I. Oleam Theophrastus e celeberrimis Graecorum auctoribus urbis Romae anno circiter CCCCXL negauit nisi intra XXXX milia passuum ab mari nasci, Fenestella uero omnino non fuisse in Italia Hispaniaque aut Africa Tarquinio Prisco regnante, ab annis populi Romani CLXXIII, quae nunc peruenit trans Alpis quoque et in Gallias Hispaniasque medias. Vrbis quidem anno DV Appio Claudio Caeci nepote L. Iunio cos. olei librae duodenae assibus ueniere, et mox anno DCLXXX M. Seius L. f. aedilis curulis olei denas libras singulis assibus praestitit populo Romano per totum annum. Minus ea miretur qui sciat post annos XXII Cn. Pompeio ter cos. oleum prouinciis Italiam misisse. Hesiodus quoque, in primis culturam agrorum docendam arbitratus uitam, negauit oleae satorem fructum ex ea percepisse quemquam: tam tarda tunc res erat. At nunc etiam in plantariis ferunt translatarumque altero anno decerpuntur bacae.
II. Fabianus negat prouenire in frigidissimis oleam neque in calidissimis. Genera earum tria dixit Vergilius, orchites et radios et posias, nec desiderare rastros aut falces ullamue curam. Sine dubio et in iis solum maxime caelumque refert, uerum tamen et tondentur, cum et uites, atque etiam interradi gaudent. Consequens earum uindemia est arsque uel maior olei musta temperandi. Ex eadem quippe oliua differunt suci, primum omnium cruda atque nondum inchoatae maturitatis; hoc sapore praestantissimum; quin et ex eo prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones, siue in sportis prematur siue, ut nuper inuentum est, exilibus regulis pede incluso. Quanto maturior baca, tanto pinguior sucus minusque gratus. Optima autem aetas ad decerpendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere, cum uocant druppas, Graeci uero drypetidas. Cetero distat tum, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores caeli biberit.
III. Vetustas oleo taedium adfert, non item ut uino, plurimumque aetatis annuo est, prouida, si libeat intellegere, natura, quippe temulentiae nascentibus uinis uti necesse non est, quin immo inuitat ad seruandum blanda inueterati caries; oleo noluit parci fecitque ea necessitate promiscuum et uulgo. Principatum in hoc quoque bono obtinuit Italia e toto orbe, maxime agro Venafrano eiusque parte quae Licinianum fundit oleum, unde et Liciniae gloria praecipua oliuae. Vnguenta hanc palmam dedere accommodato ipsis odore, dedit et palatum delicatiore sententia. De cetero bacas Liciniae nulla auis adpetit. Reliquum certamen inter Histriae terram et Baeticae par est. Cetero fere uicina bonitas prouinciis excepto Africae frugifero solo: Cereri id totum natura concessit, oleum ac uinum non inuidit tantum satisque gloriae in messibus fecit. Reliqua erroris plena, quem in nulla parte uitae numerosiorem esse docebimus. Oliua constat nucleo, oleo, carne, amurca. Sanies haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima, riguis copiosa. Suus quidem oliuae sucus oleum est, idque praecipue ex immaturis intellegitur, sicut in omphacio docuimus. Augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. XVI kal. Oct., postea nuclei increscunt et caro. Tum si etiam copiosi imbres accessere, uitiatur oleum in amurcam. Huius color oleum cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum amurcae, ante eam nihil est. Error hominum falsus existimantium maturitatis initium quod est uitii proximum, deinde quod oleum crescere oliuae carne arbitrantur, cum sucus omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. Ergo tum maxime rigantur. Quod ubi cura multisue imbribus accidit, oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus extenuet. Omnino enim, ut Theophrasto placet, et olei causa calor est, quare in torcularibus etiam ac cellis multo igni quaeritur. Tertia est culpa in parsimonia, quoniam propter impendium decerpendi exspectatur ut decidant oliuae. Qui medium temperamentum in hoc seruant, perticis decutiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. Quippe oliuantibus lex antiquissima fuit: "Oleam ne stringito neue uerberato". Qui cautissime agunt, harundine leui ictu nec aduersos percutiunt ramos. Sic quoque alternare fructus cogitur decussis germinibus, nec minus si exspectetur ut cadat; haerendo enim ultra suum tempus absumunt uenientibus alimentum et detinent locum. Argumentum est quod nisi ante fauonium collectae nouas uires resumunt et difficilius cadunt.
IV. Primae ergo ab autumno colliguntur uitio operae, non naturae, posia cui plurimum carnis, mox orchites cui olei, post radius. Has enim ocissime occupatas, quia sunt tenerrimae, amurca cogit decidere. Differuntur uero etiam in Martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob idque minimae, Licinia, Cominia, Contia, Sergia, quam Sabini regiam uocant, non ante fauonii adflatum nigrescentes, hoc est a. d. VI id. Febr. Tunc arbitrantur eas maturescere, et quoniam probatissimum ex iis fiat oleum, accedere etiam ratio prauitati uidetur feruntque frigore austeritatem fieri, sicut copiam maturitate, cum sit illa bonitas non temporis, sed generis tarde putrescentium in amurcam. Similis error collectam seruandi in tabulatis nec prius quam sudet premendi, cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur. Itaque uulgo non amplius senas libras singulis modiis exprimi dicunt. Amurcae mensuram nemo agit, quanto ea copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis. Omnino inuictus error et publicus tumore oliuae crescere oleum existimandi, cum praesertim nec magnitudine copiam olei constare indicio sint quae regiae uocantur, ab aliis maiorinae, ab aliis babbiae, grandissimae alioqui, minimo suco. Et in Aegypto carnosissimis olei exiguum, Decapoli uero Syriae perquam paruae, nec cappari maiores, carne tamen commendantur. Quam ob causam Italicis transmarinae praeferuntur in cibis, cum oleo uincantur, et in ipsa Italia ceteris Picenae et Sidicinae. Sale illae priuatim condiuntur et ut reliquae amurca sapaue, nec non aliquae oleo suo et sine arcessita commendatione purae. Muriae innatant colymbades. Franguntur eaedem herbarumque uiridium sapore condiuntur. Fiunt et praecoques feruenti aqua perfusae quamlibet immaturae; mirumque dulcem sucum oliuas bibere et alieno sapore infici. Purpureae sunt et in iis, ut uuis, in nigrum colorem transeuntibus posiis. Sunt et superbae praeter iam dicta genera. Sunt et praedulces, per se tantum siccatae uuisque passis dulciores, admodum rarae in Africa et circa Emeritam Lusitaniae. Oleum ipsum sale uindicatur a pinguitudinis uitio. Cortice oleae conciso odorem accipit. Medicatio alia, ut uino, palati gratia nulla est nec tam numerosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. Odor in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo breuis.
