LIBER TERTIUS
Si priores libri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cum attentione perduxerunt, edam nunc circa oppugnationes urbium defensionesque στρατηγήματα. Nec morabor ulla praelocutione, prius traditurus quae oppugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint. Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem inventione nullam video ultra artium materiam, has circa expugnationem species στρατηγημάτων fecimus:
I. De repentino impetu.
II. De fallendis his, qui obsidebuntur.
III. De eliciendis ad proditionem.
IV. Per quae hostes ad inopiam redigantur.
V. Quemadmodum persuadeatur, obsidionem permansuram.
VI. De districtione praesidiorum hostilium.
VII. De fluminum derivatione et vitiatione aquarum.
VIII. De iniciendo obsessis pavore.
IX. De irruptione ex diversa parte, quam exspectabimur.
X. De insidiis, per quas eliciantur obsessi.
XI. De simulatione regressus. Ex contrario circa tutelam obsessorum.
XII. De excitanda cura suorum.
XIII. De emittendo et recipiendo nuntio.
XIV. De introducendis auxiliis et commeatibus suggerendis.
XV. Quemadmodum efficiatur, ut abundare videantur, quae deerunt.
XVI. Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur.
XVII. De eruptionibus.
XVIII. De constantia obsessorum.
I - DE REPENTINO IMPETU
T. Quintius consul, victis acie Aequis et Volscis, cum Antium oppidum expugnare statuisset, ad contionem vocato exercitu exposuit, quam id necessarium et facile esset, si non differretur: eoque impetu, quem exhortatio concitaverat, aggressus urbem. M. Cato in Hispania animadvertit potiri se quodam oppido posse, si inopinatos invaderet. Quadridui itaque iter biduo per confragosa et deserta emensus nihil tale metuentes oppressit hostes. Victoribus deinde suis causam tam facilis eventus requirentibus dixit, tum illos victoriam adeptos, cum quadridui iter biduo corripuerint.
II - DE FALLENDIS HIS, QUI OBSIDEBUNTUR
Domitius Calvinus, cum obsideret Lueriam, oppidum Ligurum, non tantum situ et operibus, verum etiam propugnatorum praestantia tutum, circumire muros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere in castra. Qua consuetudine inductis ita oppidanis, ut crederent exercitationis id gratia facere Romanum, et ob hoc nihil ab eo conatu caventibus, morem illum obambulandi in subitum direxit impetum occupatisque moenibus expressit, ut se ipsos dederent oppidani. C. Duellius consul subinde exercendo milites remigesque consecutus est, ut securis Carthaginiensibus usque in id tempus innoxiae consuetudinis subito admota classe murum occuparet. Hannibal in Italia multas urbes cepit, cum Romanorum habitu quosdam suorum, ex longo belli usu latine quoque loquentis, praemitteret. Arcades Messeniorum castellum obsidentes, factis quibusdam armis ad similitudinem hostilium, eo tempore quo successura alia praesidia his exploraverant, instructi eorum, qui exspectabantur, ornatu admissique per hunc errorem ut socii, possessionem loci cum strage hostium adepti sunt. Cimon, dux Atheniensium, in Caria insidiatus cuidam civitati religiosum incolis templum Dianae lucumque, qui extra muros erat, noctu improvisus incendit: effusisque oppidanis ad opem adversus ignes ferendam vacuam defensoribus cepit urbem. Alcibiades, dux Atheniensium, cum civitatem Agrigentinorum egregie munitam obsideret, petito ab eis consilio diu tamquam de rebus ad commune pertinentibus disseruit in theatro, ubi ex more Graecorum locus consultationi praebebatur: dumque consilii specie tenet multitudinem, Athenienses, quos ad id praeparaverat, incustoditam urbem ceperunt. Epaminondas Thebanus in Arcadia die festo effuse extra moenia vagantibus hostium feminis plerosque ex militibus suis muliebri ornatu immiscuit: qua simulatione illi intra portas sub noctem recepti ceperunt oppidum et suis aperuerunt. Aristippus Lacedaemonius festo die Tegeatarum, quo omnis multitudo ad celebrandum Minervae sacrum urbe egressa erat, iumenta saccis frumentariis palea refertis onusta Tegeam misit, agentibus ea militibus, qui negotiatorum specie inobservati portas aperuerunt suis. Antiochus in Cappadocia ex castello Suenda, quod obsidebat, iumenta frumentatum egressa intercepit occisisque calonibus eorundem vestitu milites suos tamquam frumentum reportantis summisit: quo errore illi custodibus deceptis castellum intraverunt admiseruntque milites Antiochi. Thebani, cum portum Sicyoniorum nulla vi redigere in potestatem suam possent, navem ingentem armatis compleverunt, exposita super merce, ut negotiatorum specie fallerent. Ab ea deinde parte murorum, quae longissime remota erat a mari, paucos disposuerunt, cum quibus e nave quidam egressi inermes simulata rixa concurrerent: Sicyoniis ad dirimendum id iurgium advocatis, Thebanae naves et portum vacantem et urbem occupaverunt.
