M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER VII

I.

Scr. Athenis XVII Kal. Nou. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod, cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te uenire nolebam; sed, ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. Sin iam illas accepisti, scis me Athenas uenisse prid. Id. Oct., e naui egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam uenisses bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae uellem de adleuato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem in eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut uideres ne quid philotimia eius quem nosti nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognoui quas a Xenone, optimo uiro, accepi), cur fratrem prouinciae non praefecissem exposui breuiter. Haec fere sunt in illa epistula. [2] Nunc audi reliqua, Per Fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam, quam me hercule ego in omni genere iudico singularem, confer iam ad eam curam, ut de omni statu meo cogites. Videre enim mihi uideor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberauit respexerit rem publicam - sed tantam quanta numquam fuit. Age, hoc malum mihi commune est cum omnibus; nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium problema quaeso, suscipe. Videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac uenem a principio te audisse amicissime monentem, "all'emon oupote thymon eni stethessin epeithes, [patridos]". Sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum ualebat. Feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior; [3] haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Pompeio sentienti pugnandum esse cum Caesare; tanta erat illorum coniunctio. Nunc impendet, ut et tu ostendis et ego uideo, summa inter eos contentio. Me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. Nam Pompeius non dubitat; uere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi ualde probari. Vtriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me uideretur. [4] Verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, uideo cum altero uinci satius esse quam cum altero uincere), sed illa quae tum agentur cum uenero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. "DIC, M. TVLLI". Quid dicam? "Exspecta, amabo te, dum Atticum conueniam?" non est locus ad tergiuersandum. Contra Caesarem? "Vbi illae sunt densae dexterae?"; nam ut illi hoc liceret adiuui, rogatus ab ipso Rauennae de Caelio tribuno pl. Ab ipso autem? Etiam a Gnaeo nostro in illo diuino tertio consulatu. Aliter sensero? "aideomai" non Pompeium modo sed "Troas kai Troiadas". "Poulydamas moi protos elencheien katathesei"; quis? Tu ipse scilicet, laudator et factorum et scriptorum meorum. [5] Hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de prouincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? Itaque ut stultus primus suam sententiam dicat, mihi ualde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa; tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. Ridebis hoc loco fortasse: quam uellem etiam nunc in prouincia morari! Plane opus fuit, si hoc impendebat. Etsi nil miserius; nam hodou parergon uolo te hoc scire: omnia illa prima quae etiam tu tuis litteris in caelum ferebas epitetkta fuerunt. [6] Quam non est facilis uirtus! Quam uero difficilis eius diuturna simulatio! Cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium ad HS †M†, ingemuit nostra cohors, omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior inuenirer Phrygum et Cilicum aerariis quam nostro. Sed me non mouerunt; nam et mea laus apud me plurimum ualuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim. Sed haec fuerit, ut ait Thucydides, "ekbole logou" non inutilis. [7] Tu autem de nostro statu cogitabis: primum quo artificio tueamur beneuolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem uideo, nisi rei publicae tempora impedient, euporiston. Iudico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione; quam qui non decreuit, plus decreuit quam si omnis decresset triumphos. Ei porro adsensus est unus familiaris meus, Fauonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas litteras misit. Sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis, nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicationem eum mihi non decreuisse. [8] Redeo ad Hirrum. Coeperas eum mihi placare: perfice. Habes Scrofam, habes Silium. Ad eos ego etiam antea scripsi et iam ad ipsum Hirrum. Locutus enim erat cum iis commode se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mitterem. Verum dicebat; ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram. [9] Atque haec de rebus forensibus: redeamus domum. Diiungere me ab illo uolo; merus est phyrates, germanus Lartidius. "Alla ta men protetychthai easomen achnymenoi per." Reliqua expediamus, hoc primum in quo accessit cura dolori meo - sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo. Scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid posset nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum. Ita puto amempta fore; uerum ut libebit. Hanc quoque suscipe curam, quem ad modum experiamur; id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro an Athenis datis et in eo ego te adiuuabo.

