ea quibus prodigiose uitam ludificantur acceperim, praecipueque febrium medicina placitis eorum renuntiat. Namque et in duodecim signa digessere eam sole transmeante iterumque luna, quod totum abdicandum paucis e pluribus edocebo, siquidem crematis tritisque cum oleo perungui iubent aegros, cum Geminos transeat sol, cristis et auribus et unguibus gallinaceorum; si luna, radiis barbisque eorum; si Virginem alteruter, hordei granis; si Sagittarium, uespertilionis alis; si Leonem luna, tamaricis fronde, et adiciunt satiuae; si Aquarium, e buxo carbonibus tritis. Ex istis confessa aut certe uerisimilia ponemus, sicuti lethargum olfactoriis excitari et inter ea fortassis mustelae testiculis inueteratis aut iocinere usto. His quoque pulmonem pecudis calidum circa caput adalligari putant utile.

XXX. In quartanis medicina clinice propemodum nihil pollet. Quam ob rem plura eorum remedia ponemus primumque ea quae adalligari iubent: puluerem in quo se accipiter uolutauerit, lino rutilo in linteolo, canis nigri dentem longissimum. Pseudosphecem uocant uespam quae singularis uolitat; hanc sinistra manu adprehensam subnectunt, alii uero, quam quis eo anno uiderit primam; uiperae caput abscisum in linteolo uel cor uiuenti exemptum; muris rostellum auriculasque summas russeo panno ipsumque dimittunt; lacertae uiuae dextrum oculum effossum, mox cum capite suo deciso in pellicula caprina, scarabaeum qui pilas uoluit. Propter hunc Aegypti magna pars scarabaeos inter numina colit, curiosa Apionis interpretatione, qua colligat Solis operum similitudinem huic animali esse, ad excusandos gentis suae ritus. Sed et alios adalligant Magi: cui sunt cornicula reflexa, sinistra manu collectum; tertium, qui uocatur fullo, albis guttis, dissectum utrique lacerto adalligant, cetera sinistro: cor anguium sinistra manu exemptum uiuentibus, scorpionis caudae quattuor articulos cum aculeo panno nigro ita ut nec scorpionem dimissum nec eum, qui adalligauerit, uideat aeger triduo, post tertium circuitum id condat. Vrucam in linteolo ter lino circumdant totidem nodis ad singulos dicente quare faciat qui medebitur, limacem in pellicula uel quattuor limacum capita praecisa harundine, multipedam lana inuolutam, uermiculos ex quibus tabani fiunt, antequam pennas germinent, alios e spinosis frutectis lanuginosos. Quidam ex illis quaternos inclusos iuglandis nucis putamine adalligant. Cocleas quae nudae inueniuntur, stelionem, quem incluserunt capsulis, subiciunt capiti et sub decessu febris emittunt. Deuorari autem iubent cor mergi marini sine ferro exemptum, inueteratumque conteri et in calida aqua bibi, corda hirundinum cum melle; alii fimum drachma una in lactis caprini uel ouilli uel passi cyathis tribus ante accessiones; sunt qui totas censeant deuorandas. Aspidis cutem pondere sexta parte denarii cum piperis pari modo Parthorum gentes in remedium quartanae bibunt. Chrysippus philosophus tradidit phryganion adalligatum remedio esse quartanis. Quod esset animal, neque ille descripsit nec nos inuenimus qui nouisset; demonstrandum tamen fuit a tam graui auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi. Cornicis carnes esse et nidum inlinere in longis morbis utilissimum putant. Et in tertianis flat potestas experiendi, quoniam miserias copia spei delectat, anne aranei, quem lycon uocant, tela cum ipso in spleniolo resinae ceraeque inposita utrisque temporibus et fronti prosit, aut ipse calamo adalligatus, qualiter et aliis febribus prodesse traditur, item lacerta uiridis adalligata uiua in eo uase quod capiat, quo genere et recidiuas frequenter abigi adfirmant.

