VITRVVII POLLIONIS - DE ARCHITECTVRA - LIBER I

PRAEFATIO - I

Cum diuina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum inuictaque uirtute cunctis hostibus stratis triumpho uictoriaque tua ciues gloriarentur et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque Romanus et senatus liberatus timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam, tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens, ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem.

PRAEFATIO - II

Cum uero adtenderem te non solum de uita communi omnium curam publicaeque rei constitutione habere, sed etiam de opportunitate publicorum aedificiorum, ut ciuitas per te non solum prouinciis esset aucta, uerum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates, non putaui praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem, ideo quod primum parenti tuo de eo fueram notus et eius uirtutis studiosus. Cum autem concilium caelestium in sedibus inmortalitatis eum dedicauisset et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset, idem studium meum in eius memoria permanens in te contulit fauorem. Itaque cum M. Aurelio et P. Minidio et Cn. Cornelio ad apparationem ballistarum et scorpionum reliquorumque tormentorum et eorum refectionem fui praesto et cum eis commoda accepi, quae, cum primo mihi tribuisti recognitionem, per sororis commendationem seruasti.

PRAEFATIO - III

Cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum uitae non haberem inopiae timorem, haec tibi scribere coepi; quod animaduerti multa te aedificauisse et nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum et priuatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum ut posteris memoriae traderentur, curam habiturum, conscripsi praescriptiones terminatas, ut eas adtendens et ante facta et futura qualia sint opera, per te posses nota habere; namque his uoluminibus aperui omnes disciplinae rationes.

I - I

Architecti est scientia pluribus disciplinis et uariis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio ad propositum deformationis, quae manibus perficitur e materia, cuiuscumque generis opus est. Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis pro portione demonstrare atque explicare potest.

I - II

Itaque architecti, qui sine litteris contenderant, ut manibus essent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro laboribus auctoritatem; qui autem ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti uidentur. At qui utrumque perdidicerunt, [uti] omnibus armis ornati citius cum auctoritate quod fuit propositum sunt adsecuti.

I - III

Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt: quod significatur et quod significat. Significatur proposita res, de qua dicitur; hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata. Quare uidetur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur. Itaque eum etiam ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem; neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere. Et ut litteratus sit peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures nouerit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum nouerit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.

I - IV

Quae cur ita sint, haec sunt causae. Litteras architectum scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit. Deinde graphidis scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis quam uelit operis speciem deformare ualeat. Geometria autem plura praesidia praestat architecturae; et primum ex euthygrammis circini tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum directiones. Item per opticen in aedificiis ab certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. Per arithmeticen uero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum questiones geometricis rationibus et methodis inueniuntur.

I - V

Historias autem plures nouisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumentis rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent. Quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocauerit, percontantibus ita reddet rationem. Carya, ciuitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit. Postea Graeci per uictoriam gloriose bello liberati communi consilio Caryatibus bellum indixerunt. Itaque oppido capto, uiris interfectis, ciuitate deflagrata matronas eorum in seruitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, uti non uno triumpho ducerentur, sed aeterno, seruitutis exemplo, graui contumelia pressae poenas pendere uiderentur pro ciuitate. Ideo qui tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designauerunt earum imagines oneri ferundo conlocatas, ut etiam posteris nota poena peccati Caryatium memoriae traderetur.

I - VI

Non minus Lacones, Pausania Agesilae filio duce, Plataico proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum superauissent, acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis et uirtutis ciuium indicem, uictoriae posteris pro tropaeo constituerunt. Ibique captiuorum simulacra barbarico uestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum conlocauerunt, uti et hostes horrescerent timore eorum fortitudinis effectus, et ciues id exemplum uirtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati. Itaque ex eo multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocauerunt, et ita ex eo argumento uarietates egregias auxerunt operibus. Item sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum notitiam architectos tenere oporteat.