Timarchus Aetolus, occiso Charmade Ptolomaei regis praefecto, clamide interempti et galeari ad Macedonicum ornatus habitum: per hunc errorem pro Charmade in Saniorum portum receptus occupavit.
III - DE ELICIENDIS AD PRODITIONEM
Papirius Cursor consul apud Tarentum Miloni, qui cum praesidio Epirotarum urbem obtinebat, salutem ipsi et popularibus, si per illum oppido poteretur, pollicitus est. Quibus praemiis ille corruptus persuasit Tarentinis, ut se legatum ad consulem mitterent: a quo plena promissa ex pacto referens in securitatem oppidanos resolvit atque ita incustoditam urbem Cursori tradidit. M. Marcellus, cum Syracusanum quendam Sosistratum ad proditionem sollicitasset, ex eo cognovit remissiores custodias fore die festo, quo Epicydes praebiturus esset vini epularumque copiam: insidiatus igitur hilaritati et, quae eam sequebatur, socordiae munimenta conscendit vigilibusque caesis aperuit exercitui Romano urbem nobilibus victoriis claram. Tarquinius Superbus, cum Gabios in deditionem accipere non posset, filium suum Sextum Tarquinium caesum virgis ad hostem misit. Is incusata patris saevitia persuasit Gabinis, odio suo adversus regem uterentur: et dux ad bellum electus tradidit patri Gabios. Cyrus, Persarum rex, comitem suum Zopyrum, explorata eius fide, truncata de industria facie, ad hostes dimisit. Ille assentante iniuriarum fide, creditus inimicissimus Cyro, cum hanc persuasionem adiuvaret procurrendo propius, quotiens acie decertaretur, et in eum tela dirigendo, commissam sibi Babyloniorum urbem tradidit Cyro. Philippus, oppido Saniorum exclusus, Apollonidi praefecto eorum ad proditionem corrupto persuasit, ut plaustrum lapide quadrato oneratum in ipso aditu portae poneret: confestim deinde signo dato insecutus oppidanos circa impedita portae claustra trepidantis oppressit. Hannibal apud Tarentum, quae a praesidio Romano duce Livio tenebatur, Cononeum quendam Tarentinum, quem ad proditionem sollicitaverat, eiusmodi fallacia instruxit, ut ille per causam venandi noctu procederet, quasi id per hostem interdiu non liceret. Egresso ipsi apros subministrabant, quos ille tamquam ex captura Livio offerret; idque cum saepius factum esset et ideo minus observaretur, quadam nocte Hannibal venatorum habitu Poenos comitibus eius immiscuit: qui cum onusti venatione, quam ferebant, recepti essent a custodibus, protinus eos adorti occiderunt. Tum fracta porta admissus cum exercitu Hannibal omnes Romanos interfecit, exceptis his, qui in arcem profugerant. Lysimachus, rex Macedonum, cum Ephesios oppugnaret et illi in auxilio haberent Mandronem archipiratam, qui plerumque oneratas praeda naves Ephesum appellebat, corrupto ei ad proditionem iunxit fortissimos Macedonum, quos ille restrictis manibus pro captivis Ephesum introduceret: postea raptis ex arce armis urbem Lysimacho tradiderunt.
IV - PER QUAE HOSTES AD INOPIAM REDIGANTUR
Fabius Maximus vastatis Campanorum agris, ne quid eis ad fiduciam obsidionis superesset, recessit sementis tempore, ut frumentum, quod reliquum habebant, in sationes conferrent: reversus deinde renata protrivit et ad famem redactis potitus est. Antigonus adversus Athenienses idem fecit. Dionysius, multis urbibus captis, cum Reginos aggredi vellet, qui copiis abundabant, simulabat pacem petitque ab eis, ut commeatus exercitui ipsius sumministrarent: quod cum impetrasset, exhausto oppidanorum frumento aggressus urbem alimentis destitutam superavit. Idem et adversus Himeraeos fecisse dicitur. Alexander oppugnaturus Leucadiam commeatibus abundantem prius castella, quae in confinio erant, cepit omnesque ex his Leucadiam passus est confugere, ut alimenta inter multos celerius absumerentur. Phalaris Agrigentinus, cum quaedam loca munitione tuta in Sicilia oppugnaret, simulato foedere frumenta, quae residua habere se dicebat, apud eos deposuit: deinde data opera, ut camerae tectorum, in quibus id conferebatur, rescissae pluviam reciperent, [id] fiducia conditi commeatus proprio tritico abusos initio aestatis aggressus inopia compulit ad deditionem.