XXXI. Hydropicis oesypum ex uino addita murra modice potui datur, nucis abellanae magnitudine. Aliqui addunt et anserinum adipem ex uino myrteo. Sordes ab uberibus ouium eundem effectum habent, item carnes inueteratae irenacei sumptae. Vomitus quoque canum inlitus uentri aquam trahere promittitur.

XXXII. Igni sacro medetur oesypum cum pompholyge et rosaceo, ricini sanguis, uermes terreni ex aceto inliti, gryllus contritus in manibus, quo genere praestat ut qui id fecerit, antequam incipiat uitium, toto ei anno non accidat - oportet autem eum ferro cum terra cauernae suse tolli -, anseris adeps, uiperae caput aridum adseruatum et combustum, dein ex aceto impositum, senectus serpentium ex aqua inlita a balneo cum bitumine et sebo agnino.

XXXIII. Carbunculus fimo columbino aboletur per se inlito uel cum lini semine ex aceto mulso, item apibus quae in melle sint mortuae impositis, polentaque inposita inspersa. Si in uerendis sit ceterisque ibi ulceribus, occurrit ex melle oesypum cum plumbi squamis, item fimum pecudum incipientibus carbunculis. Tubera et quaecumque molliri opus sit efficacissime anserino adipe curantur; idem praestat et gruum adeps.

XXXIV. Furunculis mederi dicitur araneus, priusquam nominetur impositus et tertio die solutus, mus araneus pendens enecatus sic ut terram ne postea attingat, ter circumlatus furunculo, totiens exspuentibus medente et cui is medebitur, ex gallinaceo fimo quod est rufum, maxime recens inlitum ex aceto, uentriculus ciconiae ex uino decoctus, muscae inpari numero infricatae digito medico, sordes ex pecudum auriculis, sebum ouium uetus cum cinere capilli mulierum, sebum arietis cum cinere pumicis et salis pari pondere.

XXXV. Ambustis canini capitis cinis medetur, item glirium cum oleo, fimum ouium cum cera, murium cinis, coclearum quoque sic ut ne cicatrix quidem appareat, adips uiperinus, fimi columbini cinis ex oleo inlitus.

XXXVI. Neruorum nodis capitis uiperini cinis in oleo cyprino, terreni uermes cum melle inliti. Dolores eorum ... adips, amphisbaena mortua adalligata, adips uolturinus cum ... uenter arefactus tritusque cum adipe suillo inueterato, cinis e capite bubonis in mulso potus cum lilii radice, si Magis credimus. In contractione neruorum caro palumbina in cibis prodest et inueterata, irenacei spasticis, item mustelae cinis, serpentium senectus in pelle taurina adalligata. Spasmos fieri prohibet et opisthotonos milui iocur aridum tribus obolis in aquae mulsae cyathis tribus potum.

XXXVII. Reduuias et quae in digitis nascuntur pterygia tollunt canini capitis cinis aut uolua decocta in oleo, superinlito butyro ouillo cum melle, item folliculus cuiuslibet animalium fellis; unguium scabritiam cantharides cum pice tertio die solutae aut locustae frictae cum sebo hircino, pecudum sebum. Aliqui miscent uiscum et porcillacam, alii aeris florem et uiscum ita ut tertio die soluant.

XXXVIII. Sanguinem sistit in naribus sebum ex omento pecudum inditum, item coagulum ex aqua, maxime agninum, subductum uel infusum, etiam si alia non prosint, adips anserinus cum butyro pari pondere pastillis ingestus, coclearum terrena, sed et ipsae extractae testis. E naribus fluentem cocleae contritae fronti inlitae, aranei tela; gallinacei cerebellum uel sanguis profluuia ex cerebro, item columbinus ob id seruatus concretusque. Si uero ex uolnere inmodice fluat, fimi caballini cum putaminibus ouorum cremati cinis inpositus mire sistit.