I - VII

Philosophia uero perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans, sed potius facilis, aequus et fidelis, sine auaritia, quod est maximum; nullum enim opus uere sine fide et castitate fieri potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum, sed cum grauitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim philosophia praescribit. Praeterea de rerum natura, quae graece physiologia dicitur, philosophia explicat. Quam necesse est studiosius nouisse, quod habet multas et uarias naturales quaestiones. Vt etiam in aquarum ductionibus. Incursibus enim et circuitionibus et librata planitie expressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae nouerit. Item qui Ctesibii aut Archimedis aut ceterorum, qui eiusdem generi praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, nisi his rebus a philosophis erit institutus.

I - VIII

Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte facere. In capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et uectibus e neruo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint. Bracchia enim, quae in eas tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et pariter utraque plagam mittere debent; quodsi non homotona fuerint, inpedient directam telorum missionem.

I - IX

Item theatris uasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitum ex discrimine, quae Graeci echeia appellant, ad symphonias musicas, siue concentus, componuntur diuisa in circinatione diatessaron et diapente et diapason ad disdiapason, uti uox scaenici sonitus conueniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suauior ad spectatorum perueniat aures. Hydraulicas quoque machinas et cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere nemo poterit.

I - X

Disciplinam uero medicinae nouisse oportet propter inclinationem caeli, quae Graeci klimata dicunt et aeris et locorum, qui sunt salubres aut pestilentes, aquarumque usus; sine his enim rationibus nulla salubris habitatio fieri potest. Iura quoque nota habeat oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis communibus parietum, ad ambitum stillicidiorum et cloacarum, luminum. Item aquarum ductiones et cetera, quae eiusmodi sunt, nota oportet sint architectis, uti ante caueant quam instituant aedificia, ne controuersiae factis operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia cauere possit et locatori et conductori; namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur. Ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus; quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit.

I - XI

Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus uariis ac pluribus, non puto posse se iuste repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti peruenerint ad summum templum architecturae.

I - XII

At fortasse mirum uidebitur inperitis hominibus posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere. Cum autem animaduerterint omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter credent; encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his membris est composita. Itaque qui a teneris aetatibus eruditionibus uariis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. Ideoque de ueteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Mineruae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.

I - XIII

Id autem re non expeditur. Non enim debet nec potest esse architectus grammaticus, uti fuerit Aristarchus, sed non agrammatus, nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor ut Apelles, sed graphidos non inperitus, nec plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non aniatrologetus, nec in ceteris doctrinis singulariter excellens, sed in is non inperitus. Non enim in tantis rerum uarietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere uix cadit in potestatem.

I - XIV

Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui priuatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum. Ergo si in singulis doctrinis singuli artifices neque omnes sed pauci aeuo perpetuo nobilitatem uix sunt consecuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum facere, ne quid ex his indigeat, sed etiam ut omnes artifices superet, qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria summa praestiterunt?

I - XV

Igitur in hac re Pytheos errasse uidetur, quod non animaduertit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione, ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est rationem, uti medicis et musicis est de uenarum rythmo et pedum motus; at si uulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici; item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suauem cantionibus recipiant iucunditatem.

I - XVI

Similiter cur astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum, in quadratis et trigonis, diatessaron et diapente, a geometris diuisus, qui graece logos opticos appellatur; ceterisque omnibus doctrinis multae res uel omnes communes sunt dumtaxat ad disputandum. Operum uero ingressus, qui manu aut tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti. Ergo satis abunde uidetur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas eas quae necessariae sunt ad architecturam, uti, si quid de his rebus et artibus iudicare et probare opus fuerit, ne deficiatur.

I - XVII

Quibus uero natura tantum tribuit sollertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, musicen ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt officia architectorum et efficiuntur mathematici. Itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt armati. Hi autem inueniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Architas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res organicas, gnomonicas numero naturalibusque rationibus inuentas atque explicatas posteris reliquerunt.

I - XVIII

Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus sed paucis uiris habere concedatur, officium uero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab is, qui ea uolumina sunt lecturi, ut, si quid parum ad regulam artis grammaticae fuerit explicatum, ignoscatur. Namque non uti summus philosophus nec disertus nec grammaticus summis rationibus artis exercitatus, sed ut architectus his litteris imbutus haec nisus sum scribere. De artis uero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor, uti spero, his uoluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum.