II

Scr. Brundisi c. V Kal. Dec. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Brundisium uenimus VII Kal. Dec. usi tua felicitate nauigandi; ita belle nobis "flauit ab Epiro lenissimus Onchesmites" (hunc spondeiazonta si cui uoles ton neoteron pro tuo uendito). [2] Valetudo tua me ualde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus laborare. Ego autem, cum sciam quam sis fortis, uehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. Etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leuiorem accedere. Terentia uero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam uenit quo ego in portum mihique obuia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse; quod si ita est, (est) quod maxime me hercule opto, idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum. [3] Venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu; nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, non amabam quod indicabat te non ualere. Cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem doctum, ut nosti, et adde, si quid uis, probum; nihil uidi melius. Itaque careo aegre et, quamquam uidebatur se non grauiter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M. Curi diligentia, de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu uelles se a me diligi, et eo sum admodum delectatus; et me hercule est quam facile diligas a autochthon in homine urbanitas. Eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae; fecit palam te ex libella, me ex terruncio. In Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim uideret. [4] Filiola tua te delectari laetor et probari tibi physiken esse ten pros ta tekna. Etenim si hoc non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata uitae societas tollitur. "Bene eueniat!" inquit Carneades spurce: sed tamen pudentius quam Lucius noster et Patron, qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum uirum esse oportere dicant, ne malum habeat, non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui, non de bono uiro. Sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti. [5] Redeo ad rem. Quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. Eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. Nihil potuit esse iucundius; erat enim de re publica, de opinione quam is uir haberet integritatis meae, de beneuolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. Sed tamen hoc iucundissimum, quod intellexi te ad eum uenisse ut eius animum erga me perspiceres; hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum. [6] De triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissima supplicatio consecuta est. A quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori fauerem; nunc illum, qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit, honore augeri, me, in cuius exercitu spem illius exercitus habuit, idem non adsequi dedecus est nostrum; nostrum, inquam, te coniungens. Itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. Quod si tu ualeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, ualebis. [7] De raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aueo scire, Cato quid agat, qui quidem in me turpiter fuit maleuolus: dedit integritatis iustitiae clementiae fidei mihi testimonium, quod non quaerebam; quod postulabam negauit. Itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! At hic idem Bibulo dierum XX. Ignosce mihi; non possum haec ferre nec feram. [8] Cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te uidebo. Illud tamen de Chrysippo (nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius) - Chrysippum uero, quem ego propter litterularum nescio quid libenter uidi, in honore habui, discedere a puero insciente me! Mitto alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero, qua mihi nihil uisum est sceleratius. Itaque usurpaui uetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte uindicarentur. Id tu, ut uidebitur, ita accipies; ego tibi adsentiar. Vni tuae disertissimae epistulae non rescripsi, in qua est de periculis rei publicae. Quid rescriberem? Valde eram perturbatus. Sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt, qui repente Bibulum semiuiuum reliquerunt.

III

Scr. in Trebulano Ponti V Id. Dec. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

A. d. VIII Id. Dec. Aeculanum ueni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit; e quibus hanc primo aspectu uoluptatem cepi, quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. Ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas: etsi cupidissime expetitum a me est et te adprobante ne diutius anno in prouincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum; sic enim scito, uerbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui prouincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam, quod minus diu fuerim in prouincia quam fortasse fuerit utile. [2] Sed "quid si hoc melius?" saepe opportune dici uidetur, ut in hoc ipso; siue enim ad concordiam res adduci potest siue ad bonorum uictoriam, utriusuis rei me aut adiutorem uelim esse aut certe non expertem; sin uincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis uictus essem. Qua re celeritas nostri reditus ametameletos debet esse. Quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset, quam tu quoque adprobas, ne tu haud multum requireres illum uirum qui in sexto libro informatus est; quid enim tibi faciam, qui illos libros deuorasti? Quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius; utrumque uero simul agi non potest, et de triumpho ambitiose et de re publica libere. Sed ne dubitaris quin, quod honestius, id mihi futurum sit antiquius. [3] Nam quod putas utilius esse, uel mihi quo tutius sit uel etiam ut rei publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit; habet enim res deliberationem, etsi ex parte magna tibi adsentior. De animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe iudicas, nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam uere explicas; haec eis quae de Fabio Caninioque acta scribis ualde consentiunt. Quae si secus essent totumque se ille in me profudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer Vulcatium aut Seruium, quibus tu es contentus, sed aliquid nos uellet nobis dignum et sentire et defendere; quod quidem agerem, si liceret, alio modo ac nunc agendum est. [4] De sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo ciuitatis. Nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? Cur ego, in cuius causa rei publicae salus consistebat, defensus postero anno non sum? Cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? Cur tanto opere pugnatum ut de eius absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? His ille rebus ita conualuit ut nunc in uno ciui spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei uiris non dedisset quam nunc tam ualenti resisteret. [5] Sed quoniam res eos deducta est, non quaeram, ut scribis, "pou skaphos to ton Atreidon?": mihi skaphos unum erit quod a Pompeio gubernabitur. Illud ipsum quod ais, "Quid fiet cum erit dictum DIC, M. TVLLI?" - syntoma "CN. POMPEIO ADSENTIOR". Ipsum tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor; sic enim sentio, maximo in periculo rem publicam esse. Vos scilicet plura, qui in urbe estis; uerum tamen haec uideo, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuuentutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos ualentis addito Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc uero etiam in alteram partem magis timendi. Bibulus de prouincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior. Quem cum ornauit Cato declarauit iis se solis inuidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere. [6] Nunc uenio ad priuata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. Ad priuata uenio. (Vnum etiam, de Caelio: tantum abest ut meam ille sententiam moueat ut ualde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem. Sed quid est quod ei uici Luccei sint addicti? Hoc te praetermisisse miror). [7] De Philotimo faciam equidem ut mones. Sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, uerum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu uoluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit; id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit, tantum et plus etiam mihi ipse deberet. Sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed et ... amicorum multitudine occupati. Ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo, nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti. [8] De serperastris cohortis meae nihil est quod doleas; ipsi enim se conlegerunt admiratione (in te) integritatis meae. Sed me mouerat nemo magis quam is quem tu minime putas: idem et initio fuerat et nunc est egregius; sed in ipsa decessione significauit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit, sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis uictus pluris ea duxit quam omnem pecuniam. [9] Ego a Curio tabulas accepi, quas mecum porto. Hortensi legata cognoui; nunc aueo scire quid hominis ... sit et quarum rerum auctionem instituat: nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam. [10] Venio ad "Piraeea", in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus "Piraeea" scripserim, non "Piraeum" (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim "in"; non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. Etiam Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. Sed de re uidero. Nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco, secutusque sum non dico Caecilium, "mane ut ex portu in Piraeum" (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium (cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi), "heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum"; et idem, "mercator hoc addebat, captam e Sunio"; quod si demous oppida uolumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. [11] Sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi zetema persolueris, magna me molestia liberaris. Ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. Mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam; sed scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur uerendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis? "Soluamus" inquis. Age, a Caelio mutuabimur. Hoc tu tamen consideres uelim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti, "iube sodes nummos curari". [12] Quid superest? etiam: gener est suauis mihi Tulliae Terentiae; quantumuis uel ingeni uel humanitatis †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda. Scis enim quos †aperierimus†; qui omnes, praeter eum de quo per te egimus, reum me facerent; ipsis enim expensum nemo ferret. Sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. Data V Id. Dec. a Pontio ex Trebulano.

