M. TVLLII CICERONIS - DE DIVINATIONE LIBER I

I

Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus eaque et p. Romani et omnium gentium firmata consensu, uersari quandam inter homines diuinationem, quam Graeci mantiken appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque proxime ad deorum uim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos melius multa Graecis, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a diuis, Graeci ut Plato interpretatur a furore duxerunt. Gentem quidem nullam uideo neque tam humanam atque doctam neque tam immanem tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat; principio Assyrii, ut ab ultimis auctoritatem repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum obseruitauerunt, quibus notatis quid cuique significaretur memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei non ex artis sed ex gentis uocabulo nominati diuturna obseruatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset quid cuique euenturum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur. Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, uolatibus auium cantibusque certissimis signis declarari res futuras putant. Quam uero Graecia coloniam misit in Aeoliam Ioniam Asiam Siciliam Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo, aut quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum est?

II

Nec unum genus est diuinationis publice priuatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera complexus est! Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem condidisse sed ipse etiam optumus augur fuisse traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna uis uideretur esse et impetriendis consulendisque rebus et [in] monstris interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum diuinationis quod neglectum ab iis uideretur. Et cum duobus modis animi sine ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno furente altero somniante, furoris diuinationem Sibyllinis maxume uersibus contineri arbitrati eorum decem interpretes delectos ex ciuitate esse uoluerunt. Ex quo genera saepe hariolorum etiam et uatum furibundas praedictione, ut Octauiano bello Corneli Culleoli, audiendas putauerunt, nec uero somnia grauiora, si quae ad rem p. pertinere uisa sunt, a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui cum P. Rutilio consul fuit, de senatus sententia refecit ex Caeciliae Baliarici filiae somnio.

III

Atque haec, ut ego arbitror, ueteres rerum magis euentis moniti quam ratione docti probauerunt. Philosophorum uero exquisita quaedam argumenta cur esset uera diuinatio collecta sunt; e quibus, ut de antiquissumis loquar, Colophonius Xenophanes unus qui deos esse diceret diuinationem funditus sustulit, reliqui uero omnes, praeter Epicurum, balbutientem de natura deorum diuinationem probauerunt, sed non uno modo. Nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii qui ab eo essent profecti manerent in antiquorum philosophorum sententia uetere Academia et Peripateticis consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur uellet esse, plurimisque locis grauis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera diuinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit, Cratippusque familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, isdem rebus fidem tribuit, reliqua diuinationis genera reiecit. Sed quom Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrumo uir ingenio Chrysippus, qui totam de diuinatione duobus libris explicauit sententiam, uno praeterea de oraculis, uno de somniis; quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit eius auditor, duo Antipater, quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis uel princeps eius disciplinae, Posidonii doctor, discipulus Antipatri degenerauit Panaetius nec tamen ausus est negare uim esse diuinandi, sed dubitare se dixit. Quod illi in aliqua re inuitissumis Stoicis Stoico facere licuit, id nos ut in reliquis rebus faciamus a Stoicis non concedetur? Praesertim cum id, de quo Panaetio non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce uideatur clarius. Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio comprobata est.

IV

Etenim nobismet ipsis quaerentibus, quid sit de diuinatione iudicandum, quod a Carneade multa acute e copiose contra Stoicos disputata sint, uerentibusque ne temere uel falsae rei uel non satis cognitae adsentiamur, faciendum uidetur ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in iis tribus libris quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus temeritas in adsentiendo errorque turpis est tum in eo loco maxime, in quo iudicandum est quantum auspiciis rebusque diuinis religionisque tribuamus; est enim periculum ne aut neglectis iis impia fraude aut suspectis anili superstitione obligemur.

V

Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper cum essem cum Q. fratre in Tusculano disputatum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum uenissemus [id enim superiori gymnasio nomen est], "perlegi" ille inquit "tuum paulo ante tertium de natura deorum, in quo disputatio Cottae, quamquam labefactauit sententiam meam, non funditus tamen sustulit." "Optime uero" inquam; "etenim ipse Cotta sic disputat ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem." Tum Quintus: "dicitur quidem istud" inquit "a Cotta et uero saepius, credo ne communia iura migrare uideatur; sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi uidetur funditus tollere. Eius orationi non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est in secundo libro a Lucilio, cuius disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis, ad ueritate est uisa propensior. Sed quod praetermissum est in illis libris, credo quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo disseri, id est de diuinatione, quae est earum rerum quae fortuitae putantur praedicto atque praesensio, id si placet uideamus quam habeat uim et quale sit. Ego enim sic existimo, si sint ea genera diuinandi uera de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, uicissimque si di sint, esse qui diuinent."

VI

"Arcem tu quidem Stoicorum" inquam "Quinte defendis, siquidem ista sic reciprocatur, ut et si diuinatio sit, di sint, et si di sint, sit diuinatio. Quorum neutrum tam facile quam tu arbitraris conceditur. Nam et natura significari futura sine deo possunt, et ut sint di, potest fieri ut nulla ab iis diuinatio generi humano tributa sit." Atque ille "mihi uero" inquit "satis et argumenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua diuinationis genera iudico. De quibus quid ipse sentiam si placet exponam, ita tamen si uacas animo neque habes aliquid quod huic sermoni praeuertendum putes." "Ego uero" inquam "philosophiae Quinte semper uaco; hoc autem tempore cum sit nihil aliud quod lubenter agere possim, multo magis aueo audire de diuinatione quid sentias." "Nihil" inquit "equidem noui nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam tum omnium populorum et gentium consensu conprobatam sequor. Duo sunt enim diuinandi genera, quorum alterum artis est alterum naturae. Quae est autem gens aut quae ciuitas, quae non aut extispicum aut monstra aut fulgura interpretantium aut augustum aut astrologum aut sortium (ea enim fere artis sunt) aut somniorum aut uaticinationum (haec enim duo naturalia putantur) praedictione moueatur? Quarum quidem rerum euenta magis arbitror quam causas quaeri oportere. Est enim uis et natura quaedam, quae tum obseruatis longo tempore significationibus tum aliquo instinctu inflatuque diuino futura praenuntiat.

VII

Quare omittat urgere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius, requirens Iuppiterne cornicem a laeua coruum ab dextera canere iussisset. Obseruata sunt haec tempore inmenso et in significatione euentus animaduersa et notata. Nihil est autem quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque adsequi possit. Mirari licet quae sint animaduersa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsum bestiarum ad oculorum morbos ad uulnera, quorum uim atque naturam ratio numquam explicauit, utilitate et ars est et inuentor probatus. Age ea quae quamquam ex alio genere sunt tamen diuinationi sunt similiora uideamus: "atque etiam uentos praemonstrat saepe futuros

inflatum mare, cum subito penitusque tumescit saxaque cana salis niueo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere uoces aut densus stridor cum celso e uertice montis

ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus."

VIII

Atque his rerum praesensionibus prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? Etsi uideo Boethum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret quae in mari caeloue fierent. Illa uero cur eueniant quis probabiliter dixerit:

"cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti

nuntiam horribilis clamans instare procellas

haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.

Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen

et matutinis acredula uocibus instat,

uocibus instat et adsiduas iacit ore querellas,

cum primum gelidos rores aurora remittit.

Fustaque non numquam cursans per litora cornix

demersit caput et fluctum ceruice recepit."

IX

Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen cur ita uidemus.

"Vos quoque signa uidetis, aquai dulcis alumnae,

cum clamore paratis inanis fundere uoces

absurdoque sono fontis et stagna cietis." Quis est, qui ranunculos hoc uidere suspicari possit? Sed inest in ranunculis uis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominis obscurior.

"Mollipedesque boues spectantes lumina caeli

naribus umiferum duxere ex aere sucum."

non quaero cur, quoniam quid eueniat intellego.

"Iam uero semper uiridis semperque grauata

lentiscus triplici dolita grauescere fetu

ter fruges fundes tria tempora monstrat arandi." Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet; hoc sum contentus, quod etiamsi quor quidque fiat ignorem, quid fiat intellego. Pro omni igitur diuinatione idem quod pro rebus iis quas commemoraui respondebo.

X

Quid scammoneae radix ad purgandum, qui aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inuentore repperit, rem ipsam inuentor ex somnio, - posse uideo, quod satis est; cur possit nescio. Sic uentorum et imbrium signa quae dixi rationem quam habeant non satis perspicio; uim et euentum agnosco scio adprobo. Similiter quid fissum in extis quid fibra ualeat accipio: quae causa sit nescio. Atque horum quidem plena uita est; extis enim omnes fere utuntur. Quid, de fulgurum ui dubitare num possumus? Nonne cum multa alia mirabilia tum illud in primis: cum Summanus in fastigio Iouis optumi maxumi, qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput inueniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, idque inuentum est eo loco qui est ab haruspicibus demonstratus.