II - I

Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece taxis dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci diathesin uocitant, et eurythmia et symmetria et decore et distributione, quae graece oikonomia dicitur.

II - II

Ordinatio est modica membrorum operis commoditas separatim uniuerseque proportionis ad symmetriam comparatio. Haec componitur ex quantitate, quae graece posotes dicitur. Quantitas autem est modulorum ex ipsius operis sumptio e singulisque membrorum partibus uniuersi operis conueniens effectus. Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque compositionibus effectus operis cum qualitate. Species dispositionis, quae graece dicuntur ideai, sunt hae: ichnographia, orthographia, scaenographia. Ichnographia est circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones. Orthographia autem est erecta frontis imago modiceque picta rationibus operis futuri figura. Item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium linearum responsus. Hae nascuntur ex cogitatione et inuentione. Cogitatio est cura studii plena et industriae uigilantiaeque effectus propositi cum uoluptate. Inuentio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque nouae rei uigore mobili reperta. Hae sunt terminationes dispositionum.

II - III

Eurythmia est uenusta species commodusque in compositionibus membrorum aspectus. Haec efficitur, cum membra operis conuenientia sunt altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent suae symmetriae.

II - IV

Item symmetria est ex ipsius operis membris conueniens consensus ex partibusque separatis ad uniuersae figurae speciem ratae partis responsus. Vti in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus. Et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e foramine, quod Graeci peripteron uocitant, nauibus interscalmio, quae dipechyaia dicitur, item ceterorum operum e membris inuenitur symmetriarum ratiocinatio.

II - V

Decor autem est emendatus operis aspectus probatis rebus conpositi cum auctoritate. Is perficitur statione, quod graece thematismoi dicitur, seu consuetudine aut natura. Statione cum Ioui Fulguri et Caelo et Soli et Lunae aedificia sub diuo hypaethraque constituentur; horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes uidemus. Mineruae et Marti et Herculi aedes doricae fient; his enim diis propter uirtutem sine de aedificia constitui decet. Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae astas uidebatur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et uolutis ornata opera facta augere uidebuntur iustum decorem. Iunoni, Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab seuero more doricorum et ab teneritate corinthioi temperabitur earum institutio proprietatis.

II - VI

Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis interioribus magnificis item uestibula conuenientia et elegantia erunt facta. Si enim interiora perfectus habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore. Item si doricis epistyliis in coronis denticuli sculpentur aut in puluinatis columnis et ionicis epistyliis capitulis exprimentur triglyphi, translatis ex alia ratione proprietatibus aliud genus operis offendetur aspectus aliis ante ordinis consuetudinibus institutis.

II - VII

Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae regiones aquarumque fontes in iis locis idonei eligentur, in quibus sana constituantur, deinde maxime Aesculapio, Saluti et eorum deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari uidentur. Cum enim ex pestilenti in salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius conualescent. Ita efficietur, uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate diuinitas excipiat opiniones. Item naturae decor erit, si cubiculis et bibliothecis ab oriente lumina capiuntur balneis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.

II - VIII

Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus sumptus ratione temperatio. Haec ita obseruabitur, si primum architectus ea non quaeret, quae non poterunt inueniri aut parari nisi magno. Namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae. Vtendum autem est, ubi non est harena fossicia, fluuiatica aut marina lota; inopiae quoque abietis aut sappinorum uitabuntur utendo cupresso, populo, ulmo, pinu; reliquaque his similiter erunt explicanda.

II - IX

Alter gradus erit distributionis, cum ad usum patrum familiarum et ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae dignitatem aedificia apte disponentur. Namque aliter urbanos domos oportere constitui uidetur, aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus; non item feneratoribus, aliter beatis et delicatis; potentibus uero, quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum conlocabuntur; et omnino faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones.