IV

Scr. (ut uid.) in Cumano c. III Id. Dec. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te, nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. Quem quidem cognoui cum doctum, quod mihi iam ante erat notum, tum sanctum, plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem, ac, ne libertinum laudare uidear, plane uirum bonum. [2] Pompeium uidi IIII Id. Dec.; fuimus una horas duas fortasse. Magna laetitia mihi uisus est adfici meo aduentu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. Quid quaeris? in hoc officio sermone eius nihil potuit esse prolixius. De re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus: nihil ad spem concordiae; plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum uero proxime iudicasse; uenisse Hirtium a Caesare, qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. VIII Id. Dec. uesperi uenisset, Balbus de tota re constituisset a. d. VII ad Scipionem ante lucem uenire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. Hoc illi tekmeiriodes uidebatur esse alienationis. [3] Quid multa? Nihil me aliud consolatur nisi quod illum, cui etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat; quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. Sed ut nunc est, a. d. III Non. Ian. ad urbem cogito.

V.

Scr. in Formiano c. XV kal. Ian. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me ueniebant, tamen erant iucundae; studium enim et beneuolentiam declarabant. Valetudine tua moueor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio; date igitur operam ut ualeatis. [2] De Tirone uideo tibi curae esse; quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum ualet, in omni genere uel negotiorum uel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo saluum quam propter usum meum. [3] Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. Sororem tuam non uenisse in Arcanum miror. De Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. Ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; deuium est tois apantosin et habet alia dyschresta. Sed de Formiano Tarracinam prid. Kal. Ian.; inde Pomptinum †summam†, inde Albanum Pompei; ita ad urbem III Non., natali meo. [4] De re publica cottidie magis timeo; non enim "boni", ut putantur, consentiunt. Quos ego equites Romanos, quos senatores uidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei uituperarent! Pace opus est; ex uictoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. Sed haec prope diem coram. Iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica, quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus. Reliquum est iocari, si hic sinat. Nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri; sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. "Quid senties igitur?" inquis. Nihil scilicet nisi de sententia tua, nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. Cura igitur ut ualeas; aliquando apotripsai quartanam istam diligentia quae in te summa est.

VI.

Scr. in Formiano c. XIV kal. Ian. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. Tantum igitur nostrum illud sollemne seruemus, ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus. [2] De re publica ualde timeo, nec adhuc fere inueni qui non concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam depugnandum. Est illa quidem impudens postulatio, sed is qui postulat opinione ualentior; cur autem nunc primum ei resistamus? "ou gar de tode meizon hepei kakon" quam cum quinquennium prorogabamus, aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus. Dices "Quid tu igitur sensurus es?" Non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur, dicam idem quod Pompeius, neque id faciam humili animo. Sed rursus hoc permagnum rei publicae malum est, et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum, me in tantis rebus a Pompeio dissidere.

VII.