XI

Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te, cuius edidici etiam uersus et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Vrania Musa pronuntiat:

"principio aetherio flammatus Iuppiter igni

uertitur et totum conlustrat lumine mundum

menteque diuina caelum terrasque petessit,

quae penitus sensus hominum uitasque retentat

aetheris aeterni saepta atque inclusa cauernis.

Et si stellarum motus cursusque uagantis

nosse uelis, quae sint signorum in sede locatae,

quae uerbo et falsis Graiorum uocibus errant

re uera certo lapsu spatioque feruntur,

omnia iam cernes diuina mente notata.

Nam primum astrorum uolucris te consule motus

concursusque grauis stellarum ardore micantis

tu quoque, cum tumulos Albano in monte niualis

lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,

uidisti et claro tremulos ardore cometas

multaque misceri nocturna strage putasti,

quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,

cum claram speciem concreto lumine luna

abdidit et subito stellanti nocte perempta est.

Quid uero Phoebi fax tristis nuntia belli

quae magnum ad columen flammato ardore uolabat

praecipitis caeli partis obitusque petessent;

aut cum terribili perculsus fulmine ciuis

luce serenanti uitalia lumina liquit;

aut cum se grauido tremefecit corpore tellus.

Iam uero uariae nocturno tempore uisae

terribiles formae bellum motusque monebant

multaque per terras uates oracla furenti

pectore fundebant tristis minitantia casus

atque ea, quae lapsu tandem cecidere uetusto,

haec fore perpetuis signis clarisque frequentans

ipse deum genitor caelo terrisque canebat.

XII

Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta

Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,

omnia fixa tuus glomerans determinat annus.

Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo

ipse suos quandam tumulos ac templa petiuit

et Capitolinis iniecit sedibus ignis.

Tum species ex aere uetus uenerataque Nattae

concidit elapsaeque uetusto numine leges

et diuom simulacra peremit fulminis ardor.

Hic siluestris erat Romani nominis altrix

Martia, quae paruos Mauortis semine natos

uberibus grauidis uitali rore rigabat;

quae tum cum pueris flammato fulminis ictu

concidit atque auolsa pedum uestigia liquit.

Tum quis non artis scripta ac monumenta uolutans

uoces tristificas chartis promebat Etruscis?

Omnes ciuilem generosa stirpe profectam

uoluier in gentem cladem pestemque monebant.

Tum legum exitium constanti uoce ferebant

templa deumque adeo flammis urbemque iubebant

eripere et stragem horribilem caedemque uereri;

atque haec fixa graui fato ac fundata teneri,

ni prius excelsum ad columen formata decore

sancta Iouis, species claros spectaret in ortus.

Tum fore ut occultos populus sanctusque senatus

cernere conatus posset, si solis ad ortum

conuorsa inde patrum sedes populisque uideret.

Haec tardata diu species multumque morata

consule te tandem celsa est in sede locata

atque una fixi ac signatis temporis hora

Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna

et clades patriae flamma ferroque parata

uocibus Allobrogum patribus populosque patebat.

XIII

Rite igitur ueteres quorum monumenta tenetis

qui populos urbisque modo ac uirtute regebant,

rite etiam uestri quorum pietasque fidesque

praestitit et longe uicit sapientia cunctos,

praecipue coluere uigenti numine diuos.

Haec adeo penitus cura uidere sagaci,

otia qui studiis laeti tenuere decoris,

inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo

fuderunt claras fecundi pectoris artis.

E quibus ereptum primo iam a flore iuuentae

te patria in media uirtutum mole locauit.

Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans

quod patriae uacat his studiis nobisque sacrasti."

Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a me disputantur de diuinatione, dicere, qui et gesseris ea quae gessisti, et ea quae pronuntiauit accuratissume scripseris? Quid, quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint? Nescire me fateor, euenire autem te ipsum dico uidere. "Casu" inquis. Itane uero, quidquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros ueritatis? Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt: num etiam centum Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? Aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt: num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas? Sus rostro si humi A litteram impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Enni ab ea posse describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci: credo aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem ut eam factam a Scopa diceres. Si enim se profecto res habet, ut numquam perfecte ueritatem casus imitetur.

XIV

"At non numquam ea quae praedicta sunt minus eueniunt." Quae tandem id ars non habet, earum dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina, ars non putanda est? Quam tamen multa fallunt. Quid, gubernatores nonne falluntur? An Achiuorum exercitus et tot nauium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut "profectione laeti piscium lasciuiam intuerentur", ut ait Pacuuius, "nec tuendi satietas capere posset? Interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror." Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? Aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? Aut num propterea nulla est rei p. gerendae ratio atque prudentia, quia multa Cn. Pompeium quaedam M. Catonem non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est aruspicum responsio omnisque opinabilis diuinatio; coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest. Ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad ueritatem saepissime dirigit; est enim ab omni aeternitate repetita, in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo euenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe animaduertendo ac notando.

XV

Auspicia uero uestra quam constant, quae quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua uenia dixerim), a Cilicibus Pamphyliis Pisidis Lyciis tenentur. Nam quid ego hospitem nostrum clarissimum atque optumum uirum Deiotarum regem commemorem, qui nihil umquam nisi auspicato gerit. Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto reuertisset aquilae admonitus uolatu, conclaue illud, ubi erat mansurus si ire perrexisset, proxima nocte corruit. Itaque, ut ex ipso audiebam, persaepe reuertit ex itinere, cum iam progressus esset multorum dierum uiam. Quoius quidem hoc praeclarissimum est, quod posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus est, negat se tamen eorum auspiciorum quae sibi ad Pompeium proficiscenti secunda euenerint paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii dignitatem suis armis esse defensam, sibique eas aues quibus auctoribus officium et fidem secutus esset bene consuluisse; antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis gloriam. Ille mihi uidetur igitur uere augurari. Nam nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis: necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli ore cum pascitur; quod autem scriptum habetis ... aut tripudium fieri, si ex ea quid in solidum ceciderit, hoc quoque quod dixi coactum tripudium solistimum dicitis. Itaque multa auguria multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegii amissa plane et deserta sunt.

XVI

Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne priuatim quidem gerebatur, quod etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui re omissa nomen tantum tenent. Nam ut nunc extis, quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim, sic tum auibus magnae res inpetriri solebant. Itaque sinistra dum non exquirimus, in dira et in uitiosa incurrimus, ut P. Claudius Appi Caeci filius eiusque collega L. Iunius classis maxumas perdiderunt, cum uitio nauigassent. Quod eodem modo euenit Agamemnoni, qui, cum Achiui coepissent "inter se strepere aperteque artem obterere extispicum, soluere imperat secundo rumore aduersaque aui." Sed qui uetera? M. Crasso quid acciderit, uidemus, dirarum obnuntiatione neglecta. In quo Appius collega tuus bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter uirum bonum et ciuem egregium censor C. Ateium notauit, quod ementitum auspicia subscriberet. Esto, fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod ascriptis ob eam causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse. Si enim ea causa calamitatis fuit, non in eo est culpa qui obnuntiauit, sed in eo qui non paruit. Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur et censor, exitus adprobauit; quae si falsa fuisset, nullam adferre potuisset causam calamitatis. Etenim dirae, sicut cetera auspicia ut omnia ut signa, non causas adferunt cur quid eueniat, sed nuntiat euentura nisi prouideris. Non igitur obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum quid euenturum esset nisi cauisset. Ita aut illa obnuntiatio nihil ualuit, aut si, ut Appius iudicat, ualuit, id ualuit ut peccatum haereat non in eo qui monuerit, sed in eo qui non obtemperarit.

XVII

Quid, lituus iste uester, quod clarissimum est insigne auguratus, unde uobis est traditus? Nempe eo Romulus regiones direxit tum cum urbem condidit. Qui quidem Romuli lituus, id est incuruum et leuiter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui quo canitor similitudine nomen inuenit, cum situs esset in curia Saliorum quae est in Palatio eaque deflagrauisset, inuentus est integer. Quid, multis annis post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis ueterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Nauio per lituum regionum facta discriptio. Qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa uouisse dicitur, si recuperasset, uuam se deo daturum quae maxima esset in uinea; itaque sue inuenta ad meridiem spectans in uinea media dicitur constituisse cumque in quattuor partes uineam diuisisset trisque partis aues abdixissent, quarta parte quae erat reliqua in regiones distributa mirabili magnitudine uuam, ut scriptum uidemus, inuenit. Qua re celebrata cum uicini omnes ad eum de rebus suis referrent erat in magno nomine et gloria. Ex quo factum est ut eum ad se rex Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id possetne fieri consuluit. Ille augurio acto posse respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem nouacula posse praecidi. Tum Attum iussisse experiri. Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege et populo nouacula esse discissam. Ex eo euenit ut et Tarquinius augere Atto Nauio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret. Cotem autem illam et nouaculam defossam in comitio supraque inpositum puteal accepimus. Negemus omnia, comburamus annales, ficta hae esse dicamus, quiduis denique potius quam deos res humanas curare fateamur; quid, quod scriptum apud te est de Tiberio Graccho nonne et augurum et haruspicum comprobat disciplinam? Qui cum tabernaculum uitio cepisset imprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogantis habuit. Nota res est et a te ipso mandata monumentis. Sed et ipse augur Tiberius Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui comprobauit et haruspicium disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negauerunt iustum comitiorum rogatorem fuisse.