V. Oleo natura tepefacere corpus et contra algores munire, eidem feruores capitis refrigerare. Vsum eius ad luxuriam uertere Graeci, uitiorum omnium genitores, in gymnasiis publicando. Notum est magistratus honoris eius octogenis sestertiis strigmenta olei uendidisse. Oleae honorem Romana maiestas magnum perhibuit turmas equitum idibus Iuliis ea coronando, item minoribus triumphis ouantes. Athenae quoque uictores olea coronant, Graecia oleastro Olympiae.
VI. Nunc dicentur Catonis placita de oliuis. In calido et pingui solo radium maiorem, Sallentinam, orchitem, posiam, Sergianam, Cominianam, albiceram seri iubet adicitque singulari prudentia: "quam earum in iis locis optimam esse dicent", in frigido autem et macro Liciniam. Pingui enim aut feruenti uitiari eius oleum arboremque ipsa fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari. Spectare oliueta in fauonium loco exposito solibus censet, nec alio ullo modo laudat. Condi oliuas optime orchites et posias, uel uirides in muria uel fractas in lentisco. Oleum quam acerbissima oliua optimum fieri. Cetero quam primum e terra colligendam, si inquinata sit, lauandam. Siccari triduo satis esse. Si gelent frigora, quarto die premendam. Hanc et sale aspergi. Oleum in tabulato minui deteriusque fieri, item in amurca et fracibus (hae sunt carnes et inde faeces). Quare saepius die capulandum, praeterea concha et in plumbeas cortinas; aere uitiari. Feruentibus omnia ea fieri clausisque torcularibus et quam minime uentilatis, ideo nec ligna ibi caedi oportere: qua de causa e nucleis ipsarum ignis aptissimus. Ex cortinis in labra fundendum, ut fraces et amurca linquantur. Ob id crebrius uasa mutanda, fiscinas spongia tergendas, ut quam maxime pura sinceritas constet. Postea inuentum ut lauarentur utique feruenti aqua, protinus prelo subicerentur solidae - ita enim amurca exprimitur -, mox trapetis fractae premerentur iterum. Premi plus quam centenos modios non probant: factus uocatur. Quod uero post molam primum expressum est, flos. Factus tres gemino foro a quaternis hominibus nocte et die premi iustum est.
VII. Non erat tum ficticium oleum, ideoque arbitror de eo nihil a Catone dictum. Nunc eius genera plura, primumque persequemur ea quae ex arboribus fiunt, et inter illas ante omnes ex oleastro. Tenue id multoque amarius quam oleae et tantum ad medicamenta utile. Simillimum huic est ex chamelaea, frutice saxoso, non altiore palmo, foliis oleastri bacisque. Proximum fit e cici, arbore in Aegypto copiosa (alii crotonem, alii sibi, alii sesamon siluestre eam appellant), ibique, non pridem et in Hispania, repente prouenit, altitudine oleae, caule ferulaceo, folio uitium, semine uuarum gracilium pallidarumque. Nostri eam ricinum uocant a similitudine seminis. Coquitur id in aqua, innatansque oleum tollitur. At in Aegypto, ubi abundat, sine igni et aqua sale adspersum exprimitur, cibis foedum, lucernis exile. Amygdalinum, quod alii neopum uocant, ex amaris nucibus arefactis et in offam contusis adspersam aqua iterumque tusis exprimitur. Fit et lauru admixto drupparum oleo, quidamque e bacis exprimunt tantum, alii foliis modo, aliqui folio et cortice bacarum, nec non styracem addunt aliosque odores. Optima laurus ad id latifolia, siluestris, nigris bacis. Simile est et e myrto nigra, et haec latifolia melior. Tunduntur bacae adspersae calida aqua, mox decoquuntur. Alii foliorum mollissima decoquunt in oleo et exprimunt, alii deiecta ea in oleum prius sole maturant. Eadem ratio et in satiua myrto, sed praefertur siluestris minore semine, quam quidam oxymyrsinen, alii chamaemyrsinen uocant, aliqui acoron a similitudine; est enim breuis, fruticosa. Fit et e citro, cupresso, nucibus iuglandibus quod caryinum uocant, malis, cedro quod pisselaeon, e grano quoque Cnidio purgato semine et tunso, item lentisco. Nam cyprinum et e glande Aegyptia ut fieret odorum causa dictum est. Indi e castaneis ac sesima atque oryza facere dicuntur, Ichthyophagi e piscibus. Inopia cogit aliquando luminum causa et e platani bacis fieri aqua et sale maceratis. Et oenanthinum fit; de ipsa oenanthe dictum est in unguentis. Gleucino mustum incoquitur uapore lento, ab aliis sine igni, circumdatis uinaceis diebus XXI bis singulis permixtum, consumiturque mustum oleo. Aliqui non sampsuchum tantum admiscent, sed etiam pretiosiora odoramenta, ut in gymnasiis quoque conditur odoribus, sed uilissimis. Fit ex aspalatho, calamo, balsamo, iri, cardamomo, meliloto, nardo Gallico, panace, sampsucho, helenio, cinnamomi radice, omnium sucis in oleo maceratis expressisque. Sic et rhodinum e rosis, iuncinum e iunco, quod et rosaceo simillimum, item hyoscyamo et lupinis, narcisso. Plurimum autem in Aegypto e raphani semine aut gramine herba quod chortinon uocant, item e sesima et urtica quod cnecinum appellant. E lilio et alibi fit sub diu sole, luna, pruina maceratum. Suis herbis componunt inter Cappadociam et Galatiam quod Selgiticum uocant, neruis admodum utile, sicut in Italia Iguuini. E pice fit quod pissinum appellant, cum coquitur, uelleribus supra halitum eius expansis atque ita expressis. Probatum maxime e Bruttia; est enim pinguissima et resinosissima. Color oleo fuluus. Sponte nascitur in Syriae maritimis quod elaeomeli uocant; manat ex arboribus pingue, crassius melle, resina tenuius, sapore dulci, et hoc medicis. Veteri quoque oleo usus est ad quaedam genera morborum, existimaturque et ebori uindicando a carie utile esse; certe simulacrum Saturni Romae intus oleo repletum est.
VIII. Super omnia uero celebrauit amurcam laudibus Cato. Dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum , amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimaeque absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pauimenta horreorum frumenti, uestiaria etiam contra teredines ac noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi morbis quadrupedum, arborum quoque, illa medendum, efficaci ad ulcera interiora humani quoque oris; lora etiam et coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris et totam supellectilem ligneam ac uasa fictilia, in quis ficum aridam libeat adseruare, aut si folia bacasque in uirgis myrti aliudue quod genus simile; postremo ligna macerata amurca nullo fumi taedio ardere. Oleam si lambendo capra lingua contigerit depaueritque primo germinatu, sterilescere auctor est M. Varro. Et hactenus de olea atque oleo.