Scr. in Formiano inter XIII et X Kal. Ian. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

"Dionysius, uir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam uenit XV Kal. Ian. et litteras a te mihi reddidit". Tot enim uerba sunt de Dionysio in epistula tua; illud †putato† non adscribis, "et tibi gratias egit". Atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. Mihi autem nulla de eo palinoidia datur propter superioris epistulae testimonium. Sit igitur sane bonus uir; hoc enim ipsum bene fecit, quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit. [2] Philogenes recte ad te scripsit; curauit enim quod debuit. Eum ego uti ea pecunia uolui quoad liceret; itaque usus est menses XIIII. [3] Pomptinum cupio ualere et, quod scribis in urbem introisse, uereor quid sit; nam id nisi graui de causa non fecisset. Ego, quoniam IIII Non. Ian. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum uenire, ne molestus sim familiae; ueniam III Non. Ian. igitur; inde ad urbem prid. Non. Tua lepsis quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te commoueri incommodo ualetudinis tuae nolo. [4] De honore nostro nisi quid occulte Caesar per suos tribunos molitus erit, cetera uidentur esse tranquilla; tranquillissimus autem animus meus, qui totum istuc aequi boni facit, et eo magis quod iam a multis audio constitutum esse Pompeio et eius consilio in Siciliam me mittere quod imperium habeam. Id est Abderitikon; nec enim senatus decreuit nec populus iussit me imperium in Sicilia habere; sin hoc res publica ad Pompeium refert, qui me magis quam priuatum aliquem mittit? Itaque si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primam uidero. [5] Nam quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen quemquam bonorum aut satis bonorum dubitare quid facturus sim, ego quos tu bonos esse dicas non intellego. Ipse nullos noui, sed ita, si ordines bonorum quaerimus; nam singulares sunt boni uiri. Verum in dissensionibus ordines bonorum et genera quaerenda sunt. Senatum bonum putas, per quem sine imperio prouinciae sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam sententiam senatus sequi noluit; ex quo factum est ut Caesari non succederetur), an publicanos, qui numquam firmi sed nunc Caesari sunt amicissimi, an faeneratores, an agricolas, quibus optatissimum est otium? Nisi eos timere putas ne sub regno sint qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt. [6] Quid ergo? exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? Mihi uero ne absentis quidem; sed cum id datum est, illud una datum est. Annorum enim decem imperium et ita latum ‹placet›? Placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni diuitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. Sed horum omnium fons unus est: imbecillo resistendum fuit, et id erat facile; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum uolet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuuentus, tanta auctoritate dux, tanta audacia; cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio. [7] "Depugna" inquis "potius quam seruias". Vt quid? Si uictus eris, proscribare, si uiceris, tamen seruias? "Quid ergo" inquis "acturus es?" Idem quod pecudes, quae dispulsae sui generis sequuntur greges; ut bos armenta, sic ego bonos uiros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent. Quid sit optimum male contractis rebus plane uideo; nemini est enim exploratum cum ad arma uentum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni uicti sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. Empoliteuomai soi iam dudum, et facerem diutius nisi me lucerna desereret. Ad summam "DIC, M. TVLLI". Adsentior Cn. Pompeio, id est T. Pomponio. Alexim, humanissimum puerum (nisi forte, dum ego absum, adulescens factus est; id enim agere uidebatur), saluere iubeas uelim.

VIII.

Scr. in Formiano VI aut V Kal Ian. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quid opus est de Dionysio tam ualde adfirmare? An mihi nutus tuus non faceret fidem? Suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. Sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades; itaque ego is in illum sum quem tu me esse uis. [2] Diem tuum ego quoque ex epistula tua quadam quam incipiente febricula scripseras mihi notaueram et animaduerteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum uenire III Non. Ian. Sed, amabo te, nihil incommodo ualetudinis feceris; quid enim est tantum in uno aut altero die? [3] Dolabellam uideo Liuiae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen. Est πολιτικὸν σκέμμα rectumne sit nobili adulescenti nomen mutare mulieris testamento. Sed id φιλοσοφώτερον διευκρινήσομεν cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente. [4] Quod putasti fore ut ante quam istuc uenirem Pompeium uiderem, factum est ita; nam VI Kal. ad Lauernium consecutus est; una Formias uenimus et ab hora octaua ad uesperum secreto conlocuti sumus. Quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne uoluntas quidem est. Sic enim existimat, si ille uel dimisso exercitu consul factus sit, synchysin tes politeias fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum prouinciamque retenturum; sin autem ille fureret, uehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. Quid quaeris? Etsi mihi crebro ξυνὸς Ἐνυάλιος occurrebat, tamen leuabar cura uirum fortem et peritum et plurimum auctoritate ualentem audiens πολιτικῶς de pacis simulatae periculis disserentem. [5] Habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam X kal. Ian., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. In quibus ille "Quid censes" aiebat "facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae uenerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere?" Quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere uisus est; ex illa autem sententia ... relinquendae urbis mouet hominem, ut puto. Mihi autem illud molestissimum est, quod soluendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum; est enim amorphon antipoliteuomenou chreopheileten esse. Sed haec et multa alia coram.

IX.