V - QUEMADMODUM PERSUADEATUR, OBSIDIONEM PERMANSURAM
Clearchus Lacedaemonius, exploratum habens Thracas omnia victui necessaria in montes comportasse unaque spe sustentari, quod crederent eum commeatus inopia recessurum, per id tempus, quo legatos eorum venturos opinabatur, aliquem ex captivis in conspectu iussit occidi et membratim tamquam alimenti causa in contubernia distribui: Thraces nihil non facturum perseverantiae causa eum credentes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditionem venerunt. Ti. Gracchus, Lusitanis dicentibus in X annos cibaria se habere et ideo obsidionem non expavescere, "undecimo", inquit, "anno vos capiam": qua voce perterriti Lusitani, quamvis instructi commeatibus, statim se dediderunt. A. Torquato Graecam urbem oppugnanti cum diceretur iuventutem ibi studiose iaculis et sagittis exerceri, "pluris eam", inquit, "propediem vendam."
VI - DE DISTRICTIONE PRAESIDIORUM HOSTIUM
Scipio, Hannibale in Africam reverso, cum plura oppida, quae ratio illi in potestatem redigenda dictabat, firmis praesidiis diversae partis obtinerentur, subinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea. Novissime etiam tamquam direpturus civitates aderat, deinde simulato metu refugiebat. Hannibal, ratus veram esse eius trepidationem, deductis undique praesidiis, tamquam de summa rerum decertaturus insequi coepit: ita consecutus Scipio, quod petierat, nudatas propugnatoribus urbis per Masinissam et Numidas cepit. P. Cornelius Scipio, intellecta difficultate expugnandi Delminum, quia concursu omnium defendebatur, aggredi alia oppida coepit et evocatis ad sua defendenda singulis vacuatam auxiliis Delminum cepit. Pyrrhus, Epirotarum rex, adversus Illyrios, cum civitatem, quae caput gentis erat, redigere in potestatem suam vellet, eius desperatione ceteras urbes petere coepit consecutusque est, ut hostes fiducia velut satis munitae urbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur: quo facto revocatis ipse rursus omnibus suis vacuam eam defensoribus cepit. Cornelius Rufinus consul, cum aliquanto tempore Crotona oppidum frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumpta in praesidium Lucanorum manus, simulavit se coepto desistere. Captivum deinde magno praemio sollicitatum misit Crotona, qui tamquam ex custodia effugisset, persuasit discessisse Romanos: id verum Crotonienses arbitrati dimisere auxilia destitutique propugnatoribus inopinati et invalidi capti sunt. Mago, dux Carthaginiensium, victo Cn. Pisone et in quadam turre circumsesso, suspicatus ventura ei subsidia perfugam misit, qui persuaderet appropinquantibus captum iam Pisonem: qua ratione deterritis eis reliqua victoriae consummavit. Alcibiades in Sicilia, cum Syracusanos capere vellet, ex Catiniensibus, apud quos tum exercitum continebat, quendam exploratae sollertiae submisit ad Syracusanos. Is in publicum consilium introductus persuasit infestissimos esse Catinienses Atheniensibus et, si adiuvarentur a Syracusanis, futurum, ut opprimerent eos et Alcibiadem; qua re adducti Syracusani universis viribus Catinam petituri processerunt, relicta ipsorum urbe, quam a tergo adortus Alcibiades ac desolatam, ut speraverat, afflixit. Cleonymus Atheniensis Troezenios, qui praesidio Crateri tenebant‹ur›, aggressus tela quaedam, in quibus scriptum erat venisse se ad liberandam eorum rem publicam, intra muros iecit et eodem tempore captivos quosdam conciliatos sibi remisit, qui Craterum detractarent: per hoc consilium seditione intestina apud obsessos concitata admoto exercitu potitus est civitate.