III - I

Partes ipsius architecturae sunt tres: aedificatio, gnomonice, machinatio. Aedificatio autem diuisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum in publicis locis conlocatio, altera est priuatorum aedificiorum explicatio. Publicorum autem distributiones sunt tres, e quibus est una defensionis, altera religionis, tertia opportunitatis. Defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio, opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, balinea, theatra, inambulationes ceteraque, quae isdem rationibus in publicis locis designantur.

III - II

Haec autem ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis, utilitatis, uenustatis. Firmitatis erit habita ratio, cum fuerit fundamentorum ad solidum depressio, quaque e materia, copiarum sine auaritia diligens electio; utilitatis autem, cum fuerit emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda distributio; uenustatis uero, cum fuerit operis species grata et elegans membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes.

IV - I

In ipsis uero moenibus ea erunt principia. Primum electio loci saluberrimi. Is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas seu temperatas, deinde si uitabitur palustris uicinitas. Cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum peruenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium uenenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem. Item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole exoriente calescit, meridie ardet; item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, uespere feruet.

IV - II

Igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in his locis sunt, uitiantur. Hoc autem licet animaduertere etiam ex is, quae non sunt animalia. In cellis enim uinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio, nullo tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis. Ideo etiam et granaria, quae ad solis cursum spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae non in ea parte caeli ponuntur, quae est auersa a solis cursu, non diu seruantur.

IV - III

Nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et uaporibus feruidis eripi, exsugendo naturales uirtutes, dissoluit eas et feruore mollescentes efficit inbecillas. Vt etiam in ferro animaduertimus, quod, quamuis natura sit durum, in fornacibus ab ignis uapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur; et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescat et restituatur in antiquam proprietatem.

IV - IV

Licet etiam considerare haec ita esse, ex eo, quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, et per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. Non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare sed dissoluuntur; quae autem ex calidis locis sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant inmutatione loci ualetudinis sed etiam confirmantur.

IV - V

Quare cauendum esse uidetur in moenibus conlocandis ab his regionibus, quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. Namque e principiis, quae Graeci stoicheia appellant, ut omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.

IV - VI

Ergo in quibusuis corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissoluitque cetera feruore. Haec autem uitia efficit feruidum ab certis partibus caelum, cum insidit in apertas uenas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus. Item si umor occupauit corporum uenas inparesque eas fecit, cetera principia ut a liquido corrupta diluuntur, et dissoluuntur compositionibus uirtutes. Item haec e refrigerationibus umoris uentorum et aurarum infunduntur uitia corporibus. Non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera principia: terrena cibi plenitate, aer grauitate caeli.

IV - VII

Sed si qui uoluerit diligentius haec sensu percipere, animaduertat attendatque naturas auium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae. Aliam enim mixtionem habet genus auium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura. Volucres minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate aeris multum; igitur leuioribus principiis compositae facilius in aeris impetum nituntur. Aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido plurimumque et aeris et terreni sunt compositae, sed umoris habent oppido quam paulum, quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant; itaque cum a terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. Item terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod abundant umidae partes, non diu possunt in aqua uitam tueri.

IV - VIII

Ergo si haec ita uidentur, quemadmodum proposuimus, et e principiis animalium corpora composita sensu percipimus, et exsuperationibus aut defectionibus ea laborare dissoluique iudicamus, non dubitamus, quin diligentius quaeri oporteat, uti temperatissimas caeli regiones eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas.

IV - IX

Itaque etiam atque etiam ueterem reuocandam censeo rationem. Maiores enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in is locis, quibus aut oppida aut castra statiua constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant liuida et uitiosa primo, alia immolabant dubitantes, utrum morbo an pabuli uitio laese essent. Cum pluribus experti erant et probauerant integram et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones; si autem uitiosa inueniebant, iudicio transferebant idem in humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem.

IV - X

Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae uideantur, licet animaduertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas ciuitates Gnoson et Gortynam. Dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex his quae pascuntur proxime Gnoson lienosa sunt, si quae autem ex altera parte proxime Gortynam non habent apparentem splenem. Vnde etiam medici quaerentes de ea re inuenerunt in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt lienes. Ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam Cretenses asplenon uocitant. Ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.