IX. Reliqui arborum fructus uix specie figuraue, non modo saporibus sucisque totiens permixtis atque insitis, enumerari queunt. Grandissimus pineis nucibus altissimeque suspensus. Intus exiles nucleos lacunatis includit toris, uestitos alia ferruginis tunica, mira naturae cura molliter semina collocandi. Harum genus alterum Tarentinae digitis fragili putamine auiumque furto in arbore. Et tertium sappiniae e picea satiua, nucleorum cute uerius quam putamine adeo molli, ut simul andatur. Quartum pitydia uocant e pinastris, singularis remedii aduersus tussim in melle decoctis nucleis. Taurini arauicelos uocant. Pinea corona uictores apud Isthmum coronantur.
X. His proxima amplitudine mala quae uocamus cotonea et Graece cydonea, e Creta insula aduecta. Incuruatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. Plura eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat, odoris praestantissimi. Est et Neapolitanis suus honos. Minora ex eodem genere struthea odoratius uibrant, serotino prouentu, praecoci uero mustea. Strutheis autem cotonea insita suum genus fecere Muluianum, quae sola ex iis uel cruda manduntur, iam et uirorum salutatoriis cubiculis inclusa ac simulacris noctium consciis imposita. Sunt praeterea parua siluestria, e strutheis odoratissima et in saepibus nascentia.
XI. Mala appellamus, quamquam diuersi generis, Persica et granata, quae in Punicis arboribus nouem generum dicta sunt. His acinus sub cortice intus, illis lignum in corpore. Nec non et quaedam e piris libralia appellata amplitudinem sibi ponderis nomine adserunt. XII. Sed Persicorum palma duracinis; nationum habent cognomen Gallica et Asiatica. Post autumnum maturescunt Asiatica, aestate praecocia intra XXX annos reperta et primo denariis singula uenumdata. Supernatia e Sabinis ueniunt, popularia undique. Pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque iam singulis triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur, quia non aliud fugacius. Longissima namque decerpto bidui mora est cogitque se uenumdari.
XII. Ingens postea turba prunorum: uersicoloria e nigro candicant hordearia appellata a comitatu frugis eius; alia eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata a uilitate. Sunt et nigra ac laudatiora cerina atque purpurea, nec non ab externa gente Armeniaca, quae sola et odore commendantur. Peculiaris impudentia est nucibus insitorum, quae faciem parentis sucumque adoptionis exhibent, appellata ab utroque nucipruna. Et haec autem et Persica et cerina ac siluestria ut uuae cadis condita usque ad alia nascentia aetatem sibi prorogant, reliquorum uelocitas cito mitescentium transuolat. Nuper in Baetica malina appellari coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis; his intus in ligno nucleus amygdalae est, nec aliud pomum ingeniosius geminatum est. In peregrinis arboribus dicta sunt Damascena, a Syriae Damasco cognominata, iam pridem in Italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore carne nec umquam in rugas siccata, quoniam soles sui desunt. Simul dici possunt populares eorum myxae, quae et ipsae nunc coeperunt Romae nasci insitae in soruis.
XIII. In totum quidem Persica peregrina etiam Asiae Graeciaeque esse ex nomine ipso apparet atque e Perside aduecta. Sed pruna siluestria ubique nasci certum est, quo magis miror huius pomi mentionem a Catone non habitam, praesertim cum condenda demonstraret quaedam et siluestria. Nam Persicae arbores sero et cum difficultate transiere, ut quae in Rhodo nihil ferant, quod primum ab Aegypto earum fuerat hospitium. Falsum est uenenata cum cruciatu in Persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in Aegyptum terra mitigata. Id enim de persea diligentiores tradunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec extra orientem nasci uoluit. Eam quoque eruditiores negauerunt ex Perside propter supplicia tralatam, sed a Pergaeo Memphi satam, et ob id Alexandrum illa coronari uictores ibi instituisse in honorem ataui sui. Semper autem folia habet et poma subnascentibus aliis. Sed pruna quoque omnia post Catonem coepisse manifestum erit.
XIV . Malorum plura sunt genera. De citreis cum sua arbore diximus, Medica autem Graeci uocant patriae nomine. Aeque peregrina sunt zizipha et tubures, quae et ipsa non pridem uenere in Italiam, haec ex Africa, illa ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem uidimus, primus utraque attulit Diui Augusti nouissimis temporibus in castris sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue decora, quoniam et in tecta iam siluae scandunt. Tuburum duo genera: candidum et a colore syricum dictum. Paene peregrina sunt in uno Italiae agro Veronensi nascentia quae lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis quidem Persicisque plurima, iis tamen peculiare nomen dedit, nulla alia commendatione insignibus.
XV. Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum conditoribus suis aeternam propagauerint memoriam, tamquam ob egregium aliquod in uita factum? Nisi fallor, apparebit ex eo ingenium inserendi nihilque tam paruum esse quod non gloriam parere possit. Ergo habent originem a Matio Cestioque et Mallio, item Scaudio. Quibus cotoneo insito ab Appio e Claudia gente Appiana sunt cognominata. Odor est iis cotoneorum, magnitudo quae Scaudianis, color rubens. ac ne quis sic ambitum ualuisse claritatis e familia putet, sunt et Sceptiana ab inuentore libertino, insignia rotunditate. Cato adicit Quiriana et quae tradit in doliis condi Scantiana. Omnium autem nuperrime adoptata sunt parua gratissimi saporis, quae Petisia nominantur. Patrias nobilitauere Amerina et Graecula. Cetera e causis traxere nomen: germanitatis cohaerentia gemella, numquam singula in fetu, colore syrica, cognatione melapia, mustea a celeritate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti - haec in Epiro primum prouenisse argumento sunt Graeci, qui Epirotica uocant -, mammarum effigie orthomastia, condicione castrati seminis quae spadonia appellant Belgae. Melofoliis folium unum,aliquando et geminum, erumpit e latere medio. Celerrime in rugas marcescunt pannucea. Stolide tument pulmonea. Est quibusdam sanguineus colos origine ex mori insitu tracta, cunctis uero quae fuere a sole partes rubent. Sunt et parua gratia saporis atque etiam acutiora odore siluestria. Peculiare improbae iis acerbitatis conuicium et uis tanta, ut aciem gladii praestringat. Dat iis farina uilissimis nomen, quamquam primis aduentu decerpique properantibus.