Scr. in Formiano V aut IV Kal. Ian. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

"Cottidiene" inquis "a te accipiendae litterae sunt?" Si habebo cui dem, cottidie. "At iam ipse ades". Tum igitur cum uenero desinam. Vnas uideo mihi a te non esse redditas, quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili uulneratus et despoliatus est; [2] uidebis igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit. Et simul hoc dieukrineseis problema sane politikon: cum sit necesse aut haberi Caesaris rationem illo exercitum uel per senatum uel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi Caesari ut tradat prouinciam atque exercitum et ita consul fiat, aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente prouinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur, tamen quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit dicensue se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendus - quod horum malorum, quorum aliquod certe subeundum est, minimum putes. [3] Dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat. Est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit, idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur retinentis exercitum, non facere miror; nobis autem, ut quidam putat, nihil est timendum magis quam ille consul. "At sic malo" inquies "Quam cum exercitu". Certe; sed istuc ipsum "sic" (o) magnum malum putat aliquis, neque ei remedium est ullum; cedendum est, si id uolet. Vide consulem illum iterum quem uidisti consulatu priore. "At tum imbecillus plus" inquit "Valuit quam tota res publica". Quid nunc putas? et eo consule Pompeio certum est esse in Hispania. O rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest, et quod ille si faciat, iam iam a bonis omnibus summam inest gratiam. [4] Tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? Concedere illi quod, ut idem dicit, "impudentissime" postulat? Nam quid impudentius? Tenuisti prouinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per uim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais "Habe meam rationem". Habe tu nostram. Exercitum tu habeas diutius quam populus iussit, inuito senatu? "Depugnes oportet, nisi concedis". Cum bona quidem spe, ut ait idem, uel uincendi uel in libertate moriendi. Iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. Itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. Equidem dies noctesque torqueor.

X.

Scr. ad urbem XIII Kal. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. De reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. Tibi uero quid suadeam, cuius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatue nescio adhuc, in oppidis coartatus et stupens. Omnino, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. Adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. Tu, quaeso, crebro ad me scribe uel quod in buccam uenerit.

XI.

Scr. in itinere in Campaniam XII Kal. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quaeso, quid est hoc? Aut quid agitur? Mihi enim tenebrae sunt. "Cingulum" inquit "nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare". Vtrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? O hominem amentem et miserum, qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ uiderit! Atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. Vbi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis ciuium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν ἀποκοπάς? φυγάδων καθόδους, sescenta alia scelera moliri, "ten theon megisten host'echein tyrannida"? Sibi habeat suam fortunam! Vnam me hercule tecum apricationem in illo Lucretilino tuo sole malim quam omnia istius modi regna, uel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare. "Quid si tu uelis?" inquis. [2] Age, quis est cui uelle non liceat? Sed ego hoc ipsum "uelle" miserius esse duco quam in crucem tolli; una res est ea miserior, adipisci quod ita uolueris. Sed haec hactenus; libenter enim in his molestiis enscholazo soi. [3] Redeamus ad nostrum. Per Fortunas! quale tibi consilium Pompei uidetur? Hoc quaero quod urbem reliquit; ego enim aporo. Tamen nihil absurdius. Vrbem tu relinquas? ergo idem, si Galli uenirent? "Non est" inquit "in parietibus res publica". At in aris et focis. "Fecit Themistocles". Fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat; at idem Pericles non fecit anno fere post quinquagesimo, cum praeter moenia nihil teneret, et nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt (οὕτω που τῶν πρόσθεν ἐπευθόμεθα κλέα ἀνδρῶν). [4] Rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos conuenio uidetur hoc consilium exitum habiturum: mira hominum querela est (nescio istic- ine, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu; fugiens denique Pompeius mirabiliter homines mouet. Quid quaeris? alia causa facta est; nihil iam concedendum putant Caesari. Haec tu mihi explica qualia sint. [5] Ego negotio praesum non turbulento; uult enim me Pompeius esse quem tota haec et Campana maritima ora habeat ἐπίσκοπον ad quem dilectus et negoti summa referatur; itaque uagus esse cogitabam. Te puto iam uidere quae sit horme Caesaris, qui populus, qui totius negoti status; ea uelim scribas ad me, et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime; adquiesco enim et scribens ad te et legens tua.

XII.

Scr. in Formiano IX Kal. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Vnam adhuc a te epistulam acceperam datam XII Kal. [Iun.], in qua significabatur aliam te ante dedisse, quam non acceperam. Sed quaeso ut scribas quam saepissime, non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes. Nam quod rogas curem ut scias quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto; nostrum quidem nemo. [2] Vidi Lentulum consulem Formiis X Kal., uidi Libonem; plena timoris et erroris omnia. Ille iter Larinum; ibi enim cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in Apulia. Inde utrum consistere uspiam uelit an mare transire nescitur; si manet, uereor ne exercitum firmum habere non possit; sin discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio. Nam istum quidem cuius phalarismon times omnia taeterrime facturum puto; nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec aerarium clausum tardabit. [3] Sed haec, ut scribis, cito sciemus. Interim uelim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens; adquiesco enim et tuas uolo elicere litteras maximeque consilium quid agam aut quo me pacto geram. Demittamne me penitus in causam? Non deterreor periculo; sed dirumpor dolore: tamne nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia! An cuncter et tergiuerser et iis me dem qui tenent, qui potiuntur? "aideomai Troas" nec solum ciuis, sed etiam amici officio reuocor, etsi frangor saepe misericordia puerorum. [4] Vt igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant, scribe aliquid, et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agendum putes. M. quidem Lepidus (nam fuimus una) eum finem statuit, L. Torquatus eundem. Me cum multa tum etiam lictores impediunt. Nihil uidi umquam quod minus explicari posset; itaque a te nihildum certi exquiro sed quid uideatur; denique ipsam aporian tuam cupio cognoscere. Labienum ab illo discessisse prope modum constat. [5] Si ita factum esset ut ille Romam ueniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset; damnasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa uideretur. Quod nunc quoque uidetur, sed minus prodest; non enim habet cui prosit, eumque arbitror paenitere, nisi forte id ipsum est falsum, discessisse illum; nos quidem pro certo habebamus. [6] Et uelim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, ecquae Caesaris inuidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. Haec et si quid aliud ad me scribas uelim uel potius scriptites.

