I
Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit, aetate extrema, nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione Liuiorum Iuliorumque clarissimae. Primum ei matrimonium et liberi fuere cum Tiberio Nerone, qui bello Perusino profugus pace inter Sex. Pompeium ac triumuiros pacta in urbem rediit. [2] Exim Caesar cupidine formae aufert marito, incertum an inuitam, adeo properus ut ne spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis grauidam induxerit. Nullam posthac subolem edidit sed sanguini Augusti per coniunctionem Agrippinae et Germanici adnexa communis pronepotes habuit. [3] Sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita. [4] Funus eius modicum, testamentum diu inritum fuit. Laudata est pro rostris a C. Caesare pronepote qui mox rerum potitus est.
II
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate uitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusauit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur: sic ipsam maluisse. [2] Quin et parte eiusdem epistulae increpuit amicitias muliebris, Fufium consulem oblique perstringens. Is gratia Augustae floruerat, aptus adliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis inridere solitus quarum apud praepotentis in longum memoria est.
III
Ceterum ex eo praerupta iam et urgens dominatio: nam incolumi Augusta erat adhuc perfugium, quia Tiberio inueteratum erga matrem obsequium neque Seianus audebat auctoritati parentis antire: tunc uelut frenis exsoluti proruperunt missaeque in Agrippinam ac Neronem litterae quas pridem allatas et cohibitas ab Augusta credidit uulgus: haud enim multum post mortem eius recitatae sunt. [2] Verba inerant quaesita asperitate: sed non arma, non rerum nouarum studium, amores iuuenum et impudicitiam nepoti obiectabat. In nurum ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusauit, magno senatus pauore ac silentio, donec pauci quis nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur) ut referretur postulauere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci sententia. [3] Sed aliis a primoribus maximeque a magistratibus trepidabatur: quippe Tiberius etsi infense inuectus cetera ambigua reliquerat.
IV
Fuit in senatu Iunius Rusticus, componendis patrum actis delectus a Caesare eoque meditationes eius introspicere creditus. Is fatali quodam motu (neque enim ante specimen constantiae dederat) seu praua sollertia, dum imminentium oblitus incerta pauet, inserere se dubitantibus ac monere consules ne relationem inciperent; disserebatque breuibus momentis summa uerti: posse quandoque ‹domus› Germanici exitium paenitentiae ‹esse› seni. [2] Simul populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit curiam faustisque in Caesarem om‹i›nibus falsas litteras et principe inuito exitium domui eius intendi clamitat. [3] Ita nihil triste illo die patratum. Ferebantur etiam sub nominibus consularium fictae in Seianum sententiae, exercentibus plerisque per occultum atque eo procacius libidinem ingeniorum. [4] Vnde illi ira uiolentior et materies criminandi: spretum dolorem principis ab senatu, desciuisse populum; audiri iam et legi nouas contiones, noua patrum consulta: quid reliquum nisi ut caperent ferrum et, quorum imagines pro uexillis secuti forent, duces imperatoresque deligerent?
V
Igitur Caesar repetitis aduersum nepotem et nurum probris increpitaque per edictum plebe, questus apud patres quod fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa publice foret, integra tamen sibi cuncta postulauit. Nec ultra deliberatum quo minus non quidem extrema decernerent (id enim uetitum), sed paratos ad ultionem ui principis impediri testarentur...
VI
... Quattuor et quadraginta orationes super ea re habitae, ex quis ob metum paucae, plures adsuetudine ... [2] "mihi pudorem aut Seiano inuidiam adlaturum censui. Versa est fortuna et ille quidem qui collegam et generum adsciuerat sibi ignoscit: ceteri quem per dedecora fouere cum scelere insectantur. Miserius sit ob amicitiam accusari an amicum accusare haud discreuerim. [3] Non crudelitatem, non clementiam cuiusquam experiar sed liber et mihi ipsi probatus antibo periculum. Vos obtestor ne memoriam nostri per maerorem quam laeti retineatis, adiciendo me quoque iis qui fine egregio publica mala effugerunt."
VII
Tunc singulos, ut cuique adsistere, adloqui animus erat, retinens aut dimittens partem diei absumpsit, multoque adhuc coetu et cunctis intrepidum uultum eius spectantibus, cum superesse tempus nouissimis crederent, gladio quem sinu abdiderat incubuit. [2] Neque Caesar ullis criminibus aut probris defunctum insectatus est, cum in Blaesum multa foedaque incusauisset.
VIII
Relatum inde de P. Vitellio et Pomponio Secundo. Illum indices arguebant claustra aerarii, cui praefectus erat, et militarem pecuniam rebus nouis obtulisse; huic a Considio praetura functo obiectabatur Aelii Galli amicitia, qui punito Seiano in hortos Pomponii quasi fidissimum ad subsidium perfugisset. [2] Neque aliud periclitantibus auxilii quam in fratrum constantia fuit qui uades extitere. Mox crebris prolationibus spem ac metum iuxta grauatus Vitellius petito per speciem studiorum scalpro leuem ictum uenis intulit uitamque aegritudine animi finiuit. At Pomponius multa morum elegantia et ingenio inlustri, dum aduersam fortunam aequus tolerat, Tiberio superstes fuit.
IX
Placitum posthac ut in reliquos Seiani liberos aduerteretur, uanescente quamquam plebis ira ac plerisque per priora supplicia lenitis. Igitur portantur in carcerem, filius imminentium intellegens, puella adeo nescia ut crebro. Interrogaret quod ob delictum et quo traheretur; neque facturam ultra et posse se puerili uerbere moneri. [2] Tradunt temporis eius auctores, quia triumuirali supplicio adfici uirginem inauditum habebatur, a carnifice laqueum iuxta compressam; exim oblisis faucibus id aetatis corpora in Gemonias abiecta.
X
Per idem tempus Asia atque Achaia exterritae sunt acri magis quam diuturno rumore, Drusum Germanici filium apud Cycladas insulas mox in continenti uisum. Et erat iuuenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis uelut adgnitus; per dolumque comitantibus adliciebantur ignari fama nominis et promptis Graecorum animis ad noua et mira: [2] quippe ‹e›lapsum custodiae pergere ad paternos exercitus, Aegyptum aut Syriam inuasurum, fingebant simul credebantque. Iam iuuentutis concursu, iam publicis studiis frequentabatur, laetus praesentibus et inanium spe, cum auditum id Poppaeo Sabino: is Macedoniae tum intentus Achaiam quoque curabat. [3] Igitur quo uera seu falsa antiret Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Euboeam Aegaei maris insulam et Piraeum Atticae orae, dein Corinthiense litus angustiasque Isthmi euadit; marique atio Nicopolim Romanam coloniam ingressus, ibi demum cognoscit sollertius interrogatum quisnam foret dixisse M. Silano genitum et multis sectatorum dilapsis ascendisse nauem tamquam Italiam peteret. Scripsitque haec Tiberio neque nos originem finemue eius rei ultra comperimus.
XI
Exitu anni diu aucta discordia consulum erupit. Nam Trio, facilis capessendis inimicitiis et foro exercitus, ut segnem Regulum ad opprimendos Seiani ministros oblique perstrinxerat: ille nisi lacesseretur modestiae retinens non modo rettudit collegam sed ut noxium coniurationis ad disquisitionem trahebat. [2] Multisque patrum orantibus ponerent odia in perniciem itura, mansere infensi ac minitantes donec magistratu abirent.