XVIII

Iis igitur adsentior qui duo genera diuinationum esse dixerunt, unum quod particeps esset artis, alterum quod arte careret. Est enim ars in iis qui nouas res coniectura persequuntur, ueteres obseruatione didicerunt. Carent autem arte ii qui non ratione aut coniectura obseruatis ac notatis signis sed concitatione quadam animi aut soluto liberoque motu fortuna praesentiunt, quod et somniantibus saepe contigit et non numquam uaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius ut Epimenides Cres ut Sibylla Erythraea. Cuius generis oracla etiam habenda sunt, non ea quae aequatis sortibus ducuntur, sed illa quae instinctu diuino adflatuque funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si et auctoritatem habet uetustatis, ut eae sunt sortes quas e terras editas accepimus; quae tamen ductae ut in rem apte cadant, fieri credo posse diuinitus. Quorum omnium interpretes, ut grammatici poetarum, proxume ad eorum quos interpretantur diuinitatem uidentur accedere. Quae est igitur ista callidas res uetustate robustas calumniando uelle peruertere? "Non reperio causam." Latet fortasse obscuritate inuoluta naturae; non enim me deus ista scire sed his tantum modo uti uoluit. Vtar igitur nec adducar aut exit totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus saepe mugitus saepe motus multa nostrae rei p., multa ceteris ciuitatibus grauia et uera praedixerint. Quid, qui inridetur partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid, Tib. Gracchus P. filius qui bis consul et censor fuit idemque et summus augur et uir sapiens ciuisque praestans, nonne, ut C. Gracchus filius eius scriptum reliquit, duobus anguibus domi comprehensis haruspices conuocauit? Qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori breui tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem: feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus.

XIX

Inrideamus haruspices, uanos futtiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus uir et euentus ac res comprobauit, contemnamus, condemnemus etiam Babylonem et eos qui e Caucaso caeli signa seruantes numeris et ... motibus stellarum cursus persequuntur, condemnemus inquam hos aut stultitiae aut uanitatis aut inpudentiae qui quadringenta septuaginta milia annorum ut ipsi dicunt monumentis comprehensa continent, et mentiri iudicemus nec saeculorum reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit pertimescere. Age barbari uani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali diuinatione dicam, quae Atheniensibus quae Lacedaemoniis quae Tegeatis quae Argiuis quae Corinthiis responderit quis ignorat. Collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae quia nota tibi sunt reliquo, defendo unum hoc: numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum ueritatem esset experta. "Idem iam diu non facit." Vt igitur nunc minore gloria est, quia minus oraculorum ueritas excellit, sic tum nisi summa ueritate in tanta gloria non fuisset. Potest autem uis illa terrae quae mentem Pythiae diuino adflatu concitabat euanuisse uetustate, ut quosdam euanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos uidemus. Sed, ut uis, acciderit, magna enim quaestio est; modo maneat id quod negari non potest nisi omnem historiam peruerterimus, multis saeclis uerax fuisse id oraculum.

XX

Sed omittamus oracula, ueniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. Dionysi mater eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium aluo contineret, somniauit se peperisse satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui gaelotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum quem illa peperisset clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore. Num te ad fabulas reuoco uel nostrorum uel Graecorum poetarum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:

"Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen.

Talia tum memorat lacrimans exterrita somno:

"Eurydica prognata, pater quam noster amauit,

uires uitaque corpus meum nunc deserit omne.

Nam me uisus homo pulcher per amoena salicta

et ripas raptare locosque nouos; ita sola

postilla, germana soror, errare uidebar

tardaque uestigare et quaerere te neque posse

corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.

Exim compellare pater me uoce uidetur

his uerbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae

aerumnae, post ex fluuio fortuna resistet."

Haec ecfatus pater, germana, repente recessit

nec sese dedit in conspectum corde cupitus,

quamquam multa manus ad caeli caerula templa

tendebam lacrumans et blanda uoce uocabam.

Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.""

XXI

Haec etiamsi ficta sunt a poeta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium quo Priamus est conturbatus, qui

... mater grauida parere ex se ardentem facem

uisa est in somnis Hecuba; quo facto pater

rex ipse Priamus somnio mentis metu

perculsus curis sumptus suspirantibus

exsacrificabat hostiis balantibus.

Tum coniecturam postulat pacem petens,

ut se edoceret obsecrans Apollinem

quo sese uertant tantae sortes somnium.

Ibi ex oraclo uoce diuina edidit

Apollo puerum primus Priamo qui foret

postilla natus temperaret tollere:

eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo." Sint haec ut dixi somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabi Pictoris Graecis annalibus eius modi est ut omnia quae ab Aeneae gesta sunt quaeque illi acciderunt ea fuerint quae ei secundum quietem uisa sunt.

XXII

Sed prop[r]iora uideamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto Acci[us] loquitur ipse?

"Quoniam quieti corpus nocturnos inpetu

dedi sopore placans artus languidos,

uisust in somnis pastor ad me appellere

pecus lanigerum eximia pulchritudine;

duos consanguineos arietes inde eligi

praeclarioremque alterum immolare me;

deinde eius germanum cornibus conitier

in me arietare eoque ictu me ad casum dari;

exin prostratum terra, grauiter saucium,

resupinum in caelo contueri maximum ac

mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum

radiatum solis linquier cursu nouo."

Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, uideamus: "rex, quae in uita usurpant homines cogitant curant uident quaeque angunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt, minus mirandum est; sed in re tanta haut temere improuiso offerunt. Proin uide ne quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus is sapientia munitum pectus egregium gerat teque regno expellat; nam id quod de sole ostentum est tibi, populo commutationem rerum portendit fore perpropinquam. Haec bene uerruncent populo. Nam quod ad dexteram cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherrume auguratum est rem Romanam publicam summam fore."

XXIII

Age nunc ad externa redeamus. Matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides doctus uir auditor et discipulus Platonis uisam esse uidere in somnis simulacra deorum quae ipsa [Phalaris] domi consecrauisset; ex in Mercurium e paterna quam dextera manu teneret sanguinem uisum esse fundere, qui cum terram attigisset referuescere uideretur, sic ut tota domus sanguine redundaret. Quod matris somnium inmanis filii crudelitas comprobauit. Quid ego quae magi Cyro illi principi interpretati sint ex Dinonis Persicis libris profetam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes uisus esset, ter eum scribit frustra adpetiuisse manubus, cum se conuoluens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis XXX annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita contigit, nam ad septuagesimum peruenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset. Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque diuinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus cum inscenderet in rogum ardentem "o praeclarum discessum" inquit "e uita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit"; cumque Alexander eum rogaret si quid uellet ut diceret, "optume", inquit "propediem te uidebo". Quod ita contigit, nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. (Discedo parumper a somniis, ad quae mox reuertar.) Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagrauit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque ubi lucere coepisset clamitasse magos pestem ac pernicem Asiae proxuma nocte natam. Haec de Indis et magis.

XXIV

Redeamus ad somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre uellet dubitaretque utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebrauisse cumque solidam inuenisset statuisse tollere; ei secundum quietem uisam esse Iunonem praedicere ne id faceret, minarique si fecisset se curaturam ut eum quoque oculum quo bene uideret amitteret, idque ab homine acuto non esse neglectum, itaque ex eo auro quod exterebratum esset buculam curasse faciendam et eam in summa columna conlocauisse. Hoc item in Sileni, quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum cepisset Saguntum, uisum esse in somnis a Ioue in deorum concilium uocari; quo cum uenisset, Iouem imperauisse ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum praecepisse ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum uisam beluam uastam et inmanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta uirgulta tecta peruertere; et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum; et deum respondisse uastitatem esse Italiae praecepisse[t]que ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret. Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Carthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, uisum esse audire uocem se postridie cenaturum Syracusis; cum autem is dies inluxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, improuiso eos in castra inrupisse Hamilcaremque ab iis uiuum esse sublatum. Ita res somnium conprobauit. [Plena exemplorum est historia, tum referta uita communis.] At uero P. Decius ille Quinti f., qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. Valerio A. Cornelio cos. a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque ut cautior esset, dixit, quod exstat in annalibus, se sibi in somnis uisum esse, cum in mediis hostibus uersaretur, occidere cum maxuma gloria et tum quidem incolumis exercitum obsidione liberauit; post triennium autem cum consul esset deuouit se et in aciem Latinorum inrupit armatus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini. Cuius mors ita gloriosa fuit, ut eandem concupisceret filius. Sed ueniamus nunc, si placet, ad somnia philosophorum.