VII - DE FLUMINUM DERIVATIONE ET VITIATIONE AQUARUM
P. Servilius Isauram oppidum, flumine ex quo hostes aquabantur averso, ad deditionem siti compulit. C. Caesar in Gallia Cadurcorum civitatem amne cinctam et fontibus abundantem ad inopiam aquae redegit, cum fontes cuniculis avertisset et fluminis usum per sagittarios arcuisset. Q. Metellus in Hispania citeriore in castra hostium humili loco posita fluvium ex superiore parte immisit et subita inundatione turbatos per dispositos in hoc ipsum insidiatores cecidit. Alexander apud Babylona, quae media flumine Euphrate dividebatur, fossam pariter et aggerem instituit, ut in usum eius existimarent hostes egeri terram: atque ita subito flumine averso per alveum veterem, qui siccatus ingressum praebebat, urbem intravit. Samiramis adversus eosdem Babylonios eodem Euphrate averso idem fecisse dicitur. Clisthenes Sicyonius ductum aquarum in oppidum Crisaeorum ferentem rupit: mox affectis siti restituit aquam elleboro corruptam, qua usos profluvio ventris deficientes cepit.
VIII - DE INICIENDO OBSESSIS PAVORE
Philippus, cum Prinassum castellum nulla vi capere posset, terram ante ipsos muros egessit simulavitque agi cuniculum: castellani, quia subrutos se existimarant, dediderunt. Pelopidas Thebanus Magnetum duo oppida simul oppugnaturus non ita longo spatio distantia, quo tempore ad alterum eorum exercitum admovebat, praecepit, ut ex composito ab aliis castris quattuor equites coronati notabili alacritate velut victoriam nuntiantes venirent. Ad cuius simulationem curavit, ut silva, quae in medio erat, incenderetur, praebitura speciem urbis ardentis; praeterea quosdam captivorum habitu eodem iussit perduci: qua asseveratione perterriti qui obsidebantur, dum in parte iam se superatos existimant, defecerunt. Cyrus, Persarum rex, incluso Sardibus Croeso, qua praeruptus mons nullum aditum praestabat ad moenia, malos exaequantis altitudinem iugi subrexit, quibus simulacra hominum armata Persici habitus imposuerat, noctuque eos monti admovit. Tum prima luce ex altera parte muros aggressus: ubi orto sole simulacra illa armatorum referentia habitum refulserunt, oppidani captam urbem a tergo credentes et ob hoc in fugam dilapsi victoriam hostibus concesserunt.
IX - DE IRRUPTIONE EX DIVERSA PARTE, QUAM EXSPECTABIMUR
Scipio apud Carthaginem sub discessum aestus maritimi, secutus deum, ut dicebat, ducem, ad muros urbis accessit et cedente stagno, qua non exspectabatur, irrupit. Fabius Maximus, Cunctatoris filius, apud Arpos praesidio Hannibalis occupatos, considerato situ urbis, sescentos milites obscura nocte misit, qui per munitam eoque minus frequentem oppidi partem scalis evecti in murum portas revellerent. Hi adiuti decidentium aquarum sono, qui operis strepitum obscurabat, iussa peragunt: ipse dato signo ab alia parte aggressus cepit Arpos. C. Marius bello Iugurthino apud flumen Mulucham, cum oppugnaret castellum in monte saxeo situm, quod una et angusta semita adibatur, cetera parte velut consulto praecipiti, nuntiato sibi per Ligurem quendam ex auxiliis gregalem militem, qui forte aquatum progressus, dum per saxa montis cocleas legit, ad summa pervenerat, erepi posse in castellum, paucos centuriones perfectissimos cum velocissimis militibus, quibus aeneatores immiscuerat, misit capite pedibusque nudis, ut prospectus nisusque per saxa facilior foret, scutis gladiisque tergo aptatis. Hi Ligure ducente loris et clavis, quibus in ascensu nitebantur, adiuti, cum ad posteriora et ob id vacua defensoribus castelli pervenissent, concinere et tumultuari, ut praeceptum erat, coeperunt: ad quod constitutum Marius constantius adhortatus suos acrius instare castellanis coepit, quos ab imbelli multitudine suorum revocatos, tamquam a tergo capti essent, insecutus castellum cepit. L. Cornelius Rufinus consul complura Sardiniae cepit oppida, dum firmissimas partes copiarum noctu exponit, quibus praecipiebat, delitiscerent opperirenturque tempus, quo ipse naves appelleret: occurrentibus deinde adventanti hostibus et ab ipso per simulationem fugae longius ad persequendum avocatis, illi in relictas ab his urbes impetum fecerunt. Pericles, ‹dux› Atheniensium, cum oppugnaret quandam civitatem magno consensu defendentium tutam, nocte ab ea parte murorum, quae mari adiacebat, classicum cani clamoremque tolli iussit: hostes penetratum illic in oppidum rati reliquerunt portas, per quas Pericles destitutas praesidio irrupit. Alcibiades, dux Atheniensium, Cyzicum oppugnandae eius causa nocte improvisus accessit et ex diversa parte moenium cornicines canere iussit. Sufficere propugnatores murorum poterant: ad id latus, a quo solo se temptari putabant, cum confluerent, qua non obsistebatur, muros transcendit.