IV - XI

Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septemtrionem aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione uidebuntur esse constituta. Fossis enim ductis fit aquae exitus ad litus, et mari tempestatibus aucto in paludes redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quaeque de superioribus locis natando proxime litus perueniunt, inconsueta salsitudine necantur. Exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Rauennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.

IV - XII

Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et umores graues et pestilentes in locis emittunt. Item in Apulia oppidum Salpia uetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit siue, quemadmodum nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando peruenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes impetrauerunt, ut his idoneum locum ad moenia transferenda conquireret eligeretque. Tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatuque populoque Romano petit, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas diuisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit. His confectis lacum aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit. Itaque nunc Salpini quattuor milia passus progressi ab oppido ueteri habitant in salubri loco.

V - I

Cum ergo his rationibus erit salubritatis moenium conlocandorum explicatio regionesque electae fuerint fructibus ad alendam ciuitatem copiosae, et uiarum munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus marinae subuectiones habuerint ad moenia comportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda, uti fodiantur, si queat inueniri, ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione uideatur, crassitudine ampliore quam parietum, qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura.

V - II

Item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti, cum ad murum hostis impetu uelit adpropinquare, a turribus dextra ac sinistra lateribus apertis telis uulnerentur. Curandumque maxime uidetur, ut non facilis aditus sit oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa sed scaeua. Namque cum ita factum fuerit, tum dextrum latus accedentibus, quod scuto non erit tectum, proximum erit muro. Conlocanda autem oppida sunt non quadrata nec procurrentibus angulis sed circuitionibus, uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. In quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis hostem tuetur quam ciuem.

V - III

Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines supra obuiam uenientes alius alium sine inpeditione praeterire possint, dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeternam habeant firmitatem; namque ei materiae nec caries nec tempestates nec uetustas potest nocere, sed ea et in terra obruta et in aqua conlocata permanet sine uitiis utilis sempiterno. Itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus quique parietes murali crassitudine erunt faciundi, hac ratione religati non cito uitiabuntur.

V - IV

Interualla autem turrium ita sunt facienda, ut ne longius sit alia ab alia sagittae missionis, uti, si qua oppugnetur, tum a turribus quae erunt dextra sinistra, scorpionibus reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur. Etiamque contra inferiores partes turrium diuidendus est murus interuallis tam magnis, quam erunt turres, itinera sint interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro fixa; hostis enim si quam partem muri occupauerit, qui repugnabunt rescindent et, si celeriter administrauerint, non patientur reliquas partes turrium murique hostem penetrare, nisi se uoluerit praecipitare.

V - V

Turres itaque rotundae aut polygoneae sunt faciendae; quadratas enim machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum adigendo laedere non possunt. Item munitiones muri turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores, quod neque arietes neque suffossiones neque machinae ceterae eis ualent nocere.

V - VI

Sed non omnibus locis est aggeris ratio facienda, nisi quibus extra murum alto loco plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. Itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae latitudinibus altitudinibus quam amplissimis, deinde fundamentum muri deprimendum est intra alueum fossae et id exstruendum est ea crassitudine ut opus terrenum facile sustineatur.

V - VII

Item interiore parte substructionis fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio, ita uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere. Cum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter alia transuersa, coniuncta exteriori et interiori fundamento, pectinatim disposita, quemadmodum serrae dentes solent esse, conlocentur; cum enim sic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in paruas partes; neque uniuersa pondere premens poterit ulla ratione extrudere muri substructiones.

V - VIII

De ipso autem muro, e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est praefiniendum, quod in omnibus locis, quas optamus copias, eas non possumus habere. Sed ubi sunt saxa quadrata siue silex seu caementum aut coctus later siue crudus, his erit utendum. Non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena et cocto latere factum habent murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates habere tanta eiusdem generis utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine uitio murus.

VI - I

Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum diuisiones platearumque et angiportuum ad caeli regionem directiones. Dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis uenti prudenter. Qui si frigidi sunt, laedunt; si calidi, uitiant; si umidi, nocent. Quare uitandum uidetur hoc uitium et auertendum, ne fiat, quod in multis ciuitatibus usu solet uenire. Quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mytilenae magnificenter est aedificatum et eleganter, sed positum non prudenter. In qua ciuitate auster cum flat, homines aegrotant; cum corus, tussiunt; cum septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter uehementiam frigoris.