XXV

Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia publica, dicens Critoni suo familiari sibi post tertium diem esse moriendum; uidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans diceret Homericum quendam eius modi uersum: "Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit." Quod tu est dictum sic scribitur contigisse. Xenophon Socraticus, qui uir et quantus, in ea militia, qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit somnia quorum euentus mirabiles exstiterunt mentiri Xenophontem an delirare dicemus? Quid, singulari uir ingenio Aristoteles et paene diuino ipsene errat an alios uult errare, cum scribit Eudemum Cyprium familiarem suum iter in Macedoniam facientem Pheras uenisse, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in eo igitur oppido ita grauiter aegrum Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent; ei uisum in quiete egregia facie iuuenem dicere fore ut perbreui conualesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque illa quidem prima statim scribit Aristoteles consecuta, et conualuisse Eudemum et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum; quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio in Cyprium illum ex Sicilia esse rediturum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut cum animus Eudemi e corpore excesserit tum domum reuertisse uideatur. Adiungamus philosophis doctissimum hominem, poetam quidem diuinum Sophoclem; qui, cum ex aede Herculis patera aurea grauis subrepta esset, in somnis uidit ipsum deum dicentem qui id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Vbi idem saepius, ascendit in Arium pagum detulit rem; Areopagitae comprehendi iubent eum qui a Sophocle erat nominatus; is quaestione adhibita confessus est pateramque rettulit. Quo facto fanum illud Indicis Herculis nominatum est.

XXVI

Sed quid ego Graecorum: nescio quo modo me magis nostra delectant. Omnes hoc historici, Fabii Gellii sed proxume Coelius: cum bello Latino ludi uotiui maxumi primum fierent, ciuitas ad arma repente est excitata itaque ludis intermissis instauratiui constituti sunt. Qui ante quam fierent, cumque iam populus consedisset, seruus per circum, cum uirgis caederetur, furcam ferens ductus est. Exin cuidam rustico Romano dormienti uisus est uenire qui diceret praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare; illud non esse ausum. Iterum esse idem iussum et monitum ne uim suam experiri uellet; ne tum quidem esse ausum. Exin filium eius esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. Tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium enarrauisset, pedibus suis saluum domum reuertisse. Itaque somnio comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos memoriae proditum est. Gaius uero Gracchus multis dixit, ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis quaesturam petenti Ti. fratrem uisum esse dicere, quam uellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto quo ipse interisset esse pereundum. Hoc ante quam tribunus plebi C. Gracchus factus esset et se audisse scribit Coelius et dixisse multis. Quo somnio quid inueniri potest certius?

XXVII

Quid, illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis, qui tandem potest contemnere: unum de Simonide, qui cum ignotum quendam proiectum mortuum uidisset eumque humauisset haberetque in animo nauem conscendere, moneri uisus est, ne id faceret, ab eo quem sepultura adfecerat; si nauigauisset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros qui tum nauigassent. Alterum ita traditum clarum admodum somnium: cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram uenissent, alterum ad coponem deuertisse, ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte uisum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare ut subueniret, quod sibi a copone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse, dein cum se conlegisset idque uisum pro nihilo habendum esse duxisset recubuisse; tum ei dormienti eundem illum uisum esse rogare ut, quoniam sibi uiuo non subuenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a copone esse coniectum et supra stercus iniectum; petere ut mane ad portam adesset prius quam plaustrum ex oppido exiret. Hoc uero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo quid esset in plaustro; illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta poenas dedisse.

XXVIII

Quid hoc somnio dici potest diuinius? Sed quid aut plura aut uetera quaerimus: saepe tibi meum narraui, saepe ex te audiui tuum somnium: me, cum Asiae pro cos. praeessem, uidisse in quiete, cum tu equo aduectus ad quandam magni fluminis ripam prouectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore perterritum; tum te repente laetum exstitisse eodemque equo aduersam ascendisse ripam nosque inter nos esse complexos. Facilis coniectura huius somnii mihique a peritis in Asia praedictum est fore eos euentus rerum qui acciderunt. Venio nunc ad tuum. Audiui equidem ex te ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narrauit, cum in illa fuga nobis gloriosa patriae calamitosa in uilla quadam campi Atinatis maneres magnamque partem noctis uigilasses, ad lucem denique arte et grauiter dormire te coepisse; itaque quamquam iter instaret tamen silentium fieri iussisse se neque esse passum te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda fere, te sibi somnium narrauisse: uisum tibi esse, cum in locis solis maestus errares, C. Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te quid tristis esses, cumque tu te patria ui pulsum esse dixisses, prehendisse eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse lictorique proxumo tradidisse, ut te in monumentum suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum et te ipsum uisum somnio delectari. Nam illud mihi ipsi celeriter nuntiantum est, ut audiuisses in monumento Marii de tuo reditu magnificentissimum illud senatus consultum esse factum referente optumo et clarissimo uiro consule idque frequentissimo theatro incredibili clamore et plausus comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati somnio fieri posse diuinius.

XXIX

"At multa falsa." Immo obscura fortasse nobis. Sed sint falsa quaedam; contra uera quid dicimus? Quae quidem multo plura euenirent, si ad quidem integri iremus. Nunc onusti cibo et uino perturbata et confusa cernimus. Vide quid Socrates in Platonis politia loquatur. Dicit enim "cum dormientibus ea pars animi quae mentis et rationis sit particeps sopita langueat, illa autem in qua feritas quaedam sit atque agrestis inmanitas, cum sit inmoderato obstupefacta potu atque pastu, excultare eam in somno inmoderateque iactari. Itaque huic omnia uisa obiciuntur a mente ac ratione uacua, ut aut cum matre corpus miscere uideatur aut cum quouis alio uel homine uel deo saepe belua atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari multaque facere inpure atque taetre cum temeritate et impudentia. At qui salubri et moderato cultu atque uictu quieti se tradiderit ea parte animi quae mentis et consilii est agitata et erecta saturataque bonarum cogitationum epulis, eaque parte animi quae uoluptate alitur nec inopia enecta nec satietate afluenti (quorum utrumque praestringere aciem mentis solet, siue deest naturae quippiam siue abundat atque affluit), illa etiam tertia parte animi, in qua irarum existit ardor, sedata atque restincta, tum eueniet duabus animi temerariis partibus compressis ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat et se uegetam ad somniandum acremque praebeat: tum ei uisa quietis occurrent tranquilla atque ueracia." Haec uerba ipsa Platonis expressi.

XXX

Epicurum igitur audiemus potius? Namque Carneades concertationis studio modo [ait] hoc modo illud: at ille, quod sentit; sentit autem nihil umquam elegans, nihil decorum. Hunc ego antepones Platoni et Socrati? Qui ut rationem non redderent, auctoritate tamen hos minutos philosophos uincerent. Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus adfectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoricis interdictum putatur ne faba uescerentur, quod habet inflationem magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti uera contrariam. Cum ergo est somno seuocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum praesentia cernit futura prouidet; iacet enim corpus dormientis ut mortui, uiget autem et uiuit animus quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore excesserit. Itaque adpropinquante morte multo est diuinior. Nam et id ipsum uident qui sunt morbo graui et mortifero adfecti, instare mortem; itaque is occurrunt plerumque imagines mortuorum tumque uel maxume laudi student eosque qui secus quam decuit uixerunt peccatorum suorum tum maxume paenitet. Diuinare autem morientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod adfert, Rhodium quendam morientem sex aequales nominasse et dixisse qui primus eorum qui secundus qui deinde deinceps moriturus esset. Sed tribus modis censet deorum adpulsu homines somniare, uno quod prouideat animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione teneatur, altero quod plenus aer sit inmortalium animorum, in quibus tamquam insignitae notae ueritatis appareant, tertio quod ipsi di cum dormientibus conloquantur. Idque, ut modo dixi, facilius euenit adpropinquante morte, ut animi futura augurentur. Ex quo et illud est Callani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat.

XXXI

Neque enim illud uerbum temere consuetudo adprobauisset, si ea res nulla esset omnino:

"praesagibat animus frustra me ire, cum exirem domo." Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, quia multa scire uolunt, et sagaces dicti canes. Is igitur qui ante sagit quam oblata res est, dicitur praesagire id est futura ante sentire. Intelligitur in animis praesagatio extrinsecus iniecta atque inclusa diuinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus diuino instinctus concitatur.