XIII.

Scr. Minturnis VIII Kal. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

De Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum heroa iudico: facinus iam diu nullum ciuile praeclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem; sed etiam ad summam profectum aliquid puto. Amo etiam Pisonem, cuius iudicium de genero suspicor uisum iri graue. Quamquam genus belli quod sit uides: ita ciuile est ut non ex ciuium dissensione sed ex unius perditi ciuis audacia natum sit; is autem ualet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupiuit. Huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis; quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? Quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus; ne simulare quidem poterit quicquam politikos. Nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? Quorum dux quam astrategetos tu quoque animaduertis, cui ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. Vt enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic fugae praestitit? [2] Nec uero nunc quid cogitet scio, ac non desino per litteras sciscitari. Nihil esse timidius constat, nihil perturbatius; itaque nec praesidium, cuius parandi causa ad urbem retentus est, nec locum ac sedem praesidi ullam uideo. Spes omnis in duabus inuidiose retentis paene alienis legionibus; nam dilectus adhuc quidem inuitorum est et a pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum tempus est. Quid futurum sit non uideo; commissum quidem a nobis certe est siue a nostro duce ut e portu sine gubernaculis egressi tempestati nos traderemus. [3] Itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi uidentur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum aduentus ad urbem proponitur, omnia timeo, cum autem Dolabellae uenit in mentem, paulum respiro. Sed uelim consideres quid faciendum putes primum πρὸς τὸ ἀσφαλές (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae uelimus esse in communi bonorum fuga. Quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis uidendum est; is enim splendor est uestrum ut eadem postulentur a uobis quae ab amplissimis ciuibus. Sed de hoc tu uidebis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare uelim. [4] Reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. Nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura; "μάντις δ' ἄριστος ...". Loquacitati ignosces, quae et me leuat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. [5] Aenigma "sacconum ex Velia" plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius.

XIII A

Scr. Minturnis VII Kal. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Iam intellexi tuum aenigma; Oppios enim "de Velia saccones" dicis. In eo aestuaui diu. Quo aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant. [2] L. Caesarem uidi Minturnis a. d. VIII kal. Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille uideatur inridendi causa fecisse, qui tantis de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo adrepto pro mandatis abusus est. [3] Labienus, uir mea sententia magnus, Teanum uenit a. d. VIIII Kal.; ibi Pompeium consulesque conuenit; qui sermo fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum sciam. Pompeius a Teano Larinum uersus profectus est a. d. VIII Kal.; eo die mansit Venafri. Aliquantum animi uidetur nobis adtulisse Labienus. Sed ego nondum habeo quod ad te ex his locis scribam; ista magis exspecto, quid illinc adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguui Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani uoluntas, quae tua coniectura de rebus futuris. Haec uelim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse sis scribas. Si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictaui propter lippitudinem.

XIV.

Scr. Calibus VI Kal. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

A. d. VI Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leuiter lippirem, has litteras dedi. L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. VIII Kal., cum is esset cum consulibus Teani. Probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam prouinciam occupauisset praesidia deduceret; id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. Spero posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum subpaenitet. [2] Me Pompeius Capuam uenire uoluit et adiuuare dilectum; in quo parum prolixe respondent Campani coloni. Gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. Scutorum in ludo DC fuerunt; eruptionem facturi fuisse dicebantur. Sane multum in eo rei publicae prouisum est. [3] De mulieribus nostris, in quibus est tua soror, quaeso uideas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint; hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. Velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus cui ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. Nam si quid offendimus in genero nostro (quem quidem ego praestare non debeo) - sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. Tu ipse cum Sexto scire uelim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. Equidem ad pacem hortari non desino; quae uel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum ciuibus. Sed haec ut fors tulerit.

XV.