VI - II

Ventus autem est aeris fluens unda cum incerta motus redundantia. Nascitur, cum feruor offendit umorem et impetus inflationis exprimit uim spiritus flatus. Id autem uerum esse ex aeolis aereis licet aspicere et de latentibus caeli rationibus artificiosis rerum inuentionibus diuinitatis exprimere ueritatem. Fiunt enim aeoli pilae aereae cauae - hae habent punctum angustissimum - quae aqua infunduntur conlocanturque ad ignem; et antequam calescant, non habent ullum spiritum, simul autem ut feruere coeperint, efficiunt ad ignem uehementem flatum. Ita scire et iudicare licet e paruo breuissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli uentorumque naturae rationibus.

VI - III

... exclusi fuerint, non solum efficient corporibus ualentibus locum salubrem, sed etiam si qui morbi ex aliis uitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae contrariae, in his propter exclusiones uentorum temperatura expeditius curabuntur. Vitia autem sunt, quae difficulter curantur in regionibus, quae sunt supra scriptae, haec: grauitudo arteriace, tussis, pleuritis, phthisis, sanguinis eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectionibus curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigaris morbo uiribus eorum aer agitatus est, uentorum agitationibus extenuatur, unaque a uitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea exiliora. Contra uero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra torum alit eos et reficit, qui in his sunt impliciti morbis.

VI - IV

Nonnullis placuit esse uentos quattuor; ab oriente aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali fauonium, ab septentrionali septentrionem. Sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocauit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum uentorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designauit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocauit dextra manu uirgam porrigentem, et ita est machinatus, uti uento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis uenti indicem uirgam teneret. Hoc modo uidetur esse expressum, uti capiat numerus et nomina et partes, unde flatus certi uentorum spirent.

VI - V

Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et fauonium ab occidente hiberno africus, inter fauonium et septentrionem caurus, quem plures uocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo. Quod cum ita exploratum habeatur, ut inueniantur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum.

VI - VI

Conlocetur ad libellam marmoreum amussium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amussium non desideretur supraque eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon, indagator umbrae, qui Graece skiotheres dicitur. Huius antemeridiana circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda, deinde circino diducto ad punctum, quod est gnomonis umbrae longitudinis signum, ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis. Itemque obseruanda postmeridiana istius gnomonis crescens umbra, et cum tetigerit circinationis lineam et fecerit parem antemeridianae umbrae postmeridianam, signanda puncto.

VI - VII

Ex his duobus signis circino decusatim describendum, et per decusationem et medium centrum linea perducenda ad extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio. Tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana linea, qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte. Tunc ex signis his quattuor per centrum medium decusatim lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae. Ita austri et septentrionis habebitur octauae partis designatio. Reliquae partes dextra ac sinistra tres aequales et tres his distribuendae sunt, in tota rotundatione ut aequales diuisiones octo uentorum designatae sint in descriptiones. Tum per angulos inter duas uentorum regiones et platearum et angiportorum uidentur deberi dirigi descriptiones.

VI - VIII

His enim rationibus et ea diuisione exclusa erit ex habitationibus et uicis uentorum uis molesta. Cum enim plateae contra directos uentos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum uehementioribus uiribus peruagabitur. Quas ob res conuertendae sunt ab regionibus uentorum directiones uicorum, uti aduenientes ad angulos insularum frangantur repulsique dissipentur.

VI - IX

Fortasse mirabuntur, qui multa uentorum nomina nouerunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse uenti. Si autem animaduerterint orbis terrae circuitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inuentam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octaua pars, quam uentus tenere uidetur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus uentus uagando inclinationibus et recessionibus uarietates mutatione flatus faciat.

VI - X

Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subuesperus, circa fauonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circias et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri uero medias partes tenentis in extremi euricircias et uolturnus. Sunt autem et alia plura nomina flatusque uentorum e locis aut fluminibus aut montium procellis tracta.