Thrasybulus, dux Milesiorum, ut portum Sicyoniorum occuparet, a terra subinde oppidanos temptavit et illo, quo lacessebantur, conversis hostibus classe in‹ex›spectata portum cepit. Philippus in obsidione cuiusdam maritimae urbis binas naves procul a conspectu contabulavit superstruxitque eis turres: aliis deinde turribus adortus a terra, dum urbis propugnatores distringit, turritas naves a mari applicuit et, qua non resistebatur, subiit muros. Pericles Peloponnesiorum castellum oppugnaturus, in quod duo omnino erant accessus, alterum fossa interclusit, alterum munire instituit. Castellani securiores ab altera parte facti eam solam, quam muniri videbant, custodire coeperunt: Pericles praeparatis pontibus iniectisque super fossam, qua non cavebatur, subiit castellum. Antiochus adversus Ephesios Rhodiis, quos in auxilio habebat, praecepit, ut nocte portum cum magno strepitu invaderent: ad quam partem omni multitudine cum tumultu decurrente, nudatis defensore reliquis munitionibus, ipse a d‹i›verso aggressus civitatem cepit.
X - DE DISPONENDIS INSIDIIS, IN QUAS ELICIANTUR OBSESSI
Cato in conspectu Lacetanorum, quos obsidebat, reliquis suorum summotis, Suess‹et›anos quosdam ex auxiliaribus maxime imbelles aggredi moenia iussit: hos cum facta eruptione Lacetani facile avertissent et fugientes avide insecuti essent, illis quos occultaverat coortis oppidum cepit. L. Scipio in Sardinia, cuiusdam civitatis parte militum relicta oppugnatione, quam instruxerat, speciem fugientis praestitit: insecutisque temere oppidanis per eos, quos in proximo occultaverat, oppidum invasit. Hannibal, cum obsideret civitatem Himeram, castra sua capi de industria passus est, iussis recedere Poenis, tamquam praevaleret hostis: quo eventu Himeraeis ita deceptis, ut gaudio impulsi relicta urbe procurrerent ad Punicum vallum, Hannibal vacuam urbem per eos, quos in insidiis ad hanc ipsam occasionem posuerat, cepit. Idem, ut Saguntinos eliceret, rara acie ad muros accedens ad primam eruptionem oppidanorum simulata fuga cessit interpositoque exercitu ab oppido interclusos a suis hostes in medio trucidavit. Himilco Carthaginiensis apud Agrigentum iuxta oppidum partem copiarum in insidiis posuit praecepitque his, ut, cum processissent oppidani, ligna umida incenderent. Deinde cum reliqua parte exercitus luce ad eliciendos hostes progressus simulata fuga persequentis oppidanos longius cedendo protraxit. Insidiatores prope moenia imperatum ignem acervis subiecerunt: unde obortum contemplati fumum Agrigentini incensam civitatem suam existimaverunt, defendendaeque eius gratia dum trepide recurrunt, obviis eis qui insidiati iuxta muros erant et a tergo instantibus quos persecuti fuerant, in medio trucidati sunt. Viriathus disposito per occulta milite paucos misit, qui abigerent pecora Segobrigensium: ad quae illi vindicanda cum frequentes procurrissent simulantesque fugam praedatores persequerentur, deducti in insidias caesique sunt. Scordisci equites, cum Heracleae d‹i›v‹ers›arum partium praesidio praepositus esset Lucullus, pecora abigere simulantes provocaverunt eruptionem: fugam deinde mentiti sequentem Lucullum in insidias deduxerunt et octingentos cum eo milites occiderunt. Chares, dux Atheniensium, civitatem aggressurus litori appositam, post quaedam promunturia occulte habita classe, e navibus velocissimam praeter hostilia praesidia ire iussit: qua visa cum omnia navigia, quae pro custodia portus agebant, ad persequendam evolassent, Chares indefensum portum cum reliqua classe invectus etiam civitatem occupavit. Barca, dux Poenorum, in Sicilia Lilybaeum nostris terra marique obsidentibus partem classis suae procul armatam iussit ostendi: ad eius conspectum cum evolassent nostri, ipse reliquis quas in occulto tenuerat navibus Lilybaei portum occupavit.