"Sed quid oculis rapere uisa est derepente ardentibus?

Vbi illa paulo ante sapiens uirginalis modestia?"

"Mater, optumatum multo mulier melior mulierum,

missa sum superstitionis hariolationibus;

neque ne Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet.

Virgines uereor aequalis, patris mei meum factum pudet,

optumi uiri; mea mater, tui mei miseret, mei piget.

Optumam progeniem Priamo peperisti extra me; hoc dolet.

Men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi?"

O poema tenerum et moratum atque molle. Sed hoc minus ad rem; illud quod uolumus expressum est, ut uaticinari furor uera soleat.

"Adest, adest fax obuoluta sanguine atque incendio.

Multos annos latuit; ciues, ferue opem et restinguite."

Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra loquitur.

"Iamque mari magno classis cita

texitur; exitium examen rapit;

aduenient, fera ueliuolantibus

nauibus complebit manus litora."

XXXII

Tragoedias loqui uideo et fabulas. At ex te ipso non commenticiam rem sed factam eiusdem generis audiui: C. Coponium ad te uenisse Dyrrhachium, cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cum primo hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum uaticinatum madefactum iri minus XXX diebus Graeciam sanguine[m], rapinas Dyrrhachii et conscensionem in naues cum fuga fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore, sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum itionem dari; tum neque te ipsum non esse commotum Marcumque Varronem et M. Catonem qui tum ibi erant doctos homines uehementer esse perterritos; paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga uenisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntiauisset, reliqua uaticinationis breui esse confecta. Nam et ex horreis direptum effusumque frumentum uias omnis angiportusque constrauerat, et naues subito perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias, quas incenderant milites quia sequi noluerant, uidebatis; postremo a Rhodia classe deserti uerum uatem fuisse sensistis. Exposui quam breuissime potui somnii et furoris oracla, quae carere arte dixeram. Quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet, animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra diuinum animum humanus unde ducatur), humani autem animi eam parte, quae sensum quae motum quae adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxume uigere, cum plurimum absit a corpore. Itaque expositis exemplis uerarum uaticinationum et somniorum Cratippus solet rationem concludere hoc modo: "si sine oculis non potest extare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui uel semel ita est usus oculis ut uera cerneret, is habet sensum oculorum uera cernentium. Item igitur si sine diuinatione non potest [et] officium et munus diuinationis extare, potest autem quis cum diuinationem habeat errare aliquando nec uera cernere, satis est ad confirmandam diuinationem semel aliquid esse ita diuinatum ut nihil fortuito cecidisse uideatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur diuinationem confitendum est."

XXXIII

Quae uero aut coniectura explicantur aut euentis animaduersa ac notata sunt, ea genera diuinandi, ut supra dixi, non naturalia sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices augures coniectoresque numerantur. Haec improbantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur. Quorum alia sunt posita in monumentis et disciplina, quod [et] Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et rituales libri, uestri etiam augurales, alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae scriptum historia uidemus, quod te inspectante factum est, ut cum ille in agro Nolano inmolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum ut in expeditionem exercitum educeret; id cum Sulla fecisset, tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium castra cepit. Facta coniectura etiam in Dionysio est paulo ante quam regnare coepit; qui cum per annum Leontinum iter facies equum ipse demisisset in flumen, submersus equus uoraginibus non extitit; quem cum maxima contentione non potuisset extrahere, discessit, ut ait Philistus, aegre ferens; cum autem aliquantum progressus esset, subito exaudiuit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus aspexit, cuius in iuba examen apium consederat. Quod ostentum habuit hanc uim, ut Dionysius paucis post diebus regnare coeperit.

XXXIV

Quid, Lacedaemoniis paulo ante Leuctricam calamitatem quae significatio facta est, cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque simulacrum multo sudore manauit. At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis ualuae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque quae fixa in parientibus fuerant ea sunt humi inuenta. Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res diuina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic adsidue canere coepisse ut nihil intermitterent; tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse uictoriam, propterea quod auis illa uicta silere soleret, canere si uicisset. Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur. Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissimus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus, stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post naualem illam uictoriam Lysandri qua Athenienses conciderunt, - qua in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe uidi esse dicebantur, eorum insignia deorum, stellae aureae quas dixi Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt neque repertae sunt. Maximum uero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod cum oraclum ab Ioue Dodonaeo petiuissent de uictoria sciscitantes legatique uas illud, in quo inerant sortes, collocauissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera quae erant ad sortem parata disturbauit et aliud alio dissupauit. Tum ea quae praeposita erat oraclo sacerdos dixisse dicitur de salute Lacedaemoniis esse non de uictoria cogitandum.

XXXV

Quid, bello Punico secundo nonne C. Flaminius cons. iterum neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei p.? Exercitu lustrato cum Arretium uersus castra mouisset et contra Hannibalem legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum Iouis Statoris sine causa repente concidit nec eam rem habuit religioni obiecto signo, ut peritis uidebatur, ne committeret proelium. Idem cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proelii committendi differebat. Tum Flaminius ex eo quaesiuit si ne postea quidem pulli pascerentur quid faciendum censere[n]t. Cum ille quiescendum respondisset, Flaminius: "praeclara uero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur"; itaque signa conuelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer primi hastati signum non posset mouere loco nec quicquam proficeretur plures cum accederent, Flaminius re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus his horis concisus exercitus atque ipse interfectus est. Magnum illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso cum hoc calamitosum proelium fieret tantos terrae motus in Liguribus Gallia compluribusque insulis totaque in Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis locis labes factae sint terraeque desederint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare influxerit.

XXXVI

Fiunt certae diuinationum coniecturae a peritis. Midae illi Phrygi cum puer esset dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. Diuitissimum fore praedictum est; quod euenit. At Platoni cum in cunis paruulo dormienti apes in labellis consedissent, responsum est singulari illum suauitate orationis fore. Ita futura eloquentia prouisa in infante est. Quid, amores ac deliciae tuae Roscius num aut ipse aut pro eo Lanuuium totum mentiebantur? Qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuuini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animaduertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. Quo aspectu exterrita clamorem sustulit. Pater autem Roscii ad aruspices rettulit, qui responderunt, nihil illo puero nihil nobilius fore. Atque hanc speciem Pasiteles caelauit argento et noster Archias uersibus. Quid igitur exspectamus? An dum in foro nobiscum di inmortales, dum in uiis uersentur dum domi? Qui quidem ipsi se nobilis non offerunt, uim autem suam longe lateque diffundunt, quam tum terrae cauernis includunt tum hominum naturis implicant. Nam terrae uis Pythiam Delphis incitabat, naturae Sibyllam. Quid enim, non uidemus, quam sint uaria terrarum genera? Ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia quae uidimus, et sunt partes agrorum aliae pestilentes aliae salubres aliae quae acuta ingenia gignant aliae quae retusa; quae omnia fuit et ex caeli uarietate et ex disparili adspiratione terrarum. Fit etiam saepe specie quadam saepe uocum grauitate et cantibus ut pellantur animi uehementius, saepe etiam cura et timore, qualis est illa

"flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris

commota in tumulis Teucrum commemorans suum."

XXXVII

Atque etiam illa concitatio declarat uim in animis esse diuinam. Negat enim sine furore Democritus quemquam poetam magnum esse posse, quod idem dicit Plato. Quem si placet appellet furorem, dum modo is furor ita laudetur ut in Phaedro Platonis laudatus est. Quid, uestra oratio in causis, quid, ipsa actio potest esse uehemens et grauis et copiosa, nisi est animus ipse commotior? Equidem etiam in te saepe uidi et, ut ad leuiora ueniamus, in Aesopo familiari tuo tantum ardorem uultuum atque motuum, ut eum uis quaedam abstraxisse a sensu mentis uideretur. Obiciuntur etiam saepe formae, quae reapse nullae sunt, speciem autem offerunt. Quod contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphicis nefarium bellum intulisset. Tum enim ferunt ex oraclo ecfatam esse Pythiam:

"ego prouidebo rem istam et albae uirgines." Ex quo factum ut et uiderentur uirgines ferre arma contra et niue Gallorum obrueretur exercitus.