VI - XI

Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit de subterranea parte uersando pulsat aeris umorem et impetu scandendo trudens exprimit aurarum antelucano spiritu flatus. Qui cum exorto sole permanserunt, euri uenti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis euros uidetur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas aurion fertur esse uocitatus. Sunt autem nonnulli, qui negant Eratosthenem potuisse ueram mensuram orbis terrae colligere. Quae siue est certa siue non uera, non potest nostra scriptura non ueras habere terminationes regionum, unde spiritus uentorum oriuntur.

VI - XII

Ergo si ita est, tantum erit, uti non certam mensurae rationem sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli uenti. Quoniam haec a nobis sunt breuiter exposita, ut facilius intellegatur uisum est mihi in extremo uolumine formas siue, uti Graeci dicunt schemata duo explicare, unum ita deformatum, ut appareat, unde certi uentorum spiritus oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum auersis directionibus uicorum et platearum euitentur nocentes flatus. Erit autem in exaequata planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra, ubi est B, et a centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbrae, ubi est B, circumagatur linea rotundationis. Reposito autem gnomone ubi antea fuerat, exspectanda est, dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C. Tunc a signo, ubi est B, et a signo, ubi est C, circino decusatim describatur, ubi erit D; deinde per decusationem et centrum, ubi est A, perducatur linea ad extremum, in qua linea erit littera E et F. Haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis.

VI - XIII

Tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI, circinique centrum ponendum est in meridiana linea, qua tangit rotundationem, ubi est littera E, et signandum dextra sinistra, ubi erunt litterae G H. Item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundationis et septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra ac sinistra, ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineae perducendae. Ita quod erit spatium ab G ad H, erit spatium uenti austri et partis meridianae; item quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis. Reliquae partes dextra tres ac sinistra tres diuidendae sunt aequaliter, quae sunt ad orientem, in quibus litterae L M, et ab occidente, in quibus sunt litterae N et O. Ab M ad O et ab L ad N perducendae sunt lineae decusatim. Et ita erunt aequaliter uentorum octo spatia in circumitione. Quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum e fauonium N, inter fauonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonen e solanum L, inter solanum et eurum M. Ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum diuisiones.

VII - I

Diuisis angiportis et plateis constitutis arearum electio ad opportunitatem et usum communem ciuitatis est explicanda aedibus sacris, foro reliquisque locis communibus. Et si erunt moenia secundum mare, area, ubi forum constituatur, eligenda proxime portum, sin autem mediterraneo, in oppido medio. Aedibus uero sacris, quorum deorum maxime in tutela ciuitas uidetur esse, et Ioui et Iunoni et Mineruae, in excelsissimo loco, unde moenium maxima pars conspicietur, arae distribuantur. Mercurio autem in foro aut etiam, ut Isidi et Serapi, in emporio; Apollini Patrique Libero secundum theatrum; Herculi, in quibus ciuitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra, ad circum; Marti extra urbem sed ad campum; itemque Veneri ad portum. Id autem etiam Etruscis haruspicibus disciplinarum scripturis ita est dedicatum, extra murum Veneris, Volcani, Martis fana ideo conlocari, uti non insuescat in urbe adulescentibus seu matribus familiarum ueneria libido, Volcanique ui e moenibus religionibus et sacrificiis euocata ab timore incendiorum aedificia uideantur liberari. Martis uero diuinitas cum sit extra moenia dedicata, non erit inter ciues armigera dissensio sed ab hostibus ea defensa a belli periculo conseruabit.

VII - II

Item Cereri extra urbem loco, quo nomine semper homines nisi per sacrificium necesse habeant adire; cum religione, caste sanctisque moribus is locus debet tueri. Ceterisque diis ad sacrificiorum rationes aptae templis areae sunt distribuendae. De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum symmetriis in tertio et quarto uolumine reddam rationes, quia in secundo uisum est mihi primum de materiae copiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint uirtutibus et quem habeant usum, exponere, commensus aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum peragere et in singulis uoluminibus explicare.