XVI. Eadem causa in piris taxatur superbiae cognomine: parua haec, sed ocissima. Cunctis autem Crustumia gratissima, proxima iis Falerna potu, quoniam tanta uis suci abundat (lacte hoc uocatur), in iisque alia colore nigro, dona Syriae. Reliquorum nominum aliter in aliis atque aliis locis appellantur. Sed confessis urbis uocabulis auctores suos nobilitauere Decimiana et ex eo tractum quod Pseudodecimianum uocant, Dolabelliana longissimi pediculi, Pomponiana cognomine mammosa, Liceriana, Seuiana et quae ex iis nata sunt Turraniana, longitudine pediculi distantia, Fauoniana rubra, paulo superbis maiora, Lateriana, Aniciana postautumnalia, acidulo sapore iucunda. Tiberiana appellantur quae maxime Tiberio principi placuere; colorantur magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quae Liceriana. Patriae nomina habent serissima omnium Amerina, Picentina, † ... † minuta, Alexandrina, Numidiana, Graeca et in iis Tarentina, Signina, quae alii a colore testacea appellant (sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina, tempore hordearia, coho ampullacea), et Coriolana, Bruttia, gentilitatis cucurbitina, acidula suci. Incerta nominum causa est barbaricis, Veneriis quae colorata dicunt, regiis quae minimo pediculo sessilia, patriciis, uocimis, uiridibus oblongisque. Praeterea dixit uolaema Vergilius a Catone sumpta, qui et sementiua et mustea nominat.
XVII. Pars haec uitae iam pridem peruenit ad columen, expertis cuncta hominibus, quippe cum Vergilius insitam nucibus arbutum, malis platanum, cerasis ulmum dicat. Nec quicquam amplius excogitari potest; nullum certe pomum nouum diu iam inuenitur. Neque omnia insita misceri fas est, sicut nec spinas inseri, quando fulgura piari non queunt facile, quotque genera insita fuerint, tot fulgura uno ictu fieri pronuntiatur. Turbinatior piris figura. In iis serotina ad hiemes usque in matre pendent gelu maturescentia Graeca, ampullacea, laurea, sicut in malis Amerina, Scaudiana. Conduntur uero pira ut uuae ac totidem modis, neque aliud in cadis praeterquam pruna. E pomis proprietas piris quae uini, similiterque in aegris medentes cauent. E uino et aqua coquuntur atque pulmentari uicem implent, quod non alia praeter cotonea ac struthea.
XVIII. In uniuersum autem de pomis seruandis praecipitur pomaria in loco frigido ac sicco contabulari, septentrionalibus fenestris sereno die patere, austros specularibus arcere, aquilonis quoque adflatu poma deturpante rugis; colligi mala post aequinoctium autumni neque ante XVI lunam neque ultra duodetricesimam, nec pluuio die neque ante primam horam, cadiua separari, stramentis solidis paleisue substerni, rara componi, uti limites peruii spiritum aequalem accipiant. Amerina maxime durare, melimela minime. Cotoneis in concluso spiramentum omne adimendum aut incoqui melle ea mergiue oportere. Punica aqua marina feruente indurari, mox triduo sole siccata ita ne nocturno rore contingantur suspendi et, cum libeat uti, aqua dulci perlui. M. Varro et in doliis harenae seruari iubet, et immatura obrui terra in ollis fundo effracto, sed spiritu excluso ac surculo pice inlito: sic etiam crescere amplitudine maiore quam possint in arbore. Cetera mala et foliis ficulnis, praeterquam cadiuis, singula conuolui cistisque uitilibus condi uel creta figulinarum inlini. Pira in uasis fictilibus picatis inuersis obrui scrobe. Tarentina serissima legi, Aniciana seruari et in passo, sorua quoque et scrobibus gypsato operculo, duum pedum terra superiniecta, in loco aprico inuersis uasis et in doliis ut uuas interque uuas cum ramis suspendi. E proximis auctoribus quidam altius curam repetunt deputarique statim poma ac uites ad hunc usum praecipiunt decrescente luna, post horam diei tertiam, caelo sereno aut siccis uentis; similiter deligi et ex locis siccis et ante perfectam maturitatem, addito ut luna infra terram sit, uuas cum malleolo sarmenti duro, demptis forfice corruptoribus acinis, in dolio picato recenti suspendi, exclusa omni aura operculo et gypso. Sic et sorua ac pira, inlitis omnium surculis pice. Dolia procul ab aqua esse. Quidam sic cum palmite ipso condunt, capitibus eius scillae infixis utrimque, alii etiam uina habentibus doliis, dum ne contingant ea uuae, aliqui mala in patinis fictilibus fluitantia, quo genere et uino odorem adquiri putant. Aliqui omnia haec in milio seruari malunt, plerique uero in scrobe duum pedum altitudinis harena substrato et fictili operculo, dein terra operto. Creta quidam figlina etiam uuas inlinunt siccataque sole suspendunt, in usu diluentes cretam. Eandem pomis uino subigunt. Mala uero generosissima eadem ratione crustant gypso uel cera, quae, nisi maturuerint, incremento calcem rumpunt. Semper autem in pediculos conlocant ea. Alii decerpunt cum surculis eosque in medullam sabuci additos obruunt, ut supra scriptum est. Alii singulis malis pirisque singula uasa fictilia adsignant et operculo eorum picato dolio iterum includunt, nec non aliqui in floccis capsisque, quas luto paleato inlinunt; alii hoc idem in patinis fictilibus, aliqui et in scrobe subiecta harena: ita sicca operiunt mox terra. Sunt qui cotonea cera Pontica inlita melle demergant. Columella auctor est in puteos cisternasue uuas in fictilibus uasis pice diligenti cura inlitis mergi. Liguria maritima Alpibus proxima uuas sole siccatas iunci fasceis inuoluit cadisque conditas gypso includit. Hoc idem Graeci platani foliis aut uitis ipsius aut fici uno die in umbra siccatis atque in cado uinaceis interpositis. Quo genere Coa uua et Berytia seruantur, nullius suauitati postferendae. Quidam, ut has faciant, in cinere lixiuo tingunt protinus quam detraxere uitibus, mox in sole siccant passasque in aquam calidam mergunt et iterum sole siccant, tum foliis, ut supra dictum est, inuolutas uinaceis stipant. Sunt qui malunt uuas in scobe ramentisue abietis, populi, fraxini seruare. Sunt qui suspendi procul malis protinusque in granariis iubent, quoniam optime siccet frumenti puluis. Pensilibus contra uespas remedio est oleo adspergi ex ore. De palmis diximus.