XXXVIII

Aristoteles quidem eos etiam qui ualetudinis uitio furerent et melancholici dicerentur censebat habere aliquid in animis praesagiens atque diuinum. Ego autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit nec phreneticis; animi enim integri, non uitiosi est corporis diuinatio. Quam quidem esse re uera hac Stoicorum ratione concluditur: "si sunt di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid euenturum sit ignorant, aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. At neque non diligunt nos: sunt enim benefici generique hominum amici: neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt; neque nostra nihil interest scire ea quae euentura sint; erimus enim cautiores si sciemus; neque hoc alienum ducunt maiestate sua: nihil est enim beneficentia praestantius; neque non possunt futura praenoscere. Non igitur sunt di nec significant futura. Sunt autem di; significant ergo. Et non, si significant, nullas uias dant nobis ad significationis scientiam: frustra enim significarent. Nec, sic dant uias, non est diuinatio. Est igitur diuinatio."

XXXIX

Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur. Quid est igitur cur dubitandum sit, quin sint ea quae disputaui uerissima, si ratio mecum facit si euenta si populi si nationes si Graeci si barbari si maiores etiam nostri si denique hoc semper ita putatum est, si summi philosophi si poetae si sapientissimi uiri qui res publicas constituerunt qui urbes condiderunt. An dum bestiae loquantur exspectamus, hominum consentiente auctoritate contenti non sumus? Nec uero quicquam aliud adfertur, cur ea quae dico diuinandi genera nulla sint, nisi quod difficile dictu uidetur quae cuiusque diuinationis ratio quae causa sit. "Quid enim habet haruspex cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem; quid augur cur a dextra coruus a sinistra cornix faciat ratum; quid astrologus cur stella Iouis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturnis Martisue contraria"; cur autem deus dormientes nos moneat, uigilantes neglegat; quid deinde causae sit cur Cassandra furens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat: cur fiat quidque, quaeris; recte omnino, sed non nunc id agitur: fiat necne fiat, id quaeritur. Vt, si magnetem lapidem esse dicam qui ferrum ad se adliciat et trahat, rationem cur id fiat adferre nequeam, fieri omnino neges. Quod idem facis in diuinatione, quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante philosophiam patefactam, quae nuper inuenta est, hac de re communis uita dubitauit, et posteaquam philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit in quo modo esset auctoritas. Dixi de Pythagora de Democrito de Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem, adiunxi ueterem Academiam Peripateticos Stoicos; unus dissentit Epicurus. Quid uero hoc turpius, quam quod idem nullam censet gratuitam esse uirtutem?

XL

Quis est autem quem non moueat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas? Calchantem augurem scribit Homerus longe optumum, eumque ducem classium fuisse ad Ilium, auspiciorum credo scientia non locorum. Amphilochus et Mopsus Argiuorum reges fuerunt sed iidem augures, iique urbis in ora marituma Ciliciae Graecas condiderunt. Atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est,

"qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias", sed clari et praestantes uiri, qui auibus et signis admoniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait "solum sapere, ceteros umbrarum uagari modo"; Amphiaraum autem sic honorauit fama Graeciae, deus ut haberetur atque ut ab eius solo in quo est humatus oracla peterentur. Quid, Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam diuinantes habeat, alterum augurii alteram mentis incitatione et permotione diuina. Quo in genere Marcios quosdam fratres nobili loco natos apud maiores nostros fuisse scriptum uidemus. Quid, Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et filio ad troiam proficiscenti mortem praedixisse commemorat? Omnino apud ueteres qui rerum potiebantur iidem auguria tenebant; ut enim sapere, sic diuinare regale ducebant. [Vt] testis est nostra ciuitas, in qua et reges augures et postea priuati eodem sacerdotio praediti rem p. religionum auctoritate rexerunt.

XLI

Eaque diuinationum ratio ne in barbaris quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae sunt, e quibus ipse Diuitiacum Haeduum hospitem tuum laudatoremque cognoui, qui et naturae rationem, quam physiologian Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur et partim auguriis partim coniectura quae essent futura dicebat, et in Persis augurantur et diuinant magi, qui congregantur in fano commentandi causa atque inter se conloquendi, quod etiam idem uos quondam facere Nonis solebatis; nec quisquam rex Persarum potest esse qui non ante magorum disciplinam scientiamque perceperit. Licet autem uidere et genera quaedam et nationes huic scientiae deditas. Telmessus in Caria est, qua in urbe excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Peloponneso familias duas certas habet, Iami[n]darum unam, alteram Clutidarum, haruspicinae nobilitate praestantes. In Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertiaque ingeniorum antecellunt. Etruria autem de caelo tacta scientissume animaduertit eademque interpretatur quid quibusque ostendatur monstris atque portentis. Quocirca bene apud maiores nostros senatus tum cum florebat imperium decreuit ut de principum filiis X singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum natio auium significationibus plurimum obtemperant, quod idem factitatum in Vmbria accepimus.

XLII

Ac mihi quidem uidentur e locis quoque ipsis, qui a quibusque incolebantur, diuinationum opportunitates esse ductae. Etenim Aegyptii, ut Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra nihil emineret quod contemplationi caeli officere posset, omnes curam in siderum cognitione posuerunt - Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxume dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multam inuisitata partim e caelo alia ex terra oriebantur quaedam etiam ex hominum pecudumue conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes extiterunt. Quorum quidem uim, ut tu soles dicere, uerba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim ostendunt portendunt monstrant praedicunt, ostenta portenta monstra prodigia dicuntur. Arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxume utuntur campos et montes hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantus auium et uolatus notauerunt; eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae Vmbriae. Tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrumos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecunditatem fingi gignique possunt, in ostentis animaduertendis diligentes fuerunt.

XLIII

Quis uero non uidet in optuma quaque re publica plurimum auspicia et reliqua diuinandi genera ualuisse? Quis rex umquam fuit, quis populus, qui non uteretur praedictione diuina? Neque solum in pace sed in bello multo etiam magis, quo maius erat certamen et discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis dum habent auspicia: externa uideamus. Namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis diuinos quosdam sacerdotes, quos manteis uocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse uoluerunt, iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone aut a Dodona petebant. Lycurgus quidem, qui Lacedaemoniorum rem p. temperauit, leges suas auctoritate Apollinis Delphici confirmauit; quas cum uellet Lysander commutare, eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis non contenti uigilantibus curis in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia uera quietis oracla ducebant. Ad nostra iam redeo. Quotiens senatus decemuiros ad libros ire iussit; quantis in rebus quamque saepe responsis haruspicum paruit! Nam et cum duo uisi soles essent et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte uisus esset, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse uisum esset atque in eo animaduersi globi, delata etiam ad senatum labes agri Priuernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset - quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur, inque his omnibus responsa haruspicum cum Sibyllae uersibus congruebant. Quid, cum Cumis Apollo sudauit Capuae Victoria, quid, ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit, quid, quod fluuius Atratus sanguine fluxit, quid, cum saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam lactis imber defluxit, quid, cum in Capitolio ictus Centaurus e caelo est, in Auentino portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Pollucis Romaeque Pietatis: nonne et haruspices ea responderunt quae euenerunt, et in Sibyllae libris eaedem repertae praedictiones sunt? [Quotiens senatus decemuiros ad libros ire iussit; quantis in rebus quamque saepe responsis haruspicum paruit.]

XLIV

Caeciliae Q. f. somnio modo Marsico bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod quidem somnium Sisenna cum disputauisset mirificem ad uerbum cum re conuenisse, tum insolenter, credo ab Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non oportere. Idem contra ostenta nihil disputat exponitque initio belli Marsici et deorum simulacra sudauisse et sanguinem fluxisse et discessisse caelum et ex occulto auditas esse uoces, quae pericula belli nuntiarent, et Lanuuii clipeos, quod haruspicibus tristissumum uisum esset, a muribus esse derosos. Quid quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum creuisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundarent, et si lacus emissus lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano; sin autem ita esset eductus, ut ad mare peruenire non posset, tum salutare nostris fore. Ex quo illa mirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est. Cum autem Veientes bello fessi legatos ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse dicitur non omnia illum transfugam ausum esse senatui dicere; in isdem enim fatis scriptum Veientes habere fore ut breui a Gallis Roma caperetur, quod quidem sexennio post Veios captos factum esse uidemus.

XLV

Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus turbidus ueridicae uoces ex occulto missae esse dicuntur; cuius generis duo sint ex multis exempla, sed maxuma: nam non multo ante urbem captam exaudita uox est a luco Vestae, qui a Palatii radice in nouam uiam deuexus est, ut muri et portae reficerentur; futurum esse, nisi prouisum esset, ut Roma caperetur. Quod neglectum tum cum caueri poterat, post acceptam illam maximam cladem epistulatum est; ara enim Aio Loquenti quam saeptam uidemus exaduersus eum locum consecrata est. Atque etiam scriptum a multis est, cum terrae motus factus esset, ut sue plena procuratio fieret, uocem ab aede Iunonis ex arce extitisse; quocirca Iunonem illam appellatam Monetam. Haec igitur et a dis significata et a nostris maioribus iudicata contemnimus? Neque solum deorum uoces Pythagorei obseruitauerunt sed etiam hominum quae uocant omina. Quae maiores nostri quia ualere censebant idcirco omnibus rebus agendis "quod bonum, faustum, felix fortunatumque esset" praefabantur, rebusque diuinis, quae publice fierent, ut "fauerent linguis" imperabatur inque feriis imperandis ut "litibus et iurgiis se abstinerent". Itemque in lustranda colonia ab eo qui eam deduceret et cum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus qui hostias ducerent eligebantur. Quod idem in dilectu consulens obseruant, ut primus miles fiat bono nomine. Quae quidem a te scis et consule et imperatore summa cum religione esse seruata. Praerogatiuam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse uoluerunt.