XXXIX. Vlceribus medetur oesypum cum hordei cinere et aerugine aequis partibus; ad carcinomata quoque ac serpentia ualet. Erodit et ulcerum margines carnesque excrescentes ad aequalitatem redigit; explet quoque et ad cicatricem perducit. Magna uis et in cinere pecudum fimi ad carcinomata, addito nitro, aut in cinere ex ossibus feminum agninorum, praecipue in iis ulceribus quae cicatricem non trahunt. Magna et pulmonibus, praecipue arietum: carnes excrescentes in ulceribus ad aequalitatem efficacissime reducunt. Fimo quoque ipso ouium sub testo calefacto et subacto tumor uolnerum sedatur, fistulae purgantur sananturque, item epinyctides. Summa uero in canini capitis cinere: excrescentia omnia spodii uice erodit ac persanat. Et murino fimo eroduntur, item mustelae fimi cinere. Duritias in alto ulcerum et carcinomata persequitur multipeda trita admixta resina terebinthina et sinopide. Eadem utilissima sunt in iis ulceribus quae uermibus periclitentur. Quin et uermium ipsorum genera mirandos usus habent: cosses qui in ligno nascuntur sanant ulcera omnia, nomas uero combusti cum pari pondere anesi ex oleo inliti. Volnera recentia conglutinant terreni, adeo ut neruos quoque abscisos inlitis solidari intra septimum diem persuasio sit; itaque in melle seruandos censent. Cinis eorum margines ulcerum duriores absumit cum pice liquida uel symphyto et melle. Quidam arefactis in sole ad uolnera ex aceto utuntur nec soluont nisi biduo intermisso. Eadem ratione et coclearum terrena prosunt, totaeque exemptae recentia uolnera tusae inpositae conglutinant et nomas sistunt. Herpes quoque animal a Graecis uocatur, quo praecipue sanantur quaecumque serpunt. Cocleae prosunt et cum testis suis tusae; cum murra quidem et ture etiam praecisos neruos sanare dicuntur. Draconum quoque adeps siccatus in sole magnopere prodest, item gallinacei cerebrum recentibus plagis. Sale uiperino in cibo sumpto tradunt et ulcera tractabiliora fieri ac celerius sanari. Antonius quidem medicus, cum incidisset insanabilia ulcera, uiperas edendas dabat miraque celeritate persanabat. Trixallidum cinis margines ulcerum duros aufert cum melle, item fimi columbini cum arrhenico et melle, eadem quae erodenda sunt. Bubonis cerebrum cum adipe anserino mire uolnera dicitur glutinare; quae uero uocantur cacoethe, cinis feminum arietis cum lacte muliebri, diligenter prius elutis linteolis, ulula auis cocta in oleo cui liquato miscetur butyrum ouillum et mel. Vlcerum labra duriora apes in melle mortuae emolliunt, et elephantiasin sanguis et cinis mustelae. Verberum uolnera atque uibices pellibus ouium recentibus inpositis obliterantur.

XL. Articulorum fracturis cinis feminum pecudis peculiariter medetur cum cera: efficacius idem medicamentum fit maxillis simul ustis cornuque ceruino et cera mollita rosaceo; ossibus fractis caninum cerebrum linteolo inlito, superpositis lanis quae subinde oleo subfundantur; fere XIIII diebus solidat, nec tardius cinis siluestris muris cum melle aut uermium terrenorum, qui et ossa extrahit.

XLI. Cicatrices ad colorem reducit pecudum pulmo, praecipue ex ariete, sebum ex nitro, lacertae uiridis cinis, uernatio anguium ex uino decocta, fimum columbinum cum melle, item uitiligines albas ex uino, uitiliginem et cantharides cum rutae foliorum duabus partibus. In sole donec formicet cutis tolerandae sunt, postea fouere oleoque perunguere necessarium iterumque inlinere, idque pluribus diebus facere, cauentes exulcerationem altam. Ad easdem uitiligines et muscas inlini iubent cum radice Eupatoriae, gallinarum fimi candidum seruatum in oleo uetere cornea pyxide, uespertilionis sanguinem, fel irenacei ex aqua. Scabiem uero bubonis cerebrum cum aphronitro, sed ante omnia sanguis caninus sedat, pruritum cocleae minutae, latae contritae inlitae.