XIX. E reliquo genere pomorum ficus amplissima est, quaedamque et piris magnitudine aemulae. De Aegyptiae Cypriaeque miraculis retulimus inter externas. Idaea rubet oliuae magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili. Alexandrinam hanc ibi uocant, crassitudine cubitali, ramosam, materie ualidain, lentam, sine lacte, cortice uiridi, folio tiliae, sed molli. Onesicritus tradit in Hyrcania multum nostris esse dulciores fertilioresque, ut quae modios CCLXX singulae ferant. Ad nos ex aliis transiere gentibus, Chalcide, Chio, quarum plura genera: si quidem et Lydiae, quae sunt purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et callistruthiae farti sapore praestantiores, ficorum omnium frigidissimae. Nam de Africanis, quoniam multi praeferunt cunctis, magna quaestio est, cum id genus in Africam nuperrime transierit. Patriae nomen obtinent etiam Alexandrinae ex nigris, candicante rima, cognomine delicatae. Nigra et Rhodia est et Tiburtina de praecocibus. Sunt et auctorum nomina iis, Liuiae, Pompei. Siccandis haec sole in annuos usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii macula uariat. Est et Herculanea et albicerata et aratia alba, pediculo minimo, latissima. Primo autem prouenit porphyritis, longissimo pediculo; comitatur eam e minimis, uilissimis popularis dicta. Contra nouissima sub hieme maturatur chelidonia. Sunt praeterea eaedem serotinae et praecoces, biferae, alba ac nigra, cum messe uindemiaque maturescentes. Serotinae et a corio appellatae duro, ex Chalcidicis quarundam trifero prouentu. Tarenti tantum praedulces nascuntur, quas uocant onas. Cato de ficis ita memorat: "Ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito, in loco autem crassiore aut stercorato Africanas et Herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tellanas atras pediculo longo." Postea tot subiere nomina atque genera, ut uel hoc solum aestimantibus appareat mutatam esse uitam. Sunt et hibernae quibusdam prouinciis, uti Moesiae, sed artis, non naturae. Paruarum genus arborum post autumnum fimo contegunt, deprehensasque in his hieme grossos, quae mitiore caelo refossae cum arbore atque in lucem remissae nouos soles aliosque, quam quibus uixere, auide tamquam iterum natae accipiunt et cum uenientium flore maturescunt, alieno praecoces anno, in tractu uel gelidissimo.
XX. Sed a Catone appellata iam tum Africana admonet Africae ad ingens docimentum usi eo pomo. Namque perniciali odio Carthaginis flagrans nepotumque securitatis anxius, cum clamaret omni senatu Carthaginem delendam, adtulit quodam die in curiam praecocem ex ea prouincia ficum ostendensque patribus: "Interrogo uos, inquit, quando hanc pomum demptam putetis ex arbore." Cum inter omnes recentem esse constaret: "Atqui tertium, inquit, ante diem scitote decerptam Carthagine. Tam prope a moeris habemus hostem!" Statimque sumptum est Punicum tertium bellum, quo Carthago deleta est, quamquam Catone anno sequente rapto. Quid primum in eo miremur, curam ingeni an occasionem fortuitam, celeritatemque cursus an uehementiam uiri? Super omnia est, quo nihil equidem duco mirabilius, tantam illam urbem et de terrarum orbe per CXX annos aemulam unius pomi argumento euersam, quod non Trebia aut Trasimenus, non Cannae busto Romani nominis perficere potuere, non castra Punica ad tertium lapidem uallata portaeque Collinae adequitans ipse Hannibal. Tanto propius Carthaginem pomo admouit! Colitur ficus in foro ac comitio Romae nata, sacro fulguribus ibi conditis magisque ob memoriam eius quae, nutrix Romuli ac Remi, conditores imperii in Lupercali prima protexit, ruminalis appellata, quoniam sub ea inuenta est lupa infantibus praebens rumim - ita uocabant mammam -, miraculo ex aere iuxta dicato, tamquam in comitium sponte transisset Atto Nauio augurante. Nec sine praesagio aliquo arescit rursusque cura sacerdotum seritur. Fuit et ante Saturni aedem, urbis anno sexcentesimo sublata sacro a Vestalibus facto, cum Siluani simulacrum subuerteret. Eadem fortuito satu uiuit in medio foro, qua sidentia imperii fundamenta ostento fatali Curtius maximis bonis, hoc est uirtute ac pietate ac morte praeclara, expleuerat. Aeque fortuita eodem loco est uitis atque olea umbrae gratia sedulitate plebeia sata, ara inde sublata gladiatorio munere Diui Iuli, quod nouissime pugnauit in foro.
XXI. Admirabilis est pomi huiusce festinatio, unius in cunctis ad maturitatem properantis arte naturae. Caprificus uocatur e siluestri genere ficus numquam maturescens, sed quod ipsa non habet alii tribuens, quoniam est naturalis causarum transitus atque, ut e putrescentibus, gignitur aliquid. Ergo culices parit; hi fraudati alimento in matre, putri eius tabe, ad cognata euolant morsuque ficorum crebro, hoc est auidiore pastu, aperientes ora earum, ita penetrantes intus solem primo secum inducunt genialesque auras inmittunt foribus adapertis. Mox lacteum humorem, hoc est infantiam pomi, absumunt, quod fit et sponte, ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem uenti, ut flatus euolantes in ficos ferat. Inde repertum ut inlatae quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod in macro solo et aquilonio non desiderant, quoniam sponte arescunt loci situ rimisque eadem quae culicum opere causa perficit, nec ubi multus puluis, quod euenit maxime frequenti uia adposita. Namque et pulueri uis siccandi sucumque lactis absorbendi. Quae ratio puluere et caprificatione hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero et cum quadam fragilitate ponderoso. Ficis mollis omnibus tactus, maturis frumenta intus, sucus maturescentibus lactis, percoctis mellis. Senescunt in arbore anusque destillant cummium lacrima. Siccat honos laudatas, seruat in capsis, Ebuso in insula praestantissimas amplissimasque, mox in Marrucinis. At ubi copia abundat, implentur orcae in Asia, cadi autem in Ruspina Africae urbe, panisque simul et opsonii uicem siccatae implent, utpote cum Cato cibaria ruris operariis iusta ceu lege sanciens minui iubeat per fici maturitatem. Cum recenti fico salis uice caseo uesci nuper excogitatum est. Ex hoc genere sunt, ut diximus, cottana et caricae quaeque conscendenti nauem aduersus Parthos omen fecere M. Crasso uenales praedicantis uoce, Cauneae. Omnia haec in Albense rus e Syria intulit L. Vitellius, qui postea censor fuit, cum legatus in ea prouincia esset, nouissimis Tiberii Caesaris temporibus.
XXII. Malorum pirorumque generi adnumerentur iure mespila atque sorua. Mespilis tria genera: anthedon, setania; tertium degenerat, anthedoni tamen similius, quod Gallicum uocant. Setaniae maius pomum candidiusque, acini molliore ligno; ceteris minus pomum, sed odore praestantius et quod diutius seruetur. Arbor ipsa de amplissimis; folia antequam decidant rubescunt; radices multae atque altae et ideo inexstirpabiles. Non fuit haec arbor in Italia Catonis aeuo.