XLVI

Atque ego exempla ominum nota proferam. L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad uesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parua, osculans animum aduertit tristiculam "quid est" inquit "mea Tertia, quid tristis es?" "Mi pater" inquit "Persa perit." Tum ille artius puellam complexus "Accipio" inquit "mea filia omen". Erat autem mortuus catellus eo nomine. L. Flaccum flaminem Martialem ego audiui cum diceret Caeciliam Metelli, cum uellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more ueterum solebat. Cum uirgo staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla uox extitisset, puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi concederet paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse: "uero mea puella tibi concedo meas sedes." Quod omen res consecuta est; ipsa enim breui mortua est, uirgo autem nupsit cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni uel etiam rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos non putare, quae ab iis significantur contemnere.

XLVII

Quid de auguribus loquar? Tuae partes sunt, tuum inquam auspiciorum patrocinium debet esse. Tibi Ap. Claudius augur consuli nuntiauit addubitato salutis augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus oppressum. Cui quidem auguri uehementer adsentior; solus enim multorum annorum memoria non decantandi augurii sed diuinandi tenuit disciplinam. Quem inridebant collegae tui eumque tum Pisidam tum Soranum augurem esse dicebant; quibus nulla uidebatur in auguriis aut praesensio aut scientia ueritatis futurae: sapienter, aiebant, ad opinionem imperitorum esse fictas religiones. Quod longe secus est; neque enim in pastoribus illis quibus Romulus praefuit nec ipso Romulo haec calliditas esse potuit ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent. Sed difficultas laborque discendi disertam neglegentiam reddidit; malum enim disserere nihil esse in auspiciis quam quid sit ediscere. Quid est illo auspicio diuinius, quod apud te in Mario est, ut utar potissumum auctore te: "hic Iouis altisoni subito pinnata satelles

arboris e trunco serpentis saucia morsu

subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem

semanimum et uaria grauiter ceruice micantem.

Quem se intorquentem lanians rostroque cruentas

iam satiata animos, iam duros ulta dolores

abiecit ecflantem et laceratum adfligit in unda

seque obito a solis nitidos ad ortus.

Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque uolantem

conspexit Marius diuini numinis augur

faustaque signa suae laudis reditusque notauit,

partibus intonuit pater ipse sinistris.

Sic aquilae clarum firmauit Iuppiter omen."

XLVIII

Atque ille Romuli auguratus pastoralis non urbanus fuit nec fictus ad opiniones inperitorum sed a certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure

"curantes magna cum cura tum cupientes

regni dant operam simul auspicio augurioque."

In monte

"Remus auspicio se deuouet atque secundam solus auem seruat. At Romulus pulcher in alto

quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum.

Certabant urbem Romam Remoramne uocarent.

Omnibus cura uiris, uter esset induperator.

Exspectant, ueluti consul cum mittere signum

uolt, omnes auidi spectant ad carceris oras,

quam mox emittat pictis e faucibus currus,

sic exspectabat populos atque ore timebat

rebus utri magni uictoria sit data regni.

Interea sol albus recessit in infera noctis.

Exin candida se radiis dedit icta foras lux,

et simul ex alto longe pulcherruma praepes

laeua uolauit auis. [Et] simul aureus exoritur sol,

cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta

auium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.

Conspicis inde sibi data Romulus esse priora,

auspicio regni stabilita scamna solumque."

XLIX

Sed ut unde huc digressa est eodem redeat oratio: si nihil queam disputare quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea quae commemoraui doceam, parumne Epicuro Carneadiue respondeam? Quid, si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, diuinae autem paulo obscurior? Quae enim extis quae fulgoribus quae portentis quae astris praesentiuntur, haec notata sunt obseruatione diuturna. Adfert autem uetustas omnibus in rebus longinqua obseruatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu atque inpulsu deorum, cum quid ex quoque eueniat et quid quamque rem significet crebra animaduersione perspectum est. Altera diuinatio est naturalis, ut ante dixi; quae physica disputandi subtilitate referenda est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis sapientissimisque placuit, haustos animos et libatos habemus; cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente diuina, necesse est contagione diuinorum animorum animos humanos commoueri. Sed uigilantes animi uitae necessitatibus seruiunt diiunguntque se a societate diuina uinclis corporis impediti. Rarum est quoddam genus eorum qui se a corpore auocent et ad diuinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur: horum sunt auguria non diuini impetus sed rationis humanae; nam et natura futura praesentiunt, ut aquarum eluuiones et deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re p. exercitati, ut de Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt; quod prudentes possumus dicere id est prouidentes, diuinos nullo modo possumus, non plus quam Milesium Thalem, qui ut obiurgatores suos conuinceret ostenderetque etiam philosophum si ei commodum esset pecuniam facere posse, omne oleam ante quam florere coepisset in agro Milesio coemisse dicitur: animaduerterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. Et quidem idem primus defectionem solis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse fertur.

L

Multa medici gubernatores agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum diuinationem uoco, ne illam quidem qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et monte Taygeto extremas montis quasi puppis auulsa est. Ne Pherecydes quidem ille Pythagorae magister potius diuinus habebitur quam physicus, quod cum uidisset haustam aquam de iugi puteo, terrae motus dixit instare. Nec uero umquam animus hominis naturaliter diuinat nisi cum ita solutus est et uacuus ut ei plane nihil sit cum corpore. Quod aut uatibus contingit aut dormientibus; itaque ea duo genera a Dicaearcho probantur et ut dixi a Cratippo nostro; si propterea quod ea proficiscuntur a natura, sint summa sane, modo ne sola; sin autem nihil esse in obseruatione putant, multa tollunt quibus uitae ratio continentur. Sed quoniam dant aliquid idque non paruum, uaticinationes cum somniis, nihil est quod cum his magnopere pugnemus, praesertim cum sint qui omnino nullam diuinationem probent. Ergo et ii, quorum animi spretis corporibus euolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto quae uaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi qui corporibus non inhaerent, ut ii qui sono quodam uocum et Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora siluaeque multos amnes aut maria commouent; quorum furibunda mens uidet ante multo quae sint futura. Quo de genere illa sunt:

"eheu uidete, iudicauit inclitum iudicium inter deas tris aliquis, quo iudico Lacedaemonia mulier, Furiarum una, adueniet." Eodem enim modo multa a uaticinantibus saepe praedicta sunt, neque solum uerbis sed etiam

"uersibus quos olim Fauni uatesque canebant." Similiter Marcius et Publicius uates cecinisse dicuntur; quo de genere Apollinis operta prolata sunt. Credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum quibus inflatae mentes oracla funderent.

LI

Atque haec quidem uatium ratio est, nec dissimilis sane somniorum. Nam quae uigilantibus accidunt uatibus, eadem nobis dormientibus. Viget enim animus in somnis liber ab sensibus omnique impeditione curarum iacente et mortuo paene corpore. Qui quia uixit ab omni aeternitate uersatusque est cum innumerabilibus animis, omnia quae in natura rerum sunt uidet, si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est adfectus ut sopito corpore ipsa uigilet. Haec somniantis est diuinatio. Hic magna quaedam exoritur neque ea naturalis sed artificiosa somniorum [Antiphontis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et uaticinationum, sunt enim explanatores, ut grammaticis poetarum. Nam ut aurum et argentum aes ferum frustra natura diuina genuisset, nisi eadem docuisset quem ad modum ad eorum uenas perueniretur, nec fruges terrae bacasue arborum cum utilitate ulla generi humano dedisset, nisi earum cultus et conditiones tradidisset, materiaue quid iuuaret, nisi confectionis eius fabricam haberemus - sic cum omni utilitate quam di hominibus dederunt ars aliqua coniuncta est per quam illa utilitas percipi possit. Item igitur somniis uaticinationibus oraclis, quod erant multa obscura multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum. Quo modo autem aut uates aut somniantes ea uideant quae nusquam etiam tunc sint magna questio est. Sed explorata si sint ea quae ante quaeri debeant, sint haec quae quaerimus faciliora. Continet enim totam hanc quaestionem ea ratio quae est de natura deorum, quae a te secundo libro est explicata dilucide. Quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc locum continet de quo agimus, esse deos et eorum prouidentia mundum administrari eosdemque consulere rebus humanis nec solum uniuersis uerum etiam singulis. Haec si tenemus, quae mihi quidem non uidentur posse conuelli, profecto hominibus a dis futura significari necesse est.