XLII. Harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt corpori euocat mus dissectus inpositus, praecipue uero lacerta dissecta et uel caput tantum eius contusum cum sale inpositum, cocleae ex iis quae gregatim folia sectantur, contusae inpositae cum testis et eae quae manduntur exemptae testis; sed cum leporis coagulo efficacissime. Ossa anguium eundem cum coagulo cuiuscumque quadripedis intra tertium diem adprobant effectum. Laudantur et cantharides tritae cum farina hordei.

XLIII. In muliebribus malis membranae e partu ouium proficiunt, sicut in capris rettulimus. Fimum quoque pecudum eosdem usus habet. Locustarum suffitu stranguriae maxume mulierum iuuantur. Gallinaceorum testes si subinde a conceptu edat, mulier, mares in utero fieri dicuntur. Partus conceptos hystricum cinis potus continet, maturat caninum lacte potum, euocat membrana e secundis canum si terram non attigerit, lumbis parturientium tactis. Fimum murinum aqua pluuia dilutum mammas mulierum a partu tumentes reficit. Cinis irenaceorum cum oleo perunctarum custodit partus contra abortus. Facilius enituntur quae fimum anserinum cum aquae duobus cyathis sorbuere aut ex utriculo mustelino per genitale effluentes aquas. Vermes terreni inliti ne ceruicis scapularumque nerui doleant praestant, grauis secundas pellunt in passo poti; iidem per se inpositi mammarum suppurationes concocunt et aperiunt extrahuntque et ad cicatricem perducunt. Lac deuocant poti cum mulso. Inueniuntur et in gramine, uermiculi qui adalligati collo continent partum; detrahuntur autem sub partu, alias eniti non patiuntur; cauendum et ne in terra ponantur. Conceptus quoque causa dantur in potu quini aut septeni. - Cocleae in cibo sumptae adcelerant partum, item conceptum inpositae cum croco. Eaedem ex amylo et tragacantha inlitae profluuia sistunt. Prosunt et purgationibus sumptae in cibo et uoluam auersam corrigunt cum medulla ceruina, ita ut uni cocleae denarii pondus addatur et cypri. Inflationes quoque uoluarum discutiunt exemptae testis tritae cum rosaceo. Ad haec Astypalaeicae maxime eliguntur. Alio modo Africanae binae tritae cum feni Graeci quod tribus digitis capiatur, addito melle coclearibus quattuor, inlinuntur aluo prius irino suco perunctae. Sunt et minutae loricaeque candidae cocleae passim oberrantes; hae arefactae sole in tegulis tusaeque in farinam miscentur lomento aequis partibus, candoremque et leuorem corpori adferunt. Scabendi desideria tollunt minutae et latae cum polenta. - Viperam mulier praegnans si transcenderit, abortum faciet, item amphisbaenam, mortuam dumtaxat, nam uiuam habentes in pyxide inpune transeunt; etiam si mortua sit atque adseruata, partus faciles praestat. Vel mortuam mirum, si sine adseruata transcenderit grauida, innoxium fieri, si protinus transcendat adseruatam. - Anguis inueterati suffitu menstrua adiuuant.

XLIV. Anguium senectus adalligata lumbis faciliores partus facit, protinus a puerperio remouenda. Dant et in uino bibendam cum ture; aliter sumpta abortum facit. Baculum quo angui rana excussa sit parturientes adiuuat; trixallidum cinis inlitus cum melle purgationes, item araneus; qui filum deducit ex alto, capi debet manu caua tritusque admoueri, quod, si redeuntem prenderit, inhibebit idem purgationes. - Lapis aetites in aquilae repertus nido custodit partus contra omnis abortuum insidias. Penna uolturina subiecta pedibus adiuuat parturientes. Ouom corui cauendum grauidis constat, quoniam transgressis abortum per os faciat. Fimum accipitris in mulso potum uidetur fecundas facere. Voluarum duritias, collectiones adeps anserinus aut cygni emollit.