Scr. Capuae V kal. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Vt ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius. [2] Capuam cum uenissem a. d. VI Kal., pridie quam has litteras dedi, consules conueni multosque nostri ordinis. Omnes cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Fauonio leges ab illo nobis imponi non placebat, sed is auditus (non est) in consilio. Cato enim ipse iam seruire quam pugnare mauult; sed tamen ait in senatu se adesse uelle cum de condicionibus agatur, si Caesar adductus sit ut praesidia deducat. Ita, quod maxime opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu esse uult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decreuit ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque magni aestimat. Ita res ad Fannium peruenit; is cum imperio in Siciliam praemittitur. [3] In disputationibus nostris summa uarietas est. Plerique negant Caesarem in condicione mansurum, postulataque haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. Ego autem eum puto facturum ut praesidia deducat; uicerit enim si consul factus erit, et minore scelere uicerit quam quo ingressus est. Sed accipienda plaga est; sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem omnem non modo priuatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in aerario est illi reliquimus. Pompeius ad legiones Attianas est profectus; Labienum secum habet. Ego tuas opiniones de his rebus exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.

XVI.

Scr. Calibus III Kal. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse, sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. De mandatis Caesaris aduentuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. V Kal. Capua dedi, pluraque praeterea in eandem epistulam conieci. [2] Nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat. Qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum spemque adfert, si in Picenum agrum ipse uenerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius aduentu Gnaeus noster multo animi plus habet. Nos a consulibus Capuam uenire iussi sumus ad Non. Febr. Capua profectus sum Formias a. d. III kal.; eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. [3] De Terentia et Tullia tibi adsentior; ad quas scripseram ad te ut referrent; si nondum profectae sunt, nihil est quod se moueant quoad perspiciamus quo loci sit res.

XVII.

Scr. in Formiano IV Non. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt. De pueris in Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia quaeri uidebatur; nos enim Hispaniam peteremus; illis hoc aeque commodum non erat. Tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi uideris Romae recte esse posse; etenim minime Pompeio nostro esse debetis; nemo enim umquam tantum de urbanis praediis detraxit; uidesne me etiam iocari? [2] Scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras; scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. In quo accusaui mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus uenturae essent Sestio nostro scribendas dederit; itaque nihil umquam legi scriptum sestiodesteron. Perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari. Quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulauerit; quis enim tu es qui dicas "Si in Hispaniam profectus erit", "Si praesidia dimiserit?" Tamen conceditur, minus honeste nunc quidem uiolata iam ab illo re publica inlatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. Et tamen uereor ut his ipsis contentus sit; nam cum ista mandata dedisset L. Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem nunc esse acerrimus. [3] Trebatius quidem scribit se ab illo VIIII Kal. Febr. rogatum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse; haec uerbis plurimis. Intellexi ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus. Itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad Seruium scripserit; illud admiror, non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium egisse; quamquam non aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio. [4] Rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem, qui mihi nihil scripsisset, nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. In quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros hypekthemenos in Graeciam. Totam enim Italiam flagraturam bello intellego; tantum mali est excitatum partim ex improbis, partim ex inuidis ciuibus. Sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum euasura sint; tum ad te scribam plura, si erit bellum; sin autem etiam indutiae, te ipsum, ut spero, uidebo. [5] Ego IIII Non. Febr., quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam; quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent; sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Non. Febr. esse uolebam, quia consules iusserant. Quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam, tuasque de istis rebus litteras exspectabo.

XVIII.

Scr. in Formiano III Non. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias uenerunt tuaque erga se officia plena tui suauissimi studi ad me pertulerunt. Eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero beno esset utendum, in Formiano esse uolui et una Cicerones. Ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) III Non. profectus sum, cum has litteras dedi. Responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur; ita putaram. Quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit, uicerit. "Vtrum igitur" inquies "mauis?" Responderem si quem ad modum parati essemus scirem. [2] Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri; si bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, uincire praesidiis. O perditum latronem! o uix ullo otio compensandam hanc rei publicae turpitudinem! Sed stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus; haec optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus. Sed haec hactenus. [3] De Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita constitui, exspectare responsa Caesaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin tardius id fieret, tum eum arcesseremus. Omnino quid ille facere debuerit in nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis. Tu tamen uidebis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus inuito. [4] Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio soluat; nec Egnatio uoluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) uiaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut uersuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis. Ego autem etsi illud pseudesiodeion (ita enim putatur) obseruo, "mede diken ... ", praesertim in te, a quo nihil umquam uidi temere fieri, tamen illius querela to mouebar. Hoc, quicquid est, te scire uolui.

XIX.

Scr. in Formiano III Non. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Nihil habeo quod ad te scribam, qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim; erat enim plena spei bonae, quod et contionis uoluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. Ecce tibi III Non. Febr. mane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet L. Caesaris legationem. Plane oppressi uidemur nec quid consili capiam scio. Nec me hercule de me laboro: de pueris quid agam non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens, quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.

XX.