LII

Sed distinguendum uidetur quonam modo nam. Non placet Stoicis singulis iecorum fissis aut auium cantibus interesse deum: neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri ullo pacto potest; sed ita a principio inchoatum esse mundum ut certis rebus certa signa praecurrerent, alia in extis alia in auibus alia in fulgoribus uisis alia in furentium uocibus. Ea quibus bene percepta sunt ii non saepe falluntur; male coniecta maleque interpretata falsa sunt non rerum uitio sed interpretum inscientia. Hoc autem posito atque concesso, esse quandam uim diuinam hominum uitam continentem, non difficile est quae fieri certe uidemus ea quae ratione fiant suspicari. Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse uis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsum cum immolare uelis extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit; paruis enim momentis multa natura aut adfingit aut mutat aut detrahit. Quod ne dubitare possimus maximo est argumento quod paulo ante interitum Caesaris contigit. Qui cum immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit et cum purpurea ueste processit, in extis bouis opimi cor non fuit. Num igitur censes ullum animal quod sanguinem habeat sine corde esse posse? Qua * ille rei nouitate perculsus cum Spurinna diceret timendum esse ne et consilium et uita deficeret; earum enim rerum utramque a corde proficisci, ... Postero die caput in iecore non fuit. Quae quidem illi portendebantur a dis immortalibus, ut uideret interitum non ut caueret. Cum igitur eae partes in extis non reperiuntur sine quibus uictuma illa uiuere nequisset, intellegendum est in ipso immolationis tempore eas partes quae absint interisse.

LIII

Eademque efficit in auibus diuina mens, ut tum huc tum illuc uolent alites, tum in hac tum in illa parte se occultent, tum a dextra tum a sinistra parte canant oscines. Nam si animal omne ut uult ita utitur motu sui corporis prono obliquo supino, membraque quocumque uult flectit contorquet porrigit contrahit, eaque ante efficit paene quam cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia. Idemque mittit et signa nobis eius generis, qualia permulta historia tradidit, quale scriptum illud uidemus: si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut armis Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus [proelio] uincerentur Dareusque moreretur, et si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi; et si mulier leonem peperisse uisa esset, fore ut ab exteris gentibus uincerentur ea res publica in qua id contigisset. Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit Herodotus, Croesi filium cum esset infans locutum; quo ostento regnum patris et domum funditur concidisse. Caput arsisse Seruio Tullio dormienti quae historia non prodidit? Vt igitur qui se tradidit quieti praeparato animo cum bonis cogitationibus tum rebus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et uera cernit in somnis, sic castus animus purusque uigilantis et ad astrorum et ad auium reliquorumque signorum et adi extortum ueritatem est paratior.

LIV

Hoc nimirum est illud quod de Socrate accepimus quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur, esse diuinum quiddam, quod daimonion appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe reuocanti. Et Socrates quidem, quo quem auctorem meliorem quaerimus, Xenophonti consulenti sequereturne [Epi]Cyrum, posteaquam exposuit quae ipsi uidebantur, "et nostrum quidem" inquit "humanum est consilium, sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referendum", ad quem etiam Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt. Scriptum est item, cum Critonis sui familiaris oculum alligatum uidisset, quaesiuisse quid esset; cum autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum ut remissus esset in oculum suum recidisse, tum Socrates: "non enim paruisti mihi reuocanti, cum uterer qua soleo praesagatione diuina." Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut uentum est in triuium, eadem qua ceteri fugere noluit. Quibus quaerentibus cur non eadem uia pergeret deterreri se a deo dixit; cum quidem ii qui alia uia fugerant in hostium equitatum inciderunt. Permulta conlecta sunt ab Antipatro quae mirabiliter a Socrate diuinata sunt; quae praetermittam; tibi enim nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria. Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene diuinum, quod cum impiis sententiis damnatus esset aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum quod consuesset a deo quasi mali alicuius inpendentis datum.

LV

Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos qui aut arte aut coniectura diuinare uideantur, esse tamen diuinationem; homines autem ut in ceteris artibus sic in hac posse falli. Potest accidere ut aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum, potest aliquod latuisse aut ipsum aut quod esset illi contrarium. Mihi autem ad hoc de quo disputo probandum satis est non modo plura sed etiam pauciora diuine praesensa et praedicta reperiri. Quin etiam hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit praedictum praesensumque ut cum euenerit ita cadat ut praedictum sit neque in eo quicquam casu et fortuito factum esse appareat, esse certe diuinationem, idque esse omnibus confitendum. Quocirca primum mihi uidetur, ut Posidonius facit, a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde a natura uis omnis diuinandi ratioque repetenda. Fieri igitur omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id appello quod Graeci heimarmenen id est ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens ueritas sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum quod non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat. Ex quo intellegitur, ut fatum sit non id quod superstitiose sed id quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea quae praeterierunt facta sint et quae instant fiant et quae secuntur futura sint. Ita fit ut et obseruatione notari possit quae res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi non semper (nam id quidem adfirmare difficile est), easdemque causas ueri simile est rerum futurarum cerni ab iis, qui aut per furorem eas aut in quiete uideant.

LVI

Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse qui conligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. Qui enim teneat causam rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat quae futura sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini ut signis quibusdam consequentia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa quae futura sunt subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil noui efficientis et primum quidque replicantis. Quod et ii uident quibus naturalis diuinatio data est, et ii quibus cursus rerum obseruando notatus est. Qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea diuinatio quae artificiosa dicitur extortum fulgorum ostentorum signorumque caelestium. Non est igitur ut mirandum sit ea praesentiri a diuinantibus quae nusquam sint; sunt enim omnia, sed tempore absunt. Atque ut in seminibus uis inest earum rerum quae ex iis progignuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit multo ante praedicunt, sic qui cursum rerum euentorumque consequentiam diuturnitate pertractata notauerunt aut semper aut, si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe quid futurum sit intellegunt. Atque haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta cur sit diuinatio ducuntur a fato.

LVII

A natura autem alia quaedam ratio est, quae docet quanta sit animi uis seiuncta a corporis sensibus, quod maxime contigit aut dormientibus aut mente permotis. Vt enim deorum animi sine oculis sine auribus sine lingua sentiunt inter se quid quisque sentiat (ex quo fit ut homines etiam cum taciti optent quid aut uoueant, non dubitent quin di illud exaudiant), sic animi hominum, cum aut somno soluti uacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati mouentur, cernunt ea quae permixti cum corpore animi uidere non possunt. Atque hanc quidem rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus diuinationis, quod ex arte profectum dicimus, sed tamen id quoque rimatur quantum potest Posidonius. Esse censet in natura signa quaedam rerum futurarum. Etenim Ceos accepimus ortum Caniculae diligenter quotannis solere seruare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit: nam si obscurior et quasi caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse caelum ut eius aspiratio grauis et pestilens futura sit; sin illustris et perlucida stella apparuerit, significari caelum esse tenue purumque et propterea salubre. Vt hostiarum immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam quae sit uel sterilitas agrorum uel fertilitas futura. Quae si a natura profecta obseruatio atque usus agnouit, multa adferre potuit dies quae animaduertendo notarentur, ut ille Pacuuianus qui in Chryse physicus inducitur minime naturam rerum cognosse uideatur: "nam isti qui linguam auium intellegunt

plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo,

magis audiendum quam auscultandum censeo."

Cur, quaeso, cum ipse paucis interpositis uersibus dicas satis luculente:

"quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat, sepelit recipitque in sese omnia omniumque idemst pater, indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt."

Quid est igitur cur, cum domus sit omnium una eaque communis cumque animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ii quid ex quoque eueniat et quid quamque rem significet perspicere non possint?

LVIII

"Haec habui" inquit "de diuinatione quae dicerem. Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius amicus tuus uti solebat, agnoscere; non habeo denique nauci Marsum augurem, non uicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isiacos coniectores, non interpretes somniorum; non enim sunt hi aut scientia aut arte diuini sed

"superstitiosi uates inpudentesque harioli

aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,

qui sibi semitam non sapiunt alteri monstrant uiam;

quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt.

De his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera."

Atque haec quidem Ennius, qui paucis ante uersibus esse deos censet, "sed eos non curare" opinatur "quid agat humanum genus". Ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, leuitate uanitate malitia exclusa[m] diuinationem probo." Quae cum dixisset Quintus, "praeclare tu quidem" inquam paratus ...