XLV. Mammas a partu custodit adeps anseris cum rosaceo et araneo. Phryges et Lycaones mammis puerperio uexatis inuenerunt otidum adipem utilem esse. Iis quae uolua strangulentur et blattas inlinunt. Ouorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus et cerae stantes mammas seruat. Putant et ter circumductas ouo perdicis aut ... non inclinari et, si sorbeantur, eadem fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum anserino adipe perunctis mammis dolores minuere, molas uteri rumpere, scabiem uoluarum sedare, si cum cimice trito inlinantur.

XLVI. Vespertilionum sanguis psilotri uim habet, sed alis puerorum inlitus non satis proficit, nisi aerugo uel cicutae semen postea inducatur; sic enim aut in totum tolluntur pili aut non excedunt lanuginem. Idem et cerebro eorum profici putant; est autem duplex, rubens utique et candidum. Aliqui sanguinem et iocur eiusdem admiscent. Quidam in tribus heminis olei discocunt uiperam exemptis ossibus, psilotri uice utuntur, euolsis prius pilis quos renasci nolunt. Fel irenacei psilotrum est, utique mixtum uespertilionis cerebro et lacte caprino, item per se cinis. Lacte canis primiparae, euolsis pilis uel nondum natis, perunctae partes alios non sufficiunt. Idem euenire traditur sanguine ricini euolsi cani, item hirundinino sanguine uel felle, ouis formicarum. Supercilia denigrari muscis tritis tradunt; si uero oculi nigri nascentium placeant, soricem praegnanti edendum; capilli ne canescant, uermium terrenorum cinere praestari admixto oleo.

XLVII. Infantibus qui lacte concreto uexantur praesidio est agninum coagulum ex aqua potum, aut si coagulato lacte acciderit, discutitur coagulo ex aceto dato. Ad dentitiones cerebrum pecoris utilissimum est. Ossibus in canino fimo inuentis adustio infantium quae uocatur siriasis, adalligatis emendatur, ramex infantium lacertae uiridis admotae dormientibus morsu. Postea harundini inligatam suspendunt in fumo, traduntque pariter cum exspirante ea sanari infantem. Coclearum saliua inlita infantium oculis palpebras corrigit gignitque. Ramicosis coclearum cinis cum ture ex oui albo [suco] inlitus per dies XXX medetur. Inueniuntur in corniculis coclearum harenaceae duritiae; hae dentitionem facilem praestant adalligatae. Coclearum inanium cinis cerae mixtus procidentium interaneorum partes extremas prohibet; oportet autem cineri misceri saniem punctis emissam. Cerebrum uiperae inligatum pellicula dentitiones adiuuat. Idem ualent et grandissimi dentes serpentium. Fimum corui lana adalligatum infantium tussi medetur. - Vix est serio complecti quaedam, non omittenda tamen, quia sunt prodita. Ramici infantium lacerta mederi iubent; marem hanc prendi; id intellegi eo quod sub cauda unam cauernam habeat. Id agendum ut per aurum uel argentum uel ostrum mordeat uitium; tum in calice nouo inligatam in fumo poni. Vrina infantium cohibetur muribus elixis in cibo datis. Scarabaeorum cornua grandia denticulata adalligata iis amuleti naturam obtinent. Bouae capiti lapillum inesse tradunt, quem ab ea exspui si necem timeat; inopinantis praeciso capite exemptum adalligatumque mire prodesse dentitioni. Item cerebrum eiusdem ad eundem usum adalligari iubent et limacis lapillum siue ossiculum; inuenitur in dorso. Magnifice iuuat et ouis cerebrum gingiuis inlitum, sicut aures adeps anserinus cum ocimi suco inpositus. Sunt uermiculi in spinosis herbis asperi, lanuginosi; hos adalligatos protinus mederi tradunt infantibus, si quid ex cibo haereat.

XLVIII. Somnos adlicit oesypum cum murrae momento in uini cyathis duobus dilutum uel cum adipe anserino et uino myrtite, auis cuculus leporina pelle adalligatus, ardiolae rostrum in pelle asinina fronti adalligatum. Putant et per se rostrum effectus eiusdem esse uino collutum. E diuerso somnum arcet uespertilionis caput aridum adalligatum.