Scr. Capuae Non. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Breuiloquentem iam me tempus ipsum facit. Pacem enim desperaui, bellum nostri nullum administrant. Caue enim putes quicquam esse minoris his consulibus; quorum ego ... spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam ueni prid. Non., ut eram iussus; illi autem adhuc, id est Nonis, nondum uenerant, sed erant uenturi inanes imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum Attianarum non firmissimarum. At illum ruere nuntiant et iam iamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat. [2] Ego autem in Italia kai synapothanein, nec te id consulo; sin extra, quid ago? Ad manendum hiems, lictores, improuidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. Haec uelim explices et me iuues consilio; etsi te ipsum istic iam calere puto; sed tamen quantum poteris. Ego si quid hic hodie noui cognoro, scies; iam enim aderunt consules ad suas Nonas. Tuas cottidie litteras exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. Mulieres et Cicerones in Formiano reliqui.

XXI.

Scr. Calibus VI Id. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

De malis nostris tu prius audis quam ego; istinc enim emanant. Boni autem hinc quod exspectes nihil est. Veni Capuam ad Non. Febr., ita ut iusserant consules; eo die Lentulus uenit sero. Alter consul omnino non uenerat VII Id.; eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus; inde has litteras postridie ante lucem dedi. Haec Capuae dum fui cognoui: nihil in consulibus, nullum usquam dilectum; nec enim conquisitores phainoprosopein audent, cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant; deficit enim non uoluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! Non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. Mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum aduersari sed etiam suarum copiarum: hoc cuius modi est? [2] VII Id. Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. uenit, adtulit mandata ad consules ut Romam uenirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. Vrbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? Consul ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. At illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. Mihi dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus noster in naui. [3] Ego quid agam skemma magnum, neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps; sed tamen, quod me deceat. Ipse me Caesar ad pacem hortatur, sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella Caelius me illi ualde satis facere. Mira me aporia torquet; iuua me consilio si potes, et tamen ista quantum potes prouide. Nihil habeo tanta rerum perturbatione quod scribam; tuas litteras exspecto.

XXII.

Scr. in Formiano VI aut V Id. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM

Pedem in Italia uideo esse nullum qui non in istius potestate sit. De Pompeio scio nihil, eumque, nisi in nauim se contulerit, exceptum iri puto. O celeritatem incredibilem! huius autem nostri - sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. Tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem uictoriae et dominationis sed uideo quorum arbitrio sit acturus; recte [sit censeo] cedendum. [2] De Oppiis egeo consili. Quod optimum factu uidebitur facies. Cum Philotimo loquere, atque adeo Terentiam habebis Idibus. Ego quid agam? Qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? Mari quo? Tradam igitur isti me? Fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? Nullo modo quidem. A te petam consilium, ut soleo? Explicari res non potest, sed tamen si quid in mentem uenit uelim scribas, et ipse quid sis acturus.

XXIII.

Scr. in Formiano V aut IV Id. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

V Id. Febr. uesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. Haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad uitam reuocauerunt. Ego autem illa metuo ne ueriora sint, nos omnis paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. Persequi Caesar Pompeium? Quid? Vt interficiat? O me miserum! Et non omnes nostra corpora opponimus? In quo tu quoque ingemiscis. Sed quid faciamus? Victi oppressi capti plane sumus. [2] Ego tamen Philotimi litteris lectis mutaui consilium de mulieribus. Quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi uenit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres reuertissent. De me io autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter. Manebo igitur, etsi uiuere -. [3] Quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic is dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuuerit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat. Sed uidebamur omnia biduo triduoue scituri. Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. Cui nos ualde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum, ut adhuc, nihil faciam turpiter.

XXIV.

Scr. in Formiano IV Id. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant admodum delectarunt. Ecce postridie Cassio litterae Capua a Lucretio, familiari eius, Nigidium a Domitio Capuam uenisse; eum dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi Caesarem, Domitium non habere militum VI milia; idem scripsit Capua consules discessisse. Non dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. Ego a consilio fugiendi, ut tu censes, absum.

XXV.

Scr. in Formiano IV aut III Id. Febr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne ueras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio uenit a uobis; attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. Omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere; nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. O rem miseram! Malas causas semper obtinuit, in optima concidit. Quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis recte rem publicam regere. Sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te statim.

XXVI.

Scr. in Formiano XV Kal. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Non uenit idem usu mihi quod tu tibi scribis, "quotiens exorior"; ego enim nunc primum paulum exorior, et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. Omnia erant facta hoc biduo laetiora. Itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta, "Si te secundo lumine hic offendero...", respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est. [2] Quod me amicissime admones ut me integrum quoad possim seruem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam uidear, certe uideri (non) possum. Ego me ducem in ciuili bello quoad de pace ageretur negaui esse, non quin rectum esset sed quia, quod multo rectius fuit, id mihi fraudem tulit. Plane eum cui noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus uerbis! "Pro tuis rebus gestis amplissimis") inimicum habere nolueram. Ego scio et quem metuam et quam ob rem. Sin erit bellum, ut uideo fore, partes meae non desiderabuntur. [3] De HS XX milia Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam uagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum; nunc, ut uideo, pueri certe in Formiano uidentur hiematuri. Et ego? nescio; si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. Si quid habebo certi faciam ut scias. Ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.