XXIII. Soruis quadruplex differentia. Aliis enim eorum rotunditas mali, aliis turbinatio piri, aliis ouata species ceu malorum aliquis; haec obnoxia acori. Odore et suauitate rotunda praecellunt, ceteris uini sapor. Generosissima quibus circa pediculos tenera folia. Quartum genus torminale appellant, remedio tantum probabile, adsiduum prouentu minimumque pomo, arbore dissimile, foliis paene platani. Non ferunt ante trimatum ex ullo genere. Cato et sorua condi sapa tradit.
XXIV. Ab his locum amplitudine uindicauerint, quae cessere auctoritate, nuces iuglandes, quamquam et ipsae nuptialium Fescenninorum comites, multum pineis minores uniuersitate eademque portione ampliores nucleo. Nec non et honor iis naturae peculiaris gemino protectis operimento, puluinati primum calycis, mox lignei putaminis. Quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est ueri similius quam quia cadendo tripudium soniuium faciant. Et has e Perside regibus translatas indicio sunt Graeca nomina: optimum quippe genus earum Persicum atque basilicon uocant, et haec fuere prima nomina; caryon a capitis grauedine propter odoris grauitatem conuenit dictum. Tinguntur cortice earum lanae et rufatur capillus primum prodeuntibus nuculis; id compertum infectis tractatu manibus. Pinguescunt uetustate. Sola differentia generum in putamine duro fragiliue et tenui aut crasso, loculoso aut simplici. Solum hoc pomum natura compactili operimento clausit. Namque sunt bifidae putaminum carinae nucleorumque alia quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. Ceteris quidquid est solidum est, ut in abellanis, et ipso nucum genere, quas antea Abellinas patriae nomine appellabant. In Asiam Graeciamque e Ponto uenere, et ideo Ponticae nuces uocantur. Has quoque mollis protegit barba, sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. Hae et torrentur. Vmbilicus illis intus in uentre medio. Tertia in his natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo operimento, item secundo putaminis. Nucleus dissimilis latitudine et acriore callo. Haec arbor an fuerit in Italia Catonis aetate dubitatur, quoniam Graecas nominat, quas quidam et in iuglandium genere seruant. Adicit praeterea abellanas et galbas, Praenestinas, quas maxime laudat et conditas ollis in terra seruari uirides tradit. Nunc Thasiae et Albenses celebrantur et Tarentinarum duo genera, fragili putamine ac duro, quae sunt amplissimae ac minime rotundae; praeterea molluscae putamen rumpentes. Sunt qui honori nomen interpretentur et Iouis glandem esse dicant. Nuper consularem uirum audiui biferas et iuglandes nuces habere se profitentem. De pistaciis, et ipso nucum genere, in suo loco retulimus. Et haec autem idem Vitellius in Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat.
XXV. Nuces uocamus et castaneas, quamquam adcommodatiores glandium generi. Armatum iis echinato calyce uallum, quod inchoatum glandibus, mirumque uilissima esse quae tanta occultauerit cura naturae. Trini quibusdam partus ex uno calyce; cortexque lentus, proxima uero corpori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detrahatur, infestat. Torrere has in cibis gratius molunturque et praestant ieiunio feminarum quandam imaginem panis. Sardibus hae prouenere primum, ideo apud Graecos Sardianos balanos appellant, nam, Dios balanon nomen postea imposuere excellentioribus satu factis. Nunc plura earum genera. Tarentinae faciles nec operosae cibo, planae figura. Rotundior quae balanitis uocatur, purgabilis maxime et sponte prosiliens pura. Plana est et Salariana, Tarentina minus tractabilis, laudatior Corelliana et ex ea facta quo dicemus in insitis modo Tereiana, quam rubens cortex praefert triangulis et popularibus nigris, quae coctiuae uocantur. Patria laudatissimis Tarentum et in Campania Neapolis. Ceterae suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos quoque ruminatione.
XXVI. Haut procul abesse uideantur et praedulces siliquae, nisi quod in iis ipse manditur cortex. Digitorum omnis longitudo illis et interim falcata, pollicari latitudine. Glandes inter poma numerari non possunt, quam ob rem in sua natura dicentur. XXVII. Reliqua carnosi sunt generis, eaque bacis atque carnibus distant. Alia acinis caro, alia moris, alia unedonibus, et alia acinis, inter cutem sucumque, alia myxis, alia bacis ut Oliuis. Moris sucus in carne uinosus, trini colores, candidus primo, mox rubens, maturis niger. In nouissimis florent, inter prima maturescunt. Tingunt manus suco matura, eluunt acerba. Minimum in hac arbore ingenia profecerunt, nec nominibus nec insitis. Nec alio modo quam pomi magnitudine differunt mora Ostiensia et Tusculana Romae. Nascuntur et in rubis, multum differente callo.
XXVIII. Aliud corpus et terrestribus fragis, aliud congeneri eorum unedoni, quod solum pomum simul e frutice terraeque gignitur. Arbor ipsa fruticosa. Fructus anno maturescit, pariterque floret subnascens et prior coquitur. Mas sit an femina sterilis, inter auctores non constat. Pomum inhonorum, ut cui nomen ex argumento sit unum tantum edendi. Duobus tamen his nominibus appellant Graeci comaron et mimaecylon, quo apparet totidem esse genera; et apud nos alio nomine arbutus uocatur. Iuba auctor est quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas.
XXIX. Acinorum quoque magna est differentia, primum inter uuas ipsas callo, teneritate, crassitudine, interiore ligno aliis paruo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti. Plurimum uero differunt hederae sabucique acini, et figura etiam Punici, angulosi quippe soli. Nec cutis ulla singulis praeter communem quae est candida. Totisque sucus et caro est, iis praecipue quibus paruolum inest ligni. Magna et bacis differentia: aliae namque sunt oliuis, lauris et alio modo loto, cornis, alio myrtis, lentisco. Aquifolio enim ac spinae sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas acinosque cerasis. Pomum iis primo candidum et fere omnibus bacis, mox aliis uirescit, ut oliuis, lauris, rubet uero moris, cerasis, cornis; dein nigrescit moris, cerasis, oliuis.