XLIX. In urina uirili enecata lacerta uenerem eius qui fecerit inhibet; nam inter amatoria esse Magi dicunt. Inhibet et fimum cocleae et columbinum cum oleo et uino potum. Pulmonis uolturini dextrae partes uenerem concitant uiris adalligatae gruis pelle, item si lutea ex ouis quinque columbarum admixta adipis suilli denarii pondere ex melle sorbeantur, passeres in cibo uel oua eorum, gallinacei dexter testis arietina pelle adalligatus. Ibium cinere cum adipe anseris et irino perunctis, si conceptus sit, partus contineri, contra inhiberi uenerem pugnatoris galli testiculis anserino adipe inlitis adalligatisque pelle arietina tradunt, item cuiuscumque galli, si cum sanguine gallinacei lecto subiciantur. Cogunt concipere inuitas saetae ex cauda mulae, si iunctis euellantur, inter se conligatae in coitu. Qui in urinam canis suam egesserit, dicitur ad uenerem pigrior fieri. Mirum et de stelionis cinere, si uerum est, linamento inuolutum in sinistra manu uenerem stimulare, si transferatur in dextram, inhibere; item uespertilionis sanguinem collectum flocco subpositumque capiti mulierum libidinem mouere aut anseris linguam in cibo uel potione sumptam.

L. Phthiriasim et totius corporis pota membrana senectutis anguium triduo necat, serum exempto caseo potum cum exiguo sale. Caseos, si cerebrum mustelae coagulo addatur, negant corrumpi uetustate aut a muribus attingi. Eiusdem mustelae cinis si detur in offa gallinaceis pullis et columbinis, tutos esse a mustelis. Iumentorum urinae tormina uespertilione adalligato finiuntur, uerminatio ter circumlato uerendis palumbe. Mirum dictu, palumbis emissus moritur, iumentumque liberatur confestim.

LI. Ebriosis oua noctuae per triduom data in uino taedium eius adducunt. Ebrietatem arcet pecudum assus pulmo praesumptus. Hirundinis rostri cinis, cum murra tritus et uino quod bibetur inspersus, securos praestabit a temulentia. Inuenit Orus Assyriorum rex.

LII. Praeter haec sunt notabilia animalium ad hoc uolumen pertinentium: gromphaenam, auem in Sardinia narratam grui similem, ignotam iam etiam Sardis existimo. In eadem prouincia ophion, ceruis tantum pilo similis nec alibi nascens. Iidem auctores sirulugum nec quale esset animal nec ubi nasceretur tradiderunt. Fuisse quidem non dubito, cum et medicinae ex eo sint demonstratae. M. Cicero tradit animalia biuros uocari, qui uites in Campania erodant.

LIII. Reliqua mirabilia ex iis quae diximus: non latrari a cane membranam e secundis canis habentem aut leporis fimum uel pilos tenentem. In culicum genere muliones ... non amplius quam uno die uiuere, eosque qui arborarii pici rostrum habeant et mella eximant ab apibus non attingi; porcos sequi eum a quo cerebrum corui acceperint in offa. Puluerem in quo se mula uolutauerit corpori inspersum mitigare ardores amoris. Sorices fugare si unus castratus emittatur. Anguina pelle et sale et farre, serpyllo contritis una deiectisque cum uino in fauces boum uua maturescente, toto anno eos ualere, uel si hirundinum pulli tres tribus offis dentur. Puluere e uestigio anguium collecto sparsas apes in aluos reuerti. Arietis dextro teste praeligato oues tantum gigni. Non lassescere in ullo labore qui neruos ex alis et cruribus gruis habeant. Mulas non calcitrare cum uinum biberint. Vngulas tantum mularum repertas, neque aliam ullam materiam, quae non perroderetur a ueneno Stygis aquae cum id dandum Alexandro Magno Antipater mitteret, memoria dignum est, magna Aristotelis infamia excogitatum. Nunc ad aquatilia praeuertemur.