XI - DE SIMULATIONE REGRESSUS
Phormion, dux Atheniensium, cum depopulatus esset agros Chalcidensium, legatis eorum de ea re querentibus benigne respondit et nocte, qua dimissurus illos erat, finxit litteras sibi supervenisse civium suorum, propter quas redeundum haberet. Ac paulum regressus dimisit legatos: his omnia tuta et abisse Phormionem renuntiantibus, Chalcidenses spe et oblatae humanitatis et abducti exercitus remissa urbis custodia, cum confestim Phormion revertisset, prohibere inexspectatam vim non potuerunt. Agesilaus, dux Lacedaemoniorum, cum Phoc‹ae›enses obsideret et intellexisset eos, qui tunc praesidio illis erant, iam gravari belli incommoda, paulum regressus tamquam ad alios actus liberam recendendi occasionem his dedit: non multo post milite reducto destitutos Phoc‹ae›enses superavit. Alcibiades adversus Byzantios, qui se moenibus continebant, insidias disposuit et simulato regressu incautos eos oppressit. Viriathus, cum tridui iter discedens confecisset, idem illud uno die remensus securos Segobrigenses et sacrificio cum maxime occupatos oppressit. Epaminondas Mantinia‹e›, cum Lacedaemonios in subsidium hosti venisse animadverteret, ratus posse Lacedaemonem occupari, si clam illo profectus esset, nocte crebros ignes fieri iussit, ut specie remanendi occultaret profectionem. Sed a transfuga proditus, assecuto exercitu Lacedaemoniorum, itinere quidem, quo Spartam petebat, destitit, idem tamen consilium convertit ad Mantinienses: aeque enim ignibus factis Lacedaemonios, quasi maneret, frustratus per quadraginta milia passuum revertit Mantiniam eamque auxilio destitutam occupavit.
XII - EX CONTRARIO VERO CIRCA TUTELAM OBSESSORUM DE EXCITANDA CURA SUORUM
Alcibiades, ‹dux› Atheniensium, civitate sua a Lacedaemoniis obsessa, veritus neglegentiam vigilum denuntiavit his qui in stationibus erant, observarent lumen, quod nocte ostenturus esset ex arce, et ad conspectum eius ipsi quoque lumina attollerent; in quo munere qui cessasset, poenam passurum: dum sollicite exspectatur signum ducis, pervigilatum ab omnibus et suspectae noctis periculum evitatum est. Iphicrates, dux Atheniensium, cum praesidio Corinthum teneret et sub adventum hostium ipse vigilias circumiret, vigilem, quem dormientem invenerat, transfixit cuspide: quod factum quibusdam tamquam saevum increpantibus "qualem inveni", inquit, "talem reliqui." Epaminondas Thebanus idem fecisse dicitur.
XIII - DE EMITTENDO ET RECIPIENDO NUNTIO
Romani, obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exilio implorandum miserunt Pontium Cominium, qui, ut stationes Gallorum falleret, per saxa Tarpeia demissus tranato Tiberi Veios pervenit et perpetrata legatione similiter ad suos rediit. Campani, diligenter Romanis, a quibus obsessi erant, custodias agentibus, quendam pro transfuga subornatum miserunt, qui occultatam balteo epistulam inventa effugiendi causa [occasione] ad Poenos pertulit. Venationi quoque et pecoribus quidam insuerunt litteras membranis mandatas; aliqui et iumento in aversam partem infulserunt, dum stationes transeunt; nonnulli interiora vaginarum inscripserunt. L. Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus sui faceret, cum praesidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et angustus ponte modico insulam continenti iungit, militem e suis nandi et nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatis utribus litteras insutas habentibus, quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distantibus commiserat, ire septem milium passuum traiectum: quod ita perite gregalis fecit, ut cruribus velut gubernaculis dimissis cursum dirigeret et procul visentis, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet. Hirtius consul ad Decimum Brutum, qui Mutinae ab Antonio obsidebatur, litteras subinde misit plumbo scriptas, quibus ad brachium religatis milites Scultennam amnem tranabant. Idem columbis, quas inclusas ante tenebris et fame affecerat, epistulas saeta ad collum religabat easque a propinquo, in quantum poterat, moenibus loco emittebat. Illae lucis cibique avidae altissima aedificiorum petentes excipiebantur a Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc devolare instituerat.