XXX. Cerasi ante uictoriam Mithridaticam L. Luculli non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. Is primum uexit e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Britanniam usque peruenere. Eadem, ut diximus, in Aegypto nulla cura potuere gigni. Cerasorum Aproniana maxime rubent, nigerrima sunt Lutatia, Caeciliana uero et rotunda. Iunianis gratus sapor, sed paene tantum sub arbore sua, adeo teneris, ut gestatum non tolerent. Principatus duracinis, quae Pliniana Campania appellat, in Belgica uero Lusitanis, in ripis etiam Rheni; tertius iis colos e nigro ac rubenti uiridique, similis maturescentibus semper. Minus quinquennium est quod prodiere quae uocant laurea, non ingratae amaritudinis,insitae in lauru. Sunt et Macedonica, paruae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum frutice chamaecerasi. Inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. Septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliua cadis.
XXXI. Quae cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur. Ne quid non hominis uentri natum esse uideatur, miscentur sapores et alio alius placere cogitur; miscentur uero et terrae caelique tractus: in alio cibi genere India aduocatur, in alio Aegyptus, Creta, Cyrene singulaeque terrae. Nec cessat in ueneficiis uita, dum modo omnia deuoret. Planius hoc fiet in herbarum natura.
XXXII. Interim quae sunt communia et pomis omnibusque sucis saporum genera XIII reperiuntur: dulcis, suauis, pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, salsus. Praeter haec tria sunt genera mirabili maxime natura: unum in quo plures pariter sentiuntur sapores, ut uinis; namque in iis et austerus et acutus et dulcis et suauis, omnes alieni. Alterum est genus in quo sit et alienus quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte. Si quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et suaue non possit, optinente lenitate, quae ipsa succedit in saporis uicem. Nullus hic aquis nec sucus, ut tamen eo ipso fiat aliquis ac suum genus faciat; sentiri quidem aquae saporem ullum sucumue uitium est. Magnum his omnibus in odore momento et magna cognatio. Qui et ipse nullus est aquis aut, si sentitur omnino, uitium est. Mirum tria naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine suco: aquas, aëra, ignes.
XXXIII. Ergo sucorum uinosi piro, moro, myrto, minime, quod miremur, uuis; pingues oliuae, lauro, nuci iuglandi, amygdalis; dulces uuis, ficis, palmis; aquosus prunis. Magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cerasis, cornis, uuis nigris; idem albis candidus lacteus in capite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persicis, cum praesertim duracina suco abundent. Sed quis eius ullum dixerit colorem? Sua et inodore miracula: malis acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus. Nam et uinum tale sine odore, tenue odoratius multoque celeres talia ad usum ueniunt quam pinguia. Quae odorata, non aedem in gustu tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. Quam ob rem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus et cotoneis, nullusque odor ficis.
XXXIV. Et hactenus sint species ac genera pomorum. Naturas artius colligi par est. Alia siliquis distinguntur, ipsis dulcibus semenque complexis amarum, cum in pluribus semina placeant, in siliqua damnentur; alia bacis, quarum intus lignum et extra caro, ut oliuis, cerasis; aliquorum intus bacae, foris lignum, ut iis quae in Aegypto diximus gigni. Quae bacis natura, eadem et pomis: aliorum intus corpus et foris lignum, ut nucum; aliis foris corpus, intus lignum, ut Persicis et prunis, uitiumque cinctum fructu, cum fructus alibi muniatur uitio. Putamine clauduntur nuces, corio castaneae; detrahitur hoc iis, at in mespilis manditur. Crusta teguntur glandes, cute uuae, corio et membrana Punica. Carne et suco mora constant, cute et suco cerasi. Quaedam statim a ligno recedunt, ut nuces et palmae: quaedam adhaerent, ut oliuae laurusque. Quorundam generi utraque est natura, ut in Persicis; etenim duracinis adhaeret corpus ac e ligno auelli non quit, cum in ceteris facile separetur. Quibusdam nec intus nec extra lignum, ut in palmarum genere. Aliquorum lignum ipsum in usu et pomi uice, ut generi cucidis quam in Aegypto diximus. Quorundam extra geminantur uitia, ut in castaneis et amygdalis nucibusque iuglandibus; quorundam natura trigemina: corpus est, dein lignum rursusque semen in ligno, ut in Persicis. Quaedam inter se densa, ut uuae, sorua, quae ramos circumdata ex omni parte uuarum modo degrauant; alia rara, ut in Persicis; quaedam aluo continentur, ut granata. Dependent alia pediculis, ut pira, alia racemis, ut uuae, palmae, alia et pediculis et racemis, ut hederae, sabuci; alia ramo adhaerent, ut in lauru; quaedam utroque modo, ut oliuae. Nam et breues pediculi et longi. Quaedam uasculis constant, ut Punica et mespila lotosque in Aegypto et Euphrate. Iam uero diuersa gratia et commendatio: carne palmae placent, crusta Thebaicae, suco uuae et caryotae, callo pira ac mala, corpore mora, cartilagine nuclei, grano quaedam in Aegypto, cute caricae. Detrahitur haec ficis uirentibus ut putamen, eademque in siccis maxime placet. In papyris et ferulis spinaque alba caulis ipse pomum est; sunt et ficulni caules, in fruticoso genere cum caule capparis; in siliquis uero quod manditur quid nisi lignum est? non omittenda seminis earum proprietate: nam neque corpus nec lignum nec cartilago dici potest neque aliud nomen inueniat.
XXXV. Sucorum natura praecipuam admirationem in myrto habet, quando ex una omnium olei uinique bina genera fiunt, item myrtidanum, ut diximus. Et alius usus bacae fuit apud antiquos ante quam piper reperiretur illam optinens uicem, in quodam etiam genere opsonii nomine inde tracto, quod etiam nunc myrtatum uocatur. Eademque origine aprorum sapor commendatur, plerumque ad intinctus additis myrtis.
XXXVI. Arbor ipsa in Europae citeriore caelo, quod a Cerauniis montibus incipit, primum Cerceis in Elpenoris tumulo uisa traditur Graecumque ei nomen remanet, quo peregrinam esse apparet. Fuit, ubi nunc Roma est, iam cum conderetur; quippe ita traditur, myrtea uerbena Romanos Sabinosque, cum propter raptas uirgines dimicare uoluissent, depositis armis purgatos in eo loco qui nunc signa Veneris Cluacinae habet. Cluere enim antiqui purgare dicebant. Et in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo tum electa, quoniam coniunctioni et huic arbori Venus praeest, haud scio an prima etiam omnium in locis publicis Romae sata, fatidico quidem et memorabili augurio. Inter antiquissima namque delubra habetur Quirini, hoc est ipsius Romuli. In eo sacrae fuere myrti duae ante aedem ipsam per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia. Patricia multis annis praeualuit exuberans ac laeta; quamdiu senatus quoque floruit, illa ingens, plebeia retorrida ac squalida; quae postquam eualuit flauescente patricia, a Marsico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim in sterilitatem emarcuit maiestas. Quin et ara uetus fuit Veneri Myrteae, quam nunc Murciam uocant. XXXVII. Cato tria genera myrti prodidit, nigram, candidam, coniugulam, fortassis a coniugiis et illo Cluacinae genere. nunc et alia distinctio satiuae aut siluestris et in utraque latifoliae, in siluestri propria oxymyrsinae. Satiuarum genera topiarii faciunt Tarentinam folio minuto, nostratem patulo, hexasticham densissimo, senis foliorum uersibus. Haec non est in usu, ramosa atque non alta. Coniugulam existimo nunc nostratem dici. Myrtus odoratissima Aegypto. Cato docuit uinum fieri e nigra siccata usque in ariditatem in umbra atque ita musto indita; si non siccentur bacae, oleum gigni. Postea compertum et ex alba uinum fieri album, duobus sextariis myrti tusae in uini tribus heminis maceratae expressaeque. Folia et per se siccantur in farinam ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter mordaci puluere, ac refrigerandis sudoribus. Quin immo oleo quoque, mirum dictu, inest quidam uini sapor simulque pinguis liquor, praecipua ui ad corrigenda uina saccis ante perfusis. Retinet quippe faecem nec praeter purum liquorem transire patitur datque se comitem praecipua commendatione liquato. Virgae quoque eius, gestatae modo, uiatori prosunt in longo itinere pediti; qu et uirgei anuli expertes ferri inguinum tumori medentur.
XXXVIII. Bellicis quoque se rebus inseruit, triumphansque de Sabinis P. Postumius Tubertus in consulatu, qui primus omnium ouans ingressus urbem est, quoniam rem leniter sine cruore gesserat, myrto Veneris uictricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit. Haec postea ouantium fuit corona excepto M. Crasso, qui de fugitiuis et Spartaco laurea coronatus incessit. Masurius auctor est curru quoque triumphantes myrtea corona usos. L. Piso tradit Papirium Masonem, qui primus in monte Albano triumphauit de Corsis, myrto coronatum ludos Circenses spectare solitum; auus maternus Africani sequentis hic fuit. Marcus Valerius duabus coronis utebatur, laurea et myrtea, qui et hoc uouerat. XXXIX. Laurus triumphis proprie dicatur, uel gratissima domibus, ianitrix Caesarum pontificumque. Sola et domos exornat et ante limina excubat. Duo eius genera tradidit coli Cato, Delphicam et Cypriam. Pompeius Lenaeus adiecit quam mustacem appellauit, quoniam mustaceis subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque et albicante. Delphicam aequali colore uiridiorem, maximis bacis atque e uiridi rubentibus; hac uictores Delphis coronari ut triumphantes Romae. Cypriam esse folio breui nigro, per margines imbricato crispam. Postea accessere genera: tinus - hanc siluestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui generis arborem - differt colore; est enim caerula baca. Accessit et regia, quae coepit Augusta appellari, amplissima et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis. Aliqui negant eandem esse et suum genus regiae faciunt longioribus foliis latioribusque. Iidem in alio genere bacaliam appellant hanc quae uulgatissima est bacarumque fertilissima, sterilem uero earum, quod maxime miror, triumphalem eaque dicunt triumphantes uti, nisi id a Diuo Augusto coepit, ut docebimus, ex ea lauru quae ei missa e caelo est, minima altitudine, folio crispo, breui, inuentu rara. Accedit in topiario opere Thasia, excrescente in medio folio paruola ueluti lacinia folii, et sine ea spadonina, mira opacitatis patientia; itaque quantalibet sub umbra solum implet. Est et chamaedaphne siluestris frutex et Alexandrina, quam aliqui Idaeam, alii hypoglottion, alii danaen, alii carpophyllon, alii hypelaten uocant. Ramos spargit a radice dodrantales, coronarii operis, folio acutiore quam myrti ac molliore et candidiore, maiore, semine inter folia rubro, plurima in Ida et circa Heracleam Ponti, nec nisi in montuosis. Id quoque quod daphnoides uocatur genus in nominum ambitu est; alii enim Pelasgum, alii eupetalon, alii stephanon Alexandri uocant; et hic frutex est ramosus, crassiore ac molliore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur os, bacis e nigro rufis. Notatum antiquis nullum genus laurus in Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi prouenit.
XL. Ipsa pacifera, ut quam praetendi etiam inter armatos hostes quietis sit indicium. Romanis praecipue laetitiae uictoriarumque nuntia additur litteris et militum lanceis pilisque, fasces imperatorum decorat. Ex iis in gremio Iouis Optimi Maximique deponitur, quotiens laetitiam noua uictoria adtulit, idque non quia perpetuo uiret nec quia pacifera est, praeferenda ei utroque olea, sed quia spectatissima in monte Parnaso ideoque etiam grata Apollini uisa, adsuetis eo dona mittere, oracula inde repetere iam et regibus Romanis teste L. Bruto, fortassis etiam in argumentum, quoniam ibi libertatem publicam is meruisset lauriferam tellurem illam osculatus ex responso et quia manu satarum receptarumque in domos fulmine sola non icitur. Ob has causas equidem crediderim honorem ei habitum in triumphis potius quam quia suffimentum sit caedis hostium et purgatio, ut tradit Masurius, adeoque in profanis usibus pollui laurum et oleam fas non est, ut ne propitiandis quidem numinibus accendi ex iis altaria araeue debeant. Laurus quidem manifesto abdicat ignes crepitu et quadam testatione, interaneorum etiam uitia et neruorum ligno torquente. Ti. principem tonante caelo coronari ea solitum ferunt contra fulminum metus. Sunt et circa Diuum Augustum euenta eius digna memoratu. Namque Liuiae Drusillae, quae postea Augusta matrimonii nomen accepit, cum pacta esset illa Caesari, gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in gremium inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum, quoniam tenentem rostro laureum ramum onustum suis bacis conseruari alitem et subolem iussere haruspices ramumque eum seri ac rite custodiri: quod factum est in uilla Caesarum fluuio Tiberi imposita iuxta nonum lapidem Flaminiae uiae, quae ob id uocatur Ad Gallinas, mireque silua prouenit. Ex ea triumphans postea Caesar laurum in manu tenuit coronamque capite gessit, ac deinde imperatores Caesares cuncti. Traditusque mos est ramos quos tenuerunt serendi, et durant siluae nominibus suis discretae, fortassis ideo mutatis triumphalibus. Vnius arborum Latina lingua nomen imponitur uiris, unius folia distinguntur appellatione; lauream enim uocamus. Durat et in urbe impositum loco, quando Loretum in Auentino uocatur ubi silua laurus fuit. Eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter et ramo seri, quoniam dubitauere Democritus atque Theophrastus. Nunc dicemus siluestrium naturas.