XIV - DE INTRODUCENDIS AUXILIIS ET COMMEATIBUS SUGGERENDIS
Bello civili, cum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium obsideretur, Maurus inter noc‹tem› tamquam Caesarianus tribuni cornicularius vigiles quosdam excitavit: ex quibus ‹cum tesseram accepisset›, ali[qu]os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias praesidium Pompei transduxit. Hannibale obsidente Casilinum, Romani far in doliis secunda aqua Volturni fluminis demittebant, ut ab obsessis exciperetur. Quibus cum obiecta per medium amnem catena Hannibal obstitisset, nuces sparsere: quae cum aqua ferente ad oppidum defluerent, eo commeatu sociorum necessitatem sustentaverunt. Hirtius Mutinensibus obsessis ab Antonio salem, quo maxime indigebant, cupis conditum per amnem Scultennam intromisit. Idem pecora secunda aqua demisit, quae excepta sustentaverunt necessariorum inopiam.
XV - QUEMADMODUM EFFICIATUR, UT ABUNDARE VIDEANTUR, QUAE DEERUNT
Romani, cum a Gallis Capitolium obsideretur, in extrema iam fame panem in hostem iactaverunt consecutique, ut abundare commeatibus viderentur, obsidionem, donec Camillus subveniret, toleraverunt. Athenienses adversus Lacedaemonios idem fecisse dicuntur. Hi, qui ab Hannibale Casilini obsidebantur, ad extremam famem pervenisse crediti, cum etiam herbas alimentis eorum Hannibal, arato loco qui erat inter castra ipsius et moenia, praeriperet, semina in praeparatum locum iecerunt, consecuti, ut habere viderentur, quo victum sustentarent usque ad satorum proventum. Reliqui ex Variana clade, cum obsiderentur, quia defici frumento videbantur, horrea tota nocte circumduxerunt captivos, deinde praecisis manibus dimiserunt: hi circumsedentibus suis persuaserunt, ne spem maturae expugnationis reponerent in fame Romanorum, quibus ingens alimentorum copia superesset. Thraces in arduo monte obsessi, in quem hostibus accessus non erat, collato viritim exiguo tritico paucas oves paverunt ‹et egerunt› in hostium praesidia: quibus exceptis et occisis, cum frumenti vestigia in visceribus earum apparuissent, opinatus hostis magnam vim tritici superesse eis, qui inde etiam pecora pascerent, recessit ab obsidione. Thrasyb‹u›lus, dux Milesiorum, cum longa obsidione milites sui angerentur ab Halyatte, qui sperabat eos ad deditionem fame posse compelli, sub adventum legatorum Halyattis frumentum omne in forum compelli iussit et conviviis sub id tempus institutis per totam urbem epulas praestitit: atque ita persuasit hosti superesse ipsis copias, quibus diuturnam sustinerent obsidionem.
XVI - QUA RATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS OCCURRATUR
Claudius Marcellus, cognito consilio L. Bantii Nolani, qui corrumpere ad defectionem populares studebat et Hannibali gratificabatur, quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captivitate remissus ad suos erat, quia interficere eum, ne supplicio eius reliquos concitaret Nolanos, non audebat, arcessitum ad se allocutus est, dicens fortissimum militem eum esse, quod antea ignorasset, hortatusque est, ut secum moraretur, et super verborum honorem equo quoque donavit: qua benignitate non illius tantum fidem, sed etiam popularium, quae ex illo pendebat, sibi obligavit. Hamilcar, dux Poenorum, cum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent et iam ex consuetudine ut socii exciperentur, fidissimos subornavit ad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum causa eorum progressos ceciderunt: quae sollertia Hamilcari non tantum ad praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, ut Romanis veri quoque transfugae forent suspecti. Hanno, Carthaginiensium imperator, in Sicilia, cum comperisset Gallorum mercennariorum circiter quattuor milia conspirasse ad transfugiendum ad Romanos, quod aliquot mensum mercedes non receperant, animadvertere autem in eos non auderet metu seditionis, promisit prolationis iniuriam liberalitate pensaturum. Quo nomine gratias agentibus Gallis per tempus idoneum ‹prae›datur‹os› pollicitus fidelissimum dispensatorem ad Otacilium consulem misit, qui, tamquam rationibus interversis transfugisset, nuntiavit nocte proxima Gallorum quattuor milia, quae praedatum forent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugae nec tamen rem spernendam ratus disposuit in insidiis lectissimam manum suorum. Ab ea Galli excepti dupliciter Hannonis consilio satisfecerunt: et Romanos ceciderunt et ipsi omnes interfecti sunt. Hannibal simili consilio se a transfugis ultus est. Nam cum aliquos ex militibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraret exploratores hostium in castris suis esse, palam pronuntiavit non debere transfugas vocari sollertissimos milites, qui ipsius iussu exierint ad excipienda hostium consilia. Auditis quae pronuntiavit, re‹t›tulerunt exploratores ad suos: tum comprehensi a Romanis transfugae et amputatis manibus remissi sunt. Diodorus, cum praesidio Amphipolim tueretur et duo milia Thracum suspecta haberet, quae videbantur urbem direptura, mentitus paucas hostium naves proximo litori applicuisse easque diripi posse: qua spe stimulatos Thracas emisit ac deinde clausis portis non recepit.
XVII - DE ERUPTIONIBUS
Romani, qui in praesidio Panhormitanorum erant, veniente ad obsidionem Hasdrubale raros ex industria in muros posuerunt defensores: quorum paucitate contempta cum incautus muris succederet Hasdrubal, eruptione facta ceciderunt eum. Aemilius Paulus, universis Liguribus improviso adortis castra eius, simulato timore militem diu continuit: deinde fatigato iam hoste quattuor portis eruptione facta stravit cepitque Ligures. Livius praefectus Romanorum arcem Tarentinorum tenens misit ad Hasdrubalem legatos, abire uti sibi incolumi liceret: ea simulatione ad securitatem perductum hostem eruptione facta cecidit. Cn. Pompeius circumsessus ad Dyrrachium non tantum obsidione liberavit suos, verum etiam post eruptionem, quam opportuno et loco et tempore fecerat, Caesarem ad castellum, quod duplici munitione instructum erat, avide irrumpentem exterior ipse circumfusus corona obligavit, ut ille inter eos, quos obsidebat, et eos, qui extra circumvenerant, medius non leve periculum et detrimentum senserit. Flavius Fimbria in Asia apud Rhyndacum adversum filium Mithridatis, brachiis ab latere ductis, deinde fossa in fronte percussa, quietum in vallo militem tenuit, donec hostilis equitatus intraret angustias munimentorum: tunc eruptione facta sex milia eorum cecidit. C. Caesar in Gallia, deletis ab Ambiorige Titurii Sabini et Cottae legatorum copiis, cum a Q. Cicerone, qui et ipse oppugnabatur, certior factus cum duabus legionibus adventaret, conversis hostibus metum simulavit militesque in castris, quae artiora solito industria fecerat, tenuit. Galli praesumpta iam victoria velut ad praedam castrorum tendentes fossas implere et vallum detrahere coeperunt: qua re proelio ‹non› aptatos Caesar emisso repente undique milite trucidavit. Titurius Sabinus adversus Gallorum amplum exercitum continendo militem intra munimenta praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esse ac de fuga cogitare. Barbari oblata victoriae spe concitati lignis sarmentisque se oneraverunt, quibus fossas complerent, ingentique cursu castra nostra in colle posita petiverunt: unde in eos Titurius universas immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit. Asculani, oppugnatur‹o› oppidum Pompei‹o› cum paucos senes ‹et› aegros in muris ostendissent, ob id securos Romanos eruptione facta fugaverunt. Numantini obsessi ne pro vallo quidem instruxerunt aciem adeoque se continuerunt, ut Popilio Laenati fiducia fieret scalis oppidum aggrediendi: quo deinde suspicante insidias, quia ne tunc quidem obsistebatur, ac suos revocante, eruptione facta aversos et descendentis adorti sunt.
XVII - DE CONSTANTIA OBSESSORUM
Romani, assidente moenibus Hannibale, ostentandae fiduciae gratia supplementum exercitibus, quos in Hispania habebant, diversa porta miserunt. Idem agrum, in quo castra Hannibal habebat, defuncto forte domino venalem ad id pretium licendo perduxerunt, quo is ager ante bellum venierat. Idem, ‹cum› ab Hannibale obsiderentur et ipsi obsiderent Capuam, decreverunt, ne nisi capta ea revocaretur inde exercitus.